Mostrando las entradas para la consulta Montagud ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Montagud ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

XLV, perg 176, 23 febrero 1144


XLV
Perg. N°176. 23 feb. 1144.

Juro ego Gerallus Alamagni filius qui sum Arsendis femine tibi seniori meo dompno Raimundo barchinonensium bisullunenensium ceritanensium comiti et marchioni atque aragonensium principi qui fuisti filius Dulcie comitisse quod ab hac ora et deincebs fidelis ero tibi sine fraude et malo ingenio et sine ulla decepcione sicut homo debet esse fidelis ad suum seniorem cui manibus propriis se comendat. Et ego predictus Gerallus non decipiam te prescriptum Raimundum seniorem meum de tua vita neque de tuis membris que in corpore tuo se tenent neque de omni terrestri honore neque de ipsa civitate quam dicunt Barchinonam neque de ipso comitatu quem dicunt Barchinonensem neque de ipso episcopatu Sancte Crucis et Sancte Eulalie cum suis terminis et pertinentiis omnibus neque de ipsis castris aut castellis rochas aut podios condirectis aut discondirectis qui in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt nec etiam de ipsis abbaiis cum illorum terminis et pertinentiis omnibus neque de ipso castro quod dicunt Olerdula neque ipso comitatu quem dicunt Penedes neque de ipsis castellis rochis aut podiis condirectis vel discondirectis qui in predicto comitatu sunt vel erunt neque de ipsa civitate que dicitur Minorisa neque de ipso comitatu qui dicitur Ausona neque de ipso episcopatu Sancti Petri de Vicco neque de ipsis castris rochis aut podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt aut erunt neque de ipsa civitate quam dicunt Gerundam neque de ipso episcopatu Sancte Marie neque de ipso castro de Gerundella neque de ipsis castris roches aut podiis condirectis vel discondirectis neque de ipsis abbaciis cum illorum terminis et pertinentiis omnibus que in predicto comitatu vel episcopatu sunt aut erunt neque de ipsis castellis alodiis vel fevis terris et honoribus que tu prescripte Raimundo hodie habes et in antea Deo dante habebis neque de ipsis pariis de Ispania quas hodie habes et convente sunt tibi ad dare aut adhuc adquisiturus es anuente Deo. Et ego predictus Gerallus predicta omnia nol at tolre ne ten tolre nec ego nec homo nec femina per meum consilium neque per meum ingenium sed adjutor ero tibi ad tenere et ad habere et ad defendere jamdicta omnia contra cunctos homines vel hominem feminas vel feminam qui jamdicta omnia tibi tulerint aut aliquid de jamdictis omnibus tollere voluerint. Et hoc adjutorium faciam tibi sine tuo engan et comonir no men vedare et ipse nuntius vel nuntii qui me inde comonuerit vel comonuerint reguardum non habebit vel non habebunt ibi. Et ego predictus Gerallus non decipiam te prescriptum Raimundum seniorem meum de ipso castro de Montagud neque de Montclar neque de Vila de Maier neque de Pontils neque de Sancta Perpetua quamdiu ea habuero sed potestativum inde faciam te per quantas vices jamdicta castra ad me requisieris per te aut per tuos missos vel missum et comonir no men vedare et hoc totum sine engan. Et sicut superius scriptum est ego jamdictus Gerallus tenebo fideliter et atendam predicte. Facto sacramentali super altare sancti Justi quod est infra muros Barchinone VII kalendas marcii anno VIII regni regis Leovici.
- Sig+num Geralli Alamagni qui istud sacramentum propria manu juravit.

XLIV, perg 172, 23 febrero 1144


XLIV
Perg.n° 172. 23 feb. 1144.

Hec est convenientia quam facit Gerallus Alamanni dompno Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi. Convenit ei jamdictus Gerallus quod ab hac ora et deincebs fideliter et sinceriter et sine engan adjutor erit jamdicto comiti ad tenere et ad habere et defendet contra cunctos homines vel feminas ipsam civitatem quam dicitur Barchinona et ipsum castrum vetulum quod ibi est super unam portam civitatis quod dicitur vicecomitale et alterum castrum similiter quod est super aliam portam civitatis quod vocatur castrum novum cum omnibus aliis edificiis que in predicta civitate sunt aut erunt et ipsum episcopatum Sancte crucis Sancteque Eulalie cum suis pertinenciis omnibus et ipsum comitatum quem dicunt Barchinonensem cum omnibus abbatiis et castris et castellis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt et cum omnibus podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt et ipsam civitatem quem dicunt Gerunda cum ipso comitatu quem dicunt Gerundensem et cum ipso episcopatu Sancte Marie cum illorum castris abbaiis terminis et pertinenciis omnibus et ipsam civitatem quam dicunt Minorisam et ipsum comitatum quem dicunt Ausonam cum ipso episcopatu Sancti Petri cum omnibus illorum castris abbatiis et pertinentiis omnibus. Item convenit predictus Gerallus predicto comiti ut faciat directum de suis hominibus et de se ipse atque justitiam per ipsum sine engan per quantas vices jamdictus comes requisierit hoc ad eum. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti ut optime teneat et atendat ad eum et ipsius filios per mortem jamdicti comitis ipsam fidelitatem et sacramentum sicut est scriptum in ipso sacramentali quod predictus Gerallus jurat ad eum. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti ut adjutor sit ad tenere et ad habere et defendere et guerrejare ipsas parias de Ispania et ipsos castra aut castella alodia aut fevos terras et honores que prescriptus comes hodie habet et adhuc adquisiturus est Deo dante. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti quod non decipiat cum de ipso castro de Montagud neque de Montclar neque de Vila de Maier neque de Pontils neque de Sancta Perpetua quandiu ea habuerit cum omnibus eorum pertinentiis set potestativum cum faciet de predictis castris per quantas vices requisierit illa ad eum per se aut per suos missos vel missum et istam fidelitatem et potestatem de predictis castris similiter adtendat ad filios predicti comitis post ipsius mortem sicut est scriptum in ipso sacramentali quod jurat ad eum. Si vero predictus Gerallus non tenuerit et non atenderit predicto comiti jamdictam convenientiam et prescriptum sacramentum vel fidelitatem et ipse Gerallus vel sui fecerint aliquod malum predicto comiti vel suis hominibus predictus Gerallus redirigat illud malum qualecumque fuerit jamdicto comiti et suis infra primos LX dies postquam inde comonitus fuerit ab ipso comite vel suo misso vel missis propter jamdictam convenientiam vel sacramentum: et si predictus comes voluerit accipere ipsam emendam a Gerallo vel suis accipiat eam si vero noluerit perdonet eam Gerallo vel suis secundum mercedem suam. Et hanc convenientiam faciat et atendat predictus Gerallus ipsi filio predicti comitis similiter vel heredi qui testamento scriptis vel verbis mandato vel jure successionis per mortem predicti comitis habuerit Barchinonam et hoc totum quod suprascriptum est faciat et atendat predictus Gerallus ad jamdictum comitem sine engan. Acta convenientia VII kalendas marcii anno VIII regni Leovici regis junioris. - Sig+num Geralli Alamagni qui hanc convenientiam facio laudo et propria manu confirmo. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi Castrivetuli. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Guillelmi de Aquilone. Sig+num Raimundi Petri de Baneres. Sig+num Guillelmi Berengarii. Sig+num Guillelmi de Camarasa. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit.