Mostrando las entradas para la consulta sarracenorum ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta sarracenorum ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXX, perg. 241, 5 agosto 1151

LXX.
 
Perg. n° 241. 5 ago. 1151.

Quoniam ad celsitudinem principum specialiter spectare videtur de temporalibus bonis que divina clemencia temporaliter illi habenda concesserit ecclesiam Dei dotare atque honorifico ditare.
Idcirco ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis Tortose Ilerdeque marchio quem divina bonitas exaltare dignata est. Concedo Domino Deo et ecclesie Sancte Dei genitricis Marie que condam apud Dertosam celebris sedes pontificalis fuit et erit deinceps divina prestante clementia et
tibi venerabilis Gaufredo dertusensis ecclesie per Dei dispositionem episcopo et successoribus tuis omnibus in perpetuum omnes decimas et omnes primitias omnium fructuum et animalium quos recipiunt val recepturi sunt Christiani in perpetuum tam de laborationibus suis quam de redditibus universis quos de laborationibus sarracenorum habituri sunt. Preterea concedo et dono ecclesie dertosense jamdicte et tibi Gaufredo tuisque successoribus omnia alodia et omnes majoris Mezquite quecumque habet aut olim habuit in tempore Sarracenorum extra prephatam civitatem. Nichilominus etiam dono atque concedo tibi Gaufredo et successoribus tuis et prephate ecclesie omnes Mezquitas tam edificatas quam desertas quas modo sarraceni non tenent et deinceps dimissuri sunt cum omnibus alodiis et possessionibus earum que sunt extra civitatem et duos furnos in civitate unum ad mensam episcopi et alium ad mensam canonicorum. Preterea dono et concedo prephate ecclesie episcopali et
tibi Gaufredo tuisque successoribus in perpetuum omnes decimas omnium mearum redituum Tortose que modo habeo vel in posterum habiturus sum. Ego et omnes mei successores videlicet de leudis usaticis portaticis mensuraticis ribaticis molendinis furnis balneis piscibus salinis et de lignis sive fustibus et de omnibus quintis meis que ad me pertinent vel pertinebunt de cavalcatis nec non et de universis redditibus meis que modo vel in posterum exeunt vel exitura sunt mihi et successoribus meis apud Tortosam tam de aqua quam de terra sicut melius dici vel intelligi potest exceptis justitiis et placitis omnibus et etiam questiis in judeis et sarracenis que mihi et posteritati mee integre retineo atque
reservo. Dono insuper C morabatinos annuatim de paria sarracenorum quamdiu ego et successores mei illam habuerimus ad indumenta canonicorum prefate sedis Tortose. Ecclesiis vero que sunt vel erunt extra civitatem in universo episcopatu Tortose dono et concedo omnes decimas omnium fructuum et animantium que christiani habebunt ex propriis laborationibus suis vel ex redditibus laborationum
sarracenorum ita videlicet quod sedis episcopalis habeat quartam partem predictarum decimarum et
ecclesie que erunt extra civitatem habeant tres partes decimarum et primitiarum ad earundem servicium necnon et habeant alodia et possessiones que erunt extra castella et villas omnium mezquitarum quas modo sarraceni non tenent vel in posterum sunt dimissuri. Constituo etiam ad honorem Dei et Sancte
Marie ut episcopalis sedes Tortose habeat et quiete possideat omnes terminos sui episcopatus sicut melius unquam aliquis rex tempore sarracenorum regnum Tortose possedit vel possidere debuit.
Et omnes ecclesias et capellas que in episcopatu tortosensi sunt vel erunt necnon et omnes decimas et primitias sicut superius determinatum est. Et cimiteria et oblationes et defunctiones et omnia quecumque ad jura episcopatus Tortose pertinent vel pertinere debent et omnia illa que ex liberalitate mea in presenciarum concessi et donavi vel in posterum Deo propitio daturus sum. Hec omnia supradicta dono
et confirmo episcopali sedi Tortose et tibi venerande Gaufrede per Dei gratiam ejusdem sedis episcopo tuisque successoribus ut amodo et in eternum ad honorem Dei et salutem anime mee hec omnia integre habeatis et quiete possideatis.
Actum est hoc apud Tarrachonam nonas augusti anno Dominice incarnationis MCLI. die scilicet qua consecratus est primus episcopus Gaufredus episcopus abbas Sancti Rufi III anno post liberationem Tortose a sarracenis. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Terrachone archiepiscopi ac
Sancte romanne ecclesie legati qui hanc donationem confirmo. Sig+num Guillermi Barchinone episcopi. + Berengarius gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Petrus Dei gratia ausonensis episcopi. Sig+num Arnallus Helene episcopus. Sig+num Guillermi Berengarii. Sig+num Guillelmi Garidel. Sig+num Lombardi. Sig+num Geralli de Salvaniaco. Sig+num Maurini. Sig+num Ollerii. Sig+num Guilaberti. Sig+num Alexandri. Sig+num Guillelmi Pecuz. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Raimundi de
Podioalto. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Geraldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Devete Drimontis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Sanctiminati.
Sig+num Otonis. Sig+num Guillelmi de Copons. Sig+num Alegret. Sig+num Druet. Sig+num Arnaldi A Dei. Sig+num Bardine. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit jussione prelati comitis Barchinone Aragone principis Tortose Ilerdeque marchionis die et anno quo supra.

Perg. n° 241. 5 ago. 1151. Tortosa, catedral

martes, 17 de marzo de 2020

XVI. Perg. n. 159. Alfon. I (II). 18 jun.1174. Alfonso II, Ramón de Moncada, Tortosa

XVI.
Perg. n. 159. Alfon. I (II). 18 jun. 1174.

Hoc est translatum bene et fideliter translatatum XII kalendas novembris anno Domini M° CC quingentesimo quinto a quodam instrumento quod sic habetur.
- Presentibus atque futuris sit manifestum qualiter ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensium comes Barchinone et marchio Provincie atque Raimundus de Montecateno facimus convencionem cum omni populo sarracenorum Dertuse. Convencio vero talis est quod omnis aljema id est populus sarracenorum qui modo habitatores sunt Dertuse donent nobis annuatim in perpetuum CCCC macomutinas boni auri rectique ponderis per quatuor tempora anni. Nos vero propter hoc facimus eis talem convencionem et donacionem ut amplius ab his presentibus calendis mensis julii primi modo inchoantis non donet omnis aljema Dertuse qui ibi in presenti est neque faciat operam aliquo modo nobis neque successoribus nostris in Dertusa neque deforis neque in castris nec in aliquibus locis per nos neque per bajulos nostros set sint sani et quieti ab omni opere. Si vero crescerit populus sarracenorum super hoc populo qui in presencia habitant in Dertusa crescant mazmuzine secundum hanc prenominatam rationem secundum sensum et visum de Nage zahalmedine et de Mafomet alchadi et secundum cognitionem proborum hominum de aljema. Si vero quod absit minuerit minuant mazemucine secundum racionem et secundum cognicionem eorum. Si quis hanc cartam violare voluerit non liceat sed in duplo componat et post hoc ratum semper permaneat.
Actum est hoc XIIII kalendas julii ab incarnato Dei filio MCLXXIIII. - Signum Ildefonsi regis Aragonensis et comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Raimundi de Montecatano.
- Sig+num Arnaldi de Tornamira. - Sig+num Petri Stephani. - Sig+num Moronis. - Sig+num Raimundi de Cintillis. - Sig+num Petri de Monte Regali. - Sig+num Raimundi de Sancto Saturnino. - Sig+num Bonefacii. - Sig+num Crispini qui hanc cartam jussus die et anno prenotato scripsit. - Sig+num Exemeni notarii Dertuse hujus translati testis. - Sig+num Johannis de Colonia capellani de Castilione et notarii testis. - Sig+num Luce subscribentis pro teste. - Signum + Bernardi de Linerola ecclesie sancti Nicholai capellani qui hoc translatum bene et fideliter translatavit cum originali eum comprovabit et eum fidele invenit die et anno quo supra.

XVI. Perg. n. 159. Alfon. I (II). 18 jun.1174. Alfonso II, Ramón de Moncada, Tortosa


domingo, 15 de marzo de 2020

X. Perg. N° 20. Alfonso II. 11 nov. 1164. Cesarauguste, Darocha, Calataiub, Oscha, Jacha

X.

Perg. N° 20. Alfonso II. 11 nov. 1164.

Manifestum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Ildefonsus dei gratia rex Aragonensis et comes Barchinonensis ad devitandas pravorum homines terre mee perversitates et ad devitanda multa malefacta que in terra mea cotidie patrantur et multas fractiones mee pacis christianorum seu sarracenorum host per totum meum regnum Aragone fieri mandavi et in civitate Cesarauguste festivitate Sancti Martini coadunare feci et cum consilio dompni Ugonis Terrachonensis archiepiscopi et Guillelmi Barchinonensis episcopi et Petri Cesaraugustani episcopi et aliorum episcoporum et magistri milicie Templi et consilio baronum meorum regni mei Aragonis et consilio civitatum videlicet Cesarauguste et de Darocha et de Calataiub et de Oscha et de Jacha. Juro per Deum et hec sancta IIII evangelia ab hac die in antea quousque miles fiam si aliqua persona cujuslibet dignitatis vel ordinis potestatem castrorum meorum et honoris mei dare noluerit ex omni terra mea exiet et honorem et hereditatem perdet. Similiter si aliqua persona cujuslibet dignitatis vel ordinis treguas meas et paces christianorum seu sarracenorum infregerit et caminos meos et stratas et ea quo a me consilio nostre curie affidata fuerint depredaverit et meas justicias meosque directos mihi vel meis aufferre presumserit et terra mea predam vel ropariam fecerit si infra XX dies postquam per me aut per literas meas certosque nuncios meos amonitus fuerit et hoc emendare contempserit deinde nostre regie magestatis reus erit et ex omni terra mea exiet et honorem et hereditatem perdet. Et ego predictus rex Ildefonsus convenio ut hoc suprascriptum attendam et adimplebo secundum meum bonum posse salvis equidem meis directis et justiciis in omnibus. Et ego Petrus de Castel-azol voluntate mea juro quod sicut dominus noster rex Ildefonsus et comes Barchinone propiis manibus suis totum hoc suprascriptum juravit ita attendam et attendere faciam secundum meum bonum posse per me et cunctos meos homines per bonam fidem sine omni malo ingenio per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Marchus de Oscha similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere et tenere per bonam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Blasch majoridomo similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere et tenere per bonam et rectam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Matalon similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere et tenere per bonam et rectam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Rodrichus de Stada similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere per bonam et rectam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Arnaldus de Alascun similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Michael Petreç similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Gomballdus de Benavent similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Garsias de Albero similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Petrus Maza similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Lopzanz de Fos similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Arpa similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Galin-Garçeç similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Petrus de Arbanes similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Petrus Xemenez de Rodelar similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Ximinus de Atrosela Alferiz similiter juro. Et ego Johannes de Tramaset similiter juro. Et ego Sancius Garçeç de Sancta Eulalia similiter juro. Et ego Blascho de Torres similiter juro. Et ego Portoles de Fos similiter juro. Et ego Galindus de Fos similiter juro. Et ego Romeu de Gallur similiter juro. Et ego Ferdinandus de Alagon similiter juro. Et ego Galin Xemenz de Belgid similiter juro et hoc totum attendere faciam secundum meum bonum posse per me et cunctos meos homines per bonam fidem sine omni malo ingenio per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Sanz Palazin similiter juro. Ego Petrus Arzec de Astaun similiter juro. Et Gemen Garçeç frater ejus similiter juro. Et ego Garner similiter juro. Ego Aloman de Atrosil similiter juro. Ego Berengarius de Tamarit similiter juro. Ego Bertrandus de Larbasa similiter juro. Ego Asta Nova similiter juro. Ego Bernardus de Benavent similiter juro. Ego Atto de Fos similiter juro. Ego Sancius de Orta similiter juro. Ego Deus-ajuda similiter juro. Ego Petro Lopeç de Lusia similiter juro. Ego Dominicus de Pomar similiter juro. Ego Petrus de Fons similiter juro. Ego Vales filius de Frontin similiter juro. Ego Peregrinus de Castel Azol similiter juro. Ego Fortunius de Stada similiter juro. Ego Petrus de Alcala similiter juro. Ego Fortun Xemenos de Posaneto similiter juro. Ego Martinus de Grades similiter juro. Et nos omnes adelantados de concilio Cesarauguste videlicet P. Medaia et P. Zavazechia et Lopxemenz et R. Petri et S. de Stada et Guillermus de Jorva et P. Bord et P. Aimirich et Gaufred de Calataiub et Fortun Zanz et Garçia Johannes et Geralldus de Darocha et Gilo de Alagon et Geraldus Laner et Johannes de Avai et Johannes de .... asensu et voluntate et mandamento tocius concilii Cesarauguste quia vidimus et recognoscimus hoc utile esse domino nostro regi Ildefonso et toti terre sue et nobis hominibus juramus hoc totum quod dominus noster rex Ildefonsus propriis manibus suis juravit quod nos ita attendamus et attendere faciamus toto nostro predicto concilio et adimplere per bonam et rectam fidem sine engan per Deum et hec sancta IIII evangelia secundum nostrum bonum posse. Et nos omnes adelantatos de concilio de Darocha videlicet Johannes Garcia et Domingo Martino et Stephanus Johannes et Sebastian de Lagorola et Comes Argischo et Domingo Garcia et Xemeno Navarro hoc totum similiter juramus per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et nos omnes adelantados de concilio de Oscha videlicet Stephane Cappetit et Bernardus Carbon et del Bispe et P. de Seier et Galin de Lozars et Garcia Dat de Belhoc totum similiter juramus per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et nos alfaches de Uno Castello similiter juramus Johannes Garçeç Alcal Garcia Arzeç de Orvita Petrus Fortunnos Roio Zanzanz de Alvello Sanz Fortonons de Altar Johannes Garzez filius de Alcal Garcia Canot rich-homo Fertun Fortonns de Vado Fertunecons de Firizana Ilrei Calbo Dominico Tornero Garcia Necons de Rocalbo Petro Belitiz Fertun de Rivero Fertun Ariol Sanz Ennecons Ennecho Bermud Roger Ciprian Forts Dominico Tornero Sanz Fortunonis Carnarero. Et nos omnes adelantados de concilio de .... de Videlicet Sancius Arrahena et Michaele Abingabron Dominicus de Sebastiano Abengubi Johannes Petrez de Sancto Michaele Johannes Zanz M. Sanz Domingo Melendo Petro Petrez hoc totum similiter juramus per Deum et hec sancta IIII evangelia.
Actum est hoc III idus november sub era milesima CCII.
- Ego Dominicus scriba Domini nostri regis Ildefonsi precepto ejus et Baronhis episcopi predicti hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci.



martes, 17 de marzo de 2020

XIV. Perg. n. 122. Alfonso I (II). 6 mar. 1172. términos de CIurana

XIV.

Perg. n. 122. Alfonso I (II). 6 mar. 1172.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam alio translato cujus tenor talis est.
- Hoc est translatum fideliter translatatum sumptum ab originali nichil addito seu diminuto quod sub istis verbis continetur.
- Providum est scripture comitere quod in posterum posset oblivione deleri. Inde est ergo quod ego lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie ob restaurationem et confirmationem terminorum castri de Ciurana hoc sacramentale fieri decrevi ne de predictis terminis Ciurane inter posteros contencio posset emergere. Unde convocatis sapientibus viris et probisimis precepi eis et mandavi firmiter quod eadem sciencia et certitudine me certum redderent de terminis Ciurane quam ipsi videntes et audientes habuerunt ab Arnaldo de Castroveteri qui fecit jurare secundum legem suam senes sarracenos ad demostrandos terminos castri de Ciurana sicut tempore sarracenorum Ciurana eos habebat et tenebat et habere debebat. Nomina illorum virorum sunt hec qui in presencia mea post mortem Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia Arnaldi de Castroveteri. Petrus de Deo Petrus Pallares Petrus Martinus Garcia Guillelmus de Munt-Tornes Artaldus de Villanova Johannes Seguer Raimundus de Ortoneda B. Cazador Stephanus Petrus de Tremps Montaner Petrus de Suria Dominicus Poncius de Bellveder Petrus de Porta Guillelmus de Petrarva Guilabertus Calvetus Petrus Guasch Bernardus de Populeto Arnaldus de Sallfores Pedron Petrus de Capafons. Omnes isti supradicti unanimiter et concorditer tactis sacrosantis evangeliis juraverunt et ita de verbo ad verbum testificati sunt ac si uno ore locuti fuisent quod Falcet est de termino Ciurane et sarraceni de Ciurana vendiderunt illud hominibus de Carcie et homines Carcie addiderunt illud termino suo set de termino Ciurane est et fuit. Et extenditur terminus Ciurane usque ad locum quem apellant Abelarreig ad radicem et finem Montis Majoris. Dixerunt etiam quod Pradell est de termino Ciurane et vadit et revolvit ultra collem Jugi et usque ad locum quem apellant Pinars de Lebarja et transit per illos Pinatelles de Rubials et vadit ad planum Montis Rubei. Et hoc totum cum castro de Cornu Bovis et terminis suis est et fuit de termino Ciurane. Terminus etiam predicte Ciurane revolvitur et revertitur ad juncturas aque de Ciurana et Oculi Molendinorum et vadit usque ad Fontem Ficulnee et ad Vibalhader et revertitur usque ad viam que ducit ad Ascho et exit ad gradum de Ucles et vadit usque rivum de Set et usque ad Peram Fixam et usque ad Speluncham Francholini et Avimbodin est de termino jamdicte Ciurane et transit supra Montem Album et revertitur usque ad Ripam. Hos autem terminos supradictos sarraceni senes de Ciurana qui post capcionem Ciurane habitaverant apud Seros precibus Arberti de Castroveteri venerunt cum eo apud Ciuranam et ibi secundum legem suam in presencia ipsius Arberti et aliorum multorum juraverunt quod dicerent veritatem de terminis Ciurane et sicut superius prenominati sunt termini ita illi sarraceni eos terminaverunt et monstraverunt. Quoniam nomina sarracenorum sunt hec: Alabez et Juzefer et Jucef Avinaram: et sicuti isti sarraceni terminos de Ciurana cum juramento monstraverunt Arberto de Castroveteri ita prenominati christiani cum juramento michi monstraverunt et terminos terminaverunt jamdicte Ciurane. Hoc autem sacramentale fieri jussi ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis ut semper esset memoriale posteris et succesoribus meis ne termini de Ciurana astringi possent vel etiam ad dampnum ceterorum castrorum amplius dilatari.
Actum est hoc pridie nonas marcii anno M centessimo septuagessimo secundo dominice incarnationis. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui supradictum sacramentale fieri facio et a testibus firmari rogo. - Sig+num Gueraldi de Jorba. - Sig+num Arnaldi de Alahone. - Sig+num Sancii de Orta. - Sig+num Guillelmi de Clarisvallibus.
- Sig+num Assalliti de Goda. - Sig+num Enego de Aven. - Hii sunt testes qui supradictos viros christianos viderunt et audiverunt jurare terminos de Ciurana. - + Petrus Capellani de Ciurana qui hanc cartam mandato domini regis scripsi die et anno quo supra. - Ego Petrus de Cleriana me pro teste subscribo.
- Ego Guillelmus Macip me pro teste subscribo. - Ego Nicholaus de Loparia presbiter qui pro teste subscribo. - Ego Petrus de Bocona publicus tabellio pro Guillelmo Mabili rectore ecclesie de Pratis notario publico auctoritate domini regis hoc scripsi XV kalendas januarii anno Domini M° CC° octuagesimo secundo et hoc sig+num feci. - Sig+num Guillelmi Turrelli notarii publici Barchinone - Sig+num Arnaldi Magistri notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Villa Rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab alio translato et cum eodem legitime comprovatum scribi fecit et clausit pridie kalendas septembris anno Domini M° CCC° undecimo cum literis apositis in linea sexta ubi dicitur Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia et in linea vicesima prima obi dicitur de.


Ciurana, Siurana



jueves, 12 de marzo de 2020

Núm.19. Reg. n. 151. fól. 126. 6 may. 1340. Raimundo de Peralta

Núm. 19 .
Reg. n. 151. fól. 126. 6 may. 1340.

Pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonis et cetera considerantes comississe officium ammirancie regnorum et comitatus nostrorum subscriptorum nobili Raimundo de Peralta comiti Calatabellotti ad vitam suam sub certa forma et cum certis provisione ac juribus prout in carta nostra inde sibi facta nostro sigillo pendenti munita data Cesarauguste XVI kalendas aprilis anno Domini M° CCC° XXX° quinto lacius continetur: attendentes etiam dicto nobili in insula Sardinie residenti direxisse plura scripta nostra quod veniret ad serviendum personaliter officio memorato cum necessitas propter apparatus quos Marrochorum rex perfidus noster et aliorum Xpi. fidelium inimicus fecit et facere contra nos et alios Ispanie principes nititur immineret dicturaque nobilem adventum hujusmodi ommississe: prospicientes insuper propter apparatus quos nunc contra dictum regem eique adherentes proponimus facere ut eis nedum resistere verum etiam illos offendere dirigente Xpi. dextera valeamus: ad stolia et armatas que facere propterea nos opportet aliquem preficere cujus propago a clara stipite derivata utique abilem ac persone abilitas actuumque strenuitas reddant dignum necesario nunc habemus cum sine illo stolia seu armate predicte non possent sic celeriter ut expedit fieri vel parari: idcirco ad strenuitatem fidelitatem probitatem et alia dona virtutum quibus vos nobilem et dilectum nostrum Petrum de Montechateno fulgere prospicimus nostrum intuitum dirigentes: cum presenti carta nostra firmiter vaIitura ex certa scientia et consulte vos dictum nobilem Petrum de Montechateno in amirantum nostrum Valencie Sardinie et Corsice ac comitatus etiam Barchinone proponimus ordinamus preficimus statuimus ac prefectum presentium serie nunciamus volentes vobisque comittentes quod ipsum amirancie officium habeatis regatis et exerceatis et teneatis quamdiu videlicet nobis placuerit et bene fideliter et legaliter ad honorem et servicium nostrum vos habueritis in eodem: concedentes ordinantes atque mandantes quod vos per vos vestrosque viceamirantos ordinatos seu ordinandos et alios comissarios et nuncios vestros predictum ammirantie officium in omnibus regnis et comitatu predictis ad honorem servicium et fidelitatem nostram nostreque curie comodum et profectum exerceatis et faciatis exerceri fideliter legaliter diligenter et bene. Item volumus ordinamus atque concedimus vobis quod vos et ille vel illi quem vel quos ad hec loco vestri statueritis de causis et questionibus tam civilibus quam criminalibus que inter homines generalis et specialis armate nostre seu galearum nostrarum de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa armata incepta fuerit et durante eadem armata insurrexerint summarie secundum statutum et consuetudinem armate et arbitrium vestrum cognoscatis et singulis conquerentibus justitiam ministretis: quam cognicionem exerceatis et exerceri faciatis de causis et questionibus quas moveri contingat a quindecim diebus antecedentibus diem ad recolligendum assignatam et in antea usque ad quindecim dies postquam ipsa generalis vel specialis armata seu galee nostre fuerint exarmate. Excipimus tamen ab hujusmodi cognicione vestra questiones seu acciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus vobis quod quandocumque et quocienscumque contigerit nos fieri de novo seu reparari facere de novo galeas vel alia quecumque vassella pro generali vel speciali armata nostra vos seu statutus a vobis de questionibus civilibus et criminalibus que inter magistros ipsarum galearum seu vassellorum et magistros axie et calafatos ipsorumque discipulos et ceteros operarios de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa opera seu reparaciones incepte fuerint et durantibus eisdem operibus sea reparacionibus insurrexerint in quibus ipsi fuerint cognoscatis easque secundum justiciam fine debito terminetis ipsique magistri et alii supradicti coram vobis et ordinatis a vobis et non coram aliis officialibus inde respondere in judicio compellantur. Declaramus tamen quod si aliqui vel aliquis predictorum cum alio vel aliquibus alterius condicionis quam suorum consimilium in officiis supradictis civiles vel criminales questiones habuerint etiam tempore operum predictorum quod de ipsis non per vos aut per statutos vestros sed per officiales ordinarios prout de ratione fuerit cognoscatur: nec intelligantur inter personas hujusmodi illi qui ex comissione seu concessione nostra tenent tarcianatus nostros in quovis locorum dictorum regnorum et comitatus nostrorum immo volumus quod ipsi tarcianatus predictos nostros tenentes non teneantur coram vobis sed coram suis ordinariis respondere. Excipimus etiam a simili ut supra in proximo capitulo dictum est a cognicione vestra questiones seu acciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus quod cum propter multiplices varietates multorum negociorum que circa armatas sepe contingunt non esset facile de singulis que expenderitis vel solveritis in ipsa armata vel racione ipsius debitas apochas vel alias cautelas recipere quod vos de pecunia seu rebus quas vos et ordinati vestri receperitis et solveritis ponatis nostre curie per quaternos tantummodo clare tamen et cum justis et racionalibus causis finalem et debitam racionem de hiisque stetur ipsis quaternis nec vos de necessitate opporteat ostendere vel reddere alias apochas seu cautelas. Ut autem in comisso vobis hujusmodi officio eo amplios et efficacius intendatis quo potius vobis ad honorem esse impensum et utilitatis gratiam collatam a nostra celsitudine sentiatis de juribus recipiendis a vobis pro presenti officio vobis providendum duximus sub hac forma. Videlicet quod si in debellacione et conflictu stolii rebellium et inimicorum nostrorum amirantum ejusdem stolii per nostrum felix stolium in quo vos prefueritis capi contigerit amirantum ipsum captum cum omnibus rebus suis quas in stolio habuerit vobis concedimus vestris utilitatibus applicandum: verumtamen salvamos et retinemus nobis expresse quod si beneplaciti voluntatis nostre fuerit quod personam ipsius ammiranti capti ad posse et jus nostrum habere voluerimus quod nobis dantibus et solventibus vobis pro eo quingentas marchas argenti ipsius ammiranti capti personam ad jus et posse nostrum absque aliqua contrarietate vestra habere possimus. Bona autem omnia que ipse amirantus captus in stolio habuerit sicut jam pretactum est vestris utilitatibus applicentur. De universis autem mercibus rebus et bonis existentibus in navibus et aliis quibuscumque vassellis capiendis per stolium nostrum in quo vos prefueritis volumus ordinamus atque concedimus quod vos vicesimam partem eorum omnium que curia nostra inde habuerit integraliter habeatis: ipsas vero naves et cetera vasselia capta juribus curie nostre cum eorum universis exarciis et apparatibus reservamus. Ceterum concedimus vobis dicto nobili ultra premissa quod a die qua dicta armata generalis vel specialis fieri incoabitur quousque completa fuerit et finita et etiam postea per quindecim dies dies continue subsequentes habeatis pro expensis vestris de peccunia curie nostre diebus singulis quadraginta solidos Barchinone. De novo etiam vobis concedimus quod vos dictus amirantus tam tempore pacis quam guerre si et cum vobis visum fuerit expedire possitis armare vel armari facere de peccunia curie nostre duas galeas ad nostrum servitium et honorem non expectato aliquo mandato nostro vel alterius cujuscumque. Volumus insuper ordinamus et vobis concedimus quod de personis sarracenorum capiendis cum nostris vassellis armandis per vos vel alios de beneplacito vestro aut de nostri licencia et mandato habeatis vicessimam partem integraliter et complete reliquis partibus sarracenorum ipsorum curie nostre comoditatibus applicandis. Personas autem christianorum quorumcumque capiendorum ad nos et curiam nostram declaramus et volumus pertinere absque aliqua deduccione vel jure vobis in eis aliquatenus pertinentibus eo tamen quod supradiximus de persona ammiranti capti in suo robore duraturo. Tamen si contigerit vestra prudentia industria tractatu aut coaccione nos seu curiam nostram a sarracenis quibuslibet tributa seu servicia acquirere et habere vos de ipsis tributis seu servitiis tam novis quam antiquis dummodo vestra sicut dictum est prudentia industria et tractatu aut coaccione habendis volumus ac vobis concedimus quod vos decimam partem pro vestris utilitatibus habeatis. Denique volumus ordinamus et vobis concedimus quod ab hominibus acordandis in armata nostra generali vel speciali habeatis et recipiatis ea jura que alii amiranti nostri habere et recipere consueverunt. Scribaniam vero armate nostre generalis et specialis conferendam per nos cui voluerimus retinemus. Predictis igitur ordinacione et concessione per nos superius factis de officio supradicto necnon de dictis juribus et provisione ceteris solitis vel insolitis omnino exclusis vos volumus esse contentum. Mandamus itaque per presens scriptum nostrum procuratoribus vicariis justiciis bajulis curiis et ceteris aliis quibuscumque officialibus et subditis nostris per omnia regna et comitatum predicta constitutis et constituendis tam presentibus quam futuris quod vos dictum nobilem Petrum de Montecatheno et non alium pro amiranto nostro habeant et teneant vobisque et ordinatis vestris de omnibus que ad ipsius officii negocia spectare noscuntur ad honorem servicium et fidelitatem nostram pareant respondeant et obediant efficaciter et intendant non obstante comissione de dicto officio facta dicto nobili Raimundo de Peralta quam tenore presentis carte nostre quatenus huic ordinacioni obviare posset ducimus revocandam. In quorum omnium testimonium presentem cartam nostram vobis fieri et tradi jussimus sigilli magestatis nostre pendentis munimine roboratam.
Data Cesarauguste pridie nonas madii anno Domini M° CCC° quadragesimo. - Raimundus Sicardi mandato regis facto per comitem Terrenove consiliarium.


miércoles, 11 de marzo de 2020

Núm. 2 Reg. n° 950, fól. 203. 19 nov. 1337. Raymundo de Peralta

Núm. 2.
Reg. n° 950, fól. 203. 19 nov. 1337.

Noverint universi quod nos Petrus et cetera considerantes comississe officium amiranti regnorum et comitatus nostrorum infrascriptorum nobili Raymundo de Peralta ad vitam suam sub certa forma et cum certis provisione ac juribus prout in carta nostra inde sibi facta nostro sigillo pendenti munita que data fuit Cesarauguste XVI° kalendas aprilis anno Domini millesimo CCCXXXV° lacius continetur:
considerantes etiam quod licet diu est nos eidem nobili Raymundo qui in partibus insule Trinacrie constitutus est scripsimus mandando sibi expresse ut veniret pro serviendo dicto officio in armata sive stolio galearum quam vel quod faciebamus et facimus pro resistendo conatibus perfidi Marrochorum regis qui Hispaniam et signanter regnum nostrum Valencie proponit offendere nullum tamen ab eodem nobili Raymundo responsum recuperaverimus super eo: considerantes nec minus quod dictus Marrochorum rex perfidus suos apparatus tam terrestres quam maritimos adeo patenter et celeriter facit et dirigit suumque passagium speratur sic breviter fieri quod nos inter alios reges Hispanie faciliter prevenire posset quod absit nos stolium nostrum ceterosque nostros apparatus cicius preparemus propter quod responsum dicti nobilis Raymundi nullo modo amplius possumus expectare: propterea volentes sicut culmini nostro competit tanto periculo quantum nobis et toti Hispanie ex hoc imminere posset opportuno tempore providere prehabito semel et pluries super hoc sollemni et maturo ac diligenti consilio ex predicta tam urgenti tamque necessaria causa que moram ullatenus ultra facere patitur deliberavimus alium eligere amirantum potissime cum constet nobis quod sine ipso stolium nostrum predictum nullo modo posset sic celeriter ut expedit fieri vel parari. Idcirco ad strenuitatem fidelitatem probitatem et alia virtutum dona quibus vos nobilem et dilectum consiliarium nostrum Jaufridum Gilaberti de Crudiliis ab experto fulgere constat nostrum intuitum dirigentes: cum presenti carta nostra firmiter valitura ex certa sciencia vos dictum nobilem Jaufridum Gilaberti in amirantum nostrum Valencie Sardinie et Corsice ac comitatus etiam Barchinone preponimus ordinamus preficimus statuimus ac prefectum presencium serie nunciamus: volentes vobisque comittentes quod ipsum amirantie officium habeatis regatis et exerceatis et teneatis quamdiu videlicet nobis placuerit et bene fideliter et legaliter ad honorem et servicium nostrum vos habueritis in eodem. Concedentes ordinantes atque mandantes quod vos per vos vestrosque viceamirantos ordinatos seu ordinandos et alios comissarios et nuncios vestros predictum admirancie officium in omnibus regnis et comitatu predictis ad honorem servicium et fidelitatem nostram nostreque curie comodum et profectum exerceatis et faciatis exerceri fideliter legaliter diligenter et bene. Item volumus ordinamus atque concedimus vobis quod vos et ille vel illi quem vel quos ad hoc loco vestri statueritis de causis et questionibus tam civilibus quam criminalibus que inter homines generalis et specialis armate nostre seu galearum nostrarum de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa armata incepta fuerit et durante eadem armata insurrexerint summarie secundum statutum et consuetudinem armate et arbitrium vestrum cognoscatis et singulis conquerentibus justiciam ministretis: quam cognitionem exerceatis et exerceri faciatis de causis et questionibus quas moveri contingat a XV diebus antecedentibus diem ad recolligendum assignatam et in antea usque ad XV dies postquam ipsa generalis vel specialis armata seu galee nostre fuerint exarmate. Excipimus tamen ab hujusmodi cognicione vestra questiones seu acciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus vobis quod quandocumque et quotienscumque contigerit nos fieri de novo seu reparari facere de novo galeas vel alia quecumque vassella pro generali vel speciali armata nostra vos seu statutus a vobis de questionibus civilibus et criminalibus que inter magistros ipsarum galearum seu vasellorum et magistros axie et calafatos ipsorumque discipulos et ceteros operarios de illis scilicet que contracte sint postquam ipsa opera seu reparaciones incepte fuerint et durantibus eisdem operibus seu reparacionibus insurrexerint in quibus ipsi fuerint cognoscatis easque secundum justitiam fine debito terminetis ipsique magistri et alii supradicti coram vobis et ordinatis a vobis et non coram aliis officialibus inde respondere in judicio compellantur. Declaramus tamen quod si aliquis vel aliqui predictorum cum alio vel aliquibus alterius condicionis quam suorum consimilium in officiis supradictis civiles vel criminales questiones habuerint etiam tempore operum predictorum quod de ipsis non per vos aut per statutos vestros sed per oficiales ordinarios prout de ratione fuerit cognoscatur. Nec intelligantur inter personas hujusmodi illi qui ex comissione seu concessione nostra tenent tarcianatus nostros in quovis locorum dictorum regnorum et comitatus nostrorum immo volumus quod ipsi tarcianatus predictos nostros tenentes non teneantur coram vobis sed coram suis ordinariis respondere. Excipimus etiam a simili ut supra in proximo capitulo dictum est a cognicione vestra questiones seu exacciones reales quas locorum ordinariis reservamus. Item ordinamus volumus et concedimus quod cum propter multiplices varietates multorum negociorum que circa armatas sepe contingunt non esset facile de singulis que expenderitis vel solveritis in ipsa armata vel ratione ipsius debitas apochas vel alias cautelas recipere quod vos de peccunia seu rebus quas per vos et ordinarios vestros receperitis et solveritis ponatis nostre curie per quaternos tantummodo clare tamen et cum justis et rationabilibus causis finalem et debitam racionem de hiisque stetur ipsis caternis nec vos de necessitate opporteat ostendere vel reddere alias apochas seu cautelas. Ut autem in comisso vobis hujusmodi officio eo amplius et eficacius intendatis quo pocius vobis honorem esse impensum et utilitatis gratiam collatam a nostra celsitudine sentiatis de juribus recipiendis a vobis pro presenti officio vobis providendum duximus sub hac forma: videlicet quod si in debellatione et conflictu stolii rebellium et inimicorum nostrorum amirantum ejusdem stolii per nostrum felix stolium in quo vos prefueritis capi contigerit amirantum ipsum captum cum omnibus rebus suis quas in stolio habuerit vobis concedimus vestris utilitatibus applicandum: veruntamen salvamus et retinemus nobis expresse quod si beneplaciti voluntatis nostre fuerit quod personam ipsius amiranti capti ad posse et jus nostrum habere voluerimus quod nobis dantibus et solventibus vobis pro eo quingentas marchas argenti ipsius amiranti capti personam ad jus et posse nostrum absque alia contrarietate vestra habere possimus: bona autem omnia que ipse amirantus captus in stolio habuerit sicut jam pretactum est vestris utilitatibus aplicentur.
De universis autem mercibus rebus et bonis existentibus in navibus et aliis quibuscumque vassellis capiendis per stolium nostrum in quo vos prefueritis volumus ordinamus atque concedimus quod vos vicesimam partem eorum omnium que curia nostra inde habuerit integraliter habeatis: ipsas vero naves et cetera vassella capta juribus curie nostre cum eorum universis exarciis et apparatibus reservamus. Ceterum concedimus vobis dicto nobili ultra premissa quod a die qua dicta armata generalis vel specialis fieri incohabitur quousque completa fuerit et finita et etiam postea per XV dies continue subsequentes habeatis pro expensis vestris de pecunia curie nostre diebus singulis XL solidos Barchinone. De novo etiam vobis concedimus quod vos dictus amirantus tam tempore pacis quam guerre si et cum vobis visum fuerit expedire possitis armare vel armari facere de pecunia curie nostre duas galeas ad vestrum servicium et honorem non expectato aliquo mandato nostro vel alterius cujuscumque. Volumus insuper ordinamus et vobis concedimus quod de personis sarracenorum capiendis cum nostris vassellis armandis per vos vel alios de beneplacito nostro aut de nostri licencia et mandato habeatis vicessimam partem integraliter et complete reliquis partibus sarracenorum ipsorum curie nostre comoditatibus applicandis: personas autem christianorum quorumcumque capiendorum ad nos et curiam nostram declaramus et volumus pertinere absque aliqua deductione vel jure vobis in eis aliquatenus pertinentibus eo tamen quod supradiximus de persona amiranti capti in suo robore duraturo. Sane si contigerit vestra prudencia industria tractatu aut coaccione nos seu curiam nostram a sarracenis quibuslibet tributa seu servicia adquirere et habere vos de ipsis tributis seu serviciis tam novis quam antiquis dummodo vestra sicut dictum est prudencia industria et tractatu aut coaccione habendis volumus ac vobis concedimus quod vos decimam partem pro vestris utilitatibus habeatis. Denique volumus ordinamus et vobis concedimus quod ab hominibus acordandis in armata nostra generali vel speciali habeatis et recipiatis ea jura que alii amiranti nostri habere et recipere consueverunt: scribaniam vero armate nostre generalis et specialis conferendam per nos cui voluerimus retinemus. Predictis igitur ordinatione et concescione per nos superius factis de oficio supradicto necnon et de dictis juribus et provisione ceteris solitis vel insolitis omnino exclusis vos volumus esse contentum. Mandamus itaque per presens scriptum nostrum procuratoribus vicariis justiciis bajulis curiis et ceteris aliis quibuscumque officialibus et subditis nostris per omnia regna et comitatum predicta constitutis et constituendis tam presentibus quam futuris quod vos dictum nobilem Jaufridum Gilaberti et non alium pro admirato nostro habeant et teneant vobisque et ordinariis vestris de omnibus que ad ipsius oficii negocia spectare noscuntur ad honorem servicium et fidelitatem nostram pareant respondeant obediant eficaciter et intendant non obstante comissione de dicto officio facta dicto nobili Raimundo de Peralta quam tenore presentis carte quatenus huic ordinationi obviare posset ducimus revocandam. In quorum omnium testimonium presentem cartam nostram vobis fieri et tradi jussimus sigilli nostri pendentis robore comunitam.
- Data Daroce XIII calendas decembris anno Domini MCCCXXXVII. - Bartholomeus de Podio mandato.

num-3-legajo-cartas-reales-num-79-ano-1339

sábado, 30 de mayo de 2020

LXIV. Reg. n° 46, fol. 126. 1° dic. 1283. Furs; civitate, regno Valencie

LXIV. Reg. n° 46, fol. 126. 1° dic. 1283.

In Dei nomine noverint universi quod cum nos Petrus Dei gracia Aragonum et Sicilie rex invenerimus in civitate et regno Valencie plura male tractata et inordinata ex quibus cives et habitatores ejusdem civitatis et locorum regni se dicebant gravari et per ipsos nobis fuerit humiliter suplicatum ut super eisdem et super quibusdam etiam ex foris Valencie dirigendis dignaremur ad reformacionem boni status dicte civitatis et regni juxta nostrum beneplacitum providere: idcirco eorum supplicacionibus benignius annuentes considerantes quod decet regem esse munificum in graciis et beneficiis suis fidelibus conferendis volentesque illustrissimi domini Jacobi inclite recordacionis regis Aragonum patris nostri aliorumque predecessorum nostrorum vestigiis inherere: per nos et successores nostros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate laudamus concedimus et confirmamus vobis probis hominibus et universitatibus civitatis et regni Valentie tam presentibus quam futuris in perpetuum omnes foros civitatis Valencie concessos eidem civitati et toto regno Valentie et omnia et singula privilegia eisdem civitati et regno concessa per dictum dominum patrem nostrum et bonos usus et consuetudines bonas ex quibus usi fueritis ac consueveritis temporibus dicti domini patris nostri: volentes et concedentes quod dictis foris Valencie usibus et bonis consuetudinibus et privilegiis libere uti possitis et sine impedimento alicujus non obstantibus aliquibus privilegiis seu ordinacionibus factis in contrarium fororum Valentie sive privilegiorum predictorum nec obstante ratione aliqua que possit in contrarium allegari nec obstante sentencia aliqua lata contra forum Valencie vel contra privilegia supradicta. Et specialiter concedimus et confirmamus justiciatum almutaçaffiam et forum decem dierum revocantes et anullantes expresse emendam fori novi tempore nostri regiminis factam super inquisicionibus faciendis que incipit Fororum interpretacionem ita quod deinde inquisicio fieri non possit per curiam exceptis casibus tantum contentis in foro Valencie nec nos etiam inquisiciones facere possimus nisi forte super officiales nostros eas facere haberemus. Confirmamus etiam privilegium eleccionis quatuor juratorum volentes et in perpetuum firmiter statuentes quod ubi forus Valencie non sufficiat ipsi quatuor jurati possint facere novos cotos et certa statuta et factis per eos possint removere inde illud quod eis videbitur expedire ita tamen quod semper fiat de consilio bonorum hominum de manu majore mediocri et minori. Item laudamus concedimus et confirmamus ac etiam damus de presenti quibuscumque et singulis civibus et populatoribus civitatis Valencie et regni ejusdem omnes domos et vineas ortos et campos censualia alcherias et castra turres et possessiones cultas et incultas que habent vel habebunt tenent vel possident aut possidebunt quecumque sint et in quocumque loco civitatis vel regni existant ex quarumque causa vel ratione ea habeant aut possideant vel habebunt aut possidebunt cum titulo et absque titulo cum cartis et absque cartis et faciemus cessare omnes demandas et peticiones quas civiliter aut criminaliter posueramus aut poni feceramus contra aliquos ita quod nunc vel aliquo tempore illas demandas vel alius pro nobis non possimus tornare nec in aliquibus bonis aut hereditamentis aliquorum civium et habitatorum civitatis Valencie et regni qui per francum et liberum alodium possidebuntur non possimus aliquid demandare nec aliquis pro nobis aliquo casu vel aliqua ratione: renunciantes omni juri contra hec venienti et removendo ac revocando omnem excepcionem ac occasionem contra hec venientes. Item revocamus et anullamus omnes gabellas in generali et speciali que quondam per nos vel officiales nostros fuissent facte seu consuete in civitate Valencie nec in regno aliquo modo et quod nunquam gabelle aliquarum rerum vel averiorum aliqua ratione fieri possint nec aliud nomine eis possit imponi que in dampnum civitatis vel regni in aliquo redundarent. Item concedimus quod pro saumata bladi et vini que aportabitur per terram non solvantur nisi tres denarii ut in foro Valencie continetur nec illi tres denarii solvantur nisi in loco ubi dicta saumata vini vel bladi vendetur. Item statuimus et perpetuo ordinamus ne aliquis advocatus seu rahonador nec alius pro eo in civitate vel regno possit decreta vel decretales aut leges aliquas allegare aliquo modo sub pena decem marcharum argenti de quibus nos habeamus medietatem sed solummodo habeant foros Valencie allegare in omnibus causis civilibus et criminalibus: volentes tamen quod si forus Valencie non sufficeret quod sit consilio et cognicioni proborum hominum civitatis et locorum regni. Et si solvere non posset penam predictam sit ejectus a suo officio et privatus ita quod nunquam possit advocare ibidem et ad hec per justitiam et juratos compellantur: et si per aliquem fuerit allegatum quod justicia illud non recipiat: quod si fecerit penam similem solvere teneatur. Item statuimus et ordinamus quod per juratos et probos homines civitatis Valencie sex probi homines sint electi uniuscujusque parroquie qui quolibet anno in festo Pentecostes jurent in posse justicie dominacionem et fidelitatem nostram fideliter observare ad nostrum et comunitatis Valencie comodum atque bonum. Item statuimus et ordinamus ne aliquis advocatus de seccano aut procurator possit tenere nec uti tutela vel cum in curia nec possint dari * extimatores super vendiciones quas curia faciat nec possint advocare nec procurare in curia nisi tantum unam causam donec per sententiam fuerit terminata: quod si fecerit solvat pro pena centum solidos de qua pena habeamus nos medietatem et comunitas Valencie aliam medietatem: et si ipsam penam solvere non posset suo officio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod cultellarii et baynarii civitatis et regni Valencie faciant cultellos et vaginas quoscumque et quascumque voluerint et quod possint vendere ipsos quibuscumque voluerint. Item statuimus et ordinamus ac concedimus quod çabaterii omnes tam presentes quam futuri qui novo opere çabaterie operari voluerint intus civitatem Valencie vel extra non teneantur solvere morbetinum nobis sed libere possint uti et operari eorum ministerio seu officio supradicto intus civitatem vel extra civitatem in quocumque loco extra çabateriam salvo tamen nobis censu et jure quod accipimus et debemus accipere annuatim in operatoriis carrarie majoris çabaterie civitatis Valencie et in aliis çabateriis locorum regni. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis officialis vel alia persona faciebat vel utebatur in aliquo contra forum Valencie aliqua ratione vel contra privilegia civitatis et regni quod ille forus vel privilegium non minus valeat immo remaneret in sua firmitate robore et valore. Item statuimus et ordinamus quod quicumque homo privatus vel extraneus qui impetrabit cartam vel privilegium a nobis vel filiis nostris de quibus fiat aliqua gabella in civitate nec regno quod amitat caput ita quod scindatur ei ex toto et quod moriatur cum hoc probatum fuerit legitime contra illum et quod gabella illa penitus sit deffacta. Item statuimus et ordinamus quod quilibet libere possit emere et vendere omnia bona et res ac merces quecumque sint et in quocumque loco civitatis et regni que non prohibeantur per privilegium sive forum. Item statuimus et ordinamus quod notarii qui exigent vel recipient aliquod vel aliquam quantitatem pro testamentis vel cartis nupcialibus aut aliquibus contractibus quarumcumque rerum ultra quod continetur in foro Valencie quod privetur officio suo et ehiciatur per medium annum nec quod scriptori qui aliquod testamentum scribat testator possit ei aliquam quantitatem peccunie dare vel legare in ipso testamento. Item statuimus et ordinamus quod in aliquo loco villa aut castro vel alcheria captivi qui fugere arripueriut ab hominibus civitatis vel regni de quibus erunt non possint salvari vel deffendi a servitute eorum vel captivitate per francos nec etiam absolutos et quod non obstante privilegio concesso vel concedendo in loco ubi ipsi captivi essent recollecti domini illorum captivorum possint recuperare ipsos captivos libere et habere nisi forte ipsi captivi pernoctaverint in locis sarracenorum guerre et hoc esset legitime manifestum. Item statuimus et ordinamus quod notarii et scriptores qui scribunt aliquas causas pro aliquibus judicibus ordinariis vel etiam per judices nostros vel procuratores aut alios judices vel per judices delegatos non accipiant nec possint accipere de actis vel scripturis aliquibus aut sentenciis ultra illam quantitatem vel salarium quod consuetum est recipi per scriptores curie Valencie. Item absolvimus et diffinimus per nos et nostros ac etiam remitimus de speciali gracia omnes peticiones et acciones civiles et criminales quas facere possemus usque in hodiernum diem ratione barrigiorum vel fraccionum morarie Valencie et aliarum morariarum aliorum locorum regni vel per diruicionem domorum vel qualibet unione vel clocha populi vel alio modo quo erratum esset contra forum vel ratione scripturarum seu tractamenti capitulorum que nos duxerimus concedenda aut ratione sacramentorum factorum per aliquos super foris) Aragonum usque in hunc presentem diem dummodo deinde non perseverent in eisdem. Item volumus quod per sentencias vel condempnaciones que facte fuerint vel illate contra aliquos pro aliquibus ex dictis causis aliqua pena infamie non sit nec poni possit contra aliquem non obstante foro Valencie. Item concedimus quod supercequiarius de suo officio in perpetuum sit ejectus et unusquisque ex cequiariis utatur et uti possit secundum quod erat antiquitus consuetum. Item concedimus quod quilibet in toto regno possit facere in hereditate et loco suo libere almaceras olei et habere molendina olei olivarum aut molendina seu almaceras ad opus sui et aliorum et quod laborator possit molere partem suam in molendino seu almacera domini hereditatis rei cujus ipse voluerit. Item quod quilibet possit molere bladum olivas alquenam linos arrocium et omnia alia ubicumque voluerit. Item quod quilibet homo cujuscumque legis vel cujuscumque loci existat privatus vel extraneus possit hospitari et habitare cum rebus suis et averis in quocumque loco voluerit intus civitatem vel extra. Item statuimus et ordinamus quod aliquis tenere non possit tabulam cambii vel operatorium argenterie donec in posse curie assecuraverit idonee quod totum illud quod receperit vel sibi fuerit comendatum vel quod altero dicet aliqua ratione illi cujus erit satisfaciat ac esmendet. Item statuimus et ordinamus quod habitatores civitatis et locorum regni Valencie habentes hereditates per aliqua loco regni non teneantur tenere hospicium nec habitare vel facere residenciam personalem in aliquo castro villa turri aut qualibet alia fortitudine nisi in illis locis ubi ipsi voluerint non obstantibus aliquibus condicionibus seu modis contentis in instrumentis dels accaptes. Item statuimus et ordinamus in perpetuum quod in civitate et in unoquoque locorum regni Valencie quolibet anno tertia die ante festum natalis Domini sit creatus justicia et electus et jurati in festo Pentecostes et mostaçafus in festo sancti Michaelis in forma que sequitur: videlicet quod jurati cum quatuor probis hominibus de unaquaque parrochia eligant unum probum hominem et nominent pro justicia et ita erunt in Valencia duodecim in justicia nominati et nomina illorum sint posita et abscondita in duodecim redolins de cera et unus infans qui non steterit eleccioni predicte accipiat tres ex predictis duodecim redolins quos ipse voluerit et illi tres sint nobis rei tenenti locum nostrum traditi et presentati et incontinenti sine aliquo elongamento nos vel bajulus noster apertis redolins predictis et visis nominibus eorundem accipiamus et eligamus unum ex predictis tribus qui sit justicia per unum annum tantummodo proxime tunc subsequentem qui faciat sacramentum in foro Valencie contentum. Veruntamen si homo suficiens pro justicia non inveniretur in altera ex parrochiis supradictis ponatur ibi de altera parrochia ubi plures inveniantur: et jurati ac mostaçafus sub ista forma similiter eligantur. Item statuimus et ordinamus quod non obstante pena sexaginta solidorum quod nullus posset decimare vel primiciare absque delmario nostro et episcopi Valencie possit delmare expletum suum absque delmario et primiciario per civitatem et regnum et quod bladum sit delmatum ac primiciatum absque aliqua pena secundum quod erat consuetum tempore domine regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis fuerit condemnatus sub pena quarti et non habebit mobilia unde solvat et debitor ante terminum vel retroclam assignabit bona sua sedencia quo ipse voluerit que sufficiant ad faciendam solutionem de dicto debito quod in tali casu debitor non teneatur solvere quartum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod sarraceni regni Valencie tam nostri quam alii possint vendere quibuscumque voluerint res et alias merces suos et emere etiam a quibuscumque voluerint et christiani et judei emere possint ab ipsis et eis vendere res suas. Item statuimus et ordinamus quod quilibet tabernarius possit vendere vinum in domo sua propria et qui domum propriam non habebit possit vendere in loco quo voluerit et etiam possint vendere vinum in quocumque loco ipsum habebunt. Item statuimus quod textores flaciatarum possint eas facere de quacumque voluerint latitudine dummodo pecten habeat duas alnas in amplitudine et flaciate habeant tres alnas et mediam in longitudine vel plus quantum voluerint. Item ordinamus quod quilibet possit facere fustaneos secundum quod fiunt in Barchinona legaliter atque bene. Item statuimus et ordinamus quod mensure salis sint omnes rotunde et de eadem amplitudine tam in capite quam in solo et quicumque voluerint de sale cum barcella quod cum barcella mensuretur eidem et venditores ipsius salis vendant ipsum bonum et pulcrum ac recipiens absque broça sub pena sexaginta solidorum quam penam justicia exigat et habeat loco nostri. Item quod aliquis homo civitatis nec regni nec etiam extraneus non teneatur solvere in tabula pensi salarium nec servitium ponderatori nec aliis officialibus dicte tabule ratione albaranorum nisi quantum teneatur solvere juxta forum quod accipiatur pro lezda ab illis qui lezdam solvere teneantur: et ab officiali dicte tabule qui contrafecerit extorqueantur per justiciam loco nostri viginti solidi pro pena quociens fecerit contra predicta. Item statuimus et ordinamus quod brunaterii possint facere omnes pannos de tota natura et de tota lana et de omnibus coloribus bene et legaliter de sisa et de penso Ilerde et de Vallibus et de Montessono et facere etiam pannos de tota natura de França et de Narbona dummodo pellum de boch sive stopam non ponant in eis et quod ipsi et alii possint facere tintam de omnibus coloribus ad opus sui et aliorum ubicumque voluerint exceptis indi et grana. Item statuimus et ordinamus quod instrumenta censualium nostrorum et instrumenta venditionum sarracenorum captivorum qui vendentur possint confici per quoslibet notarios civitatis et loci. Item statuimus et ordinamus quod homines villarum regni non teneantur dare cenam alicui procuratori nisi tantum nobis et successoribus nostris. Item statuimus et ordinamus quod carnicerii non possint pascere vel possint pasturare bestiarium eorum in vineis vel terris cultis absque voluntate dominorum ipsorum alio modo nisi quod continuatur in foro Valencie. Item statuimus et ordinamus quod a portu gradus Valentie removeatur estaca que ibi posita erat ratione lezda et pena tollatur que imposita erat contra transeuntes dictam estacam donec scrutati erant et deinde exigatur lezda legaliter et solvatur. Item tollatur pena imposita contra barcherios sive nautas aportantes sal de aliis partibus pro expensis eorum dum tamen in fraudem salis nostri Valencie sal non aportent causa vendendi. Item statuimus et ordinamus quod Iezde nostre et cujuslibet loci nostri leventur et solvantur legaliter in manu in quibus debebunt solvi et in locis consuetis antiquitus et secundum quod antiquitus erat fieri consuetum et non in aliis partibus sive locis. Item statuimus et ordinamus quod quicumque armaverit cum lignis suis vel barcis quod in eundo vel veniendo de hiis que se habebunt cum nostris officialibus expedire se expediant cum bajulo nostro Valencie vel tenente locum ejus et non cum alio. Item ordinamus quod per manus justicie et proborum hominum Valencie sit in gradu Valencie annuatim justicia procreatus. Item statuimus et ordinamus quod quilibet homo civitatis et regni possit mittere sarracenos laboratores ad laborandum in hereditatibus suis ad certum tempus vel in perpetuum et quod ipsi sarraceni vel qui jam habitant in eisdem non teneantur dare domino regi nec alicui alii illos duodecim vel viginti solidos nec alia que erant de novo imposita qui solvebantur nobis et quod franchi sint a quantitatibus supradictis et rebus et quod sarraceni laboratores teneantur solvere domino hereditatis quitquid conventum fuerit inter eos et quod bisancios sarracenorum habeant et recipiant ab ipsis dominis hereditatis prout continetur in foro et quod sarraceni non forcientur accipere sal nisi secundum quod emere voluerint per minutum. Item statuimus et ordinamus quod illud decimum quod petebatur noviter a captivis sarracenis qui se redimebant a dominis eorundem sit penitus absolutum et quod non teneantur solvere nobis decimum supradictum cum tempore domini patris nostri non fuerit consuetum. Item statuimus et ordinamus quod generaliter cuilibet homini civitatis et regni cujuscumque condicionis aut modi existat sive dives aut pauper sint salve vestes sue et alia que per forum Valencie excusabantur pignorari per curiam hominibus honoratis. Item statuimus et ordinamus quod omnes avers que debeant garbelari videlicet grana indi piper zinziber gala alum mastech encenz et lacha et alii avers de partibus occidentis que faciant garbelari garbelentur de cetero ne fraus vel encamaramentum possit fieri in eisdem. Item statuimus et ordinamus quod clavis almudini Valencie per justiciam uni vel duobus probis hominibus comendetur ut mercatores aportantes bladum in almudino predicto sub spe legali dimitere possint illud. Item statuimus et ordinamus quod quilibet portare possit cultellum de uno palmo et medio et bannum cultelli majoris ipsius mide tornetur ad quinque solidos et bannum cimboli ad alios quinque solidos tornetur et bannum cultelli evaginati  tornetur ad sexaginta solidos. Item statuimus et ordinamus quod aliquis pellerius non sit ausus desfacere aliquam roppam infra decem dies postquam emerit eam et eam tenuerit publice extra in pertxa sua per dictos decem dies et hoc jurare in posse justicie anno quolibet teneatur et postquam dicta roppa steterit per decem dies in pertxa sua non possit per aliquem demandari nisi solverit precium quod constaret et postquam cursor publice portasset eam per plateas non possit demandari pro furto et hoc intelligatur inter presentes cum absentibus posset prejudicium generari: et aliquis ministratis non sit ausus vendere aliquam roppam veteram pro nova nisi in principio mercati illud diceret emptori et si non diceret perdat eam. Item statuimus et ordinamus quod privilegium aliquod impetratum contra privilegium datum seu concessum civitati non habeat valorem nec in aliquo observetur. Item statuimus et ordinamus quod prohibeatur de cetero ne aliquis portans coronam recipiatur in procuratione nec in officio publico. Item statuimus et ordinamus quod aliquis cursor non sit ausus recipere salarium nisi juxta forum inter ambas partes nec sit ausus retinere nec facere emere roppam que sibi comendata fuerit ad vendendum: quod si fecerit suo oficio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod aliquis usurarius publicus non recipiatur in aliqua procuratione in curia nec in alio loco ne anulletur peticio quam procurabit vel gentes super hoc possint in aliquo deffraudari. Item statuimus et ordinamus quod scala et altum et baxium que fiebant in civitate Valencie removeantur imperpetuum ita quod non fiant in aliquibus contribucionibus civitatis: et cum civitas multum facere habebit illud fiat cum albaranis per richos homines et per medianos et minores secundum quod unusquisque habebit ad cognitionem illorum de manu majori mediocri et minori. Item statuimus et ordinamus quod quilibet possit emere escagios bladi secanorum et aliorum hominum que fient in almudino et quod non sit gabella de agranaduris bladi quod versatur seu spargitur in almudino et quod quilibet possit levare bladum suum de terra ubi vertetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis bajulus non sit ausus nec possit ponere caloniam super gentes cum crida vel sine crida. Item statuimus et ordinamus quod vicinus vicino possit ponderare et recognoscere res suas a quibus lezda dari nun debeat absque aliqua pena et quod mercatores vicini Valencie non teneantur ire ad tabulam pensi pro dicendo vel nominando lezdas quas homines extranei dare debeant in tabula supradicta. Item statuimus et ordinamus quod justicia possit dimitere et facere graciam sive lexiam de caloniis secundum quod utebatur tempore domini regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod advocati qui per denarios advocabunt semel in anno faciant sacramentum quod utantur bene et legaliter juxta sanam et bonam conscienciam corundem in causis que tenebunt et quod non accipiant nec accipi faciant pro salario nisi quantum eis taxatum extitit per dictum dominum patrem nostrum cum privilegio suo eo quod venient fovere causas quas ducent coram curia: et qui contra hoc fecerit solvat penam in privilegio contentam. Similiter ordinamus ne judices recipiant salarium ultra quod in eodem privilegio continetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis minor viginti duobus annis non recipiatur in curritore nec utatur officio curritorie nec aliud officium publicum teneat in civitate. Item statuimus et ordinamus ad tollendum missiones scripturarum advocatorum et judicum quod omnes cause ducantur per çorum Valencie sub ista forma quod petitio sit data ac responsio facta eidem et excepciones recipiantur et non fiant alique posiciones nec articuli nec aliquis alius processus et quilibet possit dare testes super peticione sua vel super excepcione sua et quod nulla peticio possit dici inepta et quod quilibet se possit juxta forum Valencie appellare. Item statuimus et ordinamus sub pena centum morabetinorum ne domini aliquorum molendinorum vel aliquis pro ipsis audeat mutuare nec dare per se vel alium alicui flacherie vel farinariis ad hoc ut molant in suis molendinis: et si forte flaqueria acciperet vel faceret accipi mutuum servicium sive donum de aliquo domino molendinorum a suo oficio imperpetuum sit privata. De dominis autem molendinorum draperiorum (batán, batá) intelligatur scilicet quod non mutuent nec donent alicui aliquid ut apportet pannos in molendinis suis. Item statuimus et ordinamus quod pro morabetino censuali solvantur tantum novem solidi regalium et pro mazmudina censuali septem solidi ejusdem monete: et tam de censualibus nostris quam aliarum personarum cujuscumque conditionis aut modi existant de civitate et regno istud idem intelligatur deinde. Item statuimus et ordinamus quod nullus judeus sit bajulus nec teneat bajuliam nec curiam nec sit etiam collector reddituum in Valencia nec in alio loco regni nec officium publicum teneat unde super christianum habeat jurisdiccionem. Item statuimus et ordinamus quod quicumque invenerit rem vel roppam suam que sit furata eidem vel forciata aut extracta de posse suo absque voluntate suo et fuerit in posse alicujus judei vel alicujus alterius persone quod domino suo restituatur libere absque precio et servicio non obstante privilegio aliquo in contrarium concesso vel etiam concedendo. Item statuimus et ordinamus quod observetur et confirmetur per civitatem et regnum esmenda fori Valencie que facta fuit super facto sacramentalis malediccionum judeorum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod judei usurarii jurent quolibet anno in posse justicie quod mutuent ad rationem quatuor denariorum pro libra in mense juxta cotum domini patris nostri et non ad amplius et si contrafecerint perdant debitum et solvant pro pena decem marchas argenti de qua pena nos habeamus terciam partem et terciam comune et terciam accusator. Item statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non decollet carnes in carniceria christianorum infra menia civitatis vel loci. Item cum judei non sint in una fide seu credencia nobiscum propter quod inter vestes christianorum et judeorum distinccio habitus debet esse: statuimus et ordinamus per civitatem et loca regni quod quilibet judeus ultra etatem decem annorum portet cappam rotundem indutam ad consuetudinem Barchinone eundo per civitatem vel villam excepto eorum callo: sed si extra civitatem vel villam iverit spaciatum portet eam in collo si voluerit: et si per caminum de uno loco ad alium accedere voluerit tunc portet aliam vestem quamcumque voluerit: et si quis judeus contra hoc fecerit penam triginta solidorum pro nobis bajulo nostro solvat pro unaquaque vice. Item propter dolum et multas fraudes quas judei faciunt
ut dicitur christianis ratione cujusdam privilegii quod habent quod credantur de eo quod se asseruerint mutuase: statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non credatur ultra V solidos in re sua propria absque carta aut testibus cristianis non obstante eorum privilegio supradicto. Item statuimus et ordinamus quod quando karissimus filius noster habeat regnare infra unum mensem tunc primum venientem in civitate Valencie faciat personaliter curiam celebrare et juret tenere et observare et facere teneri et penitus observari foros Valencie et privilegia bonos usus ac bonas consuetudines civitatis et regni Valencie licet jam hoc juraverit in presencia nostra pariter atque vestra. Istud idem etiam successores nostri ita facere et jurare penitus teneantur. Has autem laudaciones concessiones statuta gracias et remissiones per nos et successores nostros in perpetuum facimus vobis civibus Valencie supradictis et omnibus aliis hominibus locorum omnium regni Valencie et vestris ac eorum successoribus in perpetuum qui foros Valencie volueritis acceptare sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum semper bonum et sincerum intellectum: volentes quod omnes cives habitatores civitatis et regni Valencie qui ut dictum est foros Valencie voluerint acceptare sint in predictis graciis ac beneficiis et omnibus aliis et singulis supradictis participes et consortes ac ea omnia per loca regni Valencie sic observent et faciant observari non obstante si contra forum Valencie concessimus seu ordinavimus aliqua ex predictis cum ea ex certa sciencia et de nostro assensu et ad vestri requisicionem duxerimus concedenda corrigenda ac etiam ordinanda nec obstantibus aliquibus privilegiis impetratis in contrarium vel de cetero impetrandis. Et ut predicta omnia majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta IIII evangelia a nobis corporaliter tacta et crucem domini et per infantem Alfonsum locumtenentem primogenitum nostrum illud idem jurari facimus de presenti predicta omnia observare juxta posse nostrum et non in aliquo contravenire. Mandantes nichilominus universis oficialibus nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliquo modo vel aliqua ratione.
Data Valencie kalendas decembris anno Domini MCC octuagesimo tercio.


LXV 1285