viernes, 21 de febrero de 2020

LXXXVIII, reg 876, fol 76, 12 abril 1344

LXXXVIII. 
Reg. n. 876, fol. 76. 12 abril 1344.

Nos Petrus etc. Cum deceat regiam majestatem a tediis opportunitatibus inhonestis preservare subjectos per sindicos et procuratores tocius generalis civitatum villarum et locorum nostrorum regalium Cathalonie querelam ratione subscripta nobis expositam libenter audivimus et super ea subjunctum remedium adhibemus. Concedimus itaque et presencium serie firmiter prohibemus ne familiares aut domestici nostri seu incliti infantis Jacobi carissimi fratris et generalis procuratoris nostri vel ejus vices gerentis cum nos vel eos ad aliquam ex dictis civitatibus villis seu locis regalibus declinare contigerit violenter hospicio causa hospitandi recipiant nec honeste persone mulieres videlicet conjugate domicelle aut vidue potissime juvenes ad recipiendum hospites compellantur cum ex hoc inter familiam nostrorum et eorum ac degentes in locis ipsis frequenter rixarum contentio suscitari et inferri possent percussiones et etiam vulnera et alia dispendia graviora sed in hospiciis ad hoc statutis publice hospitentur. Quod si domus stabulariorum non sufficiant genti nostre aut ipsius infantis ejusve vicesgerentis tunc per bajulum aut vicarium cujuslibet ex civitatibus villis aut locis predictis cum consilio unius vel duorum consiliariorum paciariorum juratorum aut consulum loci ubi fuerimus sive fuerint hospicia eis dentur ydonea defferendo illis quibus honor debet propensior exhiberi. Quocirca volumus dictoque infanti ejusque vicesgerenti ipsorumque domesticis et familie districte precipimus quatenus presentem provisionem et prohibitionem nostram firmam habeant et observent et contra eam non veniant aliqua ratione. Data Barchinone pridie idus aprilis anno Domini MCCCXXLIIII. - Signata. - Dominicus de Biscarra mandato domini regis facto in consilio.


No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.