Mostrando las entradas para la consulta christianorum ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta christianorum ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

miércoles, 11 de marzo de 2020

Núm. 4. Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339. Jaime I de Urgel

Núm. 4.
Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339.

Petrus etc. Inclito infanti Jacobo karissimo fratri et generali procuratori nostro comiti Urgelli et vicecomiti Agerensi fraterne dileccionis plenitudinem cum salute. Jam per alias nostras litteras fraternitati vestre duximus intimandum qualiter Abomelich regis Marrochorum filius cum magna equitum comitiva ad partes exteriores Ispanie se transferens conatur terras christianorum Ispanie et signanter regnum nostrum Valencie dampnificare et invadere toto posse. Nunc autem percepimus et pro certo quod dictus Abomelich cum comitiva jamdicta in multitudine copiosa ad invadendum dictum regnum preparat .... suos sic quod in brevi creditur advenire de aliquibus ocultis confidens tractatibus quibus harum partum sarraceni suum assensum favorem et auxilium dicuntur impendere ut terra castra et fortalitia dicti regni Valentie possit fraudulose a manibus christianorum eripere et sue potentie applicare: ad quod nos pro defensione dicti regni et aliis que in hiis partibus requiruntur continuam et solicitam operam et diligenciam adhibuimus: et nichilominus tenentes cavallerias et mesnaderias in Aragone feudatarios Cathalonie ordines militares necnon et omnes exercitus tam Aragonis quam Cathalonie duximus evocandos quod ad nos incontinenti veniant pro premissis. Unde karissime frater cum in tanta necessitate presentia vestra sit nobis multum necessaria et etiam opportuna: idcirco volumus vosque attente rogamus quatenus visis presentibus cum ea majori qua poteritis comitiva prout honori vestro convenit ad nos ad civitatem Valentie vestrum properetis accessum: et in hoc si nobis servire et placere ac periculum dicti regni cupitis evitare mora aliqua non interveniat quapropter festinationis adventus dictorum hostium fidei posset quod absit maximum periculum subinferri.
Data Valencie IIII° nonas aprilis anno Domini M° CCC° XXX° nono. - G. Augustini mandato domini regis et fuit facta in consilio. - Similis inclito infanti Raimundo Berengarii Montanearum de Prades comiti.
- Data ut supra. - Idem.

Núm. 4. Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339. Jaime I de Urgel, infante


Número 5

domingo, 15 de marzo de 2020

X. Perg. N° 20. Alfonso II. 11 nov. 1164. Cesarauguste, Darocha, Calataiub, Oscha, Jacha

X.

Perg. N° 20. Alfonso II. 11 nov. 1164.

Manifestum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Ildefonsus dei gratia rex Aragonensis et comes Barchinonensis ad devitandas pravorum homines terre mee perversitates et ad devitanda multa malefacta que in terra mea cotidie patrantur et multas fractiones mee pacis christianorum seu sarracenorum host per totum meum regnum Aragone fieri mandavi et in civitate Cesarauguste festivitate Sancti Martini coadunare feci et cum consilio dompni Ugonis Terrachonensis archiepiscopi et Guillelmi Barchinonensis episcopi et Petri Cesaraugustani episcopi et aliorum episcoporum et magistri milicie Templi et consilio baronum meorum regni mei Aragonis et consilio civitatum videlicet Cesarauguste et de Darocha et de Calataiub et de Oscha et de Jacha. Juro per Deum et hec sancta IIII evangelia ab hac die in antea quousque miles fiam si aliqua persona cujuslibet dignitatis vel ordinis potestatem castrorum meorum et honoris mei dare noluerit ex omni terra mea exiet et honorem et hereditatem perdet. Similiter si aliqua persona cujuslibet dignitatis vel ordinis treguas meas et paces christianorum seu sarracenorum infregerit et caminos meos et stratas et ea quo a me consilio nostre curie affidata fuerint depredaverit et meas justicias meosque directos mihi vel meis aufferre presumserit et terra mea predam vel ropariam fecerit si infra XX dies postquam per me aut per literas meas certosque nuncios meos amonitus fuerit et hoc emendare contempserit deinde nostre regie magestatis reus erit et ex omni terra mea exiet et honorem et hereditatem perdet. Et ego predictus rex Ildefonsus convenio ut hoc suprascriptum attendam et adimplebo secundum meum bonum posse salvis equidem meis directis et justiciis in omnibus. Et ego Petrus de Castel-azol voluntate mea juro quod sicut dominus noster rex Ildefonsus et comes Barchinone propiis manibus suis totum hoc suprascriptum juravit ita attendam et attendere faciam secundum meum bonum posse per me et cunctos meos homines per bonam fidem sine omni malo ingenio per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Marchus de Oscha similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere et tenere per bonam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Blasch majoridomo similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere et tenere per bonam et rectam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Matalon similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere et tenere per bonam et rectam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Rodrichus de Stada similiter juro hoc totum predictum attendere et adimplere per bonam et rectam fidem sine engan secundum meum bonum posse per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Arnaldus de Alascun similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Michael Petreç similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Gomballdus de Benavent similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Garsias de Albero similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Petrus Maza similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Lopzanz de Fos similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Arpa similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Galin-Garçeç similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Petrus de Arbanes similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Petrus Xemenez de Rodelar similiter juro per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Ximinus de Atrosela Alferiz similiter juro. Et ego Johannes de Tramaset similiter juro. Et ego Sancius Garçeç de Sancta Eulalia similiter juro. Et ego Blascho de Torres similiter juro. Et ego Portoles de Fos similiter juro. Et ego Galindus de Fos similiter juro. Et ego Romeu de Gallur similiter juro. Et ego Ferdinandus de Alagon similiter juro. Et ego Galin Xemenz de Belgid similiter juro et hoc totum attendere faciam secundum meum bonum posse per me et cunctos meos homines per bonam fidem sine omni malo ingenio per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et ego Sanz Palazin similiter juro. Ego Petrus Arzec de Astaun similiter juro. Et Gemen Garçeç frater ejus similiter juro. Et ego Garner similiter juro. Ego Aloman de Atrosil similiter juro. Ego Berengarius de Tamarit similiter juro. Ego Bertrandus de Larbasa similiter juro. Ego Asta Nova similiter juro. Ego Bernardus de Benavent similiter juro. Ego Atto de Fos similiter juro. Ego Sancius de Orta similiter juro. Ego Deus-ajuda similiter juro. Ego Petro Lopeç de Lusia similiter juro. Ego Dominicus de Pomar similiter juro. Ego Petrus de Fons similiter juro. Ego Vales filius de Frontin similiter juro. Ego Peregrinus de Castel Azol similiter juro. Ego Fortunius de Stada similiter juro. Ego Petrus de Alcala similiter juro. Ego Fortun Xemenos de Posaneto similiter juro. Ego Martinus de Grades similiter juro. Et nos omnes adelantados de concilio Cesarauguste videlicet P. Medaia et P. Zavazechia et Lopxemenz et R. Petri et S. de Stada et Guillermus de Jorva et P. Bord et P. Aimirich et Gaufred de Calataiub et Fortun Zanz et Garçia Johannes et Geralldus de Darocha et Gilo de Alagon et Geraldus Laner et Johannes de Avai et Johannes de .... asensu et voluntate et mandamento tocius concilii Cesarauguste quia vidimus et recognoscimus hoc utile esse domino nostro regi Ildefonso et toti terre sue et nobis hominibus juramus hoc totum quod dominus noster rex Ildefonsus propriis manibus suis juravit quod nos ita attendamus et attendere faciamus toto nostro predicto concilio et adimplere per bonam et rectam fidem sine engan per Deum et hec sancta IIII evangelia secundum nostrum bonum posse. Et nos omnes adelantatos de concilio de Darocha videlicet Johannes Garcia et Domingo Martino et Stephanus Johannes et Sebastian de Lagorola et Comes Argischo et Domingo Garcia et Xemeno Navarro hoc totum similiter juramus per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et nos omnes adelantados de concilio de Oscha videlicet Stephane Cappetit et Bernardus Carbon et del Bispe et P. de Seier et Galin de Lozars et Garcia Dat de Belhoc totum similiter juramus per Deum et hec sancta IIII evangelia. Et nos alfaches de Uno Castello similiter juramus Johannes Garçeç Alcal Garcia Arzeç de Orvita Petrus Fortunnos Roio Zanzanz de Alvello Sanz Fortonons de Altar Johannes Garzez filius de Alcal Garcia Canot rich-homo Fertun Fortonns de Vado Fertunecons de Firizana Ilrei Calbo Dominico Tornero Garcia Necons de Rocalbo Petro Belitiz Fertun de Rivero Fertun Ariol Sanz Ennecons Ennecho Bermud Roger Ciprian Forts Dominico Tornero Sanz Fortunonis Carnarero. Et nos omnes adelantados de concilio de .... de Videlicet Sancius Arrahena et Michaele Abingabron Dominicus de Sebastiano Abengubi Johannes Petrez de Sancto Michaele Johannes Zanz M. Sanz Domingo Melendo Petro Petrez hoc totum similiter juramus per Deum et hec sancta IIII evangelia.
Actum est hoc III idus november sub era milesima CCII.
- Ego Dominicus scriba Domini nostri regis Ildefonsi precepto ejus et Baronhis episcopi predicti hanc cartam scripsi et hoc sig+num feci.



lunes, 9 de marzo de 2020

Primus articulus.




Primus
articulus.

Primus igitur articulus simboli est: Credo in
Deum patrem omnipotentem creatorem celi et terre
. Singula verba
in hoc articulo posita per ordinem exponemus. Dicit itaque: Credo
in Deum
, in quo verbo ostenditur quod fides christiana
unum tantum dicit et credit Deum esse. Et hoc probatur per
scripturas. Unde Mat. xij: «Audi Israel,
Dominus Deus tuus. Deus unus est». Et eadem auctoritas est Deutero.
V. Item Ia Cor. viij°. «Scimus quod non est ydolum in mundo
et quod nullus Deus
nisi unus» Item Eph. iiij°: «Unus dominus,
una fides, unum baptisma». Et quia totus fere mundus
unum credit esse Deum, dimissis rationibus quibus hoc probari possit,
et aliis auctoritatibus, probatio dictarum auctoritatum sufficiat ad
presens. Per hoc autem quod fides christiana unum
credit et dicit esse Deum, reprobat errorem gentilium, qui non Deum,
sed ydola adorabant. Unde Psal. (CXIII): «Simulacra
gentium argentum et aurum». Fides vero
christianorum dicit: Credo in Deum, non in Deos,
nec in aurum vel argentum vel ymaginem vel
creaturam aliquam.
Item per hoc idem tollitur error
Machometi et illorum Sarracenorum, qui Christianis
imposuerunt quod sanctam Mariam et crucem et ymaginem
sancte Virginis et alias ymagines, quas in ecclesiis ad
memoriam sanctorum formant vel pingunt. adorant tanquam Deum. Sed
fides christianorum dicit: Credo in Deum, non in
sanctam Mariam vel in sanctos, vel ipsorum ymagines. Credere
enim in Deum, est credendo ipsum amare, credendo in ipsum ire,
ei adherere et ejus membris, id est sanctis, incorporari. Sed istud
credere est tantummodo in Deum, nec in aliquam creaturam, quia nulla
creatura amanda est propter se, sed propter Deum. Unde Christiani
non credunt nisi in Deum, nec adorant nisi Deum.
Honoratur autem
sancta Maria a Christianis tamquam sancta et electa mater Christi,
secundum quod ipse est homo, et non adoratur ut Deus nec creditur
esse Deus. Et si ipsa non adoratur ut Deus nec creditur esse Deus,
multo minus ymago ejus. Dicitur autem a Christianis mater Dei (licet
ipse ante eam fuerit et ipsam creaverit) eo modo, quo aliquis dicitur
filius matris sue, cum tamen non sit ab ea genitus nisi secundum
carnem. Et hoc est, quia homo est una persona constans ex corpore et
anima: eodem modo Christus Deus et homo, cum sit una persona,
constans ex divina natura et humana: dicitur beata Virgo mater filii
Dei, quia Christus ex ipsa natus est secundum humanam naturam
divinitati ejus unitam, cum tamen ex ipsa Virgine Maria non acceperit
nisi carnem.
De cruce autem et ymaginibus est sciendum quod
Christiani ea non adorant ut Deum, sed venerantur, non propter se,
sed quia sunt quedam recordationes beneficiorum Christi per que
salvati sumus. Unde videntes crucem et alias Christi ymagines
excitamur ad gratiarum actionem pro perceptis beneficiis; videntes
autem sanctorum ymagines provocamur ad eorum imitationem, qui fide et
obediencia et passionum longanimitate Deum promeruerunt habere amicum
et ejus gloriam sunt adepti. Sunt enim quasi quedam scripture
simplicium, qui litteras nesciunt. Sicut enim scripture reducunt
sapientibus ad memoriam ea, que sunt preterita: sic crux et ymagines
quasi quedam scripture ad memoriam reducunt simplicibus et
ydiotis beneficia Dei et magnalia operum et virtutes, que
aliquando audierunt a sapientibus de domino Jhesu et sancta
Maria et aliis sanctis .. (Affert sententiam Johannis
Damasceni
)... Quapropter multotiens non secundum mentem habentes
domini passionem, ymaginis Christi crucifixionem videntes et
salutaris passionis in rememorationem venientes, procedentes adoramus
non materiam, sed ymaginem, cum similiter et Dei genitricis ymaginis
non materiam sed figuram adoramus. Honor enim, qui est ad ipsam, ad
eum qui est ex ipsa incarnatus est, reducitur. Similiter et sanctorum
certamina erigentia nos ad fortitudinem et imitacionem et zelum
veritatis eorum et gloriam Dei, quia honor, qui exhibetur sanctis,
demonstrat benivolentiam conservorum, quam habent ad comunem
dominum...
Ostensa igitur unitate divine essentie, sequitur ut
ostendatur in ea etiam trinitas personarum. Et hoc potest ostendi
primo per auctoritates, quia probatio auctoritatis in hac materia
fortior est et certior fidelibus. Deinde rationibus et
similitudinibus. Sciendum est autem in principio, quod loqui de
trinitate difficillimum est, eo quod supra intellectum non solum
humanum, verum etiam angelicum secundum quod prophete et sancti
testantur... Et ideo, cum libri sancti sint a Deo, et Deus in libris
suis per prophetas et apostolos et in Evangelio se unum esse
in essentia et trinum in personis dicat, magis credendum est
sibi de se per libros suos quam alicui, quamvis perfecte intelligi
non possit, sicut etiam cuilibet homini veridico magis creditur de
seipso, quam alii de eo. Verum quia auctoritates sacrorum librorum
non omnes recipiunt sapientes, tam fideles comuniter quam infideles
rationibus acquiescunt, rationes aliquas post auctoritates ad
ostensionem sancte trinitatis in medium proponemus.

Probatio
trinitatis per auctoritates.
(Sequuntur auctoritates e novo et
veteri testamento).
Probatio trinitatis per rationes.


(Sequuntur rationes) Numerus ternarius est numerus
omnis rei el figurat trinitatem rerum. Nos vero non extraximus
hunc numerum ni si ex natura..
Et philosophi intellexerunt primam
causam manantem ab eterno. Sed quia non intellexerunt emanationem
ejus per modum predictum, erraverunt multi ex ipsis et dixerunt,
mundum esse eternum, tamen creatum, a prima causa. Ponere autem
mundum creatum et eternum importat oppositionem, cum creatum non
possit intelligi nisi habens principium, nec eternum proprie, nisi
carens principio. Unde cum mundus sit creatus et creatum omne habeat
principium, impossibile est ipsum ab eterno fuisse.
(Ratio tertia
pro fundamento habet): Bonum est diffusivum sui. (Ratio 4.°): in Deo
est potentia, sapientia et voluntas. (Ratio 5ta pro fundamento habet
tres causas): efficientem, formalem sive exemplarem, et finalem.
(Ratio sexta): Ponamus unum hominem esse episcopum, medicum et
magistrum. Episcopus est homo, medicus est homo; magister est homo,
non tamen tres homines, sed unus homo, una natura, una
essentia... Similiter dicimus et credimus, quod in Deo sunt iij
persone, scilicet pater et filius et spiritus sanctus, et quod pater
est Deus. filius est Deus, spiritus sanctus est Deus, non tamen tres
Dii etc.

Probatio trinitatis per similitudines.


(Solitae, sunt, scil. sol et lux, ignis lux, calor etc:
Deinde primum articulum explicat, affert antiquos ut Mercurium,
Macrobium, Platonem, Trimegistum, id est magnum Hermen, Aristotelem
in libro de causis. Ad «omnipotentem» scribit): Quod autem dicitur
ab aliquibus, Deus non potest peccare, ergo non potest omnia, non est
objectio, quia posse peccare non est posse, sed potius deficere. (Ad
«creatorem caeli et terre»): expresse dicitur, quod Deus creaturas
condidit... et quod ipsa creatura inicium habuit contra illos, qui
dicunt, quod mundus est ab eterno, quod non est intelligibile, scil.
ut aliquid sit creatum et eternum. Eternum enim de sua ratione caret
principio. Creatum vero quodlibet de sua ratione principium
sumpsit,que duo propter


sui oppositionem eidem convenire non
possunt... Ceterum si mundus ab eterno fuisset, verisimile est, quod
illi qui gesta antiqua scripserunt, scripsissent utique vel ab aliis
scripta memorassent gesta vel facta, que a multis milibus annorum
in mundo (contigerunt o) eontigerunt. Sed nos non invenimus
aliquod scriptum in quo memoria sit de aliis antiquitatibus, nisi de
hiis tantum, que a vj milibus annorum et cccclvj annorum
contigerunt... (Deinde probat, Deum non esse auctorem peccati, et
quidem e similitudinibus solitis de claudicatione et caecitate).








miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXVIII, diciembre 1194, testamento, Alfonso II

CLXVIII (1).

Reg. 2, fol. 94. Dic. 1194.

(1) Aunque este documento se halle en cierto modo fuera de su lugar, por la época a que corresponde; hemos creído conveniente terminar con él la colección de las escrituras pertenecientes al gobierno de
D. Ramon Berenguer IV, ya que a ellas dimos también principio con el testamento de su padre, D. Ramon Berenguer III. De este modo damos una idea completa, en lo posible, de aquella época; y podrá el lector
inquirir más fácilmente las causas y resultados de la unión del condado de Barcelona con el reino de Aragón.


rey-alfonso-ii-aragon-caballo-lanza-escudo

Hec est sacramentalis conditio seu publicatio ultime voluntatis cujusdam nobilissimi Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie que est facta juxta primi ordinis modum infra spacium VI mensium sicut continetur in libro jurium de ultimis voluntatibus moriencium quam nos testes
scilicet Arbertus de Castro-veteri et B. de Portella testificando juramus per Deum et sancta IIII Evangelia anteposita super altare Beate Marie Magdalene quod est in ecclesia civitatis Cesarauguste que est sita juxta portam Valencie sub ordinatione Guillelmi Dei gracia ausonensis episcopi Petrique eiusdem sedis
sacrista et judicis et Berengarii de Albuciano ordinarii judicis Gerunde qui vidimus et audivimus et presentes eramus quando prefatus rex jacens egritudine qua obiit in sensu bono et memoria plena voluntatem suam nobis ordinando manifestavit sicut presens pagina inferius declaravit.
Ego lldefonsus Dei gracia rex Aragone et comes Barchinone et marchio Provincie pleno sensu et memoria facio testamentum meum et sic super Regno meo et comitatibus et universis terris quas habeo et habere debeo et rebus etiam meis mobilibus dispono prout inferius declaratum est.
Primum quidem in hujus ordinacione testamenti eligo manumissores meos R. Tarrachone archiepiscopum Gobaldum ilerdensem et Richardum oscensem episcopos et magistrum milicie et
Petrum abbatem Populeti quibus precipio ut si me mori contigerit antequam aliud testamentum faciam res quas hic dispono meas sicut in presentiarum subscribitur pro libertate regni celestis adipiscenda et ob remedium anime mee meorumque parentum fideliter distribuant. Dimitto siquidem corpus meum domino Deo et beate Marie semper virgini ad sepeliendum in monasterio Populeti. Dono etiam atque concedo eidem monasterio imperpetuum regiam coronam meam. Dono iterum et concedo eidem
monasterio dominicaturam meam de Vineros cum omnibus terminis suis et pertinenciis in francum alodium ad faciendam propiam voluntatem eorum et totam integre vineam meam de Palomera in territorio ilerdensi. Dimitto et dono domui milicie templi dominicaturam meam de Canibor cum omnibus suis terminis et pertinenciis in franchum alodium et unum equum bonum cum tota integre armatura mea. Concedo necnon eidem domui quidquid mobile et inmobile a me vel ab antecessoribus meis eidem est
atributum seu collatum. Dimitto et dono domui Hospitalis Iherosolimitani in servicium pauperum castrum
Sancti Petri de Calanda cum terminis suis et pertinenciis et omnem meam medietatem illius donativi quam retinui in Monte Rubeo et terminis ejus sicut continetur in carta archiepiscopi et clericorum Tarrachone quam eis quondam fieri feci. Concedo etiam domui Hospitalis et dono quidquid ego juris
habebam vel habere poteram in omnibus illis que ex parte Petri Teresie et ejus voce aut alia aliqua racione eis exigebam super hiis que ipsi modo tenent et habent. Concedo necnon et auctoritzo eidem domui Hospitalis quidquid mobile et inmobile a me vel ab antecessoribus meis eidem est atributum et collatum aut quocumque modo ipsi habeant et teneant per donativum vel sine donativo. Dimitto ecclesiis beatorum Petri et Pauli apostolorum Rome unicuique calicem et turibulum de octo marchis argenti et sit calix bene deauratus. Dimitto domino pape quingentos aureos in ornamentis sue capelle. Dimitto ecclesie Sancti Dominici Sepulcri villam de Palafrugello et villam de Lofredo post obitum Dalmacii de Palaciolo cum suis terminis et pertinenciis ad stabiliendum per manum prioris a conventu Sepulcri V sacerdotes imperpetuum unum ante altare majus in capite alium ante altare Dominici Sepulcri alium ante altare Sancte Crucis alium ante altare Virginis Marie in valle Josaphat alium ante altare Nativitatis in Bethleem: qui utique sacerdotes stabiliantur a predictis manumissoribus meis per ecclesias Sepulcri in terra mea de redditibus predictarum villarum usque dum terra Ihierosolimitana per graciam Sancti Spiritus a christianis
sit recuperata. Dimitto ordini de Cistello quingentos morabetinos ut ex hiis et ex aliis mille morabetinis
quos jam ibi dedi ematur tantum honoris de redditu cujus totus conventus Cistelli semel in anno honorifice pascatur ad annuam ipsius congregacionem. Dimitto preterea jamdicto ordini mille morabetinos ad emendum incensum quod per omnes ipsius ordinis abbatias distribuatur: obsecro tamen humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus orationum et beneficiorum in predicta domo
et in membris ejus participem me constituant quemadmodum michi jam dederunt et concesserunt. Dimitto ordini Grandimontis quingentos solidos in redditu in villa Amiliani sicut jam eis a me statutum est in completum de quibus semel in anno conventus honorifice pascatur ad annuam ipsius congregacionem. Dimitto etiam eidem ordini CCC morabetinos pro incenso emendo: et deprecor humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus oracionum et beneficiorum in predicta domo et in omnibus membris ejus participem me constituant quemadmodum michi dederunt et concesserunt. Dimitto ordini de Cartoxa mille morabetinos ut ex eis tantum emant honoris de cujus redditu totus conventus honorifice semel in anno pascatur ad annuam ipsius congregacionem: et deprecor humiliter conventum ut tanquam unum ex fratribus oracionum et beneficiorum in predicta domo et in omnibus membris ejus participem me constituant quemadmodum michi jam concesserunt. Dimitto monasterio de Scala-Dei quod de novo hedificari facio ad ipsum complendum si tunch completum non esset mille morabetinos: et si esset completum dimitto CL morabetinos ad unam candelam perpetuo illuminandam. Dimitto monasterio quod de novo fieri debet in Pals vel in Petra vel in quolibet alio loco ad edificandum illud mille morabetinos. Dimitto in redempcionem captivorum christianorum mille morabetinos: et volo et mando quod omnes sarraceni mei dentur redempcioni et tota eorum redemptio detur redemptionem
christianorum set et si quis christianus esset in captione mea aut aliquis christianum per me vel occasione mei captum teneret mando firmiter quod sit solutus et liberatus. Dimitto mille morabetinos ad emendum thus de quo distribuantur CCC morabetinos priori Montserrato et CCC ordini de Cartoxa quatuor ceteri vero residui distribuantur per loca religiosa et per ecclesias Cathalonie et Aragone sicut predicti noverint
manumissores. Dimitto Sancte Marie Rivipolli omnia mea molendina de Ripis que habeo in terminis ipsius
castelli in recompensationem sepulture mee et reddo eis honorem de Barbastro sine aliqua retencione et quidquid etiam aliud in Montissono et in aliis locis terre mee habent et habere debent et etiam quidquid excambiatum michi fuit ab eis in quolibet loco totum eis concedo et excambium et totum aliud quod pro excambio michi dederant alicubi. Dimitto ecclesie Tarrachone CCC solidos imperpetuum in redditibus meis propriis Tarrachone ad operam ipsius ecclesie donec sit hedificata posteaque eidem remaneat ecclesie sub eo pacto quod teneant et stabiliant unum sacerdotem qui imperpetuum celebret divinum officium pro anima mea meorumque parentum et quod archiepiscopus quicumque fuerit tam per se quam per omnes successores et sufraganeos similiter suos per ecclesiasticum rigorem faciat hoc testamentum ratum haberi et inconvulsum et imperpetuum observari bona fide in quantum sibi permissum est secundum auctoritatem ecclesiastice censure. Dimitto singulis sedibus quatedralibus Aragone et Cathalonie CL vel CC morabetinos sicut manumissores cognoverint ad stabiliendum in
singulis unum sacerdotem qui perpetuo divinum oficium celebrent pro remedio anime mee meorumque parentum preter in illis in quibus jam stabilitus est. Dimitto ecclesie Dertose ecclesiam de Alchesar cum omnibus suis ecclesiis et pertinenciis imperpetuum eo pacto quod unum sacerdotem teneant et stabiliant imperpetuum preter illum qui jam stabilitus est. Dimitto monasterio Sancti Cucufati CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto ecclesie Ville Bertrandi CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto opere de Sanctis Crucibus mille morabetinos eo modo quod jam statutum est per meam cartam et exceptis illis qui tunc soluti fuerint detur eis complementum M morabetinos in eo loco Montis Albi quo accipere consuevere et CL morabetinos ad unam candelam perpetuo illuminandam. Dimitto monasterio Sancti Felicis de Cadinis CCC morabetinos et Vallibone CC morabetinos qui dentur in rebus perpetuo permansuris eisdem monasteriis juxta arbitrium manumissorum. Dimitto singulis abbatiis Cathalonie L morabetinos et prioratibus XX ut dentur in ornamentis suarum ecclesiarum. Dimitto monasterio Sancti Johannis de Pinna CL morabetinos ad unum sacerdotem ibidem perpetuo stabiliendum. Dimitto etiam et absolvo eis omnem honorem emparatum a me ipso in Montisono et in aliis quibuslibet locis. Dimitto monasterio Sancti Salvatoris de Lerins CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto monasterio de Peraman CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et tres bonos xarricos unum in Morata alium in Mediana et alium in Placentia. Dimitto Sancto Victoriano CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Monasterio de Betola CL morabetinos ad candelam perpetuo illuminandam. Monasterio de Junchera CL morabetinos ad candelam perpetuo stabiliendam. Dimitto ad complendum monasterium de Monte Cay de fratribus ordinis Grandi Montis CCC morabetinos. Dimitto monasterio de Casulis CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum concedens et autorizans imperpetuum quecumque ei data sunt et concessa. Dimitto monasterio de Sexena Untinenam cum pertinenciis suis et totum hoc quod habeo in Alcoerre et in terminis ejus post obitum Lupi de Foz ad unum sacerdotem et
candelam perpetuo stabiliendos. Dimitto ecclesie Sancte Marie de Pinna de Calatajub L morabetinos. Dimitto monasterio Sancte Crucis monialium CL morabetinos ad sacerdotem stabiliendum. Concedo Sancte Marie de Tirasona illam donacionem quam ei feci ad candelam unam perpetuam illuminandam et dimitto ibidem unum calicem argenti de duabus marchis. Dimitto ecclesie Sancti Salvatoris de Cesaraugusta unum calicem argenti de tribus marchis deauratum et turibulum de tribus marchis et unam pixidem de una marcha qua Sacratisimum Corpus Christi reponatur. Concedo Sancte Marie de Osaraugusta villam de Mareta cum omni jure meo ad candelam perpetuo illuminandam et dimitto ibidem unum calicem de tribus marchis et unum turibulum de tribus marchis et unam pixidem de una marcha. Dimitto monasterio de Xalamera CL morabetinos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Monte-Serrato CL morabetinos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Roquetta CL morabetinos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto Sancte Marie de Solsona unam candelam perpetuo stabiliendam de redditu honoris quem ibi dedi in Maresana de Pratis. Dimitto unicuique heremitarum de terra mea qui non egressi sunt monasteria inobedienter viginti morabetinos in ornamentis ecclesie sue. Dimitto altari dominici Sepulcri calicem unum auri de quator
marchis unum turibulum argenti de quator marchis unam pixidem auri de una marcha qua Sacratissimum Corpus reponatur. Altari Sancte Marie de Bethlem unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem de una marcha. Altari Sancte Marie de valle Josaphat unum calicem et turibulum argenti de octo marchis et pixidem de una marcha. Sancte Marie de Podio unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Sancte Marie de Rochamador unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Sancto Thome de Cantuaria unum calicem et turibulum de octo
marchis argenti et pixidem de una marcha. Sancto Jacobo apostolo unum calicem et turibulum de octo marchis et pixidem de una marcha. Sancto Nicolao de Bar unum calicem et turibulum de octo marchis argenti et pixidem unius marche. Dimitto ecclesie Sancti Angeli de Monte Gargano unam lampadam de novem marchis argenti et CC morabetinos ad candelam unam perpetuo ibidem stabiliendum. Concedo monasterio Fontis Frigidi honorem illum quem dedi ibi ad candelam perpetuo illuminandam et unum
calicem de quator marchis. Dimitto domui pauperum Sancte Christine pro servicio quod michi fecerunt et ob remedium anime mee meorumque parentum CCC solidos de redditibus in villa Jacce in propriis meis et juste redditibus aut leuzdis imperpetuum. Adhuc vero volo et mando quod omnes predicte dimissiones persolvantur de redditibus meis Dertosse et de Azcon et de toto redditu de Seros et de medietate omnium reddituum Terrachone Cervarie Tarrage et Montisalbi et de omni redditu Ville Majoris et Terracia et Calidis et de Osor post obitum Dalmacii de Crexell et de Ripis et de Pratis post obitum Guillelmi de Montepessulano et Agnetis uxoris sue et de medietate reddituum Ceritanie et Confluentis et de omni redditu castri et ville de Pinna et de omni redditu castri et ville de Mediana et castri et ville de Pratella et de omni redditu molendinorum Barchinone et Lobricati et molendinorum Gerunde et de tota medietate questie judeorum Aragone et Cathalonie. Joye vero mee et anuli et tabule auree ceteraque amminicula mea et munuscula et omne meum mobile et bestiarium vendatur juxta consilium manumissorum de quorum precio dentur quingentos morabetinos pauperibus et leprosis similiter quingentos residuum vero addatur dimissionibus supradictis juxta arbitrium eorundem manumissorum. Precipio etiam quod si in vita mea non fuerit stabilita lampas Sancti Jacobi et Sancte Thome de Cantuaria post obitum meum compleatur et stabiliatur. Mando etiam et precipio quod omne bestiarium meum quodcumque vel ubicumque sit vendatur et precium detur ad complendum solucionem supradictarum dimissionum. Precipio similiter quod omnia debita illa de quibus per me ipsum teneor primum ante omnia de istis
predictis redditibus persolvantur posteaque ipsi redditus predicti dividantur et distribuantur in supra memoratis distribucionibus et dimissionibus pro ut superius declaratum est. Si quis autem querimoniam de me haberet de injuria vel de exheredatione quam ego ei facerem mando domine Sancie regine uxori
mee et filio meo regi Petro et rogo etiam omnes manumissores meos prenominatos ut juxta arbitrium duorum proborum ac legitimorum militum et juxta cognicionem duorum vel trium manumissorum inquisita rei veritate omnis injuria vel exheredatio honoris vel averi ita integre conquerenti resarciatur vel emendetur quod plenam inde faciant absolucionem et remissionem anime mee meorumque parentum. Mando insuper ut si que leuzde novelle aut prave consuetudines in tota terra mea inoleverint aut a me constitute fuerint prorsus deleantur et cassentur. Preter hoc vero eligo quator manumissores in Provincia archiepiscopum aquensem et forojuliensem et Antipoli episcopos et magistrum milicie per quorum arbitrium et consilium distribuantur et dividantur ea que michi retineo pro anima mea in comitatu Provincie videlicet LX milia solidorum malgarensium in meis justis redditibus usque ad VI annos de quibus per singulos annos VI recipiantur decem milia solidorum ac distribuantur a predictis ob remedium anime mee meorumque parentum ita videlicet quod persolutis primum meis debitis in Provincia postea distribuant predicti manumissores ecclesie arelatensi mille solidos ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum ecclesie aquensi mille solidos melgarenses ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et VII marchas argenti ad unum calicem et turibulum. Dimitto etiam ecclesie Sancti Victoris de Marsilia redditum CCC solidorum imperpetuum in loco competenti prout prenominati decreverint manumissores ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum et dimitto eidem preterea M solidos ad alium sacerdotem stabiliendum. Dimitto monasterio de Lerins mille solidos melgarenses ad unum sacerdotem perpetuo stabiliendum. Dimitto ecclesie Forojuliensi M solidos ad alium sacerdotem perpetuo stabiliendum et VII marchas argenti pro calice et turibulo. Dimitto sedi Antipolis mille solidos pro quodam presbitero stabiliendo et VII marchas argenti ad unum calicem et turibulum. Si vero istos mille solidos nollent accipere ad stabiliendum sacerdotem predicte ecclesie manumissores jamdicti vel addant quod addendum decreverint vel predictos mille solidos distribuant aliter aliis locis vel in eisdem pro anima mea. Dimitto omnibus aliis sedibus quathedralibus Provincie M solidos melgarenses ad unum in unaquaque sacerdotem stabiliendum imperpetuum et VII marchas argenti pro calice et turibulo supradicto modo et condicione. Dimitto monasterio de Cornete ad unam candelam perpetuo stabiliendam: monasterio de Silva Gana mille solidos ad unam candelam perpetuo stabiliendam: prioratui de Montecreu D solidos in
ornamentis ecclesie: et Alaverna D solidos pro ornamentis ecclesie. Ecclesie Perpiniani CCC solidos pro duobus calicibus: el singulis aliis abbatiis et prioratibus Provincie CC solidos pro calicibus: de residuo vero
emendent meas injurias predicti manumissores juxta arbitrium suum vel baronum vel clericorum Provincie qui per manum eorum ad hec electi forent. Si vero predicta non suficerent ad persolvendum debita mea in Provincia et dimissiones predicti manumissores accipiant postmodum singulis annis X millia solidorum usque dum omnia supradicta in integrum sint persoluta: videlicet in pedatico de Aquis duo millia solidorum de Grassa cum toto Episcopatu duo millia solidos de Forojuliensi duo millia solidos de Aquensi MM solidos de Regnensi MM solidos. Mando preterea quod sique lezde de novo vel alique prave consuetudines a me constitute fuerint in Provincia prorsus deleantur et cassentur. Retineo etiam michi in partibus Amiliani et Gavaldani XII mille solidos melgarenses per quator annos de justis et propriis redditibus meis et racionibus recipienda per manum quoque magistri Milicie in partibus illis: de quibus solutis primum meis debitis in terris illis distribuantur cetera ab ipso magistro Milicie in hunc modum: ecclesie Numatensi M solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: ecclesie Amiliani mille solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: ecclesie Rodensi M solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: hospitali de Albrach mille solidos ad sacerdotem perpetuo stabiliendum: monasterio Bonauda D solidos in ornamento sue ecclesie: singulis aliis monasteriis prioratibus et hospitalibus fundatis in predictis terris CC solidos in ornamentis ecclesie. Residuum vero si quid est distribuatur injuriis meis juxta arbitrium ipsius magistri cum duobus probis hominibus ipsius terre. Si vero deesset addantur MM solidos de supradictis redditibus singulis annis usque dum supradicta in integrum sint persoluta et completa prout in superioribus difinitum est et declaratum. Dimitto monasterio de Grassa CC solidos de redditu. Monasterio de Sancti Michaelis de Coxano CC solidos de redditu. Monasterio de Arles CC solidos de redditu. Monasterio Sancti Andree CL solidos de redditu. Monasterio de Monte Canigon CL solidos de redditu. Monasterio de Campo Retundo CL solidos de redditu. Prioratui de Corliniano CL solidos de redditu. Hec omnia stabiliantur a manumissoribus meis prout melius viderint et cognoverint in meis propriis redditibus Ceritanie et Confluentis et totius Rossilionis. Tandem rogo humiliter et obsecro in caritate et misericordia omnes archiepiscopos episcopos et universos terre mee prelatos abbates prepositos et priores de tota terra mea Aragonis Cathalonie Provincie Amiliani Gavaldani et Rodensis ut ab unoquoque sacerdote sue diocesis in remissione pecatorum meorum et parentum viginti misas faciant ad obitum meum celebrari. Et predicti manumissores sine intermissione aliqua hec fieri faciant et compleri ab omnibus prelatis quam citius poterint: hiis vero completis rogo humiliter magistrum milicie et omnes fratres ut propter amorem
qui semper enituit inter patrem meum et me et illos omnes redditus supradictarum terrarum Aragonis et
Cathalonie et aliarum similiter et etiam totum illud avere et pecuniam quod ad opus mei retineo colligant integre et recipiant dividant et distribuant prout superius declaratum est juxta consilium et mandatum supradictorum manumissorum. Et si omnes insimul interesse non poterint aut in aliquo dissentirent fiat secundum saniorem partem eorum qui fidelius et rectius ob remedium anime mee meorumque
parentum dividerent et distribuerent. Ad ultimum vero in hoc presenti testamento illustrem filium meum regem Petrum instituo heredem in toto regno meo Aragonis cum omnibus suis terminis et pertinentiis et in toto comitatu Barchinone cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni suo jure et directis
et in comitatu Rossilionis cum omnibus terminis suis et pertinentiis et in comitatu Ceritanie et Confluentis
cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni jure suo et directis et comitatu Palariensi cum omnibus terminis et pertinentiis suis et cum omni jure suo et directis et in tota Cathalonia et in omnibus que habeo et habere debeo in predicto regno et per regnum et in omnibus predictis comitatibus et per comitatus et etiam in omnibus illis directis et jure que habeo et habere debeo per me et per antecessores meos et per prememoratos comitatus in omnibus terris a civitate Biterrensi usque ad portus Aspe. Alium autem filium meum Aldefonsum instituo heredem in toto comitatu Provincie cum omnibus suis terminis et pertinentiis et in toto comitatu Amiliani Gavaldani et Rodonensi cum omnibus eorum terminis et pertinentiis et cum omni jure et directis que habeo et habere debeo per me et per predecessores meos in illis comitatibus et per illos comitatus et etiam in totum illud jus quod dominus Montis Pessulani tenet per me. Alium vero filium meum minorem Ferrandum nomine offero Deo et beate Marie ut sit monachus in monasterio Populeti. Verum si unus predictorum duorum obierit quod Deus avertat sine masculo et legitimo herede totum alteri revertatur sine aliqua retencione: et si filia superstes fuerit sit honorifice maritata quemadmodum ad eam pertinuerit. Si vero quod absit duo filii mei morerentur sine masculis et legitimis heredibus et alius filius meus superesset predicta omnia eidem integre remaneant et revertantur: si vero aliquis non superesset filius quod Deus nolit sed tantum filia revertatur eidem filie totum regnum et omnes predicti comitatus cum omnibus supradictis: et si non habuerit virum ducat cum consilio et
voluntate manumissorum archiepiscoporum baronum et militum et proborum hominum terre mee. Dimitto autem illustrem filium meum regem Petrum cum regno Aragone et Cathalonie et cum omnibus aliis in posse et custodia domine Sancie regine illustrissime uxoris mee ita ut totum teneat et habeat donec filius meus rex Petrus etatis sit regnandi viginti scilicet annorum: rogo tamen et diligenti peto
obsecracione ut domina Sancia regina illustrissima uxor mea propter fedus amoris et vinculum dileccionis quod est inter me et illam et semper enituit post obitum meum vivat domina et regina pre omnibus honoranda caste et sine marito: cumque prenominatus rex Petrus filius meus fuerit etatis regnandi viginti scilicet annorum vivat predicta regina continens ut dictum est et honeste sine marito habeatque integre et sine contradiccione suum sponsalicium quod ego sibi feci dedi et concessi sicut continetur in carta a me sibi concessa et corroborata sive recipiat habitum religionis sive non: sed post ejus obitum revertatur
totum integre jamdicto filio meo regi Petro et ejus successoribus. Alium vero filium meum Aldefonsum
comitem Provincie cum tota terra sua jamdicta dimitto similiter in posse et custodia matris sue regine
donec sit XVI annorum sed interim comitet ipsum cum tota terra sua in procuracione cujusdam fidelis quem et qualem ipsam et domina regina cum manumissorum consilio elegerit de Aragone aut de Cathalonia. Mando insuper illustri filio meo Petro quod de omnibus illis dimissionibus et lexis quas facio in hoc testamento que sunt de honore sponsalicii matris sue reddat eidem tantundem de meis propriis redditibus: si ipsa vero hoc nollet restituat ei predictum honorem sponsalicii et de aliis redditibus meis restauret predictas dimissiones et lexias. Preter hec vero humili rogo deprecacione dominum Papam ut hoc testamentum sicut superius declaratum est sua roboret auctoritate et confirmet; adversus quod si quis vel si qua vel etiam filius meus rex aut alius filius Aldefonsus vel quilibet alius heres venire temptaverit subiciat illum et totam terram ejus perpetuo anathemati et a Sacro Corpore Christi faciat eum alienum donec digna satisfaccione recipiscat. Volo insuper mando et rogo dominam Sanciam reginam
illustrem uxorem meam quod hoc totum sicut superius dictum est et declaratum teneri faciat et observari. Rogo similiter Terrachone archiepiscopum et omnes alios manumissores ceterosque prelatos totius terre mee Aragonis Cathalonie Provincie Gabaldani et Rodensis quod hec omnia supradicta teneri faciant et observari censura ecclesiastici rigoris et etiam si quis contra hoc testamentum venire aut aliquo modo infringere temptaverit perpetuo nisi recipuerit ipsum et totam terram ejus subiciant excomunicationi et cum Datan et Abiron in lacu mortis inferioris partem recipiat. Mando preterea illustribus filiis meis regi Petro et comiti Aldefonso ut per filialem fidem qua michi tenentur et astringuntur hoc testamentum sicut in supradictis ordinatum est ratum firmum et inconvulsibile teneant et observent imperpetuum et teneri faciant et observari. Tandem vero notanda est omnibus manumissoribus voluntas mea quod si quod vel si qua de supradictis estabilimentis aut dimissionibus completum vel completa fuerit ante obitum meum volo et mando quod ab hoc cadat vel cadant testamento et si quid defuerit compleant et compleri faciant omnibus modis.
Datum Perpiniani anno Domini millessimo CXCIIII mense decembris. - Signum + Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchio Provincie qui hoc testamentum laudo et confirmo et a predictis firmari rogo.
- Signum + infantis Petri Dei gratia filii regis Aragone qui hoc testamentum laudo et confirmo et tactis
Sacrosanctis juro propriis manibus illud tenere et observare.
- Testes siquidem sunt Arbertus de Castroveteri Bernardus de Portella Gaufredus de Rochabertino Dalmatius de Crexell Guillelmus de Crexell Petrus de Turricella Assalitus R. de Urg Guillelmus de Granata
Arnaldus de Foxano B. de Bellostare Guillelmus Durfortis Stephanus de Maurimon. - Sig+num Petri de Blandis notarii domini Regis qui mandato ejus hoc testamentum scripsit die et anno et mense quo supra.

Fin del tomo IV.

martes, 17 de marzo de 2020

XXXII. Reg. Núm. 2, fól. 99. Oct. 1194. Camarón

XXXII.


Reg. Núm. 2, fól. 99. Oct. 1194.

In Dei nomine et ejus divina gratia notum sit cunctis presentibus atque futuris quod ego

lldefonsus Dei gratia rex Aragonis
comes Barchinone
et marchio Provincie
facio hanc cartam populationis et fueri et doni.
Placuit michi bono animo et spontanea voluntate quod dono atque
concedo ad honorem Dei et populi christiani vobis omnibus
populatoribus qui modo estis in Camarone
et qui in antea ibi venieritis populare podium
quod dicitur Camaron
cum omnibus terminis heremis et populatis cum aquis et silvis et
pascuis et herbis et garricis planis et montibus nemoribus et
venacionibus et cum omnibus que ad usum hominis pertinent et
pertinere debent et sicut omnia includuntur infra istos terminos
subscriptos scilicet de illa serra
de Fos Calanda
de Pitarra
et vadit ad vallem
de Nuçe (o Nuce, parece una cedilla) et sicut via de Alcorisa
exit ad Seno
et venit per illam serram
de Seno
et exit supra Benfigum
et inclaudit Valipon
et sicut vadit ad connam de Xixileu
et exit ad Carrum
et Almanarellam
et inclaudit Giagantam
(Jaganta) et
sicut talat et includit Petrafita
et Quinqueturres (Cinchtorres, Cinctorres, "Cinco Torres")
et sicut vertunt aque de Monte
Lobor
versus Quinqueturres
et de illis molis Dares
(Ares del Maestre o Maestrat)
et de Asclum
intus et de la Lachava
et de Balmana
et de Balinou
et de Bel
et de Arber
intus et sicut claudit Morellum
cum suis terminis quam vobis dono et concedo quando
Deus dederit illam in manum christianorum
et sicut de illis Germanellis
et de Azenerola
intus cum illa canata de Berix (la cañada de Verich)
et de Lena
de Calanda
preter castrum
de Bonjol
versus Camaronem.
Hec omnia ut dicta sunt et inclusa sicut melius dici et nominari
possunt ad vestram utilitatem dono
et concedo vobis et vestris
imperpetuum libere et sine omni impedimento et sine omni
contrarietate mei et meorum successorum salvo meo meorumque
successorum dominio et potestate et fidelitate in omnibus castris et
locis que infra dicta loca sunt et erunt Deo auxiliante. Retineo
autem michi et meis ad opus illius castri
de Camaron
duas milicias
de terra
in regativo
et unum casale
molendinorum
et unum furnum
ubi melius michi placuerit et bajulum meum sive justiciam. Preterea
dono et concedo vobis et vestris in perpetuum illos bonos
fueros
Cesarauguste
ut vos et omnis vestra generatio et posteritas populetis et sitis ibi
ad illos fueros
liberi et franchi sine omni mala voce et sine omni corrupcione sicut
melius dici et intelligi potest ad vestram utilitatem et vestrorum
successorum et sicut melius in carta
Cesarauguste
continetur. Concedo similiter vobis et vestris quod non donetis
lezdam
neque pedaticum
de ulla vestra mercatura per totum regnum Aragonis
usque Cervariam
neque ullam consuetudinem
quam ullus mercator debeat dare.
Similiter concedo vobis imperpetuum mercatum in die sabbati
ita ut quicumque ibi veniat sit salvus et securus cum omnibus suis
rebus in eundo et redeundo et quod non sit pignoratus neque gravatus
per totam viam per ullam querimoniam quam de illo habeat ullus homo.
Similiter concedo ut quicumque vos vel ad vestram populacionem
venientes gravaverit vel pignoraverit vel malum fecerit injuste
pectet michi D solidos et clamanti alios D solidos. Similiter si
aliquis habuerit querimoniam de vobis vel de vestris veniat accipere
directum inde in Kamarone
ante meam justiciam. Similiter volo quod quicumque inter vos tenuerit
per annum et diem sine mala voce domos vel alios honores habeat de
cetero illos in perpetuum sine omni contradiccione nisi tenuerit ea
in comanda vel in pignore. - Signum + Ildefonsi
regis Aragonis
comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Facta carta in Ontiniana (Ontiñena)
mense octobris sub era MCCXXXII
regnante me rege in Aragone in Barchinone et in Provincia
stante episcopo Gombaldo in Ilerda
episcopo Richardo in Oscha
episcopo Raimundo de Castro azol in
Cesaraugusta
episcopo Johanne Frontini in Tirasona
stante seniore
Ferrando Roderici in Turolio
et in Darocha
et in Calataiub
et in Belxit
Tarino in Tirassona
Michaele de Sancta Cruce in Epila
Petro Cornelii in Oscha
Guillelmo de Castro Aszol in Aviszaula et in Ripacurtia
Petro Cesse stante majoridomo regis. - Sig+num Berengarii de Parietibus notarii domini regis qui hanc cartam ejus mandato scripsit cum litteris suprapositis in linea octava.


xxxiii-perg-120-pedro-i-octubre-1201-fraga
 

Camarón es un despoblado medieval situado en el actual término municipal de Mas de Matas, en la comarca del Bajo Aragón de la provincia de Teruel. Existe una hipótesis toponímica que hace remontar el topónimo Camarón a partir del latín CAMERINUM, suponiendo que fue una fundación romana con colonos italos provenientes de los alrededores de la ciudad homónima CAMERINUM en Umbría.

Otra hipótesis lo relaciona con el celta *CAMBOS ("curvado"), con sufijo -ón y r epentética. En este caso se relacionaría con la palabra de la Ribera Alta del Ebro cama (parte de un campo que queda sin labrar entre un surco y la frontera). Camarón fue un núcleo importante de población durante el periodo de dominación musulmana. Fue reconquistado definitivamente en el año 1169 por los calatravos de Alcañiz. Justo después de su reconquista definitiva los reyes Alfonso II y Pedro II reconocieron Camarón como propiedad de Don Arnal Palacín. En el año 1185 Alfonso II dio Camarón y otros pueblos de los alrededores al arzobispo de Tarragona para que los repoblara, trayendo este repobladores que hablaban occitano, de los que descienden los que hablan el actual chapurriau (occitano-aragonés) del Mezquín y Guadalope:
et universo eiusdem sedis conventui castellum de Monte Rubeo (Monroyo) cum omnibus suis pertinentiis videlicet, cum Pinna Rubea (Peñarroya de Tastavins, Peñarroija, Penarroija, Pena-Roja), cum Turre de Arquis (Torre de Arcas, Torredarques, Torre de arques), cum castro de Herberio (Herbés), cum pratis de Vinadacia, cum valle de Boxar et de Fredes, sicut ex omni extenditur parte usque ad portum Marie.

Dono etiam Kamaron cum omnibus suis pertinentiis, usque ad portum de Tevaro et usque ad portus de Mesquino (Mezquín) et usque ad terminum Fontis Spatule (Fuentespalda, Fondespala), sicuti dividit cum Bognolo.

En el año 1194 Alfonso II concedió Carta Puebla a Camarón, mencionando sus términos:

et sicut omnia includuntur infra istos terminos subscriptos, scilicet, de illa serra de Fos Calanda de Pitarra et vadit ad vallem de Nuce, et sicut via de Alcorise exit ad Seno, et venit per illam serram de Seno et exit supra Benfigum, et includit Valipon, et sicut vadit ad connam de Xixileu et exit ad Carrum et Almanarellam, et includit Giagantam, et sicut talat et includit Petrafita et Quinque Turres, et sicut vertunt aque de Monte Labor versus Quinque Turres, et de illis molis d'Ares et de Asclum intus, et de La Lachava et de Balmana, et de Balinou et de Bel, et de Arber intus, et sicut claudit Morellum cum suis terminis, quam vobis dono et concedo quando Deus dederit illam in manum christianorum, et sicut de illis Germanellis et de Azenerola intus, cum illa canata de Berix et de Lena de Calanda, preter castrum de Boniol versus Camaronem.
Después devino propiedad de Blasco de Alagón. Entre los siglos XII y XIII Camarón se debió de despoblar debido a su posición de frontera conflictiva entre cristianos aragoneses y Al Andalus. La conquista de Morella en 1232 terminó con este periodo de inestabilidad, pero también con su valor estratégico.

En el siglo XIII Camarón es mencionado como frontera en textos referentes a donaciones territoriales en el noroeste del término de Morella, y se sabe que algunos de los pocos repobladores de las propiedades entre Camarón y Morella eran de Montblanc.​
Camarón continuó siendo la cabecera de un ancho término que abracaba los actuales términos de
Mas de las Matas, Aguaviva, La Ginebrosa, la Cañada de Verich y la Cerollera y que se confirmó en un texto de delimitación de 1260 establecida entre el comendador de Alcañiz y Blasco II de Alagón escrito en aragonés
(Nota: los reyes de Castilla y de León escribían igual en ese tiempo, hay muchas cartas en esta web historia-aragon blogspot):

venimos a fine e amigable particion entre nos e partimos los terminos de Monroyo e de Camaron e de Buinol…

Camarón figura en el testamento de Blasco II de Alagón de 1272 junto con Buñuel, Aumicidiel, y la Pobla de la Ginebrosa y fue heredado por su hijo Artal IV de Alagón.

Este testamento de 1272 es una de las primeras menciones a La Ginebrosa tras su reciente fundación.

En el año 1295 Artal IV de Alagón permutó estas propiedades por bienes de los templarios de Castellote. La Ginebrosa recibió una segunda carta puebla en el año 1291 en la que se le adjudicaban los anteriores términos de Camarón, que ya había quedado eclipsado como principal núcleo de población. Todavía se cita a Camarón en un texto del 24 de marzo de 1480:

…a la casa clamada de Camaron con un molino farinero de dos muelas finado en el termino del dito lugar de la Ginebrosa con sus apenditias et termino et heredades contiguas con la dita casa…
No obstante la fines del siglo XV se produjo una concentración de población alrededor de un más (masía) que formó un nuevo pueblo llamado Mas de los Matas, cerca de Camarón. En un texto del 24 de enero de 1533 todavía se refieren a Mas de las Matas como amasadas de las casas de Camarón, término del pueblo de la Ginebrosa. En el texto de separación de Mas de las Matas y Aguaviva con respecto a La Ginebrosa de 1611 se menciona a Camarón como una simple partida que se adjudica a Mas de las Matas.

  • Antonio Martín Costea: Nuevos datos históricos sobre la villa medieval de Camarón. Grupo de estudios masinos, n VI 1986.
  • Pilar Pueyo Colomina ‘’Documentos notariales actuados por habitantes de Mas de Matas en la primera mitad del siglo XVI’’. Grupo de estudios masinos, n VI 1986. pp 51-84
  • Grupo de Estudios Masinos ‘’Documento: Concordia de la Ginebrosa, Aguaviva y Mas de Matas: año 1611. Grupo de estudios masinos, n VI 1986. pp 85-218

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 27. Reg. n. 1377. fol. 118. 28 oct. 1340. Benedicto XII

Núm. 27.
Reg. n. 1377. fol. 118. 28 oct. 1340.

Sanctissimo ac beatissimo in Christo patri et domino domino Benedicto divina providencia sacrosancte romane ac universalis ecclesie summo pontiffici Petrus Dei gracia rex Aragonum etc. ejus humilis filius et devotus pedum oscula beatorum. Rumor publicus undique personans ad vestre sanctitatis auditum potuit perduxisse qualiter rex ille perfidus Marrochorum christianorum sanguinem siciens cum maxima multitudine paganorum ad partes cifretavit Hispanie moliens eam et specialiter regnum nostrum Valencie sue quod absit subigere feritati. Unde cum ex hujusmodi causis catholicam fidem et vos patrem sanctissimum caput ipsius ceteraque christiane religionis membra tangentibus et nos multum urgentibus et super aliis quibusdam ad hec necessariis nobilem consiliarium nostrum Raimundum Cornelii de cujus fidelitate atque prudencia ab experto confidimus plene de premissis instructum ad pedes vestre beatitudinis transmitamus: ideo sanctitati vestre intimis et devotis affectibus suplicamus quatenus contemplacione negociorum ipsorum et nostre consideracionis obtentu dignetur vestra clemencia predictum nobilem benigne recipere pacienter audire et supplicaciones nostras ipsius vive vocis oraculo proponendas favorabiliter exaudire: super quibus omnibus vestre placeat sanctitati ipsius nobilis adhibere relatibus fidem plenam. Almam personam vestram conservet Altissimus suo sancto servicio per tempora longiora.
Datum Barchinone quinto kalendas novembris anno Domini millessimo CCC° quadragessimo. - Dominicus de Biscarra mandato domini regis.

Núm. 27. Reg. n. 1377. fol. 118. 28 oct. 1340. Benedicto XII

Nota: Parece Artur Quintana Font

Artur Quintana i Font, Arturico Quintanilla y Fuentecica

Núm. 39. Reg. N° 1378. Fól. 76. 3 dic. 1341. Benedicto XII

Núm. 39.
Reg. N° 1378. Fól. 76. 3 dic. 1341.

Sanctissimo ac beatissimo in Christo patri et domino domino Benedicto divina providencia sacrosancte romane et universalis ecclesie summo pontifici Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. ejus humilis filius et devotus pedum oscula beatorum. Ad ultimos terre fines tam fame volantis notorium quam multorum fidedignorum asertio prout verissimili conjectura supponitur perduxerunt scimusque pater sanctissime vestram noticiam non latere qualiter ille perpetue malediccionis alumpnus rex perfidus Marrochorum catholice fidei persequtor diebus preteritis cum magna multitudine barbarorum in Ispaniam transiens reperavit solia regum christianorum evertere et totam terram christiano cultui deditam suo dominio subjugare de quo spe concepta frustratus confusus abegit adversus eum fidei prelibate cultoribus Altissimi dextera misericorditer assistente. Postmodum vero quia multorum habeat asertio quod spes procellarum hujusmodi non cessabat sed per latentes insidias dicti regis gentes sarracenorum et victualia ad partes Ispanie ubi multa tenet castro fortissima mitebantur: nos licet armata quam jam parati et in freto Jubaltari teneri ab initio feceramus nostrum erarium exhaussiset quia tamen preteritorum consideratio nos urgebat ut efficeremur imposterum cautiores ad compescendam ferocem dicti regis et gentium suarum proterviam continue nos opportuit et adhuc necessario nos opportet tenere in mari stoleum galearum et vasorum navalium cum idoneis bellatoribus qui illorum valeant transitum impedire. Cum autem nunc pater sanctissime tumor infestus multorum fultus dignorum fide relatibus solito crebrius invalescat quatenus dictus rex infidelis collectis undique viribus cum majori quo potest exercitu ad partes istas personaliter ciffretare vel ducem aliquem mittere cum infinita multitudine satagit et ad id cum tota sua potencia se preparat et attingit et nichilominus karissimus consanguineus noster rex illustris Castelle qui tanquam sarracenis ipsis vicinior habet super certitudinem pleniorem nos noviter per litteras suas et nuncios speciales duxerit requirendos ut vigore pactorum super premissis ad invicem initorum et pro deffensione catholice fidei et tutamine patrie per mare et terram adversus ipsos crucis hostes in ipsius et nostrum auxilium totis viribus insurgamus: nosque pater sanctissime qui et subditi nostri pro dicto prosequendo negocio importabilium onere sumptuum jam districti ulterius distrahimur ultra vires defectu peccunie ad resistendum sicut necessario convenit efferis illorum conatibus sufficere non valentes illorum qui ad hoc specialiter sunt astricti obsequiosa subsidia requirere compellamur: propterea pater sanctissime cum dictum negocium non magnum imo premaximum profluvium exigat expensarum et multorum laborum ac solicitudinum molem et gravitatem exquirat propter quod de redditibus et proventibus bonorum omnium ordinis Hospitalis in dominio nostro sistentium qui in tali casu ad deffensionem terrarum nostrarum et resistendum sarracenis Ispanie juxta donationes per nostros progenitores eidem ordini factas sunt specialiter obligati copiosum sit nobis subsidium opportunum: idcirco sanctitati vestre supplicamus humiliter et ex corde quatenus pro tanta et tam evidenti et periculosa necessitate in qua Dei et fidei orthodoxe negocium agitur et christianitatis periculis obviatur dignetur vestra clementia expresse mandare procuratoribus generalibus magistri ordinis prelibati quod omnes responsiones castellanie Emposte et prioratus Cathalonie tribui faciant et converti in sumptibus necessariis ad premissa quodque mandent omnibus preceptoribus et presidentibus castellanie et prioratui supradictis ut omnes ipse responsiones in sumptibus dicte frontarie et non alias per eos protinus convertantur. Almam personam vestram Altissimus conservare dignetur ad regimen ecclesie sue sancte per tempora longiora.
Data Valencie tertio nonas decembris anno Domini millessimo trecentessimo quadragessimo primo. - Subscripsit Arnaldus. - Dominicus de Biscarra mandato regis facto per teshaurarium. (thesaurarium; lo he corregido en otro texto donde estaba escrito así; tesaurer, tresorer; tesorero, tresorero.)

domingo, 15 de marzo de 2020

IV. Col. De cód. t.9, fol 81. 13 abr. 1147.

IV.

Col. De cód. t.9, fol 81. 13 abr. 1147.

Sit notum cunctis presentibus et futuris quod ego Raimundus gratia Dei barcinonensis comes et marchio princepsque Aragonis dono et concedo ipsum castrum de Almenar hominibus centum de Balager cum omnibus suis terminis et pertinentiis et cum omnes almunias quas infra terminos ipsius castri fuerunt sive adhuc erunt dempta ipsa turre Sancte Marie Solsone cum suo termino et meum domengum sive dominicum de ipso milite qui tinnerit ipsum castrum per me. Afrontat namque predictum castrum ex parte orientis in alveo que vocant Noguerola sive in termino de Allesa et a parte orienti sic ascendit per terminos et signos et cruces ad ipsa Serra de ipso Sas. Et.... dit per signos et cruces et terminos usque ad turrem de Mirarnal. Et sic descendit per terminos signos et cruces per terminum de ipsa Çaida et sic vadit et descendit per terminos et signos et cruces usque in guardia de Fenoledo et descendit usque in ipsa serra. Et sic va.... tra solis occasum. Et sic ascendit per signos et cruces usque ad ipsa turre de Arches et per terminos et signos et cruces ascendit usque ad ipsa turre de Agela et sic ascendit per terminos usque ad ipsa turre que est ultra Villa Viride et ascen.... et cruces usque ad rivum de Castilo et sic revertitur per terminos et signos et cruces usque ad supradictum alveum Noguera in aquilonari parte. Et quantum inter istas afrontationes includunt et ipsi termini continent sic dono vobis supradictum.... montes et valles petras mobiles et inmobiles podios constructos vel construendos fontes et fontanulis aquis aqualibus molendinis cum caputaquis piscationes sive venationes arbores pomiferas aut impomiferas.... sechanum et subregum turres et almunias constructas vel construendas vieductibus et reductibus inventiones vias et semitarias sive omnia visibilia aut invisibilia que ad usum pertinet aut inde exierit sive supradictum.... turrem sancte Marie. Et adhuc dono vobis hominibus de Almenar ut in omni Aragonensi regione nec in Barchinonensi comitatu vos nec vestra posteritas in civitate nec in villa aut in via nec in foro usaticum nec toloneum nullum detis. Tali vero pacto dono supradicta omnia ut vos et vestra posteritas habeatis eum per me et per mea posteritas per secula cuncta ad vestrum proprium alaudem et ad faciendas vestras voluntates et inde non eligatis nullum alium seniorem neque patronem nisi me aut posteritas mea et ego non mittam alium nullum seniorem super vos nec super vestra posteritas nisi Petrus Raimundi de Eril qui modo tenet ipsum castrum per me et sua posteritas que post illum teneat per me: et quando Deus dederit Ilerdam in potestate christianorum vos et vestra posteritas per unumquemque annum mihi et mea posteritas faciatis censum pernas C que unaquaque valeat denarios decem et octo et tres centas fogaças et fanechas C de civata et vos nec vestra posteritas nullum alium censum faciatis nisi hoc quod superius.... nisi decima et primicia quam fideliter domino Deo donetis: et si opus est mihi ad bellum nec ad defendendum de nostrum honorem ubi possitis cum cybum ad duos dies volo ut mihi succurratis: et jubeo ut supradicto militi et sua posteritas omni tempore dum ipsius castri habeat guerram ille vos bene custodiat cum suos milites et vos teneatis vestras guardias. - Signum + Raimundi comes qui hanc cartam donationis scribere jussi et cum propria manu hoc signum scripsi et firmavi testibusque subscriptis firmare mandavi. - Acta ista carta donationis idus aprilis anno ab incarnatione Christi M°C°XLVII. - Sig+num Petrus Raimundi de Eril qui hoc donum laudo et confirmo. - Sig+num Guillelmus Raimundi Dapifer. - Sig+num Gerallus de Yorba. - Sig+num Guillelmus de Subirats. - Sig+num Raimundi de Puigalt. - Guillelmus Sac qui per mandamentum comitis scripsi die et anno quo supra et hoc est signum + ejus (1).

(1) Esta escritura y la que lleva el número XV no existen ahora en el archivo, pero existirían seguramente cuando el archivero Pedro Miguel Carbonell las trasladó en las últimas hojas del códice que se cita.
Este códice es una recopilación de constituciones catalanas sobre paz y tregua.


miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXVII, varia I, liber feudorum

CXXXVII.

Varia I, liber feudorum.
Alfon. I. n. 1 fol. 7.

(N. E. No iba a decir que Bofarull era un imbécil, y su hijo aún más, pero lo tengo que decir, y escribir.

Este Alfon. I. es el rey de Aragón Alfonso II, que además de Casto, escribía en un perfecto occitano, que era la lengua de los catalanes, NO tenían otra, ni la han tenido nunca;
vale que como conde de Barcelona fuese Alfonso I, pero, por qué no le llaman Ramon (Berenguer) V los mismos imbéciles que le bautizan? Acaso no fue Conde de Barcelona, (Alfons I de Barchinona) y dicen que se llamaba Ramón? Su abuelo fue Ramiro II, y ya se sabe que Ramiro, Ranimiro, Ramón, Raimundo y otras variantes tienen una raíz común, y son el mismo nombre; inclusive Moncho.
Aquí abajo verán ustedes Wilielmus, que es lo mismo que Wilhelm, Guillermo, Guillem, Guiem, William, Willy, etc. Alguien se dará cuenta de que esta W inicial corresponde a una G inicial; por ejemplo, Guifre, Gaufridus : Wifredo; Guimerá : Wimara; Will & pollas : Gilipollas, etc.)

Wilielmus Dei gratia sancte civitatis Jherusalem patriarca et P .... dominici Sepulcri prior ejusdemque conventus canonicorum Raimundo venerabili barchinonensium comiti amico et confratri in Christo salutem et patriarchalem benedictionem. Quoniam vestre ammirabilis et eximie probitatis virtus
in tantum divina gracia cooperante effloruit ut vestri luminis fama quasi lucerna lucens in medio christianorum et sarracenorum prefulgeat gratiarum acciones innumeras omnipotenti Deo redemptori nostro a quo cuncta bona procedunt humiliter persolvimus et ut sublimius exaltetur coram sacratissimis
ejusdem passionis et resurrectionis locis exoramus. Innotescimus autem dignitati vestre quatenus litteras vestras in quibus concordia super regno Ildefonsi pie memorie viri continebatur gratanter suscepimus: unde communicato jherosolimitani regni consilio vestris postulationibus digne assensum
accomodantes partem que pertinet dominico Sepulcro secundum conditionem a vobis institutam vobis et universe progeniei vestre concessimus et per privilegium sigillo nostro insignitum confirmavimus. Ad recipiendam igitur justiciam nostram unum de confratribus et concanonicis nostris nomine G
.... sacerdotaIi gloria scientia etiam et moribus Dei gratia decoratum dirigimus. Precamur autem ex parte Domini nostri Jhesu-Christi et sui gloriosissimi Sepulcri et nostra ut eum quem per omne regnum vestrum priorem super cunctis nobis pertinentibus statuimus cum ceteris confratribus nostris honeste suscipiatis et absque impedimento sive molestia supradictam justiciam eis assignetis locum etiam et ecclesiam in quibus inter vos convenienter conversare secundum Deum valeant in remissione peccatorum et parentum vestrorum salute dandum sumopere studeatis. Nos autem fraternitatem vestram et participationem omnium bonorum que agimus in missis psalmis orationibus et ceteris bonis operibus ante Deum concedimus. Per eundem etiam fratrem privilegium supradictum vobis mittimus quem cum ceteris fratribus attentius vobis comendamus et ut eos adjuvetis et ubique defendatis fraterne deprecamur. Mandamus preterea et mandando rogamus quatenus privilegium sigillo vestro insignitum quemadmodum vobis fecimus nobis de cunctis nostris faciatis atque eis deliberetis.
Valete in Domino.

https://es.wikipedia.org/wiki/Liber_feudorum_maior

Liber feudorum maior


Liber feudorum maior (Originalmente Liber domini regis) Es un cartulario (códice diplomático) escrito por Ramón de Caldes (jurista) que recoge los documentos referentes a los dominios de la casa condal de Barcelona y del resto de casas condales que se integraron en ella.

Fue recopilado en 1192 por el rey Alfonso el Casto y se conserva en el Archivo General de la Corona de Aragón, situado en la ciudad de Barcelona. En el periodo comprendido entre 1170 y 1195 se recopilaron los Usatges de Barcelona, el Liber Feudorum maior i la Gesta Comitum Barchinonensium, conjunto que ha estado denominado como los tres monumentos de la identidad política catalana. (JA JA  JA!)

El rey Alfonso el Casto encargó la compilación a Ramón de Caldes, jurista y decano de la iglesia de Barcelona (1161-1199) con la intención de engrandecer el país, fraccionado y muchas veces usurpado por los señores feudales.

Contiene alianzas, ventas, testamentos, solicitudes de castillos y sacramentos de homenaje.
Se componía de dos volúmenes que compilaban un total de 888 folios y cerca de un millón de documentos, los más antiguos del siglo IX.

Después de múltiples mutilaciones, (las hizo Francisco Franco) tan solo quedan 88 folios con 183 escrituras, con las que se forma un solo volumen que recoge los restos de los originales.
La caligrafía es de tipo Franco Bahamonde y destaca por contener 79 miniaturas.
Francisquito Miguelico Rosell lo publica modernamente (1945-1947) el texto en base al índice del siglo XVI, hecho que le permite reconstruir el contenido del cartulario original, y le añadió escrituras conservadas en el Archivo de la Corona de Aragón, totalizando un global de 902 documentos y la reproducción de numerosas miniaturas.

CXXXVII, varia I, liber feudorum, Alfonso II de Aragón