Mostrando las entradas para la consulta Valencie ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Valencie ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 30 de mayo de 2020

LXIV. Reg. n° 46, fol. 126. 1° dic. 1283. Furs; civitate, regno Valencie

LXIV. Reg. n° 46, fol. 126. 1° dic. 1283.

In Dei nomine noverint universi quod cum nos Petrus Dei gracia Aragonum et Sicilie rex invenerimus in civitate et regno Valencie plura male tractata et inordinata ex quibus cives et habitatores ejusdem civitatis et locorum regni se dicebant gravari et per ipsos nobis fuerit humiliter suplicatum ut super eisdem et super quibusdam etiam ex foris Valencie dirigendis dignaremur ad reformacionem boni status dicte civitatis et regni juxta nostrum beneplacitum providere: idcirco eorum supplicacionibus benignius annuentes considerantes quod decet regem esse munificum in graciis et beneficiis suis fidelibus conferendis volentesque illustrissimi domini Jacobi inclite recordacionis regis Aragonum patris nostri aliorumque predecessorum nostrorum vestigiis inherere: per nos et successores nostros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate laudamus concedimus et confirmamus vobis probis hominibus et universitatibus civitatis et regni Valentie tam presentibus quam futuris in perpetuum omnes foros civitatis Valencie concessos eidem civitati et toto regno Valentie et omnia et singula privilegia eisdem civitati et regno concessa per dictum dominum patrem nostrum et bonos usus et consuetudines bonas ex quibus usi fueritis ac consueveritis temporibus dicti domini patris nostri: volentes et concedentes quod dictis foris Valencie usibus et bonis consuetudinibus et privilegiis libere uti possitis et sine impedimento alicujus non obstantibus aliquibus privilegiis seu ordinacionibus factis in contrarium fororum Valentie sive privilegiorum predictorum nec obstante ratione aliqua que possit in contrarium allegari nec obstante sentencia aliqua lata contra forum Valencie vel contra privilegia supradicta. Et specialiter concedimus et confirmamus justiciatum almutaçaffiam et forum decem dierum revocantes et anullantes expresse emendam fori novi tempore nostri regiminis factam super inquisicionibus faciendis que incipit Fororum interpretacionem ita quod deinde inquisicio fieri non possit per curiam exceptis casibus tantum contentis in foro Valencie nec nos etiam inquisiciones facere possimus nisi forte super officiales nostros eas facere haberemus. Confirmamus etiam privilegium eleccionis quatuor juratorum volentes et in perpetuum firmiter statuentes quod ubi forus Valencie non sufficiat ipsi quatuor jurati possint facere novos cotos et certa statuta et factis per eos possint removere inde illud quod eis videbitur expedire ita tamen quod semper fiat de consilio bonorum hominum de manu majore mediocri et minori. Item laudamus concedimus et confirmamus ac etiam damus de presenti quibuscumque et singulis civibus et populatoribus civitatis Valencie et regni ejusdem omnes domos et vineas ortos et campos censualia alcherias et castra turres et possessiones cultas et incultas que habent vel habebunt tenent vel possident aut possidebunt quecumque sint et in quocumque loco civitatis vel regni existant ex quarumque causa vel ratione ea habeant aut possideant vel habebunt aut possidebunt cum titulo et absque titulo cum cartis et absque cartis et faciemus cessare omnes demandas et peticiones quas civiliter aut criminaliter posueramus aut poni feceramus contra aliquos ita quod nunc vel aliquo tempore illas demandas vel alius pro nobis non possimus tornare nec in aliquibus bonis aut hereditamentis aliquorum civium et habitatorum civitatis Valencie et regni qui per francum et liberum alodium possidebuntur non possimus aliquid demandare nec aliquis pro nobis aliquo casu vel aliqua ratione: renunciantes omni juri contra hec venienti et removendo ac revocando omnem excepcionem ac occasionem contra hec venientes. Item revocamus et anullamus omnes gabellas in generali et speciali que quondam per nos vel officiales nostros fuissent facte seu consuete in civitate Valencie nec in regno aliquo modo et quod nunquam gabelle aliquarum rerum vel averiorum aliqua ratione fieri possint nec aliud nomine eis possit imponi que in dampnum civitatis vel regni in aliquo redundarent. Item concedimus quod pro saumata bladi et vini que aportabitur per terram non solvantur nisi tres denarii ut in foro Valencie continetur nec illi tres denarii solvantur nisi in loco ubi dicta saumata vini vel bladi vendetur. Item statuimus et perpetuo ordinamus ne aliquis advocatus seu rahonador nec alius pro eo in civitate vel regno possit decreta vel decretales aut leges aliquas allegare aliquo modo sub pena decem marcharum argenti de quibus nos habeamus medietatem sed solummodo habeant foros Valencie allegare in omnibus causis civilibus et criminalibus: volentes tamen quod si forus Valencie non sufficeret quod sit consilio et cognicioni proborum hominum civitatis et locorum regni. Et si solvere non posset penam predictam sit ejectus a suo officio et privatus ita quod nunquam possit advocare ibidem et ad hec per justitiam et juratos compellantur: et si per aliquem fuerit allegatum quod justicia illud non recipiat: quod si fecerit penam similem solvere teneatur. Item statuimus et ordinamus quod per juratos et probos homines civitatis Valencie sex probi homines sint electi uniuscujusque parroquie qui quolibet anno in festo Pentecostes jurent in posse justicie dominacionem et fidelitatem nostram fideliter observare ad nostrum et comunitatis Valencie comodum atque bonum. Item statuimus et ordinamus ne aliquis advocatus de seccano aut procurator possit tenere nec uti tutela vel cum in curia nec possint dari * extimatores super vendiciones quas curia faciat nec possint advocare nec procurare in curia nisi tantum unam causam donec per sententiam fuerit terminata: quod si fecerit solvat pro pena centum solidos de qua pena habeamus nos medietatem et comunitas Valencie aliam medietatem: et si ipsam penam solvere non posset suo officio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod cultellarii et baynarii civitatis et regni Valencie faciant cultellos et vaginas quoscumque et quascumque voluerint et quod possint vendere ipsos quibuscumque voluerint. Item statuimus et ordinamus ac concedimus quod çabaterii omnes tam presentes quam futuri qui novo opere çabaterie operari voluerint intus civitatem Valencie vel extra non teneantur solvere morbetinum nobis sed libere possint uti et operari eorum ministerio seu officio supradicto intus civitatem vel extra civitatem in quocumque loco extra çabateriam salvo tamen nobis censu et jure quod accipimus et debemus accipere annuatim in operatoriis carrarie majoris çabaterie civitatis Valencie et in aliis çabateriis locorum regni. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis officialis vel alia persona faciebat vel utebatur in aliquo contra forum Valencie aliqua ratione vel contra privilegia civitatis et regni quod ille forus vel privilegium non minus valeat immo remaneret in sua firmitate robore et valore. Item statuimus et ordinamus quod quicumque homo privatus vel extraneus qui impetrabit cartam vel privilegium a nobis vel filiis nostris de quibus fiat aliqua gabella in civitate nec regno quod amitat caput ita quod scindatur ei ex toto et quod moriatur cum hoc probatum fuerit legitime contra illum et quod gabella illa penitus sit deffacta. Item statuimus et ordinamus quod quilibet libere possit emere et vendere omnia bona et res ac merces quecumque sint et in quocumque loco civitatis et regni que non prohibeantur per privilegium sive forum. Item statuimus et ordinamus quod notarii qui exigent vel recipient aliquod vel aliquam quantitatem pro testamentis vel cartis nupcialibus aut aliquibus contractibus quarumcumque rerum ultra quod continetur in foro Valencie quod privetur officio suo et ehiciatur per medium annum nec quod scriptori qui aliquod testamentum scribat testator possit ei aliquam quantitatem peccunie dare vel legare in ipso testamento. Item statuimus et ordinamus quod in aliquo loco villa aut castro vel alcheria captivi qui fugere arripueriut ab hominibus civitatis vel regni de quibus erunt non possint salvari vel deffendi a servitute eorum vel captivitate per francos nec etiam absolutos et quod non obstante privilegio concesso vel concedendo in loco ubi ipsi captivi essent recollecti domini illorum captivorum possint recuperare ipsos captivos libere et habere nisi forte ipsi captivi pernoctaverint in locis sarracenorum guerre et hoc esset legitime manifestum. Item statuimus et ordinamus quod notarii et scriptores qui scribunt aliquas causas pro aliquibus judicibus ordinariis vel etiam per judices nostros vel procuratores aut alios judices vel per judices delegatos non accipiant nec possint accipere de actis vel scripturis aliquibus aut sentenciis ultra illam quantitatem vel salarium quod consuetum est recipi per scriptores curie Valencie. Item absolvimus et diffinimus per nos et nostros ac etiam remitimus de speciali gracia omnes peticiones et acciones civiles et criminales quas facere possemus usque in hodiernum diem ratione barrigiorum vel fraccionum morarie Valencie et aliarum morariarum aliorum locorum regni vel per diruicionem domorum vel qualibet unione vel clocha populi vel alio modo quo erratum esset contra forum vel ratione scripturarum seu tractamenti capitulorum que nos duxerimus concedenda aut ratione sacramentorum factorum per aliquos super foris) Aragonum usque in hunc presentem diem dummodo deinde non perseverent in eisdem. Item volumus quod per sentencias vel condempnaciones que facte fuerint vel illate contra aliquos pro aliquibus ex dictis causis aliqua pena infamie non sit nec poni possit contra aliquem non obstante foro Valencie. Item concedimus quod supercequiarius de suo officio in perpetuum sit ejectus et unusquisque ex cequiariis utatur et uti possit secundum quod erat antiquitus consuetum. Item concedimus quod quilibet in toto regno possit facere in hereditate et loco suo libere almaceras olei et habere molendina olei olivarum aut molendina seu almaceras ad opus sui et aliorum et quod laborator possit molere partem suam in molendino seu almacera domini hereditatis rei cujus ipse voluerit. Item quod quilibet possit molere bladum olivas alquenam linos arrocium et omnia alia ubicumque voluerit. Item quod quilibet homo cujuscumque legis vel cujuscumque loci existat privatus vel extraneus possit hospitari et habitare cum rebus suis et averis in quocumque loco voluerit intus civitatem vel extra. Item statuimus et ordinamus quod aliquis tenere non possit tabulam cambii vel operatorium argenterie donec in posse curie assecuraverit idonee quod totum illud quod receperit vel sibi fuerit comendatum vel quod altero dicet aliqua ratione illi cujus erit satisfaciat ac esmendet. Item statuimus et ordinamus quod habitatores civitatis et locorum regni Valencie habentes hereditates per aliqua loco regni non teneantur tenere hospicium nec habitare vel facere residenciam personalem in aliquo castro villa turri aut qualibet alia fortitudine nisi in illis locis ubi ipsi voluerint non obstantibus aliquibus condicionibus seu modis contentis in instrumentis dels accaptes. Item statuimus et ordinamus in perpetuum quod in civitate et in unoquoque locorum regni Valencie quolibet anno tertia die ante festum natalis Domini sit creatus justicia et electus et jurati in festo Pentecostes et mostaçafus in festo sancti Michaelis in forma que sequitur: videlicet quod jurati cum quatuor probis hominibus de unaquaque parrochia eligant unum probum hominem et nominent pro justicia et ita erunt in Valencia duodecim in justicia nominati et nomina illorum sint posita et abscondita in duodecim redolins de cera et unus infans qui non steterit eleccioni predicte accipiat tres ex predictis duodecim redolins quos ipse voluerit et illi tres sint nobis rei tenenti locum nostrum traditi et presentati et incontinenti sine aliquo elongamento nos vel bajulus noster apertis redolins predictis et visis nominibus eorundem accipiamus et eligamus unum ex predictis tribus qui sit justicia per unum annum tantummodo proxime tunc subsequentem qui faciat sacramentum in foro Valencie contentum. Veruntamen si homo suficiens pro justicia non inveniretur in altera ex parrochiis supradictis ponatur ibi de altera parrochia ubi plures inveniantur: et jurati ac mostaçafus sub ista forma similiter eligantur. Item statuimus et ordinamus quod non obstante pena sexaginta solidorum quod nullus posset decimare vel primiciare absque delmario nostro et episcopi Valencie possit delmare expletum suum absque delmario et primiciario per civitatem et regnum et quod bladum sit delmatum ac primiciatum absque aliqua pena secundum quod erat consuetum tempore domine regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis fuerit condemnatus sub pena quarti et non habebit mobilia unde solvat et debitor ante terminum vel retroclam assignabit bona sua sedencia quo ipse voluerit que sufficiant ad faciendam solutionem de dicto debito quod in tali casu debitor non teneatur solvere quartum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod sarraceni regni Valencie tam nostri quam alii possint vendere quibuscumque voluerint res et alias merces suos et emere etiam a quibuscumque voluerint et christiani et judei emere possint ab ipsis et eis vendere res suas. Item statuimus et ordinamus quod quilibet tabernarius possit vendere vinum in domo sua propria et qui domum propriam non habebit possit vendere in loco quo voluerit et etiam possint vendere vinum in quocumque loco ipsum habebunt. Item statuimus quod textores flaciatarum possint eas facere de quacumque voluerint latitudine dummodo pecten habeat duas alnas in amplitudine et flaciate habeant tres alnas et mediam in longitudine vel plus quantum voluerint. Item ordinamus quod quilibet possit facere fustaneos secundum quod fiunt in Barchinona legaliter atque bene. Item statuimus et ordinamus quod mensure salis sint omnes rotunde et de eadem amplitudine tam in capite quam in solo et quicumque voluerint de sale cum barcella quod cum barcella mensuretur eidem et venditores ipsius salis vendant ipsum bonum et pulcrum ac recipiens absque broça sub pena sexaginta solidorum quam penam justicia exigat et habeat loco nostri. Item quod aliquis homo civitatis nec regni nec etiam extraneus non teneatur solvere in tabula pensi salarium nec servitium ponderatori nec aliis officialibus dicte tabule ratione albaranorum nisi quantum teneatur solvere juxta forum quod accipiatur pro lezda ab illis qui lezdam solvere teneantur: et ab officiali dicte tabule qui contrafecerit extorqueantur per justiciam loco nostri viginti solidi pro pena quociens fecerit contra predicta. Item statuimus et ordinamus quod brunaterii possint facere omnes pannos de tota natura et de tota lana et de omnibus coloribus bene et legaliter de sisa et de penso Ilerde et de Vallibus et de Montessono et facere etiam pannos de tota natura de França et de Narbona dummodo pellum de boch sive stopam non ponant in eis et quod ipsi et alii possint facere tintam de omnibus coloribus ad opus sui et aliorum ubicumque voluerint exceptis indi et grana. Item statuimus et ordinamus quod instrumenta censualium nostrorum et instrumenta venditionum sarracenorum captivorum qui vendentur possint confici per quoslibet notarios civitatis et loci. Item statuimus et ordinamus quod homines villarum regni non teneantur dare cenam alicui procuratori nisi tantum nobis et successoribus nostris. Item statuimus et ordinamus quod carnicerii non possint pascere vel possint pasturare bestiarium eorum in vineis vel terris cultis absque voluntate dominorum ipsorum alio modo nisi quod continuatur in foro Valencie. Item statuimus et ordinamus quod a portu gradus Valentie removeatur estaca que ibi posita erat ratione lezda et pena tollatur que imposita erat contra transeuntes dictam estacam donec scrutati erant et deinde exigatur lezda legaliter et solvatur. Item tollatur pena imposita contra barcherios sive nautas aportantes sal de aliis partibus pro expensis eorum dum tamen in fraudem salis nostri Valencie sal non aportent causa vendendi. Item statuimus et ordinamus quod Iezde nostre et cujuslibet loci nostri leventur et solvantur legaliter in manu in quibus debebunt solvi et in locis consuetis antiquitus et secundum quod antiquitus erat fieri consuetum et non in aliis partibus sive locis. Item statuimus et ordinamus quod quicumque armaverit cum lignis suis vel barcis quod in eundo vel veniendo de hiis que se habebunt cum nostris officialibus expedire se expediant cum bajulo nostro Valencie vel tenente locum ejus et non cum alio. Item ordinamus quod per manus justicie et proborum hominum Valencie sit in gradu Valencie annuatim justicia procreatus. Item statuimus et ordinamus quod quilibet homo civitatis et regni possit mittere sarracenos laboratores ad laborandum in hereditatibus suis ad certum tempus vel in perpetuum et quod ipsi sarraceni vel qui jam habitant in eisdem non teneantur dare domino regi nec alicui alii illos duodecim vel viginti solidos nec alia que erant de novo imposita qui solvebantur nobis et quod franchi sint a quantitatibus supradictis et rebus et quod sarraceni laboratores teneantur solvere domino hereditatis quitquid conventum fuerit inter eos et quod bisancios sarracenorum habeant et recipiant ab ipsis dominis hereditatis prout continetur in foro et quod sarraceni non forcientur accipere sal nisi secundum quod emere voluerint per minutum. Item statuimus et ordinamus quod illud decimum quod petebatur noviter a captivis sarracenis qui se redimebant a dominis eorundem sit penitus absolutum et quod non teneantur solvere nobis decimum supradictum cum tempore domini patris nostri non fuerit consuetum. Item statuimus et ordinamus quod generaliter cuilibet homini civitatis et regni cujuscumque condicionis aut modi existat sive dives aut pauper sint salve vestes sue et alia que per forum Valencie excusabantur pignorari per curiam hominibus honoratis. Item statuimus et ordinamus quod omnes avers que debeant garbelari videlicet grana indi piper zinziber gala alum mastech encenz et lacha et alii avers de partibus occidentis que faciant garbelari garbelentur de cetero ne fraus vel encamaramentum possit fieri in eisdem. Item statuimus et ordinamus quod clavis almudini Valencie per justiciam uni vel duobus probis hominibus comendetur ut mercatores aportantes bladum in almudino predicto sub spe legali dimitere possint illud. Item statuimus et ordinamus quod quilibet portare possit cultellum de uno palmo et medio et bannum cultelli majoris ipsius mide tornetur ad quinque solidos et bannum cimboli ad alios quinque solidos tornetur et bannum cultelli evaginati  tornetur ad sexaginta solidos. Item statuimus et ordinamus quod aliquis pellerius non sit ausus desfacere aliquam roppam infra decem dies postquam emerit eam et eam tenuerit publice extra in pertxa sua per dictos decem dies et hoc jurare in posse justicie anno quolibet teneatur et postquam dicta roppa steterit per decem dies in pertxa sua non possit per aliquem demandari nisi solverit precium quod constaret et postquam cursor publice portasset eam per plateas non possit demandari pro furto et hoc intelligatur inter presentes cum absentibus posset prejudicium generari: et aliquis ministratis non sit ausus vendere aliquam roppam veteram pro nova nisi in principio mercati illud diceret emptori et si non diceret perdat eam. Item statuimus et ordinamus quod privilegium aliquod impetratum contra privilegium datum seu concessum civitati non habeat valorem nec in aliquo observetur. Item statuimus et ordinamus quod prohibeatur de cetero ne aliquis portans coronam recipiatur in procuratione nec in officio publico. Item statuimus et ordinamus quod aliquis cursor non sit ausus recipere salarium nisi juxta forum inter ambas partes nec sit ausus retinere nec facere emere roppam que sibi comendata fuerit ad vendendum: quod si fecerit suo oficio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod aliquis usurarius publicus non recipiatur in aliqua procuratione in curia nec in alio loco ne anulletur peticio quam procurabit vel gentes super hoc possint in aliquo deffraudari. Item statuimus et ordinamus quod scala et altum et baxium que fiebant in civitate Valencie removeantur imperpetuum ita quod non fiant in aliquibus contribucionibus civitatis: et cum civitas multum facere habebit illud fiat cum albaranis per richos homines et per medianos et minores secundum quod unusquisque habebit ad cognitionem illorum de manu majori mediocri et minori. Item statuimus et ordinamus quod quilibet possit emere escagios bladi secanorum et aliorum hominum que fient in almudino et quod non sit gabella de agranaduris bladi quod versatur seu spargitur in almudino et quod quilibet possit levare bladum suum de terra ubi vertetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis bajulus non sit ausus nec possit ponere caloniam super gentes cum crida vel sine crida. Item statuimus et ordinamus quod vicinus vicino possit ponderare et recognoscere res suas a quibus lezda dari nun debeat absque aliqua pena et quod mercatores vicini Valencie non teneantur ire ad tabulam pensi pro dicendo vel nominando lezdas quas homines extranei dare debeant in tabula supradicta. Item statuimus et ordinamus quod justicia possit dimitere et facere graciam sive lexiam de caloniis secundum quod utebatur tempore domini regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod advocati qui per denarios advocabunt semel in anno faciant sacramentum quod utantur bene et legaliter juxta sanam et bonam conscienciam corundem in causis que tenebunt et quod non accipiant nec accipi faciant pro salario nisi quantum eis taxatum extitit per dictum dominum patrem nostrum cum privilegio suo eo quod venient fovere causas quas ducent coram curia: et qui contra hoc fecerit solvat penam in privilegio contentam. Similiter ordinamus ne judices recipiant salarium ultra quod in eodem privilegio continetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis minor viginti duobus annis non recipiatur in curritore nec utatur officio curritorie nec aliud officium publicum teneat in civitate. Item statuimus et ordinamus ad tollendum missiones scripturarum advocatorum et judicum quod omnes cause ducantur per çorum Valencie sub ista forma quod petitio sit data ac responsio facta eidem et excepciones recipiantur et non fiant alique posiciones nec articuli nec aliquis alius processus et quilibet possit dare testes super peticione sua vel super excepcione sua et quod nulla peticio possit dici inepta et quod quilibet se possit juxta forum Valencie appellare. Item statuimus et ordinamus sub pena centum morabetinorum ne domini aliquorum molendinorum vel aliquis pro ipsis audeat mutuare nec dare per se vel alium alicui flacherie vel farinariis ad hoc ut molant in suis molendinis: et si forte flaqueria acciperet vel faceret accipi mutuum servicium sive donum de aliquo domino molendinorum a suo oficio imperpetuum sit privata. De dominis autem molendinorum draperiorum (batán, batá) intelligatur scilicet quod non mutuent nec donent alicui aliquid ut apportet pannos in molendinis suis. Item statuimus et ordinamus quod pro morabetino censuali solvantur tantum novem solidi regalium et pro mazmudina censuali septem solidi ejusdem monete: et tam de censualibus nostris quam aliarum personarum cujuscumque conditionis aut modi existant de civitate et regno istud idem intelligatur deinde. Item statuimus et ordinamus quod nullus judeus sit bajulus nec teneat bajuliam nec curiam nec sit etiam collector reddituum in Valencia nec in alio loco regni nec officium publicum teneat unde super christianum habeat jurisdiccionem. Item statuimus et ordinamus quod quicumque invenerit rem vel roppam suam que sit furata eidem vel forciata aut extracta de posse suo absque voluntate suo et fuerit in posse alicujus judei vel alicujus alterius persone quod domino suo restituatur libere absque precio et servicio non obstante privilegio aliquo in contrarium concesso vel etiam concedendo. Item statuimus et ordinamus quod observetur et confirmetur per civitatem et regnum esmenda fori Valencie que facta fuit super facto sacramentalis malediccionum judeorum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod judei usurarii jurent quolibet anno in posse justicie quod mutuent ad rationem quatuor denariorum pro libra in mense juxta cotum domini patris nostri et non ad amplius et si contrafecerint perdant debitum et solvant pro pena decem marchas argenti de qua pena nos habeamus terciam partem et terciam comune et terciam accusator. Item statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non decollet carnes in carniceria christianorum infra menia civitatis vel loci. Item cum judei non sint in una fide seu credencia nobiscum propter quod inter vestes christianorum et judeorum distinccio habitus debet esse: statuimus et ordinamus per civitatem et loca regni quod quilibet judeus ultra etatem decem annorum portet cappam rotundem indutam ad consuetudinem Barchinone eundo per civitatem vel villam excepto eorum callo: sed si extra civitatem vel villam iverit spaciatum portet eam in collo si voluerit: et si per caminum de uno loco ad alium accedere voluerit tunc portet aliam vestem quamcumque voluerit: et si quis judeus contra hoc fecerit penam triginta solidorum pro nobis bajulo nostro solvat pro unaquaque vice. Item propter dolum et multas fraudes quas judei faciunt
ut dicitur christianis ratione cujusdam privilegii quod habent quod credantur de eo quod se asseruerint mutuase: statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non credatur ultra V solidos in re sua propria absque carta aut testibus cristianis non obstante eorum privilegio supradicto. Item statuimus et ordinamus quod quando karissimus filius noster habeat regnare infra unum mensem tunc primum venientem in civitate Valencie faciat personaliter curiam celebrare et juret tenere et observare et facere teneri et penitus observari foros Valencie et privilegia bonos usus ac bonas consuetudines civitatis et regni Valencie licet jam hoc juraverit in presencia nostra pariter atque vestra. Istud idem etiam successores nostri ita facere et jurare penitus teneantur. Has autem laudaciones concessiones statuta gracias et remissiones per nos et successores nostros in perpetuum facimus vobis civibus Valencie supradictis et omnibus aliis hominibus locorum omnium regni Valencie et vestris ac eorum successoribus in perpetuum qui foros Valencie volueritis acceptare sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum semper bonum et sincerum intellectum: volentes quod omnes cives habitatores civitatis et regni Valencie qui ut dictum est foros Valencie voluerint acceptare sint in predictis graciis ac beneficiis et omnibus aliis et singulis supradictis participes et consortes ac ea omnia per loca regni Valencie sic observent et faciant observari non obstante si contra forum Valencie concessimus seu ordinavimus aliqua ex predictis cum ea ex certa sciencia et de nostro assensu et ad vestri requisicionem duxerimus concedenda corrigenda ac etiam ordinanda nec obstantibus aliquibus privilegiis impetratis in contrarium vel de cetero impetrandis. Et ut predicta omnia majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta IIII evangelia a nobis corporaliter tacta et crucem domini et per infantem Alfonsum locumtenentem primogenitum nostrum illud idem jurari facimus de presenti predicta omnia observare juxta posse nostrum et non in aliquo contravenire. Mandantes nichilominus universis oficialibus nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliquo modo vel aliqua ratione.
Data Valencie kalendas decembris anno Domini MCC octuagesimo tercio.


LXV 1285

miércoles, 26 de febrero de 2020

XCVII, reg. 1538, fol 62, 21 marzo 1354

XCVII.
Reg. N° 1538, fol. 62. 21 mar. 1354.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod die et anno inferius denotatis congregata curia generali in civitate Valencie in ecclesia sedis ejusdem quam curiam excellentissimus ac magnificus princeps et dominus dominus Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie regnicolis regni Valencie celebrabat idem dominus rex preeuntibus aliquibus exortationibus monicionibus et dictis sanctorum patrum aliisque justis causis et rationibus per eum propositis eleganter inter alia proposuit: quod cum inclitus ac magnificus infans Johannes primogenitus suus esset jam in regno Aragonum per incolas ejusdem regni juratus in dominum statim et in regem et successorem suum regnorum Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies ipsius domini regis ideo rogavit monuit et requisivit prelatos capitula religiosos et alios de brachio clericali necnon barones nobiles milites et alios de brachio generosorum ac etiam procuratores seu sindicos civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie et singulares eorum qui erant in dicta curia congregati seu ad ipsius celebrationem fuerant evocati quod ipsi pro se et aliis universitatibus ac toto generali regni Valencie et singularium ejusdem jurarent inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem ipsius domini regis primogenitum in dominum statim et in regem ac successorem suum et dominum regni Valencie post dies tamen ipsius domini regis sicut alii infantes illustrium regum Aragonis et Valencie primogeniti et heredes in regnis Aragonum et Valencie jurari consueverunt. Preterea subjunxit idem dominus rex regnicolis antedictis quod licet idem infans de civitate Barchinone in qua tunc alebatur duceretur ex ordinacione regia ad dictam civitatem Valencie ut hujusmodi juramentum sibi personaliter prestaretur et in itinere veniendo usque ad civitem (civitatem) Terrachone venisset: attamen quia clare scivit idem dominus rex at dixit quod ex hoc dictus dominus infans propter teneritatem etatis sue in persona sua fuit nimis vexatus ita quod persona sua laborem tanti itineris non poterat absque periculo sustinere et sic ejus adventus periculosus existeret: rogavit eos quod ad dictum periculum evitandum absque fori privilegiorum et usanciarum ipsius regni prejudicio et quod hoc nequiret in futurum ad consequenciam trahi juramentum ipsum prestarent eidem domino regi tanquam patri et legitimo administratori dicti domini infantis Johannis primogeniti sui et ipsius nomine et pro eo et quod sub modo et forma suppra et inferius denotatis ipse reciperet juramentum predictum. Ceterum idem dominus rex continuando verba sua subjecit: quod cum in quodam statuto et ordinatione factis per illustrissimum dominum regem Jacobum clare memorie avum ipsius domini regis nunc regnantis de quibus inferius expressa mencio habetur contineatur inter alia quod quilibet heres et successor in predicto et aliis regnis et comitatibus unus post alium successive tempore sui dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati richi homines mesnaderi milites cives et burgenses ac homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel aliquam recognicionem ipse heres vel successor quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret dictum statutum necnon quod observabit et faciet observari fora usus consuetudines privilegia et omnia instrumenta donacionum vendicionum permutacionum et libertates universas prout inferius lacius et seriosius est contentum: idcirco idem dominus rex volens dictis statuto et ordinacioni satisfacere pro majori securitate et cautela incolarum regni predicti juravit ad sancta Dei evangelia per eum corporaliter tacta omnia et singula supradicta tanquam pater et legittimus aministrator dicti incliti infantis Johannis primogeniti sui propter defectum sue etatis in hunc modum:
Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie supradictus tanquam pater et legittimus aministrator dicti infantis Johannis primogeniti nostri promittimus per firmam et sollemnem stipulationem vobis infrascriptis prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis sindicis et procuratoribus civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie supradicti nos facturos et curaturos cum effectu quod quando dictus inclitus infans Johannes primogenitus noster quatuordecimum annum sue etatis compleverit infra unum annum ex tunc inmediate sequentem jurabit et firmabit prelatis religiosis richis hominibus baronibus militibus generosis civibus et aliis hominibus civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie quod observabit et faciet observari eis foros usus et consuetudines regni Valencie prout eos habent nunc et habere debent in generali et speciali cuilibet in gradu et condicione sua necnon privilegia et alia instrumenta donacionum vendicionum et permutationum et libertates universas que habent et habere debent et eis sunt concessa et non contraveniet per se vel aliam interpositam personam modo aliquo sive causa. Insuper firmabit et jurabit statutum et ordinationem perpetuam factam per illustrissimum dominum regem Jacobum dive recordationis avum nostrum per que idem dominus rex statuit ordinavit et sancxit quod regna Aragonum Valencie et comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad ipsum dominum regem tunc expectabant vel poterant spectare in regno Majorice et in insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis et Ceritanie et Confluentis Vallispirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii queque per nos dictum regem post dictum statutum et sanccionem ex justicie debito sint et fuerint nostra curie regie applicata et per nos noviter unita et alligata ac etiam integriter reducta prout ea tam in dicto statuto et privilegio antefati domini regis Jacobi avi nostre ejus bulla plumbea comunito quam in alio privilegio per nos facto de dicta reintegracione et unione corone nostre regie per nos factis similiter bulla nostra plumbea comunito predicta et alia lacius et seriosius enarrantur. Et pro predictis omnibus et singulis per dictum inclitum infantem Johannem attendendis plenius et complendis nos idem rex Petrus ut pater et legittimus administrator predictus prestamus ad sancta Dei evangelia per nos tacta et crucem Domini corporaliter juramentum in posse et manibus venerabilis in Christo patris Hugonis divina providencia episcopi Valencie cancellarii nostri dilecti nomine et vice omnium curie memorate recipientis et presente etiam notario infrascripto tanquam publica persona recipiente et stipulante nomine omnium illorum quorum interest vel poterit quomodolibet interesse. Insuper nos dictus rex Petrus attendentes quod in dicto statuto et ordinatione dicti domini regis avi nostri continetur specialiter et expresse quod quilibet heres et successor dictorum regnorum et comitatuum unus post alium successive tempore sui novi dominii sive nove successionis vel etiam si antea jurari haberet antequam prelati religiosi richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu Barchinone sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognicionem ipse heres et successor in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet et confirmet et approbet ac publico juret ipsum statutum et usquequo hoc fecerit prenominati non teneantur sibi in aliquo respondere: et si per aliquem sacramentum fidelitatis vel homagium aut quevis alia obligacio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata et approbata et jurata essent non valerent et pro non factis haberentur ut hec et alia in privilegio de dicto statuto confecto per dictum dominum regem Jacobum avum nostrum lacius continentur: ideo recognoscentes quod propter defectum etatis dicti infantis Johannis primogeniti nostri qui non potest ad presens jurare statutum predictum antequam per vos dictos prelatos nobiles et alios juretur secundum formam statuti ipsius: propterea concedimus vobis dictis prelatis nobilibus militibus generosis civibus et aliis supradictis quod propter hoc nullum fiat vel fieri intelligatur tacite vel expresse prejudicium vobis vel vestris successoribus super contentis in privilegio supradicto et aliis privilegiis de hoc loquentibus imo privilegia ipsa et omnia contenta in eis in sua plenissima permaneant firmitate: et quod propter hoc adversus dicta privilegia imposterum aliquid allegari non possit. Prestito autem juramento predicto per ipsum dominum regem nomine predicto et factis ac reservatis dictis regnicolis suis juribus predictis memorati prelati religiosi richi homines barones milites generosi procuratores et sindici civitatum villarum et aliorum locorum regni Valencie infrascripti qui erant in dicta curia congregati habentes specialia mandata ad infrascripta gratis et voluntarie presente dicto domino rege hoc rogante et requirente et ad hoc assensum suum prebente et tanquam patre et legittimo aministratore ipsius domini infantis Johannis primogeniti sui recipiente jurarunt dictum dominum infantem Johannem licet absentem tanquam presentem: quod juramentum ejus nomine recepit dictus dominus rex Petrus pater ejus tanquam pater et legittimus administrator ipsius domini infantis sub forma sequenti: Nos Hugo divina providencia Valencie episcopus Geraldus de Montebruno archidiaconus de Culla tanquam vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus venerabilis in Christo patris Sthefani (Stephani) divina providencia Dertusensis episcopi Petrus de Flumens rector ecclesie de Altura tanquam vicarius generalis venerabilis in Christo patris fratris Sancii divina providencia Sugurbiensis episcopi frater Petrus de Tous magister Sancte Marie de Muntesia Miguel Martorelli ut procurator generalis magistri de Calatrava frater Bernardus abbatis monasterii de Valldigna frater Guillelmus abbas monasterii de Benifaça frater Berengarius majoralis de Quart pro me et abbate de Populeto Ferdinandus Roderici comendator major Montis Albani Vitalis de Vilanova prepositus Gonbaldus de Castronovo decanus Antonius de Alpicat canonicus nominibus propriis et ut procuratores capituli sedis Valencie Geraldus de Fonte procurator incliti infantis Petri comitis Ripacurcie et Montanearum de Prades Jacobus Donat procurator incliti infantis Raimundi Berengarii comitis Impuriarum Antonius Romei procurator egregie Sicilie comitisse Urgelli tutricis egregii Petri comitis Urgelli et vicecomitis Agerensis nobilis Petrus dominus de Exericha nobilis Alfonsus Rogerii de Loria Sanccius de Exea procurator nobilis Luppi comitis de Luna et domini civitatis Sugurbii Guillelmus Columbi procurator generalis nobilis Nicholai de Jamvilla comitis Terrenove in remotis agendis Sanccius de Legor procurator Petri Ferdinandi militis tutoris heredis nobilis Gondissalvi Didaci de Arenosio cum instrumento procuracionis confecto in Villa Fermosa XVII die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto clauso per Antonium Pri notarium publicum dicti loci nobilis Petrus Maça de Lizana nomine propio et tanquam tutor nobilis Gondisalvi Eximini domini de Andilla nobilis Jazpertus de Castelleto nobilis Olfo de Proxida nobilis Raimundus de Rivosico Raimundus de Perexeres ut procurator nobilis Gilaberti de Cintillis Garcias de Loriç miles Petrus de Vilanova Raimundus de Boxados Rodericus Sancii de Calatajuvio miles Rodericus Didaci miles Raimundus Castellani miles Johannes Scribe miles Matheus Mercerii miles Alfonsus Martin Dalbero Raimundus de Villanova miles Galcerandus de Tous miles Guillelmus Gasconi miles Johannes Eximini Romei miles Arnaldus Guillelmi Catalani miles Bernardus Ferrarii miles Bonafonatus de Valleleporario miles: generosi Arnaldus Scribe Joffre de Tous Johannes Gasca Berengarius Dalmau nomine proprio et tutorio filiorum Guillelmi Jafero Jacobus Scribe Petrus Caldo minor dierum Petrus Eximini de Lumbierri Raimundus de Castellsenet Rodericus Sancii de Calatajuvio minor dierum Eximinus de Lobera et Johannes Fabre Franciscus de Spelluncis Arnaldus Johannis legum doctor Berengarius de Codinachs Ferdinandus de Monteacuto Berengarius Fabre Andreas Guillelmi Scribe Rodericus Lançol Berengarius Ferrarii legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Eximinus Petri de Calatajuvio Berengarius Mercader Berengarius de Ripoll Alfonsus de Castronovo Martinus Luppi Dorna Berengarius Mercerii Johannes Ferdinandi Munionis Raimundus Costa Petrus de Rippullo Garsias Luppi de Setisia Petrus Çapata de Tous Berengarius de Perapertusa Eximinus Doriç Petrus Boyl cujus est locus de Mizlata Petrus Boyl cujus est locus de Picacen Johannes Fabre Ludovicus Boyl Rodericus Martin de Sancto Adriano Petrus Roderici de Corella Geraldus de Fonte Romeus de Ablitis Eximinus Sancii de Tirasona generosi: de Exativa Johannes de Bellvis Galcerandus de Montsoriu Sancius Gizmar: item de alii locis dicti regni Petrus Luppi de Espejo Petrus Galcerandi de la Serra nomine proprio et nomine patris sui .... Eximini de Tolsana et Luppus Eximini ejus filius Ferdinandus de Cascant: item officiales et sindici civitatis Valencie Jacobus Scribe justicia in criminali Franciscus Martin justicia in civili Guillermus Gasco Arnaldus Scribe Berengarius Tapioles Guillelmus Abello Franciscus Marrades et Jacobus Palma jurati dicte civitatis: item sindici seu procuratores dicte civitatis Raimundus Castellani Johannes Scribe Petrus Caldero minor dierum Franciscus Desplugues Rodericus Martin de Sancto Adriano Arnaldus Johannis legum doctor Januarius Rabaça licenciatus in legibus Berengarius Mercatoris Petrus Guillelmi Catalani Johannes Solanes Justus de Miraveto Vincencius dez Graus Miguel de Palomar Pascasius Mazani Guillelmus Despigol Luppus de Apiaria Nicolaus de Valleriola Jacobus de Clarmont Guillelmus Majancosa Andreas Servia Johannes Suau Andreas Caver Laurencius Johannes notarius Bernardus de Apiaria sartor Petrus Bernesii argenterius Jacobus Geraldi perayre Dominicus Fontanes pelliparius cum procuracionis instrumento in quo habent ad hec speciale mandatum confecto Valencie XIIII chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII per Raymundum de Costa notarium generalem et scriptorem juratorum civitatis predicte: preterea de qualibet parrochia dicte civitatis videlicet de Sancta Maria Guillelmus Caver Laurencius Vidal Bonanatus Batist Franciscus Feriol: de parrochia Sancti Thome Jacobus Cortit Berengarius de Peramola Petrus Miro Guillelmus Juncar: de parrochia Sancti Andree Dominicus Borraç notarius Simon ça Creu Petrus Palomer Balagarius del Seus: de parrochia Sancti Martini Petrus Lambert Berengarius Vidal Simon de Tona Petrus Castell: de parrochia Sancte Catarine Bartholomeus Castellar Raimundus Fraxenet Bernardus Daer Johannes Çaraynou: de parrochia Sancti Nicolai Jacobus Donat Bonanatus Longuet Berengarius de Fluvia Miguel Gasco: de parrochia Sancti Bartolomei Petrus Rovira Miguel Just Nicolaus de Villaspinosa Bernardus Andree: de parrochia Sancti Laurentii Filipus de Rossello Dominicus Domenech Antonius dez Clapers Johannes Simonis: de parrochia Sancti Salvatoris Dominicus Aragones Garcias Gomecii Jacobus Rossinyol Johannes Çafont medicus: de parrochia Sancti Sthefani Berengarius Ballester Bartholomeus Badia notarius Guillelmus de Rechs Franciscus Pasadores: de parrochia Sancti Johannis Guillelmus Mir Petrus Masco Andreas Danglesola Petrus Cabanyeles: de parrochia Sancte Crucis Petrus Calbo Arnaldus Boix Petrus Cardona Jacobus Bagis: item de officiis et ministralibus videlicet de draperiis Luppus Juanes Simon Boneti Johannes de Sales Petrus dez Omet: de notariis Johannes Signa Guillelmus Roca Franciscus Martorelli Dominicus Meya: de argenteriis Romeus de Solerio Johannes Oliverii Guillelmus Serra Petrus Bonasenya: de freneriis Garcias de Xarch Petrus Cabrit Laurentius Martin Petrus Borracii: de çabateriis en Bornoy Petrus Çamarra Bartholomeus Planell Jacobus Fares: de sartoribus Matheus Ivanyez Jacobus Folqueres Vincencius Castell Berengarius Corral: de pelliceriis Petrus Foch Johannes Dosat Petrus Garcie Petrus Sancti Martini: de carniceriis Arnaldus Griffa Simon de Vallibus Gondisalvus Petri Raimundus de Sent Just: de pelleriis Petrus Arufat Johannes Ivanyez Nicolaus de Podio Monçonus de Ribera: de corrigiariis Guillelmus Maço GuiIIelmus Roig Nicolaus Dura Raimundus Serra: de marineriis Petrus Rull Guillelmus Vinyoles Petrus Broll Marianus Bono: de fusteriis Miguel Pellicer Jacobus Franquea Arnaldus Çavila Guillelmus Crespi: de barbitonsoribus Bernardus Cases Raimundus Tarrago Antonius qui moratur in carraria den Masco Petrus Plana: de fabris Franciscus Torres Bartholomeus Esmolador Vincencius Gargallo Dominicus de Montalba: sindici et procuratores civitatis Xative Bernardus de Turribus Jacobus Colivera jurati Berengarius Dalmacii Guillelmus Poncii de Fenolleto cum instrumento procurationis confecto in civitate Xative XV chalendas aprilis anno Domini MCCCLIII clauso per Jacobum Jaufridi notarium auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Morella Petrus Ricart et Dominicus Johannis notarius cum instrumento procurationis confecto Morelle quinto idus marcii anno Domini MCCCLIII et clauso per Dominicum Dalmenara auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores ville Muriveteris Petrus de Tamarito et Bartholomeus Leo cum instrumento procuracionis confecto in Muroveteri XVII chalendas aprilis anno proxime dicto per Johannem Petri de Monteacuto auctoritate regia notarium publicum: item sindici et procuratores de Borriana Guillelmus Celoni et Petrus de Monço cum instrumento procuracionis confecto Burriane XVII chalendas aprilis anno predicto per Arnaldum de Podioviridi notarium publicum ejusdem et auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castilionis Campi de Burriana Antonius Pedrosa jurisperitus et Berengarius Sala notarius cum procuracionis instrumento confecto in Castilione XVII chalendas aprilis anno prefacto per Michaelem Eximini notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores ville de Aljazira (Alzira) Berengarius Venrelli et Remirius Março cum instrumento procuracionis confecto Aljezire XV chalendas aprilis anno predicto per Michaelem de Nulla notarium publicum auctoritate regia generalem: item sindici et procuratores Castri Habib Egidius Roderici de Castro Albo miles et Johannes Petri de Ruyola notarius cum instrumento procuracionis confecto XIX die marcii anno Domini MCCCL tercio per Gondisalvum Luppi notarium publicum dicte ville: item sindicus et procurator de Ontiñen (con ñ) Bernardus Cirera vicinus dicti loci cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Andream de Castellario notarium et regentem scribaniam curie dicti loci: item sindicus et procurator de Ademuç Sanccius Roderici de Lihori cum instrumento procurationis confecto XV chalendas aprilis anno predicto per Raimundum de Riu notarium dicti loci: item sindicus et procurator de Penaguila Bartholomeus Seguerii habitator dicti loci cum instrumento procurationis confecto Penaguile XII chalendas aprilis anno predicto per Petrum Andree de Pujacones notarium publicum dicti loci: item sindicus et procurator loci de Cascalla Raimundus Balagarii vicinus dicti loci cum instrumento procuracionis confecto XIII chalendas aprilis anno proxime dicto per Garsiam Moratins auctoritate regia notarium publicum: habita deliberatione et diligenti tractatu per nos et successores nostros et nominibus propriis et procuratoriis supradictis et successorum nostrorum et illorum quorum sumus procuratores juramus videlicet nos dictus episcopus positis manibus ante pectus
propter nostram dignitatem ut moris est et nos alii superius nominati per dominum Deum et crucem domini nostri Jesuchristi et ejus sancta quatuor evangelia coram nobis posita et corporaliter per nos tacta vos inclitum ac magnificum dominum infantem Johannem jamdicti domini regis primogenitum licet absentem tanquam presentem: quod etiam juramentum dicto domino regi Petro patri vestro et legittimo administratori nomine vestro et pro vobis recipienti ad vestri utilitatem propter vestre eratis defectum prestamus: et per firmam sollempnem stipulacionem promittimus notario infrascripto tanquam publice persone stipulanti et recipienti nomine et vice vestri dicti domini infantis Johannis et aliorum quorum interest vel in futurum poterit quomodolibet interesse quod tenebimus et habebimus vos dictum infantem in dominum confestim et in regem et pro rege Aragonum Valencie Majorice Sardine et Corsice ac comitem Barchinone Rossilionis et Ceritanie post dies tamen dicti domini regis Petri patris vestri presentis: quod de cetero obediemus et fidelitatem servabimus vobis dicto domino infanti in vita ipsius domini regis patris vestri et etiam post ut vassalli et naturales suo domino naturali debent et tenentur fidelitatem et obedienciam observare tanquam primogenito et heredi universali domini regis predicti prout ad nostrum quemlibet juxta condicionem et statum personarum nostrarum noscitur pertinere. Et nos rex predictus volumus et mandamus de predictis fieri unum et plura publica instrumenta per subscriptum notarium tradenda eidem inclito infanti et universis ac singulis prelatis nobilibus ac universitatibus antedictis illa habere volentibus sigillo nostre magestatis munita. Quod est actum in ecclesia sedis Valencie XXI die mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCL quarto. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt reverendus in Christo pater frater Johannes de Aragone Callaritanus archiepiscopus frater Bernardus insularum Fortune episcopus nobilis Bernardus de Capraria Petrus Pujol miles Nicholaus de Ruppefracta jurisperitus et alii plures assistentes in dicta curia in multitudine copiosa. - Post hec die jovis XXVII die marcii anno eodem in civitate Valencie eodem domino rege in regali suo generalem curiam celebrante comparuerunt coram eo in dicta civitate Valencie Jacobus Guasch et Petrus Colomer nuncii et procuratores hominum universitatis Ville Regalis (Vila Real, Villa Real) cum instrumento procuracionis confecto in Villa Regali decimo chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Ferrarium Sentandina publicum auctoritate regia notarium per totam terram et dominacionem domini regis: et Paschalius de Lobregat notarius sindicus et procurator universitatis de Bocayren cum instrumento procurationis confecto in Bocayren X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Johannem Laurencii notarium publicum per totam terram et dominationem domini regis: et Paschasius Molina nuncius seu procurator universitatis de Biar cum instrumento procuracionis confecto in dicto loco de Biar XV chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio clauso per Nicholaum de Luna notarium dicti loci: et Antonius Celom sindicus seu procurator universitatis de Sexona (Jijona) cum instrumento procurationis confecto Sexone X chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillermum Venrel notarium publicum Sexone: et Rodericus Paris juratus necnon Egidius Sanccii de Gada sindici et procuratores universitatis de Alpuent cum instrumento procurationis confecto in dicto loco de Alpuent XXIII die mensis marcii anno Domini MCCCL tercio et clausum per Johannem Sancii Çaragoçano notarium publicum de Alpuent: necnon Berengarius Dalçamora generosus habitator ville Castilionis Campi de Burriana nomine proprio et procuratorio Bernardi de Alçamora fratris sui cum instrumento procuracionis confecto XI chalendas aprilis anno Domini MCCCL tercio per Guillelmum de Ripullo auctoritate regia notarium publicum: insuper venerabilis Ferdinandus Roderici comendator Montis Albani Thomas Vives de Caynamars et Petrus Ferdinandi Dartieda de villa Castilionis: constituti personaliter ante presenciam dicti domini regis dictam generalem curiam celebrantis jurarunt per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia prenominatum dictum infantem Johannem primogenitum ipsius domini regis eo modo et forma quibus per alios regnicolas dicti regni juratus extitit ut superius continentur. Que juramenta idem Dominus rex in fine dicti instrumenti jussit apponi prout superius continetur presentibus testibus ad
hec ultimo factis et juratis venerabili in Christo patre Hugone divina providencia Valencie episcopo nobili Raimundo de Rivosicco et nobili Olfo de Proxida ac aliis pluribus in ipsa curia existentibus. Que sunt acta diebus et anno predictis. - Examinavit Romeus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui predicta concedimus firmamus et juramus. - Sig+num mei Francisci de Prohomine notarii et sigilla tenentis dicti domini regis et auctoritate regia notarii publici per ipsius omnem terram et dominacionem qui predictis omnibus et singulis dum concederentur fierent et jurarentur una cum prenominatis testibus presens fui et hec in publicam formam redigens scribi feci et clausi cum literis rasis et emendatis.


jueves, 5 de marzo de 2020

CXXXVIII, reg. 1904, fol 170, 11 enero 1393, regni Valencie

CXXXVIII.
Reg. n. 1904, fól. 170. 11 ene. 1393.

In nomine Dei eterni. Pateat universis quod nos Johannes Dei gratia rex Aragonum et cetera quoniam per sindicos universitatum civitatum et villarum atque locorum regiorum regni Valencie coram nobis in nostro regali ipsius civitatis Valentie pro prestando nobis ut novo regi eorum ut est moris juramento fidelitatis personaliter constitutos fuit ante ipsam prestacionem juramenti fidelitatis nobis humiliter supplicatum ut privilegium infrascriptum quod in regalis corone conservationis augmentum et totius rei publice fulcimentum illustrissimus dominus Jacobus clare memorie rex Aragonum proavus noster ediderat laudare et confirmare juramento medio dignaremur: quia etiam nos cupimus dicti domini regis Jacobi proavi necnon serenissimorum dominorum Alfonsi avi et Petri genitoris nostrorum gloriose memorie regum Aragonum qui ipsum privilegium in curiis generalibus quas uterque ipsorum regnicolis dicti regni Valencie in principio sui novi dominii celebravit laudaverunt et interveniente juramento etiam confirmarunt vestigia laudabilia imitari: quia demum ad observationem privilegii memorati cum ipsum ad maximum comodum et utilitatem nostri regalis dominii cedat notorie Nos et nostri successores teneamur cujus privilegii series sic se habet:
- In nomine Domini amen. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone considerantes quod juxta veritatis eloquium in evangelio recitatum omne regnum in se divisum desolabitur quodque quodlibet regnum debet esse unitum et indivisum ut virtus plurium unita sit forcior et validior ad tenendam justiciam sine qua omnis terra perit et habitatores ejus et plurium etiam viribus conflatis in unum majori potencia deffensio plenius agitur ac fulcitur et publica res adversus hostiles incursus fortifficatur uberius et salvatur et quod divisio regnorum Aragonie et Valencie ac comitatus Barchinone que Dei providencia obtinemus jam preteritis temporibus a nostris progenitoribus attemptata nimium paravit et induxit scandalum: volentes super hoc et dignitati regali et subditorum nostrorum utilitati ut regio bono congruit officio providere et indempnitati prospicere eorundem: per presentis provisionis nostre paginam perpetuo et inviolabili robore duraturam ex certa sciencia et spontanea voluntate statuimus ordinamus atque sanccimus quod predicta regna nostra Aragonis et Valentie ac comitatus Barchinone cum directo dominio et aliis quibuscumque universis juribus que ad nos spectant vel possunt ulterius spectare in regno Majorice et insulis ei adjacentibus et in comitatibus Rossilionis Ceritanie et Confluentis et Vallespirii et in vicecomitatibus Omeladesii et Carladesii sint et maneant perpetuo unita et unum ac sub uno solo eodemque domino atque dominio perseverent nec aliquid vel aliqua ex eis ab alio vel ab aliis separentur: ita quod quicumque sit rex Aragonis idem etiam sit rex regni Valencie et comes Barchinone sic quod nos vel aliquis heres seu successor noster vel nostrorum in testamento vel alia qualibet ultima voluntate aut donatione vel alia ordinatione inter vivos aut aliqua alia dispositione nunquam dividamus seu separemus nec dividi seu separari faciamus consenciamus aut permittamus regna predicta et comitatum in se aut a se vel etiam inter se videlicet regnum Aragonie non dividemus seu separabimus in se nec etiam a regno Valencie et comitatu Barchinone nec regnum Valencie dividemus vel separabimus in se nec etiam a regno Aragonis et comitatu Barchinone neque dictum comitatum Barchinone dividemus vel separabimus in se nec etiam a dictis regnis Aragonie et Valencie: et si quid contra predicta vel aliqua predictorum per nos vel nostros fuerit attemptatum illud ex nunc decernimus irritum et inane. Declarantes tamen quod nos et ipsi possimus donare seu dimittere castrum vel castra locum vel loca seu hereditamenta filiis nostris vel ipsorum aut aliis personis ut nobis et eis videbitur unitate predictorum regnorum et comitatus semper stabili et indivisa manente. Et affectantes hujusmodi statutum ordinationem et sanccionem ac provisionem nostram inconcusse et irrefragabiliter perpetuis temporibus observari juramus per nos et nostros solemniter per Deum et crucem domini nostri Jesu-Christi ac ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta omnia et singula ut superius dicta sunt et distincta tenere complere et inviolabiliter observare et observari facere ac teneri et nunquam in aliquo contravenire aliquo jure causa vel ratione: inhibentes expresse sub interminacione divini judicii ac divine maledictionis et nostre heredi nostro universali quicumque pro tempore fuerit et aliis subsequenter successuris in dictis regnis et comitatu ut observando incorruptibiliter omnia et singula supradicta contra ea vel aliquid eorum non veniant vel attemptent aut fieri consenciant vel permittant dicto verbo vel facto seu alio quovis modo. Et ut omnia predicta et singula tenacius observentur statuimus sanccimus et ordinamus quod quilibet heres et successor noster et nostrorum in predictis regnis et comitatu unus post alium successive tempore sui novi dominii seu nove successionis vel etiam si antea jurari haberent antequam prelati richi homines mesnaderii milites cives et burgenses et homines villarum seu aliqui alii de predictis regnis et comitatu sibi faciant seu prestent juramentum fidelitatis vel sibi in aliquo respondeant et antequam aliquis ex predictis requisitus expresse vel non requisitus sibi faciat vel facere teneatur homagium vel aliquam recognitionem ratione feudorum seu qualibet alia ratione ipse heres vel successor nostri et nostrorum in predictis regnis et comitatu quicumque pro tempore fuerit per se et suos laudet confirmet et approbet ac publice juret presens statutum ordinationem sanccionem et provisionem nostram et usquequo ipsam laudationem confirmacionem et approbacionem predictorum omnium et singulorum fecerit et juramentum pro ipsis observandis prestiterit cum publico instrumento prenominati vel aliqui ex eis non teneantur ei in aliquo respondere: et si per aliquem cujuscumque condicionis vel status existeret pro predictis vel aliquo predictorum sacramentum fidelitatis vel homagium seu alia quevis obligatio facta esset antequam predicta ut est dictum laudata approbata et jurata essent per novum quemvis dominum heredem et successorem ut premittitur non valerent et pro non factis penitus haberentur. Hec autem etiam predictis omnibus et singulis prelatis richis hominibus mesnaderiis militibus civibus burgensibus hominibus villarum et aliis quibuslibet subditis nostris dictorum regnorum et comitatus presentibus et futuris servanda tenenda atque complenda imponimus et injungimus sub debito naturalitatis et sub fide homagio et fidelitate ac juramento quibus nobis astricti existunt. In quorum omnium testimonium ad memoriam sempiternam presens scriptum nostrum fieri mandavimus bulle nostre plumbee munimine comunitum de quo quatuor consimilia scribi jussimus unum tenendum in archivo nostro aliud pro universitate regni Aragonie tenendum per juratos et probos homines civitatis Cesarauguste aliud pro universitate regni Valencie tenendum per juratos et probos homines civitatis Valencie et aliud pro universitate Catalonie tenendum per consiliarios et probos homines civitatis Barchinone.
Datum Terrachone nonodecimo kalendas januarii anno Domini M° CCC° XIX. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonis Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone predicti qui hec firmamus concedimus et juramus. - Testes sunt qui presentes fuerunt infans Johannes domini regis filius ac cancellarius ac electus toletanensis Eximinus Terrachone archiepiscopus Berengarius Vicensis episcopus frater Raymundus de Empuriis prior ordinis Hospitalis in Cathalonia frater Poncius abbas monasterii Populeti frater Bernardus abbas monasterii de Benifasano Johannes Burgundi sacrista Majorice consiliarius Vitalis de Villanova Bernardus de Fonollario Petrus de Boyll racionalis magister milites et consiliarii Gondisalvus Garcie miles Martinus Luppi de Rueda miles Dalmacius de Pontonibus judex curie et Guillelmus Aulomarii consiliarii domini regis.
- Sig+num mei Bernardi de Aversone dicti domini regis notarii qui de mandato ipsius domini regis hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - Tenore presentis privilegii seu rescripti cunctis temporibus valituri per nos et omnes heredes et successores nostros gratis et spontanea voluntate et etiam deliberatione consulta privilegium preinsertum et omnia et singula in eo contenta laudamus approbamus et ex certa scientia confirmamus: et ut cuncta predicta firmitate fulciantur majori et nunquam violentur de cetero promittimus in nostra regia bona fide per nos et successores nostros quoscumque predictis richis hominibus militibus civibus et hominibus villarum regni Valencie supradicti necnon omnibus et singulis aliis quorum sit interesse et notario infrascripto ut publice persone a nobis legitime stipulanti et recipienti pro omnibus illis quorum interest vel interesse poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem ac sancta quatuor ejus evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta cuncta et singula firmiter tenere complere et inviolabiliter observare et nunquam in aliquo contravenire quovis jure causa vel etiam racione. Mandantes firmiter et districte universis et singulis post nos in regnis et comitatu predictis futuris temporibus successuris ut omnia et singula supradicta inviolabiliter observando contra ea vel aliquod eorundem non veniant faciant vel attentent aut consenciant fieri vel permittant dicto verbo vel facto aut alio quovismodo. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et plumbea bulla nostra jussimus comuniri.
Quod est datum et actum in quadam aula regalis civitatis Valentie XI die januarii anno a nativitate Domini M° CCC° XC° III regnique nostri septimo. - Guillelmus de Vallesicca. - Signum + Johannis et cetera qui predicta concedimus et firmamus pariter et juramus. - Rex Johannes. - Testes sunt qui predictis presentes fuerunt religiosus frater Berengarius magister milicie beate Marie de Muntesia nobilis Raimundus Alamanni de Cervilione Eymericus de Scintillis Hugo de Cervilione et Olfus de Proxida milites necnon Petrus Dartesio miles magister rationalis ac Guillelmus de Vallesicca legum professor vicecancellarius Julianus Garrius thesaurarius et Sperans in Deo Cardona et Petrus de Berga jurisperiti promotores et consiliarii dicti domini regis et plures alii in multitudine copiosa. - Sig+num mei Jacobi Cavasthani locumtenentis prothonotarii dicti domini regis regiaque auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfui eaque scribi feci cum rasis in lineis XIIII enniter XXVI Luppi XXIX singulis aliis quorum sit in et ibidem poterit in futurum ac coram omnibus sindicis antedictis confestim nobis postea fidelitatem juraturis juramus solemniter per Deum et crucem clausi. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Cavasthani in cujus posse firmavit etiam et juravit.

lunes, 17 de febrero de 2020

XXXVII, perg 1636, Jaime I, 15 octubre, protestatio, Petrus

XXXVII.
Perg. n. 1636. Jai. I. 15 oct. (en el pdf se lee 166* ?) (milessimo ducentessimo septuagessimo septimo, 1277, original millessimo CC sexagessimo: 1260).

Hoc est translatum bene et fideliter factum tercio decimo kalendas novembris anno Christi incarnacionis milessimo ducentessimo septuagessimo septimo a quodam instrumento tenor cujus talis est.
Noverint universi quod nos Petrus filius domini Jacobi Dei gracia illustris regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani protestamur quod si dominus rex pater noster mandat vel dicit vel facit sive mandaverit dixerit vel fecerit quod nos concedamus vel juremus ratum et firmum habere testamentum ab eo factum et contra ipsum in aliquo non veniamus vel mandaverit dixerit aliquo tempore vel fecerit quod nos concedamus confirmemus vel juremus firmum habere aliquod testamentum donacionem seu quamlibet alienacionem quam ipse fecerit alicui vel aliquibus: quod illud testamentum vel testamenta donaciones seu alienaciones non concedemus confirmabimus vel jurabimus animo attendendi vel complendi vel non contraveniendi set illas concessiones confirmaciones et juramenta que fecerimus si forte contingat aliquod premissorum fieri faciemus metu paterno timentes quod si denegaverimus prestare assensum votis ejus quod ipse exheredet nos in parte forte vel in toto quantum in eo fuerit vel forte moveatur in tantum contra nos quod faciat vel procuret vel machinetur aliquod contra nos in nostrum et regnorum et terrarum sue dicioni subjectarum prejudicium et gravamen: et ideo hanc protestacionem duximus faciendam ne in posterum nobis vel regnis comitatibus sive dominacionibus dicto patri nostro subjectis possit ex consensu confirmacione seu juramento nostro in aliquo aliquod prejudicium generari.
Facta fuit ista protestatio in Barchinona idus octobris anno Domini millessimo CC sexagessimo presentibus testibus ad hec vocatis fratre Raimundo de Penaforte magistro Berengario de Turri archidiacono Barchinone Eximino de Focibus Guillelmo de Turrille Stephano Egidii Tarini et Johanne Egidii Tarini civibus Cesarauguste. - Sig+num Petri Marchesii publici Barchinone notarii qui mandato dicti domini Petri illustris regis Aragonum filii hanc protestacionem scripsit loco die et anno quo supra.
- Sig+num Berengarii de Ripullo publici notarii Valencie testis. - Sig+num Jacobi de Castro Sarraceno notarii publici Valencie testis. - Sig+num Januarii Rabacie notarii publici Valencie testis. - Sig+num Ferrarii Pellicerii publici notarii Valencie testis. - Sig+num Arnaldi Astruch notarii publici Valencie qui hoc translatum fecit fideliter translatari et cum originali de verbo ad verbum comprobavit die et anno prefixis.

Pedro III de Aragón, Don Pedro el Grande

xxxiii-reg-8-fol-66-19-marzo-1263

jueves, 5 de marzo de 2020

CXL, reg. 1902, fol 154, 20 diciembre 1393

CXL.
Reg. n. 1902, fól. 154. 20 dic. 1393.

Nos Johannes et cetera. attendentes illustrissimum dominum Alfonsum Dei gratia regem Aragonum avum nostrum carissimum recordacionis excelse quoddam fecisse statutum et inhibicionem cum carta sigillo ipsius in pendenti munita hujusmodi seriey:
- Nos Alfonsus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie Corsice comes Barchinone attendentes ad nos quorundam insinuacionem querulam produxisse quod nonnulli licet in arte hujusmodi non periti se pro barbitonsoribus gerere et ipsum presumentes officium exercere in flebotomiis et minucionibus faciendis tempora debita non observant ex quibus aliqui mortis et alii infirmitatis pericula incurrerunt: ideo nos volentes ad bonum reipublice et comodum singulorum talium ignorantiam ac presumptuosam impericiam cohibere et periculis que ex hoc possent ocurrere obviare: cum presenti carta nostra statuimus ac firmiter inhibemus quod nullus barbitonsor de cetero audeat vel presumat in civitate Valencie vel ejus suburbiis quemquam minuere seu feblotomare primis triginta diebus canicularibus et etiam illis diebus qui dicuntur egipciaci nec in pleniluniis aut in contorn seu conjunctione lune nisi id necesitas evidens exigat aut de consilio medicorum: decernentes ac etiam statuentes quod quicumque contrafecerit vice qualibet penam quinque solidorum regalium Valencie absque remisione incurrat qui luminari lampadis quam dicti barbitonsores tenent in ecclesia sedis Valencie applicentur. Mandamus itaque per presentes justitiis et juratis civitatis Valentie presentibus et qui pro tempore fuerint quod hujusmodi provisionem et prohibicionem nostram preconizari publice ipsamque de cetero per barbitonsores omnes teneri faciant et inviolabiliter observari: et nichilominus prepositis vel majoralibus per dictos barbitonsores statutis et statuendis tradendo eis sagionem et sagiones et alias in exaccione ipsarum penarum assistant et contrafacientes ad solvendum penas ipsas compellant seu compelli faciant cum inde fuerint requisiti. Mandamus insuper dictis prepositis vel majoralibus quod a transgressoribus penas hujusmodi exigant et eas in luminaribus lampadis supradicte convertant. In cujus rei testimonium presentem cartam nostram inde fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Data Valentie pridie idus julii anno Domini M° CCC° tricesimo secundo. - Subscripsit Ja. - Et noviter pro parte vestri proborum hominum predicte artis barbitonsorum civitatis Valencie fuerit nobis humiliter supplicatum ut cartam predictam et in ea contenta confirmare de nostri solita clemencia dignaremur: eapropter nos ordinacioni predicte per illustrem dominum regem avum et predecessorem nostrum predictum pro bono reipublice ut premittitur facte adherere volentes supplicationi huic velut racionabili dicteque reipublice utili et proficue inclinati benigne: tenore presentis cartam preinsertam et omnia et singula in eadem contenta laudamus approbamus et hujus nostre confirmacionis presidio roboramus. Mandantes per hanc eandem universis et singulis officialibus et subditis nostris ac ipsorum officialium loca tenentibus presentibus et futuris de certa sciencia et expresse quatenus preinsertam cartam et omnia ac singula in eadem contenta presentemque nostram confirmacionem firmas habeant et observent vosque eisdem uti permittant prout ante et contra non veniant quavis causa. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri jussimus nostro sigillo pendenti munitam.
Data Valentie vicesima die decembris anno a nativitate Domini M° CCC° nonagesimo tercio regnique nostri septimo. - Vidit Sperans in Deo. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Guillelmo Gebellini.

cxli-reg-1910-fol-117-23-junio-1395

sábado, 30 de mayo de 2020

LXIII. Reg. n° 44, fol. 193. 7 dic. 1280. Corbaria, Corbera, Regnum Valencie

LXIII.
Reg. n° 44, fol. 193. 7 dic. 1280.

Noverint universi quod probihomines et habitatores in Corbaria nobis Petro Dei gratia etc. humiliter ostenderunt quod illustris dominus Jacobus felicis recordacionis Dei gratia quondam rex Aragonis pater noster enfranquivit et francos et liberos et inmunes fecit universos et singulos populatores de Corbaria presentes atque futuros per totum regnum Valencie ab omni leuda portatico sive pedagio ita quod imperpetuum non teneantur de mercibus suis aliquibus quas portarent seu portari facerent per dictum regnum alicui dare vel solvere aliquod pedagium portaticum sive leudam sed essent inde liberi perpetuo ac immunes de dicto privilegio cum carta publica ac sigillo majori dicti domini regis apendicio sigillata nobis fidem plenariam facientes atque devotissime supplicantes quatenus eisdem confirmare dictum privilegium dignaremur. Cum igitur nos investigari fecerimus veritatem in villis ac locis nostris regni prefati Valencie an dicti homines de Corbaria usi essent et usque ad que tempora dicto privilegio libertatis et nobis certo certius sit compertum quod dicti populatores usi sunt et fuerunt privilegio memorato usque ad mortem vel quasi genitoris nostri prefati: ad supplicacionem igitur eorum aures nostras benigniter inclinantes cum hac presenti carta nostra ex certa ciencia laudamus concedimus et confirmamus predictis populatoribus de Corbaria presentibus et futuris privilegium memoratum a dicto domino patre nostro eisdem concessum ac datum immunitatis ac libertatis predicte prout in predicto privilegio dicti domini patris nostri melius et plenius continetur: mandantes universis ac singulis bajulis justiciis judicibus procuratoribus et aliis officialibus nostris regni prefati presentibus et futuris quod predictis populatoribus de Corbaria presentibus et futuris hanc presentis nostre confirmacionis cartam et gratiam inviolabiliter observent et ab aliis faciant observari.
Data Valencie VI idus decembris (1). - Petrus Marchesii.
(1) No cita año, pero el del documento que le precede es MCCLXXX.

LXIV 1283

jueves, 20 de febrero de 2020

LXXII, perg. 220, fol 41, 28 junio 1321

LXXII.
Perg. n. 220. fol. 41. 28 jun. 1321.

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone attendentes dudum composicionem seu transaccionem factam fuisse inter illustrem dominum Petrum bone memorie regem Aragonum patrem nostrum ex una parte et illustrem Jacobum felicis recordacionis regem Majoricarum patrem vestri illustris Sancii regis Majoricarum comitis Rossilionis et Ceritanie ac domini Montispessulani karissimi consanguinei nostri ex altera super regno Majoricarum insulis Minorice et Evice et aliis insulis eidem regno adjacentibus et super comitatibus et aliis terris ipsius Majoricarum regis: in qua quidem composicione seu transaccione dictus rex Majoricarum inter alia convenit et promissit quod heredes et successores sui tenerentur eidem domino regi Petro et suis dare potestatem de civitate Majorice nomine et vice totius regni Majoricarum insularum Minorice et Eviçe et de villa Podiiceritani nomine et vice Ceritanie et Confluentis et de villa Perpiniani nomine comitatus Rossilionis et terrarum Vallispiri et Cauchiliberi et de castro de Omelacio nomine et vice vicecomitatus de Omeladesio et quod etiam omnes heredes vel successores dicti regis Majoricarum tenerentur semel quolibet anno cum essent requisiti ire ad curiam dicti domini regis Petri et suorum in Cathalonia nisi tunc quando requirerentur essent in regno Majoricarum: que composicio seu transaccio fuit postmodum inter nos et eundem Jacobum regem Majoricarum et subsequenter inter nos et vos dictum Sancium regem Majoricarum iterum renovata prout hec et alia in instrumentis de dictis composicione seu transaccione et ejus renovationibus confectis plenius continentur: et nunc vos dictus Sancius rex Majoricarum existendo nobiscum in curia quam cathalanis celebramus in civitate Gerunde ad quam per nos requisitus venistis juxta convenientias supradictas gratiam pecieritis per nos vobis fieri videlicet quod faceremus vos franchum in tota vita vestra a veniendo ad curiam nostram et nostrorum et de dandis potestatibus supradictis: idcirco pensatis vinculo sanguinis et mutue dilectionis sinceritate quibus vicissim annectimur per nos et nostros graciose concedimus vobis dicto Sancio regi Majoricarum presenti et recipienti quod in tota vita vestra sitis franchus exceptus pariter et immunis a veniendo ad curiam predictam nostri et nostrorum et a dandis potestatibus antedictis ita quod vos dum vixeritis non veniatis nec venire teneamini ad dictam curiam nostri et nostrorum nec dare nobis aut nostris potestates jamdictas in vita vestra ut superius est jamdictum: post obitum vero vestrum heredes seu successores vestri in dictis regno comitatibus et terris veniant et venire teneantur ad curiam nostram et nostrorum predictam et dare dictas potestates bene et complete secundum dictas composicionem seu transaccionem et renovaciones ejus que in hiis et aliis in omnibus et per omnia in suo robore remaneant et vigore. Et nos infans Alfonsus primogenitus et heres dicti domini regis Aragonum per nos et heredes ac successores nostros laudamus et approbamus omnia supradicta jurantes in anima nostra per Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta quod ea omnia tenebimus et servabimus et non veniemus aliquo tempore contra ea. Ad hec nos Sancius Dei gratia rex Majoricarum comes Rossilionis et Ceritanie ac dominus Montispesulani predictus recipientes cum gratiarum actione a vobis serenissimo principe domino Jacobo rege Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comite Barchinone predicto gratiam prenotatam quom nobis facitis de non veniendo ad dictam curiam et de non dandis dictis potestatibus dum vixerimus ut superius continetur promittimus per nos et heredes seu successores nostros in dictis regno Majoricarum comitatibus et terris vobis dicto domino regi Aragonum presenti et recipienti et vestris ac notario infrascripto tanquam publico persone stipulanti et recipienti pro illis quorum interest vel poterit interesse quod post obitum nostrum dicti heredes seu successores nostri venient et teneantur venire ad curiam vestram et vestrorum et dabunt ac dare teneantur vobis et vestris potestates predictas bene et complete secundum composicionem seu transaccionem predictam et ejus renovaciones superius expressatas sicut in predictis instrumentis ex composicione seu transaccione ac renovacionibus predictis confectis melius et plenius continetur: que composicio seu transaccio et renovaciones ejus predicte remaneant in hiis et aliis in omnibus et per omnia in suo robore et vigore. In quorum testimonium nos predicti reges et infans presens publicum instrumentum per litteras divisum inde fieri jussimus et sigillis nostris pendentibus comuniri.
Acta fuerunt hec in civitate Gerunde in domo predicatorum quarto kalendas julii anno Domini MCCCXX° primo. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus. - Signum + Sancii Dei gracia regis Majoricarum comitis Rossilionis et Ceritanie ac domini Montispesulani predicti qui hec concedimus et firmamus. - Signum + infantis Alfonsi predicti primogeniti et heredis antefati domini regis Aragonum qui hec concedimus firmamus et juramus. - Testes hujus rei sunt qui presentes fuerunt inclitus dominus infans Petrus filius dicti domini regis Aragonum inclitus dominus infans Raimundus Berengarii filius ejusdem domini regis Aragonum Raimundus Valencie episcopus dicti domini regis Aragonum cancellarius Raimundus Fulchonis vicecomes Cardone Berengarius de Vilariacuto Bernardus de Serriano Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula (vizconde de Illa, Dilla) Guillelmus de Caneto senescalcus Berengarius Maynardi canonicus Narbone cancellarius Berengarius de Petrapertusa tenens locum in Montepesulano Petrus de Pulcrocastro majordomus Hugo de Tacione portarius major Nicholaus de Sancto-Justo thesaurarius et Jacobus Scuderii scriptor predicti domini regis Majoricarum Bernardus de Fonollario miles gerens vices procuratoris in Cathalonia pro predicto domino infante Alfonso Petrus Marti thesaurarius dicti domini regis Aragonum Guillelmus Oulomarii judex curie memorati domini infantis Alfonsi. - Fuerunt clausa per Bernardum de Aversone notarium domini regis et publicum per totam terram ipsius domini regis: et est certum quod de mandato dicti domini regis Aragonum dictus Bernardus de Aversone tradidit manualiter dicto regi Majoricarum intus domum fratrum minorum Gerunde ubi hospitabatur alterum ex dictis instrumentis perfectum et clausum et sigillatum sigillis pendentibus ipsius domini regis Aragonum et dicti regis Majoricarum et incliti infantis Alfonsi predicti consimili retento pro parte domini regis Aragonum.

Nota: Sancho I de Mallorca, hijo de Jaime II de Mallorca:

Sancho I Mallorca, perg. 220, fol 41, 28 junio 1321

lxxiii-reg-221-fol-149-20-diciembre-1321