sábado, 15 de febrero de 2020

XXVIII, perg 1531, Jaime I, víspera Pentecostés 1258

XXVIII. 
Perg. N° 1531. Jai. I. Víspera de Pent. 1258.

Ludovicus Dei gratia Francie rex universis presentes litteras inspecturis salutem. Noveritis quod cum diversi tractatus habiti fuissent super matrimonio contrahendo inter
karissimum filium nostrum Philipum et Isabellam filiam dulcis amici nostri Jacobi Dei gratia illustris regis Aragone Majorice et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani postmodum idem rex ad nos solempnes nuncios et procuratores suos missit videlicet venerabilem Armandum Barchinone episcopum Guillemum priorem Beate Marie de Corneliano et Guillemum de Roccafole tenentem locum ipsius regis in Montepessulano cum quibus habito diligenti tractatu tandem nos et ipsi procuratores procuratorio nomine tales convenciones inivimus: quod idem Phililipus filius noster Isabellam filiam dicti regis Aragone infra annum postquam ipsa duodecimum annum etatis sue compleverit accipiet m uxorem et ipsa eum accipiet in maritum si sancta ecclesia in hoc consenserit et dictus rex Aragone a domino papa dispensacionem obtinuerit infra duos annos ex nunc computandos super gradu consanguinitatis in quo ad invicem se contingunt et etiam dicta Isabella certo mandato nostro infra instantem nativitatem Beate Marie vel ipsa die corporaliter tradita fuerit apud Montempesulanum et nisi impedimentum deformitatis vel corporis infirmitatis ante contractum matrimonium evenerit vel evidenter apparuerit in aliqua personarum ipsarum. Et nos quidem hanc convencionem volumus et in hoc consentimus exprese qui vocato etiam coram nobis predicto filio nostro Philipo precepimus eidem tamquam pater filio ut hanc convencionem bona fide teneat et observet qui precepto nostro voluntarie obtemperans de consensu nostro et voluntate tactis sacrosanctis juravit bona fide quod infra annum postquam dicta Isabella duodecimum annum compleverit ipsam accipiet in uxorem si sancta ecclesia consenserit secundum convenciones antedictas. Similiter viceversa prenominati nuntii et procuratores in nostra presentia voluerunt et consenserunt expresse pro ipso rege Aragone et vice ipsius nomine procuratorio habentes super hoc ab ipso per patentes litteras speciale mandatum quod dicta Isabella filia ejusdem regis Aragone predictum Philipum filium nostrum infra annum postquam ipsa duodecimum annum compleverit accipiet in maritum si sancta ecclesia consenserit secundum convenciones predictas: et ad hoc faciendum et procurandum iidem procuratores procuratorio nomine memoratum regem Aragone specialiter obligarunt et prestito ab eis juramento super sacrosancta
evangelia in animam dicti regis Aragone firmaverunt specialem ad hoc potestatem habentes quod convenciones ipsas idem rex quantum in ipso est bona fide servabit tenebit et complebit. De dotalicio autem sive donacione propter nupcias est sciendum quod idem Philipus filius noster in contractu matrimonii assignare tenebitur ad usus et consuetudines Francie prefate Isabelle in dotalicium seu donacionem propter nupcias in terra plana absque fortericiis quintam partem tocius terre sue quam eidem daturi sumus prout ipsi filio nostro melius expedire videbitur nisi forte contingerit eundem in regni dignitatem succedere: quod si forsitan eveniret idem filius noster assignaret eidem Isabelle dotalicium prout ipsi filio nostro videretur bonum esse. In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum apud Carbolium sabbato in vigilie Penthecoste anno Domini MCC quinquagessimo octavo.


No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.