Mostrando las entradas para la consulta annuatim ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta annuatim ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXVII, perg 143, 18 diciembre 1142

XXXVII.

Perg. N° 143. 18 dic. 1142.

Cum debitum humane condicionis nullus mortalis evadere potest idcirco in Dei nomine ego Arnallus Dei
dignacione Barchinonensis episcopus cupiens pergere Iherosolimam facio meum testamentum in quo eligo manumissores meos Berengarium Ermengaudi et G. Bermundi et G. de Fare quibus caritative precipio ut si mori me contigerit antequam alium testamentum faciam potestatem habeant distribuendi omnes facultates meas sicut eis in hoc testamento injunxero. In primis concedo Deo et canonice Sancte Crucis Sancteque Eulalie vineam unam quam plantavi in alodio Sanncte Crucis Sancteque Eulalie et in mea compra que vinea est juxta mansum de Provincialibus et meum aput campum quem habeo juxta regum
comitalem super viam publicam in quo edificavi fornum de cale et vineam quam plantavi apud Granatam cum illo campo qui fuit Fulconis Girberti quem emi a comite. Huic donationi addo ferraginale quod adquisi et emi de Arberto de Liciano et Petro ejus fratre prope mansum Guillelmi Suniarii in Provincialibus. Concedo altari Sancte Eulalie in omni meo alodio de Orta et Romaneto sextarium I olei annuatim de
quo ardeat una lampada ante corpus beate Eulalie virginis ad mensuram de Orta. Concedo iterum Sancte Cruci et Sancte Eulalie in meis mobilibus et vascule majoribus et minoribus XL morabatinos ....
eniter alodium ad illuminandam lampadam et libros meos qui ibi sunt. Concedo ospitali iherosolimitani mansum meum de Provincialibus quem edificavi cum ecclesia Sancti Nicolai que ibi est cum compris quas feci a Berengario Bernardi de Cabanes et ab Arnallo Bonifilii preter ipsum ferraginal quod habui de Arberto de Licano et ejus fratre eo modo ut eundem mansum teneat et habeat Poncius frater meus in vita sua et solvat inde annuatim tascham ospitali sine contrarietate et post obitum ejus revertetur integriter predicto ospitali in perpetuum possidendum. Concedo cenobio Sancti Cucuphatis campum quem emi de filiabus Arnalli Gerontu et Raimundo Petri Girardi qui est in Provincialibus et unum par boum et equas IIII que sunt apud Riopole. Item concedo cenobio Sancti Petri Puellarum tertiam partem pariliate quam emi de Arberto de Lizano. Dimito prelibate canonice XL morabatinos quos habeo per meum pignus in prephata pariliata de Licano et de istis XL morabatinis ematur alodium unde fiat meum aniversarium annuatim. Insuper addo jamdicto cenobio Sancti Petri par I bovum et equas II que sunt apud
Riopollum. Concedo Sancte Marie Rivipollensis cenobio II equas. Concedo omnibus presbiteris totius episcopatus singulis singulas eminas ordei de meo sementer et diaconibus singulas migeras. Concedo Sancto Laurentio de Monte equam I. Alodium meum de Orta et de Romaned preter supradictam lampadam Sancte Crucis Sancteque Eulalie concedo inter Poncium fratrem meum et B. de Terragona et quisquis illorum obierit sine legitimo infante qui superstes fuerit habeat predictum alodium. Et concedo supradictis fratribus meis domos meas de Barchinona cum ipsarte canonice ut teneant ipsas in vita sua
et inde solvant annuatim jamdicte canonice per censum quarter I olei in capite jenuarii et post illorum amborum obitum revertantur predicte cannonice sine obstaculo. Alias meas domos quas emi de Gerallo concedo Sancte Marie Solsone et ei dedi in carta donationis. Concedo Poncio fratri meo equas III et si ille
obierit sine prole legitima habeat eas B. frater meus. Dimito B. predicto meum pullum quem ipse tenet et meum mulum. Concedo Gaucfredo de Fare II equas quas Burull de Provincialibus habet mecum et unam aliam equam cum suo fructu quam habeo ad medium cum Petro Capitis scole meum directum. Poncio Avienciane concedo I equam quam habeo in Banalocham ad medium. Dimito nepotibus meis Bernardo et Raimundo singulos pullinos qui exiant de meis equis et XX morbetinos qui exiant de meo caballo
quem tenet Gaufred de Fare. Concedo ad Guillelmum Bermundi II equas quas habeo cum Petri Berengarii de Magrina ad medium meum directum. Alium nutrimentum desuper textatum quod de meis equabus exierit donent mei manumissores pro anima mea sicut melius videant. Concedo Sancti Nicholai quod est in ecclesia Barchinone domos meas cum edificio quas habeo infra muros Barchinone illas videlicet quas emi de Jarato Ebreo quas domos teneat unus presbiter qui in eodem altari assidue cantet missas pro
anima mea et fidelium defunctorum. Omnia vascula mea de Provincialibus maiora et minora et universa
utensilia que ibi sunt concedo Poncio fratri meo ut habeat ea in vita sua et post ejus obitum revertantur predicto ospitali sine contrarietate. Quod est actum XV kalendas januarii anno VI regni Ledovici regis junioris. - Arnallus Barchinonensis episcopus. Sig+num Guillelmi Levite. Sig+num Gaufredi de Fare.
- Poncius Levita scripsit hoc die et anno quo supra.

lunes, 1 de junio de 2020

LXXV. Reg. n. 1437, fol. 21. 9 junio 1377. Pedro IV, Jaime I

LXXV. Reg. n. 1437, fol. 21. 9 junio 1377.

Nos Petrus etc. Regnorum nostrorum regimini disponente Domino presidentes circa curam ipsorum solercia reddimur indefessa soliciti ut juxta debitum regalis officii eorum occurramus dispendiis et profectibus divina cooperante gratia salubriter intendamus. Sane contingit interdum quod sano ducti spiritu aliqua disponimus et providemus credentes ea nostris subditis oportuna que ex post cum actus evidencia dispendiosa illa insinuet in primevum statum reducenda veniunt seu in melius commutanda. Dudum siquidem illustrissimus dominus Jacobus rex Aragonum abavus noster memorie recolende probis hominibus et universitati civitatis et regni Majoricarum concessionem seu privilegium fecit subscriptum cum carta seriei sequentis.
- Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros concedimus vobis universis et singulis probis hominibus et universitati Majoricarum presentibus et futuris imperpetuum quod liceat vobis habere imperpetuum sex juratos habitatores tamen civitatis Majoricarum et regni et liceat eisdem juratis gubernare et administrare et regere totam insulam ad fidelitatem et comune comodum universitatis: qui jurati possint eligere habere et vocare consiliarios annuatim quot et quos voluerint et de omnibus qui in illo ipsi jurati anno fecerint circa utilitatem nostram et regimen civitatis et insule et habitatorum earundem ex officio suo cum consilio consiliariorum suorum qui simul cum dictis consiliariis vocati fuerint erimus nos paccati nec inculpabimus indu ipsos in aliquo nec consiliarios eorum nec aliquos quos de consilio demandaverint super aliquo facto quod fecerint vel ordinaverint verbo vel facto dum ipsi jurati et eorum consiliarii in his que ordinaverint vel ministrare eos oportuerit faciant juste. Statuentes quod singulis annis in festo nativitatis Domini ipsi jurati qui pro tempore fuerint cum bajulo nostro insimul presente et consenciente et cum consilio consiliariorum suorum eligant sex juratos habitatores civitatis et insule quos utiliores et meliores viderint et cognoverint secundum scienciam et cognicionem eorum ad dictum officium exercendum nee propter iram odium amorem parentelam precium et promissionem aliquem utilem ad hoc secundum cognicionem eorum dimittant eligere et illos sic ab ipsis electos nobis si presentes in regno fuerimus vel bajulo nostro si absentes fuerimus antequam administraverint presentabunt qui in posse nostro vel in posse bajuli vocatis et presentibus probis hominibus civitatis jurabunt publice sicut inferius continetur ut aliquis juratorum non accipiat aliquod salarium sed gratis et sine aliquo precio per illum annum quo electus fuerit gubernacioni et administracioni civitatis intendere teneatur nec aliquis aliqua causa possit se excusare vel occasione pretendere quin dicti oficii onus et laborem subeat et recipiat: et ille qui uno anno dictum officium tenuerit sequenti anno illud non teneat et de uno hospicio unus tantum et non plures eligantur et ipsi jurati teneantur juvare et consulere tenenti locum nostrum et bajulo et vicario super omnibus quibus eos consulendum ab eis fuerint requisiti.
Qui jurati in principio administracionis sue istud facient juramentum: Ego talis promitto quod pro posse meo et sciencia salva in omnibus fidelitate et jure et dominacione domini regis procurabo utilitatem et comune comodum civitatis et regni Majoricarum et habitatorum ejusdem et vitabo inutilia et dampnosa et non recipiam precium vel salarium et ego et alii socii mei jurati fideles et utiles consiliarios vocabimus et in nostris consiliis habebimus et in fine anni pro posse meo et sciencia omni ira odio timore parentela amore servicio vel spe servicii vel munere exclusis cum juratis sociis meis presente bajulo et consenciente alios sex probos homines civitatis et regni habitatores pro juratis eligemus quos digniores cognoverimus ad dictum oficium exercendum nec assumemus jurisdiccionem ordinariam nec arbitrariam et custodiemus jura domini regis et hec omnia sine fraude et dolo juro per Deum et sancta evangelia manibus meis corporaliter tacta. Volumus tiam quod annuatim sit miles unus juratus ex illis sex juratis. Predicta autem omnia concedimus vobis et vestris imperpetuum dummodo ipsi jurati bene et fideliter in ipso officio se habuerint.
Datum Valencie nonas julii anno Domini MCCXLIX. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
- Testes sunt Guillermus de Angularia Guillermus de Aquilone Guillermus de Monthecatheno Carrocius Raimundi de Guardia. - Sig+num Petri Andree qui mandato domini regis pro Guillermo Scriba notario suo hec scribi fecit loco die et anno prefixis. - Et preinserto privilegio seu franquisia usi fuerunt inconcusse probi homines et universitas predicti in eleccionibus dictorum juratorum et consiliariorum juxta modum et formam in ipso privilegio expresata usquequo: nos ad quorundam singularium importunitatem et instanciam et volentes experiri si ad predictas elecciones faciendas modus seu via subscripta magis expediret utilitati publice civitatis et regni predictorum ordinavimus ac providimus cum carta sigillo majestatis nostre in pendenti munita data Barchinone XV die decembris anno a nativitate Domini MCCCLXX tercio quod eleccio dictorum sex juratorum et illorum etiam qui deficerent ex numero centum consiliariorum qui inibi annis singulis eliguntur fieret ex tunc per modum seu viam de radolins prout in dicta carta ipsius ordinacionis seu provisionis quam durare voluimus donec in dicto regno personaliter adessemus vel providissemus taliter in predictis clarius ista liquent. Verum cum experiencia rerum magistra docuerit manifeste modum seu viam predictam de radolins quo dicta provisione facta usum fuit alia via ommissa esse inutilem et dampnosam cadunt namque et veniunt plerumque in elecciones jamdictas per eundem modum seu viam de radolins persone insufficientes et minus idonee sufficientibus et idoneis derelictis cum via ipsa in sorte consistat et per consequens pari amplexu recipiat utrosque: ex quibus et aliis rationabiliter moti nos antequam fieret eleccio juratorum et consiliariorum anni presentis gubernatori Majoricarum literatorie commissimus ac mandavimus quod licendam tribueret faciendi eleccionem predictam modo et forma quibus sibi expediendus videretur: et exquisitis ac habitis prius super hiis per dictum gubernatorem consilio et votis predictorum juratorum et consiliariorum cum omnes ipsi jurati et consiliarii more solito congregati essent unanimes et concordes duobus tantummodo exceptis quod eleccio predicta fieret per modum franquicie seu privilegii preinserti: fuit demum per eundem modum facta ipsa eleccio ex dicti gubernatoris licencia et permissu prout per instrumentum publicum inde factum et nobis exhibitum clare vidimus apparere. Idcirco premissis omnibus in examen debite consideracionis adductis et attento ulterius quod predicta nostra ordinacio et provisio facta non fuit ad postulacionem et supplicationem tocius consilii civitatis et regni predictorum prout decuisset sed personarum singularium ut prefertur licet presentata in dicto consilio ei ausi non fuissent contradicere jurati tunc et consiliarii penarum nostrarum formidine refrenati: tenore presentis ad humilem supplicationem juratorum predicte civitatis et regni pleno maturo et digesto super hiis habito consilio volentes utilitatem ac bonum statum predictorum civitatis et regni prosequi ut tenemur ac revocantes et anullantes et pro revocatis et nullis habentes omnino ex rationis et justicie debito ordinacionem et provisionem nostram predictam habentem quod elecciones predicte per modum de radolins fierent ut est dictum necnon cartam inde factam et omnia et singula in ea contenta quantacumque sint verborum firmitate concepta et omnes alias literas et provisiones factas in prejudicium derogationem seu lesionem franquicie memorate et signanter quandam literam datam Barchinone XVI die decembris anno proxime dicto per quam providimus quod dictis eleccionibus interesset ex tunc dictus gubernator et non bajulus civitatis jamdicte qui eis interesse consueverat et debebat: ordinamus providemus et volumus quod elecciones ipse dictorum sex juratorum et centum consiliariorum fiant et fieri habeant de cetero annis singulis diebus solitis presente dicto bajulo per modum viam et formam franquicie seu privilegii preinserti et usus inde sequti. Ad quos quidem modum et usum elecciones easdem omnino reducimus et tornamus disponentes eos incommutabiliter subsistere ac teneri et servari debere et habere prout servabantur ante nostram ordinacionem pretactam. Mandamus itaque de certa sciencia et expresse gubernatori juratis consiliariis et probis hominibus ac universitati et singularibus personis civitatis et regni predictorum presentibus et futuris sub pena mille morabatinorum auri a quolibet contrafaciente quociens contrafactum fuerit irremissibiliter habendorum et nostre gracie et mercedis quatenus dictum privilegium seu franquiciam ac ordinationem et provisionem nostram hujusmodi quam in nostra bona fide regia promittimus et juramus per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia nostris manibus tacta tenere et servare perpetuo et inviolabiliter teneant et observent firmiter et ad unguem et contra non veniant quovis causa. in cujus rei testimonium hanc fieri et sigillo majestatis nostre in pendenti jussimus comuniri.
Data Barchinone nona die junii anno a nativitate Domini MCCCLXX septimo regnique nostri quadragesimo secundo. - Decanus Urgelli. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. - Rex Petrus. - Testes sunt infans Martinus comes de Exerica et de Luna Luppus Cesarauguste archiepiscopus cancellarius Romeus Ilerdensis episcopus Johannes comes Impuriarum Hugo comes Cardone milites. - Dominus rex mandavit michi Bernardo Michaelis.

sábado, 23 de mayo de 2020

XXXVIII. Perg. 298, Pedro II. 7 ag. 1208. Calatajub

XXXVIII.

Perg. 298, Pedro II. 7 ag. 1208

Regibus et principibus terre pre cunctis filiis hominum expedire dinoscitur subjectos sibi populos diligere multipliciter et fovere et eos in jure et justicia toto studio gubernare et ab eis impressiones quaslibet et gravamina penitus removere. Quapropter in Christi nomine sit notum cunctis presentibus et futuris quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone attendentes et benigne ac diligentius considerantes expensas multas et grandia tedia et gravamina que vos homines nostri de villa de Calatajub et de aldeis multis modis habuistis hactenus et sustinuistis sepius super serviciis que nobis et senioribus hucusque fecistis: idcirco hec omnia mala a vobis et a tota generatione vestra in perpetuum removere curamus et vobiscum et cum successoribus vestris per nos et successores nostros corde bono et volenti animo taliter convenimus et vos omnes majores et minores tam de villa quam de aldeis omnibus per vos et successores vestros nobiscum ad hanc convenientiam et compositionem perpetuam non coacti sed libentes et voluntarii venitis suplicando et manum etiam nostram humiliter in generali concilio osculando ut ab hac hora in antea vos et omnis posteritas et generatio vestra donetis nobis et successoribus nostris semper vel cui nos mandaverimus quinquaginta milia solidos solvendo eos integre et in pace annuatim de festo sancti Michaelis usque ad festum proximi sequentis sancti Martini. Hanc autem sumam pecunie annis singulis in predicto termino sine expensa nostra et diminutione aliqua pacifice persolventes nobis vel mandatario nostro neque illa quatuor millia solidorum que seniori dare solebatis neque cenas aliquas neque earum redemptiones neque aliquid quod dici vel intelligi possit nobis seniori merino repositario majoridomus vel eorum hominibus vel alicui alii persone unquam de cetero donetis aut dare teneamini ullo modo aut facere preter ostes et cavalcatas et justicias et calonias omnes quas ultra prenominatum avere in vobis omnibus et posteris vestris nobis et nostris posteris retinemus: sed hoc complendo et faciendo ut dictum est sitis vos et successores vestri semper franchi et liberi et immunes et quieti ac penitus alieni ab omni alio servicio et demanda et exactione regali ita quod neque nos neque successores nostri neque aliquis per nos vobis aut filiis vestris aut generationi vestre plus hiis possit vel audeat aliquando querere vel demandare aliquo modo vel aliqua ratione vel causa. Preterea volumus statuimus et mandamus ut in his L milibus solidis solvendis vos et omnes qui inter vos sunt de villa et de aldeis vel erint donent et dare teneantur secundum totum mobile et inmobile quod habuerint usque ad mille morabatinos et infra mille morabatinos prout fideliter et legaliter ab illis octo qui stabiliti sint et erunt per juramentum crucis et sanctorum Evangeliorum bona fide fuerit computatum et scriptum. Preterea statuimus quod nullus vestrum de hoc quod habuerit quicquid sit hereditas vel avere ultra valens mille morabatinos nichil donet in paga pecunie supradicte aut illud possit aliquando computari. Item promittimus vobis omnibus et vestris ut nullum franchum vel infanzonem cum carta vel sine carta ex hiis qui vobiscum nobis serviunt aut servire debent inter vos deinceps faciemus. Item volumus et statuimus ut quiqui inter vos de villa et de aldeis steterint parati cum caballo et armis completis de fuste et ferro ad nostram cognitionem vel illius quem nos mandaverimus sin franchi et quieti ita quod hoc quod illi qui sic parati steterint dare debuerint secundum justum et rationabile computum cadat et exidatur de hiis nostris L milibus solidis quos nobis dare tenemini annuatim. Quiquis autem de militibus istis qui inter vos sint vel erint caballum suum dare vel vendere vel de eo se desexire voluerit faciat hoc scire justicie judici et alcaldis de Calatajub et deinde si de equo se desexierit vel equus aliquo casu mortuus fuerit vel affollatus et infra XXX dies sequentes alium non emerit vel habere non curaverit donet cum aliis et non sit franchus nec aliquatenus excusatus. Item quecumque persona sublimis vel infima in Calatajub vel ejus aldeis alicubi aliquod rejalencum tenuerit vel peitet cum aliis secundum quod illud rejalencum valuerit vel ipsum ex toto dimittat vel vos supradicti possitis illud propria auctoritate ubicumque sit in universis terminis vestris libere et sine metu aliquo emparare. Item statuimus quod nullus ex vobis pignoretur neque domus sua signari possit vel res sue alique pignorari vel emparari ex quo illud quod super eum jactatum fuerit et computatum ad solutionem predictorum L milium solidorum habuerit traditum et solutum. Sciendum est etiam quod cum nos in persona propria ad aliquam aldeyam de Calatajub venire contingent illa aldeya nobis et curie nostre faciat et exhibeat nostrum opus: ita tamen quod si illa bene per se hoc facere et complere nequerit demus et assignemus ei in succursum expensarum quas in nobis fecerit tot de aliis aldeis sibi vicinis quod bene et sine gravamine missiones et expensas cene nostre valeat sustinere. Quicumque autem in aliquo contra hanc cartam nostram venire atemptaverit iram Dei omnipotentis et gloriose virginis Marie omniumque sanctorum incurrat et a comunione corporis et sanguinis Christi alienus penitus fiat et extorris et cum Juda traditore partem habeat et pena Datan et Abiron a Domino puniatur: et ne pena temporalis ei dessit nostrum et successorum nostrorum se sciat perpetuum inimicum et prius amissione rerum suarum a nobis tamquam traditorem graviter sine aliquo remedio puniendum. Datum Calatajub VII idus augusti era MCCXL sexta per manum Ferrarii notarii nostri. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinonensis.
- Testes hujus rei sunt comes Sancius Eximinus Cornelii Martinus Ferrandi frater Aimericus comendator domus militie de Cesaraugusta Garcias Romei Michael de Lusia P. Sesse Marchesius de Busca B. de Almenar P. Gonzalbo de Nadal Poncius de Eril P. Navarcos P. Liverro P. justicia Tirasone P. Guterriz majordomus Garcias Guterriz Didacus Ferrandi Didacus Garcie Matheus merinus et justicia Tirasone.
- Ego Ferrarius notarius domini regis Aragonum et comitis Barchinonensis.


XXXIX

sábado, 30 de mayo de 2020

LXIV. Reg. n° 46, fol. 126. 1° dic. 1283. Furs; civitate, regno Valencie

LXIV. Reg. n° 46, fol. 126. 1° dic. 1283.

In Dei nomine noverint universi quod cum nos Petrus Dei gracia Aragonum et Sicilie rex invenerimus in civitate et regno Valencie plura male tractata et inordinata ex quibus cives et habitatores ejusdem civitatis et locorum regni se dicebant gravari et per ipsos nobis fuerit humiliter suplicatum ut super eisdem et super quibusdam etiam ex foris Valencie dirigendis dignaremur ad reformacionem boni status dicte civitatis et regni juxta nostrum beneplacitum providere: idcirco eorum supplicacionibus benignius annuentes considerantes quod decet regem esse munificum in graciis et beneficiis suis fidelibus conferendis volentesque illustrissimi domini Jacobi inclite recordacionis regis Aragonum patris nostri aliorumque predecessorum nostrorum vestigiis inherere: per nos et successores nostros gratis et ex certa sciencia ac spontanea voluntate laudamus concedimus et confirmamus vobis probis hominibus et universitatibus civitatis et regni Valentie tam presentibus quam futuris in perpetuum omnes foros civitatis Valencie concessos eidem civitati et toto regno Valentie et omnia et singula privilegia eisdem civitati et regno concessa per dictum dominum patrem nostrum et bonos usus et consuetudines bonas ex quibus usi fueritis ac consueveritis temporibus dicti domini patris nostri: volentes et concedentes quod dictis foris Valencie usibus et bonis consuetudinibus et privilegiis libere uti possitis et sine impedimento alicujus non obstantibus aliquibus privilegiis seu ordinacionibus factis in contrarium fororum Valentie sive privilegiorum predictorum nec obstante ratione aliqua que possit in contrarium allegari nec obstante sentencia aliqua lata contra forum Valencie vel contra privilegia supradicta. Et specialiter concedimus et confirmamus justiciatum almutaçaffiam et forum decem dierum revocantes et anullantes expresse emendam fori novi tempore nostri regiminis factam super inquisicionibus faciendis que incipit Fororum interpretacionem ita quod deinde inquisicio fieri non possit per curiam exceptis casibus tantum contentis in foro Valencie nec nos etiam inquisiciones facere possimus nisi forte super officiales nostros eas facere haberemus. Confirmamus etiam privilegium eleccionis quatuor juratorum volentes et in perpetuum firmiter statuentes quod ubi forus Valencie non sufficiat ipsi quatuor jurati possint facere novos cotos et certa statuta et factis per eos possint removere inde illud quod eis videbitur expedire ita tamen quod semper fiat de consilio bonorum hominum de manu majore mediocri et minori. Item laudamus concedimus et confirmamus ac etiam damus de presenti quibuscumque et singulis civibus et populatoribus civitatis Valencie et regni ejusdem omnes domos et vineas ortos et campos censualia alcherias et castra turres et possessiones cultas et incultas que habent vel habebunt tenent vel possident aut possidebunt quecumque sint et in quocumque loco civitatis vel regni existant ex quarumque causa vel ratione ea habeant aut possideant vel habebunt aut possidebunt cum titulo et absque titulo cum cartis et absque cartis et faciemus cessare omnes demandas et peticiones quas civiliter aut criminaliter posueramus aut poni feceramus contra aliquos ita quod nunc vel aliquo tempore illas demandas vel alius pro nobis non possimus tornare nec in aliquibus bonis aut hereditamentis aliquorum civium et habitatorum civitatis Valencie et regni qui per francum et liberum alodium possidebuntur non possimus aliquid demandare nec aliquis pro nobis aliquo casu vel aliqua ratione: renunciantes omni juri contra hec venienti et removendo ac revocando omnem excepcionem ac occasionem contra hec venientes. Item revocamus et anullamus omnes gabellas in generali et speciali que quondam per nos vel officiales nostros fuissent facte seu consuete in civitate Valencie nec in regno aliquo modo et quod nunquam gabelle aliquarum rerum vel averiorum aliqua ratione fieri possint nec aliud nomine eis possit imponi que in dampnum civitatis vel regni in aliquo redundarent. Item concedimus quod pro saumata bladi et vini que aportabitur per terram non solvantur nisi tres denarii ut in foro Valencie continetur nec illi tres denarii solvantur nisi in loco ubi dicta saumata vini vel bladi vendetur. Item statuimus et perpetuo ordinamus ne aliquis advocatus seu rahonador nec alius pro eo in civitate vel regno possit decreta vel decretales aut leges aliquas allegare aliquo modo sub pena decem marcharum argenti de quibus nos habeamus medietatem sed solummodo habeant foros Valencie allegare in omnibus causis civilibus et criminalibus: volentes tamen quod si forus Valencie non sufficeret quod sit consilio et cognicioni proborum hominum civitatis et locorum regni. Et si solvere non posset penam predictam sit ejectus a suo officio et privatus ita quod nunquam possit advocare ibidem et ad hec per justitiam et juratos compellantur: et si per aliquem fuerit allegatum quod justicia illud non recipiat: quod si fecerit penam similem solvere teneatur. Item statuimus et ordinamus quod per juratos et probos homines civitatis Valencie sex probi homines sint electi uniuscujusque parroquie qui quolibet anno in festo Pentecostes jurent in posse justicie dominacionem et fidelitatem nostram fideliter observare ad nostrum et comunitatis Valencie comodum atque bonum. Item statuimus et ordinamus ne aliquis advocatus de seccano aut procurator possit tenere nec uti tutela vel cum in curia nec possint dari * extimatores super vendiciones quas curia faciat nec possint advocare nec procurare in curia nisi tantum unam causam donec per sententiam fuerit terminata: quod si fecerit solvat pro pena centum solidos de qua pena habeamus nos medietatem et comunitas Valencie aliam medietatem: et si ipsam penam solvere non posset suo officio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod cultellarii et baynarii civitatis et regni Valencie faciant cultellos et vaginas quoscumque et quascumque voluerint et quod possint vendere ipsos quibuscumque voluerint. Item statuimus et ordinamus ac concedimus quod çabaterii omnes tam presentes quam futuri qui novo opere çabaterie operari voluerint intus civitatem Valencie vel extra non teneantur solvere morbetinum nobis sed libere possint uti et operari eorum ministerio seu officio supradicto intus civitatem vel extra civitatem in quocumque loco extra çabateriam salvo tamen nobis censu et jure quod accipimus et debemus accipere annuatim in operatoriis carrarie majoris çabaterie civitatis Valencie et in aliis çabateriis locorum regni. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis officialis vel alia persona faciebat vel utebatur in aliquo contra forum Valencie aliqua ratione vel contra privilegia civitatis et regni quod ille forus vel privilegium non minus valeat immo remaneret in sua firmitate robore et valore. Item statuimus et ordinamus quod quicumque homo privatus vel extraneus qui impetrabit cartam vel privilegium a nobis vel filiis nostris de quibus fiat aliqua gabella in civitate nec regno quod amitat caput ita quod scindatur ei ex toto et quod moriatur cum hoc probatum fuerit legitime contra illum et quod gabella illa penitus sit deffacta. Item statuimus et ordinamus quod quilibet libere possit emere et vendere omnia bona et res ac merces quecumque sint et in quocumque loco civitatis et regni que non prohibeantur per privilegium sive forum. Item statuimus et ordinamus quod notarii qui exigent vel recipient aliquod vel aliquam quantitatem pro testamentis vel cartis nupcialibus aut aliquibus contractibus quarumcumque rerum ultra quod continetur in foro Valencie quod privetur officio suo et ehiciatur per medium annum nec quod scriptori qui aliquod testamentum scribat testator possit ei aliquam quantitatem peccunie dare vel legare in ipso testamento. Item statuimus et ordinamus quod in aliquo loco villa aut castro vel alcheria captivi qui fugere arripueriut ab hominibus civitatis vel regni de quibus erunt non possint salvari vel deffendi a servitute eorum vel captivitate per francos nec etiam absolutos et quod non obstante privilegio concesso vel concedendo in loco ubi ipsi captivi essent recollecti domini illorum captivorum possint recuperare ipsos captivos libere et habere nisi forte ipsi captivi pernoctaverint in locis sarracenorum guerre et hoc esset legitime manifestum. Item statuimus et ordinamus quod notarii et scriptores qui scribunt aliquas causas pro aliquibus judicibus ordinariis vel etiam per judices nostros vel procuratores aut alios judices vel per judices delegatos non accipiant nec possint accipere de actis vel scripturis aliquibus aut sentenciis ultra illam quantitatem vel salarium quod consuetum est recipi per scriptores curie Valencie. Item absolvimus et diffinimus per nos et nostros ac etiam remitimus de speciali gracia omnes peticiones et acciones civiles et criminales quas facere possemus usque in hodiernum diem ratione barrigiorum vel fraccionum morarie Valencie et aliarum morariarum aliorum locorum regni vel per diruicionem domorum vel qualibet unione vel clocha populi vel alio modo quo erratum esset contra forum vel ratione scripturarum seu tractamenti capitulorum que nos duxerimus concedenda aut ratione sacramentorum factorum per aliquos super foris) Aragonum usque in hunc presentem diem dummodo deinde non perseverent in eisdem. Item volumus quod per sentencias vel condempnaciones que facte fuerint vel illate contra aliquos pro aliquibus ex dictis causis aliqua pena infamie non sit nec poni possit contra aliquem non obstante foro Valencie. Item concedimus quod supercequiarius de suo officio in perpetuum sit ejectus et unusquisque ex cequiariis utatur et uti possit secundum quod erat antiquitus consuetum. Item concedimus quod quilibet in toto regno possit facere in hereditate et loco suo libere almaceras olei et habere molendina olei olivarum aut molendina seu almaceras ad opus sui et aliorum et quod laborator possit molere partem suam in molendino seu almacera domini hereditatis rei cujus ipse voluerit. Item quod quilibet possit molere bladum olivas alquenam linos arrocium et omnia alia ubicumque voluerit. Item quod quilibet homo cujuscumque legis vel cujuscumque loci existat privatus vel extraneus possit hospitari et habitare cum rebus suis et averis in quocumque loco voluerit intus civitatem vel extra. Item statuimus et ordinamus quod aliquis tenere non possit tabulam cambii vel operatorium argenterie donec in posse curie assecuraverit idonee quod totum illud quod receperit vel sibi fuerit comendatum vel quod altero dicet aliqua ratione illi cujus erit satisfaciat ac esmendet. Item statuimus et ordinamus quod habitatores civitatis et locorum regni Valencie habentes hereditates per aliqua loco regni non teneantur tenere hospicium nec habitare vel facere residenciam personalem in aliquo castro villa turri aut qualibet alia fortitudine nisi in illis locis ubi ipsi voluerint non obstantibus aliquibus condicionibus seu modis contentis in instrumentis dels accaptes. Item statuimus et ordinamus in perpetuum quod in civitate et in unoquoque locorum regni Valencie quolibet anno tertia die ante festum natalis Domini sit creatus justicia et electus et jurati in festo Pentecostes et mostaçafus in festo sancti Michaelis in forma que sequitur: videlicet quod jurati cum quatuor probis hominibus de unaquaque parrochia eligant unum probum hominem et nominent pro justicia et ita erunt in Valencia duodecim in justicia nominati et nomina illorum sint posita et abscondita in duodecim redolins de cera et unus infans qui non steterit eleccioni predicte accipiat tres ex predictis duodecim redolins quos ipse voluerit et illi tres sint nobis rei tenenti locum nostrum traditi et presentati et incontinenti sine aliquo elongamento nos vel bajulus noster apertis redolins predictis et visis nominibus eorundem accipiamus et eligamus unum ex predictis tribus qui sit justicia per unum annum tantummodo proxime tunc subsequentem qui faciat sacramentum in foro Valencie contentum. Veruntamen si homo suficiens pro justicia non inveniretur in altera ex parrochiis supradictis ponatur ibi de altera parrochia ubi plures inveniantur: et jurati ac mostaçafus sub ista forma similiter eligantur. Item statuimus et ordinamus quod non obstante pena sexaginta solidorum quod nullus posset decimare vel primiciare absque delmario nostro et episcopi Valencie possit delmare expletum suum absque delmario et primiciario per civitatem et regnum et quod bladum sit delmatum ac primiciatum absque aliqua pena secundum quod erat consuetum tempore domine regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod si aliquis fuerit condemnatus sub pena quarti et non habebit mobilia unde solvat et debitor ante terminum vel retroclam assignabit bona sua sedencia quo ipse voluerit que sufficiant ad faciendam solutionem de dicto debito quod in tali casu debitor non teneatur solvere quartum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod sarraceni regni Valencie tam nostri quam alii possint vendere quibuscumque voluerint res et alias merces suos et emere etiam a quibuscumque voluerint et christiani et judei emere possint ab ipsis et eis vendere res suas. Item statuimus et ordinamus quod quilibet tabernarius possit vendere vinum in domo sua propria et qui domum propriam non habebit possit vendere in loco quo voluerit et etiam possint vendere vinum in quocumque loco ipsum habebunt. Item statuimus quod textores flaciatarum possint eas facere de quacumque voluerint latitudine dummodo pecten habeat duas alnas in amplitudine et flaciate habeant tres alnas et mediam in longitudine vel plus quantum voluerint. Item ordinamus quod quilibet possit facere fustaneos secundum quod fiunt in Barchinona legaliter atque bene. Item statuimus et ordinamus quod mensure salis sint omnes rotunde et de eadem amplitudine tam in capite quam in solo et quicumque voluerint de sale cum barcella quod cum barcella mensuretur eidem et venditores ipsius salis vendant ipsum bonum et pulcrum ac recipiens absque broça sub pena sexaginta solidorum quam penam justicia exigat et habeat loco nostri. Item quod aliquis homo civitatis nec regni nec etiam extraneus non teneatur solvere in tabula pensi salarium nec servitium ponderatori nec aliis officialibus dicte tabule ratione albaranorum nisi quantum teneatur solvere juxta forum quod accipiatur pro lezda ab illis qui lezdam solvere teneantur: et ab officiali dicte tabule qui contrafecerit extorqueantur per justiciam loco nostri viginti solidi pro pena quociens fecerit contra predicta. Item statuimus et ordinamus quod brunaterii possint facere omnes pannos de tota natura et de tota lana et de omnibus coloribus bene et legaliter de sisa et de penso Ilerde et de Vallibus et de Montessono et facere etiam pannos de tota natura de França et de Narbona dummodo pellum de boch sive stopam non ponant in eis et quod ipsi et alii possint facere tintam de omnibus coloribus ad opus sui et aliorum ubicumque voluerint exceptis indi et grana. Item statuimus et ordinamus quod instrumenta censualium nostrorum et instrumenta venditionum sarracenorum captivorum qui vendentur possint confici per quoslibet notarios civitatis et loci. Item statuimus et ordinamus quod homines villarum regni non teneantur dare cenam alicui procuratori nisi tantum nobis et successoribus nostris. Item statuimus et ordinamus quod carnicerii non possint pascere vel possint pasturare bestiarium eorum in vineis vel terris cultis absque voluntate dominorum ipsorum alio modo nisi quod continuatur in foro Valencie. Item statuimus et ordinamus quod a portu gradus Valentie removeatur estaca que ibi posita erat ratione lezda et pena tollatur que imposita erat contra transeuntes dictam estacam donec scrutati erant et deinde exigatur lezda legaliter et solvatur. Item tollatur pena imposita contra barcherios sive nautas aportantes sal de aliis partibus pro expensis eorum dum tamen in fraudem salis nostri Valencie sal non aportent causa vendendi. Item statuimus et ordinamus quod Iezde nostre et cujuslibet loci nostri leventur et solvantur legaliter in manu in quibus debebunt solvi et in locis consuetis antiquitus et secundum quod antiquitus erat fieri consuetum et non in aliis partibus sive locis. Item statuimus et ordinamus quod quicumque armaverit cum lignis suis vel barcis quod in eundo vel veniendo de hiis que se habebunt cum nostris officialibus expedire se expediant cum bajulo nostro Valencie vel tenente locum ejus et non cum alio. Item ordinamus quod per manus justicie et proborum hominum Valencie sit in gradu Valencie annuatim justicia procreatus. Item statuimus et ordinamus quod quilibet homo civitatis et regni possit mittere sarracenos laboratores ad laborandum in hereditatibus suis ad certum tempus vel in perpetuum et quod ipsi sarraceni vel qui jam habitant in eisdem non teneantur dare domino regi nec alicui alii illos duodecim vel viginti solidos nec alia que erant de novo imposita qui solvebantur nobis et quod franchi sint a quantitatibus supradictis et rebus et quod sarraceni laboratores teneantur solvere domino hereditatis quitquid conventum fuerit inter eos et quod bisancios sarracenorum habeant et recipiant ab ipsis dominis hereditatis prout continetur in foro et quod sarraceni non forcientur accipere sal nisi secundum quod emere voluerint per minutum. Item statuimus et ordinamus quod illud decimum quod petebatur noviter a captivis sarracenis qui se redimebant a dominis eorundem sit penitus absolutum et quod non teneantur solvere nobis decimum supradictum cum tempore domini patris nostri non fuerit consuetum. Item statuimus et ordinamus quod generaliter cuilibet homini civitatis et regni cujuscumque condicionis aut modi existat sive dives aut pauper sint salve vestes sue et alia que per forum Valencie excusabantur pignorari per curiam hominibus honoratis. Item statuimus et ordinamus quod omnes avers que debeant garbelari videlicet grana indi piper zinziber gala alum mastech encenz et lacha et alii avers de partibus occidentis que faciant garbelari garbelentur de cetero ne fraus vel encamaramentum possit fieri in eisdem. Item statuimus et ordinamus quod clavis almudini Valencie per justiciam uni vel duobus probis hominibus comendetur ut mercatores aportantes bladum in almudino predicto sub spe legali dimitere possint illud. Item statuimus et ordinamus quod quilibet portare possit cultellum de uno palmo et medio et bannum cultelli majoris ipsius mide tornetur ad quinque solidos et bannum cimboli ad alios quinque solidos tornetur et bannum cultelli evaginati  tornetur ad sexaginta solidos. Item statuimus et ordinamus quod aliquis pellerius non sit ausus desfacere aliquam roppam infra decem dies postquam emerit eam et eam tenuerit publice extra in pertxa sua per dictos decem dies et hoc jurare in posse justicie anno quolibet teneatur et postquam dicta roppa steterit per decem dies in pertxa sua non possit per aliquem demandari nisi solverit precium quod constaret et postquam cursor publice portasset eam per plateas non possit demandari pro furto et hoc intelligatur inter presentes cum absentibus posset prejudicium generari: et aliquis ministratis non sit ausus vendere aliquam roppam veteram pro nova nisi in principio mercati illud diceret emptori et si non diceret perdat eam. Item statuimus et ordinamus quod privilegium aliquod impetratum contra privilegium datum seu concessum civitati non habeat valorem nec in aliquo observetur. Item statuimus et ordinamus quod prohibeatur de cetero ne aliquis portans coronam recipiatur in procuratione nec in officio publico. Item statuimus et ordinamus quod aliquis cursor non sit ausus recipere salarium nisi juxta forum inter ambas partes nec sit ausus retinere nec facere emere roppam que sibi comendata fuerit ad vendendum: quod si fecerit suo oficio omni tempore sit privatus. Item statuimus et ordinamus quod aliquis usurarius publicus non recipiatur in aliqua procuratione in curia nec in alio loco ne anulletur peticio quam procurabit vel gentes super hoc possint in aliquo deffraudari. Item statuimus et ordinamus quod scala et altum et baxium que fiebant in civitate Valencie removeantur imperpetuum ita quod non fiant in aliquibus contribucionibus civitatis: et cum civitas multum facere habebit illud fiat cum albaranis per richos homines et per medianos et minores secundum quod unusquisque habebit ad cognitionem illorum de manu majori mediocri et minori. Item statuimus et ordinamus quod quilibet possit emere escagios bladi secanorum et aliorum hominum que fient in almudino et quod non sit gabella de agranaduris bladi quod versatur seu spargitur in almudino et quod quilibet possit levare bladum suum de terra ubi vertetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis bajulus non sit ausus nec possit ponere caloniam super gentes cum crida vel sine crida. Item statuimus et ordinamus quod vicinus vicino possit ponderare et recognoscere res suas a quibus lezda dari nun debeat absque aliqua pena et quod mercatores vicini Valencie non teneantur ire ad tabulam pensi pro dicendo vel nominando lezdas quas homines extranei dare debeant in tabula supradicta. Item statuimus et ordinamus quod justicia possit dimitere et facere graciam sive lexiam de caloniis secundum quod utebatur tempore domini regis patris nostri. Item statuimus et ordinamus quod advocati qui per denarios advocabunt semel in anno faciant sacramentum quod utantur bene et legaliter juxta sanam et bonam conscienciam corundem in causis que tenebunt et quod non accipiant nec accipi faciant pro salario nisi quantum eis taxatum extitit per dictum dominum patrem nostrum cum privilegio suo eo quod venient fovere causas quas ducent coram curia: et qui contra hoc fecerit solvat penam in privilegio contentam. Similiter ordinamus ne judices recipiant salarium ultra quod in eodem privilegio continetur. Item statuimus et ordinamus quod aliquis minor viginti duobus annis non recipiatur in curritore nec utatur officio curritorie nec aliud officium publicum teneat in civitate. Item statuimus et ordinamus ad tollendum missiones scripturarum advocatorum et judicum quod omnes cause ducantur per çorum Valencie sub ista forma quod petitio sit data ac responsio facta eidem et excepciones recipiantur et non fiant alique posiciones nec articuli nec aliquis alius processus et quilibet possit dare testes super peticione sua vel super excepcione sua et quod nulla peticio possit dici inepta et quod quilibet se possit juxta forum Valencie appellare. Item statuimus et ordinamus sub pena centum morabetinorum ne domini aliquorum molendinorum vel aliquis pro ipsis audeat mutuare nec dare per se vel alium alicui flacherie vel farinariis ad hoc ut molant in suis molendinis: et si forte flaqueria acciperet vel faceret accipi mutuum servicium sive donum de aliquo domino molendinorum a suo oficio imperpetuum sit privata. De dominis autem molendinorum draperiorum (batán, batá) intelligatur scilicet quod non mutuent nec donent alicui aliquid ut apportet pannos in molendinis suis. Item statuimus et ordinamus quod pro morabetino censuali solvantur tantum novem solidi regalium et pro mazmudina censuali septem solidi ejusdem monete: et tam de censualibus nostris quam aliarum personarum cujuscumque conditionis aut modi existant de civitate et regno istud idem intelligatur deinde. Item statuimus et ordinamus quod nullus judeus sit bajulus nec teneat bajuliam nec curiam nec sit etiam collector reddituum in Valencia nec in alio loco regni nec officium publicum teneat unde super christianum habeat jurisdiccionem. Item statuimus et ordinamus quod quicumque invenerit rem vel roppam suam que sit furata eidem vel forciata aut extracta de posse suo absque voluntate suo et fuerit in posse alicujus judei vel alicujus alterius persone quod domino suo restituatur libere absque precio et servicio non obstante privilegio aliquo in contrarium concesso vel etiam concedendo. Item statuimus et ordinamus quod observetur et confirmetur per civitatem et regnum esmenda fori Valencie que facta fuit super facto sacramentalis malediccionum judeorum. Item statuimus et ordinamus per civitatem et regnum quod judei usurarii jurent quolibet anno in posse justicie quod mutuent ad rationem quatuor denariorum pro libra in mense juxta cotum domini patris nostri et non ad amplius et si contrafecerint perdant debitum et solvant pro pena decem marchas argenti de qua pena nos habeamus terciam partem et terciam comune et terciam accusator. Item statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non decollet carnes in carniceria christianorum infra menia civitatis vel loci. Item cum judei non sint in una fide seu credencia nobiscum propter quod inter vestes christianorum et judeorum distinccio habitus debet esse: statuimus et ordinamus per civitatem et loca regni quod quilibet judeus ultra etatem decem annorum portet cappam rotundem indutam ad consuetudinem Barchinone eundo per civitatem vel villam excepto eorum callo: sed si extra civitatem vel villam iverit spaciatum portet eam in collo si voluerit: et si per caminum de uno loco ad alium accedere voluerit tunc portet aliam vestem quamcumque voluerit: et si quis judeus contra hoc fecerit penam triginta solidorum pro nobis bajulo nostro solvat pro unaquaque vice. Item propter dolum et multas fraudes quas judei faciunt
ut dicitur christianis ratione cujusdam privilegii quod habent quod credantur de eo quod se asseruerint mutuase: statuimus et ordinamus quod aliquis judeus non credatur ultra V solidos in re sua propria absque carta aut testibus cristianis non obstante eorum privilegio supradicto. Item statuimus et ordinamus quod quando karissimus filius noster habeat regnare infra unum mensem tunc primum venientem in civitate Valencie faciat personaliter curiam celebrare et juret tenere et observare et facere teneri et penitus observari foros Valencie et privilegia bonos usus ac bonas consuetudines civitatis et regni Valencie licet jam hoc juraverit in presencia nostra pariter atque vestra. Istud idem etiam successores nostri ita facere et jurare penitus teneantur. Has autem laudaciones concessiones statuta gracias et remissiones per nos et successores nostros in perpetuum facimus vobis civibus Valencie supradictis et omnibus aliis hominibus locorum omnium regni Valencie et vestris ac eorum successoribus in perpetuum qui foros Valencie volueritis acceptare sicut melius dici et intelligi potest ad vestrum et vestrorum semper bonum et sincerum intellectum: volentes quod omnes cives habitatores civitatis et regni Valencie qui ut dictum est foros Valencie voluerint acceptare sint in predictis graciis ac beneficiis et omnibus aliis et singulis supradictis participes et consortes ac ea omnia per loca regni Valencie sic observent et faciant observari non obstante si contra forum Valencie concessimus seu ordinavimus aliqua ex predictis cum ea ex certa sciencia et de nostro assensu et ad vestri requisicionem duxerimus concedenda corrigenda ac etiam ordinanda nec obstantibus aliquibus privilegiis impetratis in contrarium vel de cetero impetrandis. Et ut predicta omnia majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta IIII evangelia a nobis corporaliter tacta et crucem domini et per infantem Alfonsum locumtenentem primogenitum nostrum illud idem jurari facimus de presenti predicta omnia observare juxta posse nostrum et non in aliquo contravenire. Mandantes nichilominus universis oficialibus nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliquo modo vel aliqua ratione.
Data Valencie kalendas decembris anno Domini MCC octuagesimo tercio.


LXV 1285

martes, 24 de diciembre de 2019

LXX, perg. 241, 5 agosto 1151

LXX.
 
Perg. n° 241. 5 ago. 1151.

Quoniam ad celsitudinem principum specialiter spectare videtur de temporalibus bonis que divina clemencia temporaliter illi habenda concesserit ecclesiam Dei dotare atque honorifico ditare.
Idcirco ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis Tortose Ilerdeque marchio quem divina bonitas exaltare dignata est. Concedo Domino Deo et ecclesie Sancte Dei genitricis Marie que condam apud Dertosam celebris sedes pontificalis fuit et erit deinceps divina prestante clementia et
tibi venerabilis Gaufredo dertusensis ecclesie per Dei dispositionem episcopo et successoribus tuis omnibus in perpetuum omnes decimas et omnes primitias omnium fructuum et animalium quos recipiunt val recepturi sunt Christiani in perpetuum tam de laborationibus suis quam de redditibus universis quos de laborationibus sarracenorum habituri sunt. Preterea concedo et dono ecclesie dertosense jamdicte et tibi Gaufredo tuisque successoribus omnia alodia et omnes majoris Mezquite quecumque habet aut olim habuit in tempore Sarracenorum extra prephatam civitatem. Nichilominus etiam dono atque concedo tibi Gaufredo et successoribus tuis et prephate ecclesie omnes Mezquitas tam edificatas quam desertas quas modo sarraceni non tenent et deinceps dimissuri sunt cum omnibus alodiis et possessionibus earum que sunt extra civitatem et duos furnos in civitate unum ad mensam episcopi et alium ad mensam canonicorum. Preterea dono et concedo prephate ecclesie episcopali et
tibi Gaufredo tuisque successoribus in perpetuum omnes decimas omnium mearum redituum Tortose que modo habeo vel in posterum habiturus sum. Ego et omnes mei successores videlicet de leudis usaticis portaticis mensuraticis ribaticis molendinis furnis balneis piscibus salinis et de lignis sive fustibus et de omnibus quintis meis que ad me pertinent vel pertinebunt de cavalcatis nec non et de universis redditibus meis que modo vel in posterum exeunt vel exitura sunt mihi et successoribus meis apud Tortosam tam de aqua quam de terra sicut melius dici vel intelligi potest exceptis justitiis et placitis omnibus et etiam questiis in judeis et sarracenis que mihi et posteritati mee integre retineo atque
reservo. Dono insuper C morabatinos annuatim de paria sarracenorum quamdiu ego et successores mei illam habuerimus ad indumenta canonicorum prefate sedis Tortose. Ecclesiis vero que sunt vel erunt extra civitatem in universo episcopatu Tortose dono et concedo omnes decimas omnium fructuum et animantium que christiani habebunt ex propriis laborationibus suis vel ex redditibus laborationum
sarracenorum ita videlicet quod sedis episcopalis habeat quartam partem predictarum decimarum et
ecclesie que erunt extra civitatem habeant tres partes decimarum et primitiarum ad earundem servicium necnon et habeant alodia et possessiones que erunt extra castella et villas omnium mezquitarum quas modo sarraceni non tenent vel in posterum sunt dimissuri. Constituo etiam ad honorem Dei et Sancte
Marie ut episcopalis sedes Tortose habeat et quiete possideat omnes terminos sui episcopatus sicut melius unquam aliquis rex tempore sarracenorum regnum Tortose possedit vel possidere debuit.
Et omnes ecclesias et capellas que in episcopatu tortosensi sunt vel erunt necnon et omnes decimas et primitias sicut superius determinatum est. Et cimiteria et oblationes et defunctiones et omnia quecumque ad jura episcopatus Tortose pertinent vel pertinere debent et omnia illa que ex liberalitate mea in presenciarum concessi et donavi vel in posterum Deo propitio daturus sum. Hec omnia supradicta dono
et confirmo episcopali sedi Tortose et tibi venerande Gaufrede per Dei gratiam ejusdem sedis episcopo tuisque successoribus ut amodo et in eternum ad honorem Dei et salutem anime mee hec omnia integre habeatis et quiete possideatis.
Actum est hoc apud Tarrachonam nonas augusti anno Dominice incarnationis MCLI. die scilicet qua consecratus est primus episcopus Gaufredus episcopus abbas Sancti Rufi III anno post liberationem Tortose a sarracenis. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Terrachone archiepiscopi ac
Sancte romanne ecclesie legati qui hanc donationem confirmo. Sig+num Guillermi Barchinone episcopi. + Berengarius gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Petrus Dei gratia ausonensis episcopi. Sig+num Arnallus Helene episcopus. Sig+num Guillermi Berengarii. Sig+num Guillelmi Garidel. Sig+num Lombardi. Sig+num Geralli de Salvaniaco. Sig+num Maurini. Sig+num Ollerii. Sig+num Guilaberti. Sig+num Alexandri. Sig+num Guillelmi Pecuz. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Raimundi de
Podioalto. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Geraldi de Jorba. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Devete Drimontis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Sanctiminati.
Sig+num Otonis. Sig+num Guillelmi de Copons. Sig+num Alegret. Sig+num Druet. Sig+num Arnaldi A Dei. Sig+num Bardine. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit jussione prelati comitis Barchinone Aragone principis Tortose Ilerdeque marchionis die et anno quo supra.

Perg. n° 241. 5 ago. 1151. Tortosa, catedral

domingo, 22 de diciembre de 2019

XLII, perg 167, julio 1143

XLII.

Perg. Nº 167. Julio 1143.

Sit notum omnibus quod ego Raimundus comes Barchinonensis et princeps Aragonis inpignero
tibi Guillelme Suniarii uxorique tue et progeniei tue terram de meo alodio infra terminum de Villa de Canibus propter CXXX morabatinos marinos in ipso loco ubi tradent eam tibi Bernardus de Belloloco et meus bajulus Ticio ut tandiu teneas possideas et expletes prefatum pignus quousque reddam tibi CXXX morabetinos jamdictos sine tuo enganno: et non sit michi vel meis redimendi licentia nisi de festo
Sancti Michaelis in aliud festum et ita currat annuatim. Si quis hoc rumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec impignoratio maneat firma.
Facta carta impignorationis in mense julii anno VII regni Ledoici junioris.
Sig+num Raimundi comes. (Siguen a esta firma unos caracteres que parecen hebreos.)
Sig+num Guillelmi Dapiferi.
Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Bernardi Poncii. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc jussus scripsit die annoque prephato suprapositis litteris in linea II et III ubi dicitur CXXX. Et istos XXX morabatinos habuit comes in uno mulo.

lunes, 17 de febrero de 2020

XXXIX, perg 1738, Jaime I, 12 abril 1263

XXXIX.
Perg. N° 1738. Jai. I. 12 abril 1263.

Hoc est translatum bene et fideliter ab originali privilegio dommi Jacobi bone memorie regis Aragonum quondam cum suo sigillo majori cereo sigillato extractum XVII kalendas januarii anno Domini MCCLXXX nihilo adito et nihilo diminuto cujus thenor talis est.
Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Majoricarum et Valentie commes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros enfranquimus et franchos et liberos facimus vos universos et singulos sarracenos de Masones presentes et futuros in perpetuum ab omni precaria peita cena hoste cabalcata et asemyles et eorum redemptionibus et ab omni decima et tributo quod nobis dare consueveritis usque in hunc diem et ab omni alia exactione regali excepto monetatico erbagio justiciis civilibus et criminalibus et caloniis: sub tali tamen conditione quod vos et vestri detis et dare teneamini nobis et nostris quolibet anno mille quingentos solidos jaccenses quos solvatis nobis et nostris per tres terminos uniuscujusque anni scilicet in festo sancti Michaelis septembris quingentos solidos et in festo natalis domini quingentos solidos et alios quingentos solidos in festo Pasche resurreccionis Domini: et vobis solventibus nobis et nostris quolibet anno dictos mille quingentos solidos ut dictum est sitis a predictis omnibus franchi liberi penitus perpetuo et immunes prout melius dici potest et intelligi ad vestrum vestrorumque bonum et sincerum intellectum: ita quod nos vel nostri vel alius qui dictam villam tenuerit pro nobis non possimus petere vel demandare vobis vel vestris aliquid aliud nisi tantum monetaticum erbagium justicias et calonias civiles et criminales et dictos mille quingentos solidos annuatim ut superius dictum est.
Datum apud Epilam pridie idus aprilis anno Domini MCCLXIII.
- Signum Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
- Testes sunt Bernardus G. de Entenza Ato de Focibus Blaschus de Alagon P. Martini de Luna Eximinus Petri de Arenoso. - Signum Bartholomei de Porta qui mandato Domini regis hec scripsit et clausit loco die et anno prefixis. - Sig+num Joannis Petri de Capannis notarii publici Calatayuvi qui hoc translatum ab originali privilegio scripsit. - Sig+num Martini Petri notarii Calatayuvi testis. - Sig+num Garsie Martini notarii Calatayuvi testis.

lunes, 1 de junio de 2020

XCII. Reg. n. 1897, fol. 152. 1 dic. 1230 (!! 1389: MCCCLXXXIX)

XCII.
Reg. n. 1897, fol. 152. 1 dic. 1230 (!! 1389: MCCCLXXXIX)

Nos Johannes etc. Exposito nobis humiliter per fideles nostros ambaxatores et sindicos universitatis civitatis Valencie qui adsunt in generali curia quam hic nunc celebramus ut cum ipsius civitatis consilium pro comuni utilitate incolarum ejusdem et signanter ut officiales dicte civitatis sicuti presunt ita prossint ceteris et ab inferendis eis injuriis arceantur deliberaverit quod inquisiciones que fori novi disposicione contra officiales ipsos fiebant et que postea ex speciali privilegio serenissimi domini regis Petri genitoris nostri recordationis inclite remisse fuerant ex nunc certis forma temporis ac modo tactis inferius reducantur: supplicatoque nobis humiliter ut hiis velut dicte civitatis comodis locum dare ac subscripta concedere dignaremur: nos qui in nostrorum subditorum utilitatibus delectamur hiis omnibus nostro in consilio solerter discussis supplicationi huic duximus favorabiliter annuendum. Igitur deliberate et de nostri certa sciencia statuimus providemus concedimus ac hujus serie ordinamus quod a festo sancti Michaelis proxime nunc lapso usque ad instans festum nativitatis Domini et ab ipso festo nativitatis ad quinque annos ex tunc inmediate sequentes tam contra mustaçafium in dicto festo sancti Michaelis electum et alios sui officii infra tactos quam contra omnes et singulos officiales dicte civitatis designatos inferius qui intra dictos quinque annos a dicto festo nativitatis sequentes electi aut positi fuerint seu infrascripta officia vel ipsorum quodlibet exercuerint statim lapso unoquoque anno hujusmodi exercicii fiant inquisitiones tam ex officio nostro quam ad partis instandam modo et forma inferius declaratis. Qui siquidem officiales sunt et sint hii: videlicet justitie in criminalibus et in civilibus et usque a summam CCC solidorum et locumtenentes ac assesores cujuslibet eorundem capita excubiarum dicti justitie in criminalibus scriptores quicumque et sagiones curiarum tam dictorum justitie quam gubernatoris et bajuli generalis dicte civitatis ac ejus regni mostaçafus locumtenentes pensatores et sagiones sui officii nec non scriptores curie consulum et illius vocate curie vel comissionis portarii seu comissarii decimorum et ipse portarius seu comissarius nichilominus quartenerii seu guardiani orte civitatis prefate ac insuper substituti omnium et singulorum predictorum: ad quas inquisitiones faciendas adveniente vigilia seu vespera beati Michaelis Septembris proxime instantis et ex tunc simili die cujuslibet dictorum quinque annorum per consilium dicte civitatis eligantur unus miles vel generosus unus civis et unus doctor vel in jure peritus domiciliati in civitate jam dicta qui cum fuerint electi et presentati nostro bajulo generali et in ejus posse juraverint se in hujusmodi officio bene legaliter ac viriliter habituros mox habeant et nos nunc pro tunc singulis eorum plenam et perfectam potestatem et jurisdiccionem cum presenti concedimus et comitimus dictas inquisiciones faciendi et perficiendi contra officiales predictos et unumquemque ipsorum qui tum et usque ad proxime sequens tunc festum nativitatis Domini exercuerint quodvis ex officiis memoratis. Hujusmodi autem inquisiciones intra triginta dies post lapsum anni cujusque officii seu officiorum predictorum incipiant et super ejus et eorum universis et singulis fraudibus dolis et culpis latis ac etiam necligenciis notabilibus dumtaxat seu talibus que dolum videantur sapere fiant breviter summarie ac de plano sine strepitu et figura judicii et sine scriptis solemnibus: quarum inquisicionum sit notarius et scriptor ille quem dicti inquisitores cum electi fuerint assumpserint annuatim et non alius. Durent preterea et perficiantur inquisiciones ipse intra tres menses post incepcionem earum seu uniuscujusque ipsarum inmediate sequentes: intra vero dictos tres menses officialis contra quem inquiretur abesse vel recedere non presumat a civitate predicta absque ipsorum speciali licencia et super hoc in dicte inquisicionis inicio per fidejussores sufficienter caveat et cum pena in posse dictorum inquisitorum et ad eorum notitiam alias carceri continue dictis tribus mensibus durantibus mancipetur. Ulterius enantamentum sive processus dictarum inquisicionum duo ipsorum inquisitorum aut etiam unus videlicet dictus doctor vel jurisperitus in solidum colligere possint usque ad interloqutoriam et diffinitivam sententiam exclusive: cui interlocutorie duo saltem eorum deliberationi vero ac prolacioni cujuslibet sententie diffinitive omnes ipsi tres et etiam gubernator aut bajulus generalis regni Valencie vel locumtenentes alterius eorum habeant interesse. Adjecto quod si officiales ipsi vel eorum aliquis reperti fuerint culpabiles pena debita in personis et vel in bonis eorum pellantur juxta demerita singulorum: sed si reperti fuerint non culpabiles ad nullum salarium dictorum inquisitorum vel aliud et ad nullas scripturas vel alias expensas ullatenus teneantur. Et quia nolumus in predictis justitie impediri processum meritis ignoratis promittimus nulli ex officialibus antedictis vel eorum alicui ante vel post incepcionem ipsarum inquisicionum infra dictos tres menses remissionem supersedimentum guidaticum vel alias gratiam concedere. Verum si officiales ipsi aut eorum aliquis ante vel post sententiam componere vel se avenire voluerint hoc eis liceat cum dictis gubernatore ac bajulo de ac cum consilio inquisitorum ipsorum. Quantitates quidem pecunie ex condempnacionibus vel composicionibus seu avinenciis hujusmodi proventure dictorum inquisitorum salariis et aliis expensis justis secundum stilum curie nostre deductis nostro erario applicentur: proviso tamen antequam dicte quantitates vel earum aliqua in toto vel in parte solvantur quod parti private super jure suo prius et plenarie satisfiat: alioquin talis comdemnacio vel composicio seu avinencia nullius valoris existat et dicti inquisitores suo salario priventur et nichilominus teneantur ipsi parti private ad totum illius interese. Declarato finaliter quod si quis a quoque dictorum officialium injuriatum se senserit vel gravatum possit de illo etiam suo anno durante conqueri et jus suum assequi coram inquisitoribus memoratis. Mandamus igitur dictis gubernatori et bajulo ac universis et singulis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris et dictorum officialium locatenentibus quatenus provisionem concessionem et ordinationem nostram hujusmodi aliaque omnia predicta et singula rata et grata habeant et per dictum tempus observent et teneant observarique ac teneri faciant prestentque super eis auxilium consilium et favorem si et quando fuerint requisiti in cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro comuni sigillo munitam.
Data in Montesono prima die decembris anno a nativitate Domini MCCCLXXXIX. - + Dominicus Mascho. - Dominus rex mandavit michi Jacobo Cavaschani (Cavasthani) et fuit recognita per Raimundum de Franch Dominicum Maschoni Petrum Çacalm vicecancellarios suos et Sperantem in Deo Cardona promotores et consiliarios dicti domini regis.


xciii-reg-n-1897-fol-231-10-may-1390

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXX, perg. 343, 7 agosto 1160

CXX.

Perg. N° 343. 7 ago. 1160.

Mercadal, Gerona

Notum sit omnibus hominibus quod ego Raimundus Dei gracia comes barchinonensis et princeps aragonensis dono tibi Petro de Balma et omni tue projeniei atque posteritati in ipso meo mercato quod est extra muros Gerunde in ipso arenio ad occidentalem partem juxta fluvium Undaris potestatem et locum ad edificanda operatoria et banchos et tabulas. Ipsa autem operatoria edificabis a domo que fuit Raimundi de Beviano usque ad superiorem partem domorum que fuerunt Daganeti et dimites atque laxabis inter ipsa operatoria et domos antiquas unam grandem et amplam plateam.
Antique vero domus non possint ulterius extendi aut dilatari ne ipsa platea possit stringi vel minui: tabulas autem et bancos edificabis ab ipsa cantera mei furni quem tenet Gerallus Torti usque ad superiorem partem domorum que fuerunt Daganeti et infra predicta operatoria et tabulas vel banchos
dimites atque laxabis alteram grandem et amplam plateam. Et infra predictos terminos nec ego nec aliquis homo vel femina possit edificare tenere vel habere operatoria vel tabulas sive banchos vel escharrazones nisi per te vel per tuum mandamentum vel stabilimentum tuorumque successorum.
Et ipsum generale mercatum sit semper infra predictos terminos nec inde possit unquam mutari per aliquam personam in aliquo tempore.
De jamdictis vero operatoriis et tabulis vel banchis non dabis tu nec tui nec aliquis homo vel femina qui per te vel per tuos ibi fuerint aliquem usaticum vel leudam vel forciam nisi tibi vel cui tu volueris preter solam ipsam leudam quam soleo accipere in ipsis tabulis de ipso macello. Pro jamdicto vero honore quem tibi dono dabis tu et tui in perpetuum michi meisque successoribus annuatim in festo beati Michaelis CC porcos de terno solido vel DC solidos in denariis quiquid horum ego vel mei melius voluerimus et deinceps non eris sub districto alicujus vicarii vel vicinorum de oste vel de chesta.
Et quiquid melioracionis facere poteris in predicto accapte absque contradictione vel prohibitione alicujus
persone facere possis. Et convenio tibi ut omnem supradictam donacionem faciam tenere et habere tibi et tuis omni tempore sub custodia et defensione mea: sub tali conveniencia ut nec tu nec tui predictum honorem vel aliquid de predicto honore possis vendere vel alienare nisi burgensibus vel judeis in quibus habeam salvum et integrum meum censum atque usaticum. Ego autem supradictus Petrus de Balma convenio tibi domino meo R. comiti suprascripto per bonam fidem sine engano ut prescriptum censum tibi tuisque successoribus omni tempore fideliter reddam et omnia edificia et melioraciones supradictas
studiose fideliterque faciam et compleam sine enganno. Si quis autem hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Facta ista
carta donacionis et confirmacionis VII idus augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris.
- Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. (Sigue una firma hebrea que dice: Schalatiel hijo de Rabi Schesche: bendita sea la memoria del justo.)
Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Raimundi de Gerundella. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Bertrandi de Castelet. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. Sig+num Guillelmi de Castelvei. Sig+num Guillelmi Catalani tunc vicarii barchinonensis. Sig+num Berengarii de Mulnellis. Sig+num Berengarii de Cigar. Sig+num Bruni. Sig+num Bernardi Bovis. Sig+num Arnalli de Rased. -
Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis litteris in linea XV et XVI (Alphabeto divisa).

https://es.wikipedia.org/wiki/R%C3%ADo_O%C3%B1ar
 
Oñar, en occitano Onyar, en latín Undarius, Undaris

El Oñar (en dialecto occitano catalán Onyar, en latín Undarius, Undaris en este texto) es un río de Cataluña (España), afluente del río Ter por la derecha. Nace en el macizo de las Guillerías, en la sierra prelitoral. Cruza la ciudad de Gerona de Sur a Norte, que la divide en dos partes desiguales, la mayor de les cuales, la más antigua, está en la orilla derecha; y la menor, la más moderna, en continuo crecimiento, situada toda en el llano y en el mencionado Mercadal, en la orilla izquierda.

El Oñar recibe dentro de Gerona las aguas que provienen de la acequia Monar o Conda (procedentes a su vez del Ter), que atraviesa el Mercadal y regaba los huertos que allí había. Más al Norte se le suman las aguas del Güell, al lado del Ferrocarril, y casi enfrente de su confluencia con éste se unen las del Galligans. A unos 300 metros, el Oñar desemboca en el Ter, en el barrio de Pedret. Los desbordamientos del río Oñar han hecho estragos en la ciudad. Se ha procurado defenderse de sus peligros y por otra parte también de embellecerlo.
 
La División Hidráulica del Pirineo Oriental, a petición del Ayuntamiento, propuso cuatro soluciones basadas en la desviación del curso del río y de su recorrido. Al final se aprobó el proyecto consistente en la construcción de sólidos muros laterales, las superficies superiores de los cuales dieron lugar a dos nuevas vías urbanas. Este proyecto fue considerado como el más económico y que además no privaba a Gerona de la gracia y el encanto que tiene siempre una vía fluvial.

Afluentes:

Riera Gotarra
Río Bogantó
Río Galligans
 
Principales poblaciones que atraviesa:
 
Palol de Oñar
Viloví de Oñar
 
Gerona.

El Oñar atraviesa el centro de la ciudad, justo antes de confluir con el Ter. Antiguamente, las crecidas súbitas del Oñar provocaban riadas e inundaciones en la ciudad. La más importante en tiempos recientes es la riada del otoño de 1962, cuando el nivel del río creció varios metros, inundando muchos sótanos y plantas bajas. En la actualidad, el cauce del río se ha canalizado y ya no se producen más inundaciones.

martes, 17 de marzo de 2020

XX. Perg n. 296. Alfonso II. 13 agosto 1180. Monsrubeus, Montis Rubei

XX.
Perg n. 296. Alfonso II. 13 ag. 1180.

Hoc est translatum bene et fideliter sumptum septimo decimo kalendas octobris anno Domini millesimo CCC primo (1301) a quodam instrumento originali auctoritate venerabilis Dalmatii de Monte Olivo decani et officialis Terrachone cujus tenor de verbo ad verbum talis est.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod ego Berengarius Dei dignacione Tarrachonensis Archiepiscopus cum voluntate et consensu tocius conventus Tarrachone ecclesie et ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis et Bertrandus de Castelet et uxor ejus Guillelma donamus omnibus populatoribus colonis et habitatoribus ville nostre que dicitur Monsrubeus et omnibus filiis et heredibus et successoribus ipsorum populatorum presentium et futurorum (leo furortuum) omnes honores videlicet terras cultas et heremas domos et vineas et ortos et ferragenalia que modo habent et deinceps habebunt in termino ipsius ville vel castri Montis Rubei cui ville vel castro donamus tales terminos in circuitu: ab oriente in termino quem comes Barchinone donavit Raimundo de Aretibus et Poncio Dorcha sicut sonat in carta eorum de honore Cambrilium et in termino Alforge et descendit ad mare et affrontat a meridie in mari et ab occidente in colle Balagarii et indo de serra in serram sicut aque vergunt versus Tarrachonam ascendit ad collem Leude et inde pervenit a parte circi ad vallem Garzarum sicut aque vergunt versus Tarrachonam et inde revertitur ad terminum Alforge. Et donamus eis istos honores cum ingressibus et egressibus suis et cum lignis et pascuis et aquis ad usus ipsorum omnium et cum ademprivis tali condicione quod ipsi et successores eorum sint habitatores ipsius ville vel castri et habeant et teneant ipsos honores per nos et successores nostros et singuli laboratores qui singulas pariliatas habuerint donent nobis et successoribus nostris III quarterias ordei et unam quarteriam frumenti singulis annis. Verumtamen unaquaquo pariliata honoris sufficiat et abundet ad octuaginta quarterias ordei seminandas et singule pariliate habeant habundanter IIII quarteratas vinearum: et preterea habeant ipsi coloni et habitatores et eorum successores domos suas in villa vel castro et ortos et ferragenalia ubi eis fuerint assignata. Qui vero plus vel minus una pariliata habuerint donent secundum quantitatem honoris quem habuerint ad racionem predictam ut qui plus habuerit secundum quod plus habuerit plus donet et qui minus habuerit secundum quod minus habuerit minus donet. Et retinemus nobis et successoribus nostris fabricam et furnum ita quod nos stabiliamus furnum et fabricam et laboratores et populatores et eorum successores coquant in ipso furno panes suos et in fabrica lauceen: et donent pro furnatico vicesimum quintum panem et donent pro lauceo annuatim de singulis vomeribus et ligonibus unam migeriam ordei. Si quid autem furnarius vel ferrarius contumaciter ipsis populatoribus et eorum successoribus peioraverit vel destruxerit emendetur et restituatur eis et nos distringamus eos ad emendandum et restituendum.
Et preter istos usaticos nullus alius usaticus vel census imponatur ipsis habitatoribus vel eorum successoribus et nulla vis aut violentia fiat eis nisi per equam justiciam: set salvo censu pariliatarum et lauceo et furnatico et justicia habeant franche et libere omnes predictos honores ad omnes voluntates suas sicut melius dici et intelligi potest ad eorum profectum. Si quis hoc fregerit dupli pena restituat et postea firmum permaneat.
Quod est actum idus augusti anno MCLXXX Dominice incarnacionis. - Sig+num Berengarius Terraconensis archiepiscopus. - Ego Raimundus Terracone ecclesie prepositus. - Sig+num Bertrandi de Castelet. - Sig+num Guillelme uxoris ejus. - Sig+num Guillelmi Petri filii sui. - Hoc Ricardus ita sig+num trahit archilevita. - Sig+num Poncii presbiteri canonici. - Sig+num Calvonis. - Sig+num Richardi. - Sig+num Arnaldi de Podioviridi. - Sig+num Roberti Ginet. - Sig+num Petri de Rubione qui hujus rei testes sunt. - (Siguen unos caracteres hebreos) salvo jure de Cambrils. - Ego Petrus de Terrachona tarrachonensis .... hoc scripsi et rasi et emendavi in .... - Sig+num Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Ego Guillelmus de Bassio notarius domini regis subscribo et facio hoc sig+num. - Ego Dalmacius de Monteolivo decanus ac officialis Terracone huic translato auctoritatem prestans subscribo. - Sig+num Berengarii de Terracia publici tabellionis Terrachone sub Michaele Boter qui hoc translatum cum suo originali de verbo ad verbum fideliter comprobatum scribi fecit et clausit. - Ego Arnaldus de Pratis hoc translatum bene et fideliter translatavi mandato Michaelis Boter Terrachone notarii.


Mont-roig del Camp, Monsrubeus, Montis Rubei, Monroyo, Monroch, com lo del Matarraña, 1180