In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. Ad notitiam presentium et memoriam futurorum. Quidquid ad utilitatem et ornatum tradite nobis a Deo reipublice pertinet civitatesque et loca sub uno unire regimine ipsasque dignitatum titulis insignire ac eis de competentibus rectoribus providere culmini tantum pricipali competere nemini venit in dubium cum super istis promulgande quoque legis auctoritatem fortune sibi vendicet eminentia. Hinc est quod nos rex predictus attendentes nostreque mentis aciem dirigentes ad legalitatem fidemque insignem quas ad nos et predecessores nostros habuerunt et habent civitates Gerunde Minorisse et Vici (Vic, Vich) necnon ville Bisulduni (Besalú) Berge (Berga) Campirotundi (Camprodón) Sancti Petri de Auro (Sant Pere d'Or – Santpedor ?) necnon et vicecomitatus de Basso Castri FoIIiti (Castellfollit) et ville Turricelle de Montegrino (Torroella de Montgrí) de Pals et de Figueriis et omnia et singula castra villa et loca in vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Bagiarum (Bages ?) Berge et Berguitani (Berguedà) Ausonie Vici Rivipulli (Ripoll) et Rivipullensis (Ripollès) Campirotundi et de Regali vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum: considerantes insuper ac prehabito maturo et digesto consilio recensentes pro nunc et temporibus per nos infra taxandis nostre reipublice expedire dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias ac procuraciones et cetera supra dicta sub uno codemque gubernari rectore et duce: dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias sub uno ducatu gubernandas nostra auctoritate regia erigimus et unimus ipsasque ducatus preminenciis extollimus ac etiam insignimus: decernentes ipsas exinde predictis temporibus nuncupari ducatum qui Gerunde nomine appelletur cui ducatui unus dux preficiatur qui dux Gerunde intituletur et nuncupetur omnesque preeminencias de jure vel consuetudine ducatui competentes nostra regia auctoritate eidem tribuimus etiam et donamus. Sane cum inter cetera dona que nobis a superna sunt collata clemencia illud reputemus precipuum quod hodiernis diebus nobis largitus est Deus omnium retributor videlicet vos inclitum infantem Johannem nostrum primogenitum precarissimum per quem nobis immo universis Christi fidelibus gaudium nostreque universali dicioni status tributus est pacificus et tranquillus quem ex illustri et precarissima Alionora regina Aragonum consorte nostra suscepimus in Domino exultantes: dumque consideramus ac solerti etiam meditatione pensamus statum magnificum quem secundum vestram illustrem et preclaram originem quam ex utroque parente trahitis per quem vos manutenere opportet nostris humeris incumbentem: consideramus insuper quod in vestri augmento augemur et in vobis propter spem future successionis in regno conservamur vosque unam personam et unum corpus nobiscum reputamus sicque vos dignitatibus illustrando terras et dominaciones vobis donando nichil alienamus quinimo in nostri patrimonii corpus convertimus: dum videmus quod secundum leges romanas vos qui ut primogenitus noster quodammodo dominus extimamini etiam nobis vivo nec post mortem nostram hereditatem percipere sed magis liberam administracionem consequi censemini et nancisci: idcirco hiis et aliis que nostrum animum ac regie celsitudinis magnanimitates ad hec consilio prudenti ac maturo moverint vos infantem predictum in ducem dicti ducatus promovendum ducimus ac de eo vobis tenore presencium providemus. Volentes et decernentes quod vos salvis tamen modis formis et retentionibus infrascriptis dictum ducatum et ejus dominium pleno jure habeatis et ejusdem dux nuncupemini quamdiu nobis vivente vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec quindecim annos etatis vestre compleveritis ut inferius declaratur. Dictum tamen ducatum cum omnibus supradictis vobis dicto infanti concedimus et donamus in feudum honoratum absque cujusque prestatione servicii per vos tenendum salvis infrascriptis quamdiu vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec etatem XV annorum compleveritis ut prefertur cum dictis civitatibus castris villis comitatibus vicecomitatibus rochis fortaliciis eorundem domibus turribus et aliis quibuscumque juribus nobis pertinentibus in terminis dicti ducatus portubus maris rippaticis comitibus vicecomitibus commitoribus vervesoribus et baronibus seu richis hominibus militibus dominabus civibus burgensibus hominibus et feminis cujuscumque status seu preeminencie sint christianis judeis et sarracenis in predictis civitatibus villis vicecomitatu castris et locis habitantibus et habitaturis et cum omni cognicione pacis et treuge mero et mixto imperio et omnimoda jurisdiccione civili vel criminali alta vel baxia cum salinis piscationibus venationibus mercatis trobis fluminibus vectigalibus et aliis exitibus et proventibus quibuscumque molendinis furnis questiis subsidiis ademprivis serviciis realibus vel personalibus et eorum redempcione monetatico cenis albergiis feudis feudatariis potestatibus et emparis et cum omnibus aliis juribus in dicto ducatu prout melius ad nos pertinent integro statu ac etiam pleno jure. Investientes vos de ducatu eodem et omnibus aliis supradictis in vosque transferentes dominium predictorum omnium irrevocabiliter pleno jure: inducentes vos in corporalem possessionem seu quasi eorundem prout melius dici et fieri potest ad vestram utilitatem: promittentes nichilominus vobis quod realiter omnium predictorum possessionem seu quasi vobis trademus seu illi quem ad hoc cum potestate hoc faciendi deputaverimus loco nostri: dantes nichilominus et concedentes vobis et predicto per nos deputato seu deputando liberam facultatem auctoritate vestra propria seu predicti per nos deputati seu deputandi adipiscendi possessionem seu quasi omnium predictorum ipsamque apprehensam licite retinendi. Nos vero interim constituimus nos vestro nomine possidere et tenere eadem. Et nichilominus ex causa donationis hujusmodi cedimus in vosque transferimus omnes acciones reales personales et mixtas et alias quascumque nobis competentes in omnibus supradictis contra quascumque personas vel res ratione eorum quibus possitis experiri in judicio vel extra quemadmodum nos possemus ante donacionem presentem. Ut autem presens donum stet perenniter inconvulsum ac firmum vos pro predictis ad hominem recipimus manibus comendatum dantes vobis potestatem dicti ducatus et pertinenciarum ejusdem: comendantes vobis castellanias et honores quos et quas comites et vicecomites seu alii quicumque cujuscumque status seu preeminencie existant pro nobis tenent infra dictum ducatum. Faciemus insuper vos acquirere per manum illius senioris pro quo tenemus honores siquos infra dictum ducatum pro alio tenemus et in quantum etiam possumus facimus de presenti. Mandantes nichilominus tenore presencium universis et singulis comitibus vicecomitibus comittoribus baronibus vervessoribus militibus civibus burgensibus et aliis quibuscumque et cujuscumque status vel conditionis existant quod vos exinde pro domino habeant vobisque in omnibus et singulis infra dictum ducatum existentibus sicut nobis ante presentem donacionem faciebant et tenebantur pareant et intendant vobisque pro predictis prestent homagium et fidelitatis etiam juramentum. Nos enim presencium tenore absolvimus omnes et singulos comites vicecomites et omnes alios supradictos ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis. Retinemus tamen nobis quod vos dictus infans et dux dare teneamini et detis nobis potestatem iratus et paccatus infra decem dies postquam fueritis requisitus scilicet pro civitate bajulia et vicaria tota Gerunde de civitate Gerunde pro villa bajulia et vicaria Bisulduni de dicta villa Bisulduni pro civitate bajulia et vicaria Minorisse de civitate Minorisse pro villa bajulia ac vicaria Berge et Berguitani de villa et castro Berge pro civitate bajulia et vicaria Vici de civitate Vici pro villa bajulia et vicaria Campirotundi et de Regali de villa Campirotundi pro vicecomitatu de Basso et procuracione ejus ac Castro Follito de dicto Castro Follito pro villa et procuracione Turricelle de Montegrino de dicta villa et castro Turricelle de Montegrino pro villa et bajulia de Figueriis de villa de Figueriis: hoc adjecto quod nos dictas potestates petere vel recipere minime possimus nec vos easdem nobis dare teneamini donec perfeceritis etatem viginti annorum: nos enim vobis hoc de presenti concedimus graciose. Retinemus insuper quod in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum in Cathalonia vel alibi curiam vel parlamentum generale contigerit celebrari universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos speciales seu nuncios destinare sicut tenebantur ante presentem donacionem. Vos etiam cum etatem annorum quindecim excesseritis et non ante ad dictam curiam vel parlamentum generale teneamini modo simili convenire. Retinemus insuper nobis totius dicti ducatus regimen et administrationem ac fructuum reddituum et omnium proventuum et aliorum quorumcumque emolumentorum percepcionem quos nostros faciamus donec etatis vestre compleveritis annos quindecim antedictos: illustri tamen regina matre vestra infra dictum tempus superstite in humanis vel etiam non susperstite nobis tamen non convolantibus ad vota secunda. Si vero vobis existente infra dictam etatem annorum quindecim dictam reginam matrem vestram debitum contingeret persolvere naturale nobis superviventibus et ad secunda vota convolantibus tunc ipso facto etiam ante quindecim annos etatis vestre regimen et administracio et fructuum et aliorum emolumentorum percepcio ad vos seu ad illum cui regimen vestre persone et administrationem dicte ducatus comisserimus pertineat pleno jure ac totaliter devolvatur sic quod tradicione aliqua non sit opus. In omnem vero casum quo vos etatem dictorum quindecim annorum excesseritis ad vos bonorum predictorum administratio et fructuum percepcio pleno jure continue devolvatur. Retinemus etiam nobis quod quamdiu administracionem ut premittitur tenebimus ducatus predicti possimus petere exigere et habere a comitibus vicecomitibus et aliis quibuscumque dicti ducatus armorum exercitum hostem et cavalcatam et omnia alia servicia et alia quecumque jura que poteramus exercere et habere in eis ante presentem donacionem. Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictorum civitatum villarum et locorum omnium predictorum. Premissa itaque omnia et singula prout superius sunt expressa vobis dicto infanti et duci et notario infrascripto pro vobis legittime stipulanti paciscenti et recipienti tenere servare ac servari facere et nunquam contrafacere vel venire per nos vel alium de jure vel de facto promittimus et juramus ad sancta quatuor evangelia nostris manibus corporaliter sponte tacta omnem defectum siquis forsan existeret in presenti donacione vel ratione patrie potestatis vel ratione vestre infantilis etatis vel alias quovis modo nostra regia autoritate tollentes. Sanccientes et ex certa sciencia statuentes presentem donacionem et alia supra et infra contenta proinde valere ac si vos vestri juris vel alias etatis intellectus capacis existeretis jure seu lege non obstantibus quibuscumque nos enim de nostre regie potestatis plenitudine super dictis defectibus et aliis quibuscumque qui forsan in premissis existerent de jure vel alias vobiscum ex certa sciencia dispensamus. Quam dispensacionem dicti juramenti vinculo confirmamus et etiam roboramus in vim legis predicta omnia sanccientes. Volumus tamen et presentis serie statuimus quod presens donacio duret in vobis dicto infante et ducatus ereccio in ducatu predicto quamdiu nobis viventibus vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec vos annos quindecim compleveritis etatis vestre. Post mortem vero vestram nobis vobis superstitibus vel predefunctis vel etiam in vita vestra nobis vobis predefunctis postquam tamen vos dictam etatem annorum XV excesseritis et ad regalem dignitatem ad quam tunc assumendus proculdubio eritis assumptus fueritis confestim ducatus predictus ipso facto totaliter finiatur vosque ex tunc non nominemini nec possitis ducis nomine nuncupari: quinimo dictus ducatus et omnia et singula supradicta in statum reducantur pristinum in quo erant ante presentem donacionem et ducatus ereccionem: nolentes imposterum per nos vel vos vel alium successorem nostrum hoc ad consequenciam trahi posse cum pro nunc et temporibus per nos suprataxatis supradicta ex causa duxerimus statuenda. Predictam autem donacionem vobis dicto infanti facimus tanquam primogenito et ut nobis successuro in regnis et non aliter: nec per hoc quidquam a corona nostra cui vos vere reputamus unitum etiam nobis vivo intendimus separare. Mandantes per hoc presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod premissa omnia et singula teneant firmiter et observent et ab aliis inviolabiliter faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant quavis causa seu etiam ratione. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus vobis primogenito nostro et duci sepedicto necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. In hujus rei autem perenne testimonium presens publicum instrumentum fieri jussimus et nostre bulle auree munimine insigniri. Actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini MCCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus firmamus et juramus. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula (de Illa, Dilla, D´Illa) et de Caneto Guillelmus Galcerandi de Rocabertino Petrus de Montechateno procurator Cathalonie pro dicto domino rege Berengarius de Appilia camerarius et Poncius de Sancta Pace et Bernardus de Tous ac Matheus Mercerii de domo domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tragurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse uravi t (juravit) et firmavit.
Aragón, Arago, Aragó, Aragona, Aragonum, corona Darago, aragonés, aragoneses, fueros, aragonesa, textos antiguos de la corona de Aragón
sábado, 22 de febrero de 2020
XCII, reg 1538, fol 3, 21 enero 1351
In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. Ad notitiam presentium et memoriam futurorum. Quidquid ad utilitatem et ornatum tradite nobis a Deo reipublice pertinet civitatesque et loca sub uno unire regimine ipsasque dignitatum titulis insignire ac eis de competentibus rectoribus providere culmini tantum pricipali competere nemini venit in dubium cum super istis promulgande quoque legis auctoritatem fortune sibi vendicet eminentia. Hinc est quod nos rex predictus attendentes nostreque mentis aciem dirigentes ad legalitatem fidemque insignem quas ad nos et predecessores nostros habuerunt et habent civitates Gerunde Minorisse et Vici (Vic, Vich) necnon ville Bisulduni (Besalú) Berge (Berga) Campirotundi (Camprodón) Sancti Petri de Auro (Sant Pere d'Or – Santpedor ?) necnon et vicecomitatus de Basso Castri FoIIiti (Castellfollit) et ville Turricelle de Montegrino (Torroella de Montgrí) de Pals et de Figueriis et omnia et singula castra villa et loca in vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Bagiarum (Bages ?) Berge et Berguitani (Berguedà) Ausonie Vici Rivipulli (Ripoll) et Rivipullensis (Ripollès) Campirotundi et de Regali vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum: considerantes insuper ac prehabito maturo et digesto consilio recensentes pro nunc et temporibus per nos infra taxandis nostre reipublice expedire dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias ac procuraciones et cetera supra dicta sub uno codemque gubernari rectore et duce: dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias sub uno ducatu gubernandas nostra auctoritate regia erigimus et unimus ipsasque ducatus preminenciis extollimus ac etiam insignimus: decernentes ipsas exinde predictis temporibus nuncupari ducatum qui Gerunde nomine appelletur cui ducatui unus dux preficiatur qui dux Gerunde intituletur et nuncupetur omnesque preeminencias de jure vel consuetudine ducatui competentes nostra regia auctoritate eidem tribuimus etiam et donamus. Sane cum inter cetera dona que nobis a superna sunt collata clemencia illud reputemus precipuum quod hodiernis diebus nobis largitus est Deus omnium retributor videlicet vos inclitum infantem Johannem nostrum primogenitum precarissimum per quem nobis immo universis Christi fidelibus gaudium nostreque universali dicioni status tributus est pacificus et tranquillus quem ex illustri et precarissima Alionora regina Aragonum consorte nostra suscepimus in Domino exultantes: dumque consideramus ac solerti etiam meditatione pensamus statum magnificum quem secundum vestram illustrem et preclaram originem quam ex utroque parente trahitis per quem vos manutenere opportet nostris humeris incumbentem: consideramus insuper quod in vestri augmento augemur et in vobis propter spem future successionis in regno conservamur vosque unam personam et unum corpus nobiscum reputamus sicque vos dignitatibus illustrando terras et dominaciones vobis donando nichil alienamus quinimo in nostri patrimonii corpus convertimus: dum videmus quod secundum leges romanas vos qui ut primogenitus noster quodammodo dominus extimamini etiam nobis vivo nec post mortem nostram hereditatem percipere sed magis liberam administracionem consequi censemini et nancisci: idcirco hiis et aliis que nostrum animum ac regie celsitudinis magnanimitates ad hec consilio prudenti ac maturo moverint vos infantem predictum in ducem dicti ducatus promovendum ducimus ac de eo vobis tenore presencium providemus. Volentes et decernentes quod vos salvis tamen modis formis et retentionibus infrascriptis dictum ducatum et ejus dominium pleno jure habeatis et ejusdem dux nuncupemini quamdiu nobis vivente vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec quindecim annos etatis vestre compleveritis ut inferius declaratur. Dictum tamen ducatum cum omnibus supradictis vobis dicto infanti concedimus et donamus in feudum honoratum absque cujusque prestatione servicii per vos tenendum salvis infrascriptis quamdiu vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec etatem XV annorum compleveritis ut prefertur cum dictis civitatibus castris villis comitatibus vicecomitatibus rochis fortaliciis eorundem domibus turribus et aliis quibuscumque juribus nobis pertinentibus in terminis dicti ducatus portubus maris rippaticis comitibus vicecomitibus commitoribus vervesoribus et baronibus seu richis hominibus militibus dominabus civibus burgensibus hominibus et feminis cujuscumque status seu preeminencie sint christianis judeis et sarracenis in predictis civitatibus villis vicecomitatu castris et locis habitantibus et habitaturis et cum omni cognicione pacis et treuge mero et mixto imperio et omnimoda jurisdiccione civili vel criminali alta vel baxia cum salinis piscationibus venationibus mercatis trobis fluminibus vectigalibus et aliis exitibus et proventibus quibuscumque molendinis furnis questiis subsidiis ademprivis serviciis realibus vel personalibus et eorum redempcione monetatico cenis albergiis feudis feudatariis potestatibus et emparis et cum omnibus aliis juribus in dicto ducatu prout melius ad nos pertinent integro statu ac etiam pleno jure. Investientes vos de ducatu eodem et omnibus aliis supradictis in vosque transferentes dominium predictorum omnium irrevocabiliter pleno jure: inducentes vos in corporalem possessionem seu quasi eorundem prout melius dici et fieri potest ad vestram utilitatem: promittentes nichilominus vobis quod realiter omnium predictorum possessionem seu quasi vobis trademus seu illi quem ad hoc cum potestate hoc faciendi deputaverimus loco nostri: dantes nichilominus et concedentes vobis et predicto per nos deputato seu deputando liberam facultatem auctoritate vestra propria seu predicti per nos deputati seu deputandi adipiscendi possessionem seu quasi omnium predictorum ipsamque apprehensam licite retinendi. Nos vero interim constituimus nos vestro nomine possidere et tenere eadem. Et nichilominus ex causa donationis hujusmodi cedimus in vosque transferimus omnes acciones reales personales et mixtas et alias quascumque nobis competentes in omnibus supradictis contra quascumque personas vel res ratione eorum quibus possitis experiri in judicio vel extra quemadmodum nos possemus ante donacionem presentem. Ut autem presens donum stet perenniter inconvulsum ac firmum vos pro predictis ad hominem recipimus manibus comendatum dantes vobis potestatem dicti ducatus et pertinenciarum ejusdem: comendantes vobis castellanias et honores quos et quas comites et vicecomites seu alii quicumque cujuscumque status seu preeminencie existant pro nobis tenent infra dictum ducatum. Faciemus insuper vos acquirere per manum illius senioris pro quo tenemus honores siquos infra dictum ducatum pro alio tenemus et in quantum etiam possumus facimus de presenti. Mandantes nichilominus tenore presencium universis et singulis comitibus vicecomitibus comittoribus baronibus vervessoribus militibus civibus burgensibus et aliis quibuscumque et cujuscumque status vel conditionis existant quod vos exinde pro domino habeant vobisque in omnibus et singulis infra dictum ducatum existentibus sicut nobis ante presentem donacionem faciebant et tenebantur pareant et intendant vobisque pro predictis prestent homagium et fidelitatis etiam juramentum. Nos enim presencium tenore absolvimus omnes et singulos comites vicecomites et omnes alios supradictos ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis. Retinemus tamen nobis quod vos dictus infans et dux dare teneamini et detis nobis potestatem iratus et paccatus infra decem dies postquam fueritis requisitus scilicet pro civitate bajulia et vicaria tota Gerunde de civitate Gerunde pro villa bajulia et vicaria Bisulduni de dicta villa Bisulduni pro civitate bajulia et vicaria Minorisse de civitate Minorisse pro villa bajulia ac vicaria Berge et Berguitani de villa et castro Berge pro civitate bajulia et vicaria Vici de civitate Vici pro villa bajulia et vicaria Campirotundi et de Regali de villa Campirotundi pro vicecomitatu de Basso et procuracione ejus ac Castro Follito de dicto Castro Follito pro villa et procuracione Turricelle de Montegrino de dicta villa et castro Turricelle de Montegrino pro villa et bajulia de Figueriis de villa de Figueriis: hoc adjecto quod nos dictas potestates petere vel recipere minime possimus nec vos easdem nobis dare teneamini donec perfeceritis etatem viginti annorum: nos enim vobis hoc de presenti concedimus graciose. Retinemus insuper quod in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum in Cathalonia vel alibi curiam vel parlamentum generale contigerit celebrari universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos speciales seu nuncios destinare sicut tenebantur ante presentem donacionem. Vos etiam cum etatem annorum quindecim excesseritis et non ante ad dictam curiam vel parlamentum generale teneamini modo simili convenire. Retinemus insuper nobis totius dicti ducatus regimen et administrationem ac fructuum reddituum et omnium proventuum et aliorum quorumcumque emolumentorum percepcionem quos nostros faciamus donec etatis vestre compleveritis annos quindecim antedictos: illustri tamen regina matre vestra infra dictum tempus superstite in humanis vel etiam non susperstite nobis tamen non convolantibus ad vota secunda. Si vero vobis existente infra dictam etatem annorum quindecim dictam reginam matrem vestram debitum contingeret persolvere naturale nobis superviventibus et ad secunda vota convolantibus tunc ipso facto etiam ante quindecim annos etatis vestre regimen et administracio et fructuum et aliorum emolumentorum percepcio ad vos seu ad illum cui regimen vestre persone et administrationem dicte ducatus comisserimus pertineat pleno jure ac totaliter devolvatur sic quod tradicione aliqua non sit opus. In omnem vero casum quo vos etatem dictorum quindecim annorum excesseritis ad vos bonorum predictorum administratio et fructuum percepcio pleno jure continue devolvatur. Retinemus etiam nobis quod quamdiu administracionem ut premittitur tenebimus ducatus predicti possimus petere exigere et habere a comitibus vicecomitibus et aliis quibuscumque dicti ducatus armorum exercitum hostem et cavalcatam et omnia alia servicia et alia quecumque jura que poteramus exercere et habere in eis ante presentem donacionem. Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictorum civitatum villarum et locorum omnium predictorum. Premissa itaque omnia et singula prout superius sunt expressa vobis dicto infanti et duci et notario infrascripto pro vobis legittime stipulanti paciscenti et recipienti tenere servare ac servari facere et nunquam contrafacere vel venire per nos vel alium de jure vel de facto promittimus et juramus ad sancta quatuor evangelia nostris manibus corporaliter sponte tacta omnem defectum siquis forsan existeret in presenti donacione vel ratione patrie potestatis vel ratione vestre infantilis etatis vel alias quovis modo nostra regia autoritate tollentes. Sanccientes et ex certa sciencia statuentes presentem donacionem et alia supra et infra contenta proinde valere ac si vos vestri juris vel alias etatis intellectus capacis existeretis jure seu lege non obstantibus quibuscumque nos enim de nostre regie potestatis plenitudine super dictis defectibus et aliis quibuscumque qui forsan in premissis existerent de jure vel alias vobiscum ex certa sciencia dispensamus. Quam dispensacionem dicti juramenti vinculo confirmamus et etiam roboramus in vim legis predicta omnia sanccientes. Volumus tamen et presentis serie statuimus quod presens donacio duret in vobis dicto infante et ducatus ereccio in ducatu predicto quamdiu nobis viventibus vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec vos annos quindecim compleveritis etatis vestre. Post mortem vero vestram nobis vobis superstitibus vel predefunctis vel etiam in vita vestra nobis vobis predefunctis postquam tamen vos dictam etatem annorum XV excesseritis et ad regalem dignitatem ad quam tunc assumendus proculdubio eritis assumptus fueritis confestim ducatus predictus ipso facto totaliter finiatur vosque ex tunc non nominemini nec possitis ducis nomine nuncupari: quinimo dictus ducatus et omnia et singula supradicta in statum reducantur pristinum in quo erant ante presentem donacionem et ducatus ereccionem: nolentes imposterum per nos vel vos vel alium successorem nostrum hoc ad consequenciam trahi posse cum pro nunc et temporibus per nos suprataxatis supradicta ex causa duxerimus statuenda. Predictam autem donacionem vobis dicto infanti facimus tanquam primogenito et ut nobis successuro in regnis et non aliter: nec per hoc quidquam a corona nostra cui vos vere reputamus unitum etiam nobis vivo intendimus separare. Mandantes per hoc presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod premissa omnia et singula teneant firmiter et observent et ab aliis inviolabiliter faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant quavis causa seu etiam ratione. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus vobis primogenito nostro et duci sepedicto necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. In hujus rei autem perenne testimonium presens publicum instrumentum fieri jussimus et nostre bulle auree munimine insigniri. Actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini MCCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus firmamus et juramus. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula (de Illa, Dilla, D´Illa) et de Caneto Guillelmus Galcerandi de Rocabertino Petrus de Montechateno procurator Cathalonie pro dicto domino rege Berengarius de Appilia camerarius et Poncius de Sancta Pace et Bernardus de Tous ac Matheus Mercerii de domo domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tragurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse uravi t (juravit) et firmavit.
sábado, 15 de febrero de 2020
XXV, reg 9, fol 36, 6 septiembre 1257
Pateat universis quod nos Jacobus etc. donamus concedimus et tradimus de presenti vobis karissimo filio nostro infantiPetro heredi Catalonie procurationem et regimen totum ab integro totius Catalonie a Salsis videlicet usque ad Cinquam (río Cinca) ita quod vos teneatis et exerceatis justiciam bene et recte absolvendo innocentes et culpabiles puniendo et possitis judicium cum misericordia temperare et cartam pacis et treugarum per totam Cataloniam observetis et faciatis a comitibus vicecomitibus baronibus militibus et aliis subditis nostris omnibus inviolabiliter observari: concedentes vobis plenariam et liberam potestatem audiendi et determinandi per vos vel per judices a vobis delegatos causas omnes tam civiles quam criminales quas vos cum aliquibus subjectis nostris habueritis vel ipsi inter se habuerint secundum quod de jure tractande fuerint et determinande. Possitis etiam super ipsis transigere componere et pacisci. Et damus licentiam vobis ac potestatem instituendi et destituendi vicarios omnes prout discretioni vestre videbitur expedire ac faciendi et complendi omnia alia que sint ad utilitatem nostri ac ad defensionem et bonam gubernationem totius dominationis et jurisdiccionis Catalonie prout superius terminatur: concedentes vobis super ipsis omnibus predictis et singulis liberam et generalem administrationem promittentes nos ratum perpetuo habituros quidquid per vos vel delegatos a vobis super universis et singulis actum de jure vel procuratum fuerit sive gestum. Mandamus igitur comitibus vicecomitibus comdoribus vasvassoribus baronibus militibus civibus burgensibus vicariis bajulis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris in Catalonia constitutis quod vos honorifice et hilariter recipientes ut decet vobis in omnibus obediant fideliter et devote ac sequantur et adjuvent vos in exercitibus et cavalcatis ac quibuslibet aliis faciendis et complendis que cedant ad execucionem regiminis vel comissi et comodum nostri ac totius regionis predicte ac pro vobis in omnibus faciant tanquam pro persona nostra facerent si fuissemus presentes. Datum Ilerde VIII idus septembris anno Domini millessimo CC°L° septimo.
martes, 24 de diciembre de 2019
XCIX, perg 305, 29 abril 1157
Perg. N° 305. 29 abr. 1157
Hoc est judicium quod dederunt judices a domno Raimundo Berengarii comite barchinonensi electi in civitate llerda coram quamplurimis nobilibus viris Ermengaudo videlicet urgellensi et Arnaldo Mironis palearensi comitibus et Raimundo Fulchonis vice-comite et Guillelmo Raimundi Dapifero et Gaucerando de Pinos et Guillelmo de Castro-vetulo et Raimundo de Villa-mulorum comitoribus et episcopis barchinonensi et ilerdensi et aliis multis tam barchinonensibus quam aragonensibus seu urgellensibus clericis militibus atque burgensibus super querimoniis et responsis raciocinatis et placitatis inter vice-comitem Barchinonensem et Petrum de Podio-viridi. Judices quidem fuerunt supradicti episcopi et palearensis comes et Borrellus gerundensis judex et Guillelmus de Castro-vetulo et barchinonensis sacrista et Raimundus de Villa-mulorum et Raimundus de Podio-alto et Berengarius de Turre-rubea et Bernardus de Mossed elenensis archidiaconus et Bernardus Marcueii et Petrus Arnalli vicarius Barchinone et ex parte comitis sue racionis assertores et defensores Guillelmus Raimundi Dapifer et Petrus vicensis sacrista et ex parte Petri contra istos Guillelmus urgellensis sacrista et Gaucerandus de Pinos et Miro Guillelmi de Podio-viridi. Primum conquestus est dominus comes de supradicto Petro quod auferebat ei suum alodium quod multo labore et magnis expensis recuperaverat de manibus sarracenorum castrum videlicet de Penna-freta et de Apiera cum terminis suis addens etiam quod turpiter et percuciendo ejecerat suos homines ex isto alodio ipse Petrus. Ad hoc respondit Petrus quod quidam avunculus suus Arnallus Petri videlicet adquisierat castrum de Penna-freta per donum Raimundi Berengarii vetuli comitis barchinonensis et uxoris sue Adalmodis et filiorum suorum Raimundi Berengarii et Berengarii Raimundi ad fidelitatem ipsorum quatuor successorumque suorum sicut in scriptura adquisicionis et conveniencie resonare cognitum fuit quam in placito ostendit: castrum vero de Apiera ipse idem Arnallus Petri adquisierat a comite urgellensi Ermengaudo in alodium qui Ermengaudus adquisierat illud castrum de Apiera cum castro de Barberano per donum Berengarii Raimundi supranominati asserens hoc esse verum per scripturas quas in placito demonstravit. et in scriptura quam Berengarius Raimundi fecerat Ermengaudo continebatur quod per istum donum prefatus Ermengaudus faceret ei adjutorium et defensionem contra cunctos homines vel feminas juste sive injuste: et ob hoc defuncto Arnallo Petri predicto et filio suo evenisse hanc adquisicionem Vidiano patri suo et ex ipso per testamentum ad ipsum Petrum: asserens etiam has adquisitiones per supradictas voces longa possessione habuisse et modo in presenciarum habere ad ipsam eandem fidelitatem que in scripturis resonare videtur. Et dominus comes respondit ad hoc infirmando priorem scripturam Raimundi Berengarii vetuli videlicet ob hoc quia nomina auctorum non erant inibi subsignata manibus propriis sicut in aliis scripturis quas ipsi fecerant inveniri poterat: ipsam vero scripturam quam Berengarius Raimundi fecerat Ermengaudo comiti urgellensi dicebat et credebat non esse veram tum quia vocabit se regem Barchinone cum non esset nec locus regalis tum quia erat rasa ad dampnum auctoris tum quia non erat subsignata propria manu auctoris sicut in aliis scripturis facere solitus fuerat tum quia fuerat facta scriptura ipsa in diebus Raimundi Berengarii vetuli patris Berengarii Raimundi secundum tenorem annorum sicut resonat in ipsa eadem scriptura: et etiam dicebat Berengarium Raimundi hunc honorem neque alium habuisse vivente patre suo immo hanc eandem scripturam si veram stare constiterit factam fuisse post mortem Raimundi fratris sui quem ipse Berengarius Raimundi injuste et fraudulenter occidi fecerat (1) et ex hoc et propter hoc fuit convictus et comprobatus ad homicidam et traditorem in curia Eidefonsi regis castellanorum sicut multi hujus terre homines noverunt:
(1) Como el indulgente P. Diago quiso en su historia de los Condes de Barcelona lavar a don Berenguer Ramon II de la mancha de fratricida de Ramon Berenguer II Cap de estopa pondremos por vía de nota otra prueba de la certeza de este hecho, sacada del Cartulario grande, n.°13, del monasterio de San Cucufate del Vallés, que actualmente se custodia en este Archivo general, y dice así:
- "Cunctorum notitie significare necessarium videtur qualiter ego Raymundus Berengarii comes Del gratia barchinonensis et marchio divinis auctoritatibus obtemperare cupiens monasterium Sancti Laurentii quod a progenitoribus meis constructum ad me usque hereditaria successione pervenit ob remedium anime mee vel parentum meorum offero et dono Domino Deo et Sancti Cucuphatis octavianensi cenobio in cujus alodio vertis scripturarum indiciis probatur esse conditum. Hoc itaque Sancti Laurentii de Ipso Monte monasterium quod a principio monachos et abbatem ipsius loci fundatores habuisse constat ab ipso Sancti Cucuphatis cenobio cum omnibus ad se quocumque modo pertinentibus barchinonensi episcopo Berengario ejusdem sedis canonicis faventibus
justumque fore indicantibus sub illius jure debere permanere a quo conditionis et religionis principia noscitur suscepisse reddo et trado subdo juri et potestati pretaxati Sancti Cucuphatis cenobii quatenus ipsum Sancti Laurentii monasterium cum omnibus que in presentiarum habet vel in futurum habiturus est sub dispositione sive tuitione atque dominio abbatis monachorumque Sancti Cucuphatis in perpetuum consistat et quidquid inde facere vel judicare voluerint quod ab ecclesiastica non discrepet regula liberam in omnibus secundum Deum habeant potestatem monastica religione ibidem perpetuo vigente. Donum autem illud quod a fratricida Berengario post parricidium Tomeriensi abbati inde dicitur esse factum justitie obvium condempnatione dignum meo meorumque nobilium generali judicio habetur semper irritum. Si qua etiam cujuscumque dignitatis vel mediocritatis persona hoc nostre munificentie donum disrumpere vel inquietare presumpserit XXX purissimi argenti libras cenobio se predicto Sancti Cucuphatis componat et in antea hec donatio firma persistat contra cujus temerariam presumptionem me defensorem et ultorem atque in omnibus protectorem esse promitto et confirmo domino Deo et sancto Cucuphati ejus martyri. Actum est hoc anno dominice incarnationis LXXXXVIIII post M VII kal. Novembr.- Berengarius barchinonensis episcopus salvo jure ejusdem sedis. Sig+num Raimundi levita atque praepositus. Sig+num Stephanus levita. Sig+num Raymundi levita. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri presbyteri et primicherii. Sig+num Guillelmi Raimundi Castri-vetuli. Sig+num Dorce. Sig+num Poncii Geraldi. Sig+num Bernardi Berengarii de Barberano. Sig+num Berengarii Raymundi Montiscateni. Sig+num Raymundi Raynardi.- Petrus Monachus qui hec scripsit die et anno prenotato.“ (Vide los Condes de Barcelona vindicados, tomo 2.°, pág. 116 y siguientes.)
dicens ob hoc dominus comes scripturam aliam quam Ermengaudus Arnallo Petri fecerat nec possessionem per vocem istarum scripturarum invalidarum possessam nullum valorem habere nec habuisse. Ad hec respondit Petrus de Podio-viridi scripturam Raimundi Berengarii vetuli et Berengarii Raimundi filii sui non esse minus bonas quia non erant subsignate propriis manibus auctorum quia ipsi multas alias scripturas consimilibus signis subsignatas fecerant quas firmas et stabiles ex jure stare constabat: et de rasura respondit ipsam non fecisse nec aliquem se sciente ad dampnum auctoris: et de hoc quod dominus comes dicebat scripturam factam fuisse vivente Raimundo Berengarii vetulo respondit Petrus hoc se nescire affirmando si factum foret Berengarium Raimundi prephatum honorem per donum patris sui adquisivisse. Et quia comes dicebat in sua defensione scripturam ipsam esse factam post mortem Raimundi Berengarii quem frater suus Berengarius Raimundi occidi fecerat negavit hoc Petrus asserens scripturam esse factam in vita prefati occisi facta divisione istius honoris et ob hoc valere scripturas cum sua possessione. Iterum dominus comes addidit in sua defensione quia filius Arnalli Petri
obierat intestatus et sterilis prefatum honorem ad dominum qui ipsum dederat vel ad suos heredes debere reverti secundum suam cognicionem vel secundum mores curie
Barchinonensis. Tandem auditis utriusque partis racionibus cum suis objeccionibus et deffensionibus judicaverunt predicti judices quod si dominus comes infirmare potuerit
scripturas sibi objectas per aliarum scripturarum contropaccionem manibus propriis subsignatarum vel potuerit probare scripturam a Berengario Raimundi factam ut asserit in vita patris sui Raimundi Berengarii vetuli vel potuerit probare tostibus vel scriptis fuisse iactam post mortem fratris Berengarii Raimundi prefatum honorem comiti juro debere reverti et in sua possessione manere absque aliquo impedimento libere et quiete: comite vero in his deficiente si Petrus de Podio-viridi suas scripturas confirmare potuerit per aliarum scripturarum contropaccionem sicut superius in sua defensione proposuit vel per illas alias raciones idem quod Raimundus Berengarii vetulus dedisset ipsum honorem qui continetur in ipsa scriptura a Berengario Raimundi comiti Ermengaudo facta in vita sua vel Berengarius Raimundi fecisset hoc donum vivente fratre suo facta divisione racionabiliter ipsum Petrum in sua possessione manere salvo jure comitis secundum mores barchinonensis curie de intestatis et exorchis militibus constitutos. Deinde conquestus est Petrus de domino suo comite quod ivit cum eo in narbonenses partes et in Aragonem et fecerat ibi multas perdedas et non erat paccatus neque de servicio neque de ipsis perdedes. Et dominus comes respondit quod secundum suam estimacionem per donum et emendas quas sibi fecerat Petrum debere remanere paccatum vel si non esset ad judicium stare. Super hoc judicaverunt Petrum debere probare per testes vel per averamentum secundum morem barchinonensis curie quod sibi deficit de istis perdidis et quod probaverít vel averaverit reddat ei domnus comes. Iterum conquestus est Petrus super ipso comite quod iverat secum in exercitu Lorcha cum X militibus et fecerat ei convenienciam quod daret unicuique militi XXX morabatinos per unumquemque mensem. Hoc negavit comes addens in sua defensione quod de convenienciis quas sibi fecerat pro ipso exercitu ita paccaverat eum ex suo avere quod facta paccacione nullam querimoniam ex isto exercitu super ipsum retinuit se sciente. Et Petrus respondit de predicta conveniencia comitis nullo modo fore paccatum nec confiteri se esse paccatum. Super hoc judicaverunt quod si comes probare potuerit Petrum de predicta conveniencia fore paccatum vel confiteri se fuisse paccatum comitem ex hoc in nullo sibi debitorem existere: sin autem predictus Petrus dicat per sacramentum ista duo non esse vera et facto sacramento quicquid probare potuerit quod dominus comes sibi conveniret pro isto exercitu compleat ei comes quod factum non esse constiterit. Ad ultimum conquestus est comes super predicto Petro quod fregerat suos caminos et rapuerat suis mercatoribus vel in sua defensione positis suos trossellos et suum avere et omnia que secum portabant ad dedecus et obprobrium comitis valens XX milia solidorum: quod Petrus non negavit sed dixit hoc fecisse ex absolucione criminis consilii tam comitis quam episcoporum et magnatum seu nobilium hujus patrie virorum. Et comes respondit fecisse absolucionem de conducto et armis que mitebantur in Ilerda sed de aliis causis nunquam fecisse. In hoc judicaverunt quod si Petrus probare potuerit comitem hanc promissionem fecisse vel promisisse ita plenarie ut ipse asserit ex omnibus causis comes super ipsum nichil requirat ex hoc: si vero in probacione defecerit redirigat Petrus omnia malefacta preter cibum et arma ipsis qui perdiderunt vel comiti secundum quod ipse comes judicare fecerit et obprobrium comitis secundum mores Barchinonensis curie. Conquestus iterum comes de quodam milite suo Arnallo videlicet de Uliula qui fregerat ei suos caminos et fecerat ei multa mala ex suis castris et cum suis hominibus: quod Petrus omnino de suis castris et suis hominibus se sciente negavit inferens hanc querimoniam ipsi Arnallo a domno comite esse finitam quod domnus comes de fine negavit. Judicaverunt ergo quod si Petrus de fine querimonie comitis probare potuerit nichil comes ab ipso Petro amplius ex hoc requirere debet: Petro in probacione deficiente quicquid mali domnus comes probare potuerit factum fuisse sibi vel suis ex castris Petri vel cum suis hominibus redirigat ei Petrus vel faciat ei Arnallum ad justiciam stare. Set si comes probare voluerit dicat Petrus per sacramentum non esse verum quod comes obicit. Iterum quidam milites videlicet .... conquesti sunt de supradicto Petro quod auferebat eis suas adquisiciones quas antecessores sui fecerant ex comitibus barchinonensibus sicut in scripturis quas protulerunt resonabat loca et terminos demostrantibus: et Petrus respondit suos antecessores quod ipsi clamabant a comitibus barchinonensibus per scripturas anteriores et longa possessione usque ad istud tempus tenuisse scripturas suas in placito ostendens: et prefati milites his scripturis responderunt non esse bonas nec stabiles ex objectionibus a comite illis scripturis objectis nec possessionem quam asserebat antecessores suos nec ipsum Petrum legaliter tenuisse. Super hoc judicaverunt quod si Petrus probare potuerit hoc esse verum quod asserebat tam de scripturis quam de possessione juste tenere quod possidet salvo jure comitis superius scripto secundum mores barchinonensis curie de intestatis et exorchiis militibus constitutos: si vero in probacione defecerit predicti milites habeant illud quod amitunt et querunt sicut in scripturis eorum resonare videtur. Super his omnibus judicaverunt predicti judices Petrum debere facere securitatem domino suo comiti in sua manu vel alterius et consimilem securitatem accipere ad complenda et accipienda ea que juste judicata sunt in supradicto judicio secundum legem illam in qua dicitur «ut ambe causancium partes placito distringantur que lex est in libro juris secundo titulo secundo capitulo llII° incipiens ita "Sepe negligencia judicum vel saionum." Datum fuit judicium in civitate Ilerda III kalendas maii anno incarnationis Dominice MCLVII regisque francorum Leduici junioris XX°. - Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Villa-mulorum. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi de Mosseto elenensis archidiachoni. Sig+num Guillelmi ilerdensis episcopi. Petrus Borrelli sacrista et judex. Petrus sacrista +. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.
sábado, 22 de febrero de 2020
XCIII, reg 1538, fol 6, 21 enero 1351
In nomine Domini. Noverint universi quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. pater et legittimus administrator incliti infantis Johannis precarissimi primogeniti nostri et ducis Gerunde attendentes quod propter nonnullas occupaciones quibus nos propter reipublice nostre utilitatem vacare opportet infrascriptis intendere non valemus: idcirco constituimus creamus et ordinamus certum et indubitatum actorem procuratorem seu infrascriptorum negociorum gestorem pro dicto inclito infante et duce cum decreto regentis officium cancellarie nostre subscripti cujus jurisdiccioni nos submittimus in hac parte vos nobilem et dilectum consiliarium nostrum Bernardum de Capraria videlicet ad adipiscendum possessionem plenariam ducatus Gerunde per nos dicto filio nostro concessi et donati civitatumque villarum castrorum vicecomitatnum et aliorum quorumcumque ad dictum ducatum pertinentium prout in carta constitucionis per nos facte de dicto ducatu et donacionis dicto infanti et duci facte die et anno subscriptis lacius continetur: necnon ad recipiendum nomine dicti infantis homagia et sacramenta fidelitatum a comitibus vicecomitibus vervessoribus baronibus et aliis quibuscumque nobilibus militibus hominibus civitatum villarum vel castrorum et aliis quibuscumque hominibus vel mulieribus cujuscumque preeminencie status vel condicionis existant infra ducatum existentibus supradictum necnon etiam ad jurandum et confirmandum pro dicto infante et in personam ipsius privilegia et inmunitates dicti ducatus civitatumque villarum et castrorum ejusdem vel alia quecumque si qua et prout de jure et secundum consuetudines Cathalonie debent eis jurari seu etiam confirmari necnon etiam ad faciendum nobis vice et nomine dicti ducis pro convalidacione dicti ducatus homagium ore et manibus comendatum cujus virtute nos dictum ducem ratione dicte donacionis in personam vestri ad hominem recipiamus ore et manibus comendatum. Dates et concedentes vobis eidem Bernardo actori predicto quoad premissa plenam et liberam facultatem universa et singula exequendi complendi et ad effectum perducendi prout nos ut pater et legittimus administrator pro dicto infante et duce filio nostro possemus et alius quilibet pater familie pro filio suo facere posset si personaliter intendere possemus vel posset. Et promittimus vobis dicto nobili procuratori et actori necnon et notario infrascripto tamquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit in futurum legittime stipulanti nos semper habere ratum gratum et firmum quicquid per vos dictum procuratorem et actorem in premissis procuratum actum et gestum fuerit sive factum et nullo tempore revocare sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. Actum est hoc in castro Perpiniani die vicesima prima mensis januarii anno a nativitate Domini millessimo CCC quinquagesimo primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus et firmamus et huic instrumento publico nostrum sigillum appendicium jussimus apponendum. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolloto vicecomes de Caneto et de Insula Guillelmus Galcerandi de Cabrencio alias dictus de Rocaberlino Petrus de Montecatheno procurator Catalonie Berengarius de Apilia camerarius major et Jacobus de Faro consiliarii dicti domini regis. - Sig+num mei Jasperti de Tragurano regentis officium cancellarie domini regis qui huic actorie tamquam legittime facte causa cognita mea manu propria meam interpono auctorilatem pariter et decretum. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse firmavit. - Fuit clausum hoc instrumentum per dictum Matheum Adriani. - De predicto instrumento donacionis fuerunt facta et sumpta duo translata in papiro sigillata sigillo comuni regio quorum unum fuit transmissum probis hominibus et universitati civitatis Minorise et alterum juratis civitatis Vici per venerabilem Berengarium de Codinachs consiliarium et magistrum racionalem regium quem dominus rex ad dictas civitates premissit rationibus subinsertis. - Item tam de predicto instrumento donacionis quam de proxime dicto instrumento actorie fuerunt recepta translata in papiro sigillata sigillo comuni regio que fuerunt transmissa probis hominibus et universitati civitatis Gerunde per nobilem Petrum de Montechateno procuratorem Cathalonie. - In villa Perpiniani XI die mensis febroarii anno a nativitate Domini MCCCL primo fuerunt apposita firma domini regis signum et sigillum ejus appensum in quodam translato autentico sumpto a donacione per dominum regem facta domino infanti Johanni filio suo primogenito et Dei gratia duci Gerunde de ducatu Gerunde que siquidem donatio supra in precedenti folio est largiter registrata quod siquidem translatum fuit clausum per Bartholomeum de Lauro scriptorem domini regis et notarium publicum per totam dominacionem regiam die predicta et anno predicto. Tenor autem firme domini regis sequitur in hunc modum. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui huic translato a dicto suo originali sumpto et cum eodem de verbo ad verbum legittime comprobato auctoritatem nostram apponimus et decretum appositum hic de nostro mandato manu fidelis scriptoris nostri Bartholomei de Lauro in castro nostro Perpiniani X die februarii anno a nativitate Domini MCCCL primo et ad robur perpetue firmitatis nostrum sigillum appendicium hic ducimus apponendum. - Vidit Jaspertus.
domingo, 24 de mayo de 2020
EXPULSIONIS HERETICORUM JUDEORUMQUE
N. 28 de la caja primera, fol. 28.
SUPER FACTO EXPULSIONIS HERETICORUM JUDEORUMQUE AB OMNIBUS TERRIS REGIS CASTELLAE ARAGONUM LEGIONIS SICILIAE GRANATAE ET ÇETERA AC SUPER DEDITIONE REGNI GRANATAE ATQUE PACE FIRMATA INTER IPSUM REGEM NOSTRUM ET REGEM FRANCORUM NEC NON RECUPERATIONE COMITATUUM RUSCINONIS ET CERRITANIAE ETIAMQUE ALIIS PRO PACE SERVANDA MEMORATU DIGNIS PLERAQUE ALIA HIC DESCRIBUNTUR.
EPISTOLA.
Petrus Michael Carbonellus Michaeli Perez Almaçaninvictissimi et religiosissimi ac potentissimi Hispaniae Regis Secretario imprimis docto P. S. D. Quum res secundas in dies magis atque magis Caesarem nostrum assequi intelligam gaudeo equidem haud mediocriter et quantum possum ex corde congratulor tantae Maiestati. Quid autem pulchrius quid laudabilius quid immortalitate dignius quam inimicitias tollere? quam benefacere? quam injuriam propulsare? Non ne haec sunt Regi nostro insita? Quippe qui triginta annis et amplius ab Ruscinonis et Cerritaniae Comitatibus divique nominis Serenissimus Rex Joannes genitor suus spoliati fuere nunc vero recuperati. Sed si illorum recuperationis formam ac nostri Regis egregia facinora omnia enumerare velim tempus deficeret prolixiorque essem. Veruntamen haud possum continere quin de ipsius gestis quicquam memoratu dignum conscribam. Ipse nam Rex noster conferre manum in Sarracenos septem annis et amplius non cessavit immo die secundo januarii anno salulis millesimo quadringentesimo
nonagesimo secundo (1492) totum Granataecivitatem tubis clangentibus et pompa permagna illic adhibita personaliter intravit eodemque anno MCCCCXXXXII (1442) judeos omnes ab regnis et terris suis universis expulit tanquam pestes mortiferas. Quid amplius. Superioribus annis etiam impresentiarum ut verus fidei catholicae cultor ob Christi ac sacratissime eius matris virginis Mariae decus ac famulatum. Hereticos omnes intra ditionem suam sistentes insecutus fuit ac flammis supponi fecit atque abegit. Deinde quum cuperet rem publicam omnem pace perfrui Secretarium suum virum quam clarissimum Joannem Columbam (cuius tu alumnus es et haec non ignoras) ad Francorum Regemmisit ut de recuperatione Comitatuum Ruscinonis et Ceritaniae atque pace cum ipso Francorum Rege texeret. Sciebat nam hic Rex noster sapientissimus nullam victoriam esse majorem nullam illustriorem quam se ipsum vincere nec non violentum nihil diuturnum. Quippe qui Deo opitulante solertiaque et auspicatu huius nostrae Columbae ab Rege Francorum hos comitatus (ut memoravimus) recuperavit. Sic quod pax Hispaniae restituta est. Tandem his exactis hic Rex noster cum praeclarissima et religiosissima coniuge sua Regina Helisabet fausto ille die veneris XIII huius currentis mensis septembris Perpinianum intravit magna comitante caterva. Quo fit ut jussu Regum haec paxtam expectata et Barcinonae et in terris Hispaniaeatque Francia tubarum clangoribus maximoque aplausu vulgata est. Quid ergo praestantius? Quid admirabilius excogitari possit principe prudentissimo justissimo fortissimo? Quippe qui et Francorum Rex gratiam inter ipsos et suas universas plebes reconciliarint tanquam decus maximum et praesidia arcesque munitissimae Regnorum. Nam nihil esse diuturnum potest quod simultati quod odio quod discordiae sit obnoxium. Quid vero Macedonum imperium aliaque olim imperia excellentiora perdiderit quam latens odium inimiciciae et bellorum atque pugnarum genera quam plurima quae inter hos potentissimos Reges sperabantur atroscissima nisi pax intercessiset. Beata nam sunt Regna civitates castella et oppida quae in pace bellum timent. Nam varia est fortuna belli. Vidisti nunquid Regem hunc nostrum multitudine rerum opprimi? aut varietate negotiorum confundi? aut agendorum magnitudine superari? Magna est equidem sapientia sua quandoquidem scit providere futuris voluit propterea cum Francorum Rege pacem inire haut bellum ut aliqui opinabantur. Hanc igitur pacem servandam docet Virgilius beato Aurelio Augustino referente. "Tu regere imperio populos Romanae memento. Hae tibi erunt artes pacique imponere morem. Parcere subjectis et debellare superbos." vult dicere Virgilius (ut didicerim) quod multiplicata Roma AEneas cupiens in orbe dominari quum esset dominus Romae voluit consilium habere quo pacto obtinere valeret desyderium suum nam Orbem ambiens consilium ipsum invenire nequivit. Tandem super hoc cogitavit dicens secum si patrem meum invenire possem ipse consilio suo quietum me poneret quare descendendo ad inferos Patrem invenit. Cui pater Anchises ego inquit scio ad quid venisti fili tu vis scire quo pacto posses in dominio durare dominarique Orbi toti habe in tuo regimine has regulas. In primis pacis tempore omni Populo honestos mores impone sic quod te diligant omnes teque revereantur ac te filiali amore colant et tineant. Item utaris pace et misericordia subjectis parce probis superbosque et impudentissimos repice. Non insulse Leo Papa hoc retulit quodom in sermone. Haec est vera pax a voluntate Dei non dividi et in his quae solius Dei sunt delectari. Et licet haec omnia tu noris quum per te multum sapias tamen fretus amicicia nostra et ut in codice quem tu apud hoc Regium vidisti Archivum ubi agitur de castellis villis oppidis et redditibus praedictorum comitatuum quem ego refeci ut aliqua in illo addidi huiusmodi epistolam ut Franciscus meuset alii litterarum amatores legere valeant memoriaque tenere scribere placuit. Revertamur igitur unde diggressi sumus. Ad Regem nam seu alium in Potentatuexistentem pertinet pro pace curam gerere quoniam ad laudem regnantis trahitur si ab omnibus pax ametur. Quid profectu est quod Principem melius prae diceret quam quietus populus concors Senatus et universa res publica morum honestate vestita. Ob hanc causam Fredericus Romanorum Imperatur scripsit omnibus Principibus Marchionibus comitibus aliisque viris honore praeditis nos tam divinas quam humanas leges in suo vigore manere cupientes et ecclesias seu ecclesiarum personas sublevare et ab incursu quorumlibet defensare intendentes quibuscumque personis jus suum conservare volumus et pacem diu desyderatam toti terrae per universas regni partes habendam Regia auctoritate indicimus. Christus igitur qui non solum praefectus est urbibus Mundi immo Rex pacificus veniens in hunc mundum ut commotiones et perturbaciones sedaret et quietaret docuit pacem dedit pacem et reliquit pacem. Legitur autem in Gestis Romanorum quod talis consuetudo inolevit quod quum ibi firmari deberet pax inter veros magnos sive praestantes inter quos esset magna discordia ascendebant montem magnum et altum agnusque ducebatur et occidebatur et in conspectu eorum sanguis illius effundebatur in pacis reformatione ac in signum quod quicumque illorum pacem rumperet maxima de eo vindicta reciperetur sanguisque eius effunderetur. Imponamus itaque manum rebus scilicet quod pax est finis omnium bonorum salusque nostra et Francorum atque aliorum qui cupiunt in pace degere vitam. Per hanc autem et Principes satius? et Reges et viri potentes diutius et firmius regnant dominantur timentur et amantur ac faecundi obeunt facinorisque homines ac sediciosi puniuntur bonique praemiantur regnaque et principatus ac potentatus augentur et ditiores efficiuntur. Et ne verbis immoremur finem facio. Verumtamen si quid in me esse animadverteris quod vel usui tibi aut voluptati futurum putes id omne me facturum intelligas. Ex Regio Archivo Barcinonae pridie Kls. Novembres anno salutis millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio.
Prefatus amicus meus Mich. Perez Almaçan obiit apud oppidum seu locum vulgo appellatum Madrit Regni Castellae die lune decimo aprilis hebdomadae Sanctae anno salutis M. quingentesimo quartodecimo in cuius laudem aeditum fuit epigramma huiusmodi sub tenore (1).
(l) Editum in Regno Castellae per quendam cuius nomen ignoro. Aliud epigramma extensius edidit Regius Archivarius.
DEO TRINO ET UNI.
Michaeli Perez Almaçano a Secretis
Frd. Regis Catholici Clarissimo qui
probitatem Prudentiam ac FIDEM
Tanti Regis imperio ac rebus domi
forisque felicissime ac fortissime gestis.
PAREM HABUIT. (Parece que pone PÁREM, con tilde)
Vixit An .... D. M.
Obiit quarto id. aprilis M. D. XIIII.
Relicto magno sui desiderio ac cundis colacrimantibus.
D. O. M.
Mich. Perez Almaçano Bilbilitano.(1)
Religiosissimi Ferrandi 2i Reg. Aragonum
Secretario pientissimo: Apud opp. Madriti Reg. Cast.
Quarto id. Aprilis. M.D.XIIII. Vita functo.
Gratia Albiona coniuge bene merenti relicta.
P. Mich. Carb. Reg. Archivarius lachrymas
Pro viro tam circunspecto amico effundens.
H. E. F. (1) Nota: quod antiquitus Bilbilis dicta erat Calataiubia urbs qua hic Almaçan ortus erat.
LIBER DESCRIPTIONIS RECONSILIATIONISQUE PURGATIONIS ET CONDEMNATIONIS HERETICORUM ALIAS DE GESTIS HERETICORUM.
Liber descriptionis reconsiliationisque purgationis et condemnationis hereticorum quem ego Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius et Notarius publicus Barcinonae fessus sed non defatigatus sub brevi forma exaravi absque aliquo domini Regis stypendio sed gratis duntaxat et ex voto in Dei laudem ac fidei Catholicae defensionem ac infidelium opprobrium et confussionem et ut memoriae commendentur. Haec enim fateor me habuisse ab originalibus processibus Sancte Inquisitionis factis per reverendos inquisitores haereticaepravitatis tam in civitatibus Barcinonae Taraconae Vici Gerundeet Helnensi quam earum diocesibus. Veruntamen non modo ad verbum excripsi ea quoe latino sermone exarantur quandoquidem processus ipsi haereticorum sunt partim latino sermone et partim vernacula lingua scripti sed etiam mihi placuit alio stylo sine substantiae mutatione illa edere atque excerpere usque ad folium XLVII exclusive id enim feci ad hunc finem ut verborum significationes cognitionesque magis atque magis memoria teneamus. Deinde a praedicto XLVII folio in antea eo modo quo processus hereticorum mihi exhibetur eiusque effectus traditur continuabitur et eius prosecutio fiet nihilo addito nihiloque remoto.
Reverendus Alfonsus Spina hereticae pravitatis inquisitor jussu Regio preeunte voluit et mandavit mihi Petro Michaeli Carbonello Regio Archivario ut in hoc regesto sive libro continuarem que faciunt pro officio inquisitionis hereticae pravitatis tam privilegia pragmaticas ordinationes statuta et jura quam processiones reconsiliationes gratias absolutiones et condemnationes per eum faciendas seu fieri statuendas et mandandas nominaque omnium et singularium personarum in heretica pravitate deprehensarum juxta ordinem modumque et formam processus inde initiati inserere curarem.
Regia licentia inquirendi adversus hereticos concesa fratri Bernardo de Podio ordinis fratrum minorum in sacra pagina Magistro: pravitatis Hereticae Inquisitori apud provintiam Provintiae a qua heretici fugiendo recedentes Cataloniam petiebant. (Provintiae: Provenza).
Petrus Dei gratia Rex Aragonum Valentiae Maioricarum Sardiniae et Corsicae Comesque Barcinonae Rossilionis et Ceritaniae. Venerabili et religioso fratri Bernardo de Podio ordinis fratrum minorum in Sacra pagina Magistro pravitatis hereticae Inquisitori in provintia Provintiae salutem et dilectionem. Nuper percepto per sanctissimum in Christo Patremet dominum dominum Innocentium divina providentia papam sextum quod non nulli judei de çaecitate judaica ad lumen Christi verum pervenire cupientes qui sanctum chrisma et baptismum in lavacro regenerationis susceperant ut canes ad vomitum redeuntes nomen Christi sanctum ad fidem ac Ecclesiam sanctam catholicam abnegando deludentes de comitatu Venaysini et aliis locis et terris eidem domino Papae immediate subjectis ac de provintia Provintiae et aliis terris et locis vobis dicto Inquisitori auctoritate apostolica decretis exiverant et fugiendo ad Regnum nostrum Aragonum et terras alias nobis subjectas et ad alia loca atque Regna se transtulerant et in ipsis locis ac Regnis judeisando et secundum perfidum judaicum judeorum ritum vivendo nomen Domini nostri Dei Jesu-Christi et fidem praedictam blasphemando degebant vos inde dominus Papa ad nos et nostram Regiam maiestatem destinavit haec nefandissima crimina expositurus et ad inquirendum cum ipsis neophitis et eorum singulis sexus utriusque de et super omnibus antedictis cum omnibus et singulis emergentibus dependentibus et connexis exinde eosque quos de praedictis culpabiles possitis reperire capiendum carcerandum et puniendumjuxta canonicas sanctiones etiam si qui ipsorum sepulti essent exhumandum vos specialiter deputavit ac nobis scripsit ut vobis et vestris favoribus consiliis et auxiliis quibus indigeretis circa praemissa subvenire curaremus prout haec omnia et singula in suis apostolicis litteris tam apertis quam secretis nobis per vos pro parte ipsius domini Papae presentatis et directis plenius continentur et vidimus contineri. Vosque in nostri presentia constitutus praedictis et quibusdam aliis nobis per vos diligenter expositis humiliter nobis supplicastis ut illis et favoribus et consiliis et auxiliis quibus idem dominus noster Papa nobis scripserat pro praedictis vobis favorabiliter per nos et nostros subditos subvenire vellemus. Nos vero ut filius obedientiae et catholicae fidei sedulus zelator cupientes exhortationibus apostolicis condescendere et devotius parere et vestris suplicationibus aequitati consonis et rationi sicut decet favorabiliter annuere ac factis fidei ut fervidus auxiliator assistere vobis fratri Bernardo inquisitori predicto sequendo quantum possumus commode de presenti ipsius domini nostri summi Pontificis voluntatem plenam et liberam licentiam auctoritatem et facultatem damus concedimus et impartimur ac vos quamdiu tamen infra Regna vel terras nostras praesentialiter extiteritis et non alias per vos vel alium seu alios regnicolas tamen nostros cum dictis neophitis sexus utriusque sic ut predicitur judaisantibus et eorum singulis nec non cum quibuscumque aliis judeis et judeabus ac personis aliis etiam christianis et nostrorum regnorum ac terrarum nostrarum incolis qui forsitan dictae apostasiae possunt esse in causa et culpabiles vel vehementer suspecti reperiri de praedictis aut parte eorundem poterunt vel alias vos informare ubilibet infra dicta nostra Regna et quascumque terras alias nobis quomodolibet subjectas inquirere inquisitiones et informationes quascumque tam summarias et secretas quam alias recipere et facere et quoscunque culpabiles aut suspectos de praedictis seu eorum singulis capere incarcerare capique et incarcerari facere eosque corrigere et punire juxta et secundum canonicas sanctiones et alias dictum inquisitionis officium cum omnibus et singulis emergentibus incidentibus dependentibus et connexis ac incumbentibus et necessariis circa predicta et quaelibet eorundem et prout in litteris apostolicis supradictis dictae vestrae commissionis a Sede apostolica habetis in mandatis exercere. Et nihilominus ut facta fidei quae favoribus multifariis promerentur et privilegiata sunt ut canonicae sanctiones attestantur suum sicut decet et optamus Deo placabilem sortiantur effectum universis et singulis officialibus et subditis nostris dictorum nostrorum regnorum et terrarum aliarum et locorum quoruncunque nobis quovismodo sive immediate vel mediate subiectorum praesentibus et futuris et ipsorum cuiuslibet officialium locatenentibus praesentium tenore districte praecipiendo mandamus quatenus ipsi et eorum singuli cum per vos dictum inquisitorem seu deputandum vel deputandos regnicolas tamen nostros super praedictis requirentur vobiscum in captione dictorum judaisantium et aliorum quoruncunque culpabilium vel suspectorum praedictorum ac in praemissis aliis omnibus et singulis exercendis faciendis et complendis assistant et consilium auxilium et favorem vobis et dictis deputandis per vos ad praemissa prebeant carceresque securos et sufficientes vobis assignent et reliqua praestent quae per brachium saeculare inquisitoribus et gerentibusfacta fidei praestari et fieri debet et est secundum jura solitum vobisque ac vostris per vos ut praedicitur deputandis de securo et solito conducto provideant quandocunque fuerint requisiti et quoscunque nostros regios et naturales laicos et domiciliatos in regnis vel terris nostris notis ubilibet constitutos et quos vos et dicti vestri deputandi duxeritis eligendos quosque vos et vestri deputandi ad predicta non exemptos seu alienigenas a terris nostris notarios sumere habeatis fortiter compellant si fuerit necesse ad vobiscum et cum ipsis deputandis et quolibet ipsorum assistendum ut scribas et notarios in praedictis in quocumque videbitur expedire vobisque et deputandis per vos ac singulos dum tamen infra terras nostras presentialiter fueritis ut praefertur in omnibus et singulis antedictis cum emergentibus dependentibus et connexis et praedictis el quolibet eorundem pareant efficaciter et intendant sicut nobis omni morosa dilatione et oppositione ac excusatione cessantibus quibuscumque ut mereantur fidei catholice zelatores reputari et ne sententias a canone latas contra fautores hereticorum et impeditores officium dicte inquisitionis et fidei negotiorum nostramque indignationem damnabiliter incurrant. Nostre tamen intentionis omnino existit quod locorum ordinarii ut Episcopi seu vicarii eorundem vel locatenentes ipsorum vicariorum aut inquisitor seu inquisitores dictorum nostrorum Regnorum et terrarum seu ipsorum alter ad electionem tamen vestram dicti inquisitoris et vestrorum vobiscum et cum ipsis deputandis in omnibus et singulis processibus ex dicta causa fiendis et ferendis sentenciis assistant et una vobiscum sententialiter diffiniant. In receptione enim seu examinatione testium nostri officiales Regii vel alii locorum temporales coadiuvent et assistant vobis et vestris deputandis cum per vos vel eos fuerint requisiti. Volumus insuper et per presentes decernimus quod si per vos dictum inquisitorem infra terras nostras existentem contingat ad predicta exercenda aliquos deputarequod transumpto harum nostrarum litterarum in instrumento publico et sub nostro sigillo inserto absque decreto cuiusquam judicis ordinarii per quoscunque subditos nostros et dictorum regnorum et terrarum talis et tanta fides adhibeatur et tantam efficatiam et roboris et valoris firmitatem obtineant ac si presentes littere nostre originaliter exhiberentur. Nihilominus omnes et singulas condemnationes et alia emolumenta inde provenientia vobis et nostro fisco applicari et per nostrum thesaurarium exigi levari et recipi laboribus et mercede dictorum notariorum et aliorum circa predicta necessariorum et solitorum duntaxat exceptis volumus et jubemus. Datum Cervarie octava die novembris anno a nativitate Domini M trecentesimo quinquagesimo nono. P. Cancelarius. (1359)
Praeinsertas sanctorum doctorum et summorum Pontificum auctoritates constitutiones statuta et ordinationes mihi Petro Michaeli Carbonello Regio Archivario hoc in loco transcribere libuit ad liquido monstranda quae pertinent ad hereticae pravitatis inquisitionem specialiter super juramento inquisitoribus ipsius hereticae pravitatis prestando per illos qui praesunt civitati vel loco alio quocumque nomine conseantur. Quod quidem juramentum modo predicto die veneris XX mensis julii anno a nativitate Domini MCCCC octogesimo septimo (1487) praestiterunt personae subscriptae in civitate Barcinona personaliter existentes reverendo in Christo patri fratri Alfonso Spina (1) predictae hereticae pravitatis inquisitori. Et primo Ills. Dominus Infans Henricus Aragonum et Siciliae Comes Emporiarum et caetera Locumtenens generalis Serenissimi domini Regis. Magnifici Franciscus Malet Regens Cancellariam Petrus de Perapertusa Vicarius Barcinonae Joannes Çarriera Baiulus generalis Principatus Cataloniae et caeteri officiales jurisdictionem exercentes.
(1) Memoria tenequod prefatus dominus Alfonsus Spina ingressus est civitatem Barcinonae die dominica quinta julii anno praedicto MCCCCLXXXVII.
En el relato que precede, antes del párrafo que empieza Nostre tamen, marca el autor la señal de nota, y en esta se extiende con el siguiente escrito, al pie del cual esplicaen cierto modo los motivos que le han impulsado á ello.
Nota: Quod egregius ille doctor Franciscus de Mayronis in suo quodam tractatu de hereticis dicit heresim esse errorem sed non quemcumque errorem qui est contra fidem catholicam aut Ecclesiam ut habetur in proemio de origine heresis Augustini ubi dicitur quod non omnis error est heresis licet heresis sine errore esse non possit: hec autem diffinitio confirmiatur per illud quod dicitur actuum V° ubi secta saduceorum fuit vocata heresis quia non solum contra fidem veteris testamenti negabant resurectionem et Angeles sed etiam contra Synagogam Phariseorum utrumque confitentium. Et nota quod heresis secundum Isidorum VIII ethimologiarum c. III et XXIIII q. II c. heresis ab electione vocatur quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod ilii esse videtur ut philosophi paripathetici achademici epicurei et stoici vel sicut alii qui perversum dogma cogitantes arbitrio suo ad instruenda sive suscipienda quelibet ipse sibi elegit. Nobis ergo ex nostro arbitrio nihil inducere licet nec eligere quod aliquis de arbitrio induxerit. Apostolos Dei habemus auctores qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Ita quod si Angelus etiam de caelis aliter evangelizaverit anathemata vocatur haec ille. Ex his patet quod heresis habuit ortum ab electione propri judicii quia non eligunt ea que sunt a Christo vere tradita sed ea que sibi suggerit mens propria. Attende etiam quod dicit Augustinus in li. contra Epistolam fundamenti non credere inquit evangelio nisi quia Ecclesie catholice credo. Etiam nota quod diverse opiniones doctorum Sacre Scripture si non pertineant ad fidem et ad bonos mores absque periculo auditores utranque opinionem sequi possunt in tali enim casu locum habet illud Rom. XIIII unusquisque in sensu suo abundat. In aliis autem que pertinent ad fidem et bonos mores nullus excusatur si sequatur opinionem erroneam alicuius Magistri non quidem propter ignorantiam quia tunc immunes haberentur a peccato qui secuti sunt opinionem Arrii Nestorii et aliorum errantium in fide nec etiam excusari potest propter simplicitatem et ignorantiam quia in rebus dubiis potissime in his que sunt fidei non est de facili praestandus assensus. Ideo ut diect Augustinus III de doctrina christiana consulere debet aliquis regulam fidei quam de scripturarum planioribus locis et auctoritate Ecclesiaa percipit. Praeterea legi quod utile est esse hereses in Ecclesia Dei licet in se hereses male sint et hoc probatur auctoritate Apostoli I Cor. XI ubi dicitur Oportet hereses esse ut qui probati sunt manifesti fiant in vobis super quo dicit glosa Oportet et utile est etiam hereses esse sicut errant in hiis qui dubitabant de resurrectione etc. Et licet Apostolus dicat Oportet hereses esse tamen non vult nec optat ut hereses sint sed quia sic futurum est dicit et quia hoc utile est. Et attende manifeste utiles esse hereses non in se quia male sunt sed quia earum causa excitantur catholici viri ad consyderandas veritates fidei catholicae et sacrae scripturae qui primo inadversenter quasi somno gravi dormiebant. - An sit cum hereticis aut aliis hominibus publice disputandum de fidei respondetur secundum Thomam in secunda secunde q. X quod in disputatione fidei sunt duo consyderanda unum ex parte disputantis scilicet quia disputat tanquam dubius de fide et experiri volens veritatem tunc peccat proculdubio tanquam infidelis. Si autem disputat ad confutandum errores vel ad exercitium est laudabilis. Aliud est consyderandum ex parte audientium utrum scilicet ipsi sint instructi et firmi in fide tunc enim nullum est periculum disputare aut si audientes sunt simplices et in fide titillantes et tunc circa tales distinguendum est quia si sunt solicitate ab infidelibus intentibus in eis fidem corrumpere tunc necesse est publice disputare dummodo inveniantur aliqui ad hoc idonei per hoc nam simplices in fide firmabuntur et tolletur decipiendi facultas in fidelibus. Si vero non sunt solicitati tunc periculorum est publice de fide disputare coram simplicibus quorum fides etiam ex hoc est firmior quod nihil diversum audierunt et ideo non expedit eis ut audiant verba infidelium disputantum contra fidem. Prohibentur quoque omnes laici publice disdutare de fide vel oculte. Qui vero contra fecerit excomunicationis laqueo innodetur extra. de hereti. C. quecumque li. VI. Nota hic de modo inquirendi hereticos scilicet quod si papa dat certam formam illa tenenda est alias possunt queri per accusationem inquisitionem
et denuntiationem sed in examinatione testium contra hereticos debent interesse duae personae religiose et si fieri potest per publicam personam conscribi testium dicta extra. de hereti. C. ut officium li. VI. S. volumus et conceditur religiosis qui dum essent in saeculo tabellionatus officium habuerunt et exercuerunt et etiam clericis si in sacris sint constituti exercere libere officium tabellionatus quo ad premissa si eis injunctum fuerit ut in dicto C. ut officium S. concedentes. Item tenentur Diocesani vel Archiepiscopi vel Archidiaconi semel saltem in anno per se vel per alios querere hereticos ubi fama est eos habitare et illos quos credunt de hoc aliquid scire debent compellere jurare ut indicent si quos habent suspectos propter occulta conventicula vel alia signa extra. in C. excomunicamus S. addicimus. Suspectus autem si vocatus confitetur et speratur de correctione potest ei injungi penitentia salutaris. Si autem negat et ante sit infamatus indicetur ei purgatio quam si non prestiterit excomunicabitur et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitabitur. Et si per annum sic steterit extunc. velut hereticus condemnetur ....
Item illi que presunt civitati vel loco alii quocumque nomine censeantur ad requisitionem eorum debent jurare prescise attendere inviolabiliter observare ac facere ab omnibus suis subditis inviolabiliter observari toto tempore sui regiminis constitutiones in favorem fidei a Sede Apostolica promulgatas ac etiam reprobatas quas qui jurare noluerit et servare ut infamis et tanquam hereticorum fautor ac de fide suspectus officio et honore sui regiminis oxpolietur nec ulterius ad dignitatem aliquam vel officium publicum assumatur nec teneat aliquid quod fecerit ut potestas ballivus vel consul vel rector extra. li. VI C. ut officium S. statuimus. Debent etiam omnes rectores in hoc negotio parere diocesanis et etiam inquisitoribus nec aliquo modo debent cognoscere de hoc crimine ut captus liberare et huiusmodi alias sunt excomunicati et si excomunicationem sustinuerunt per annum condemnari debent tanquam heretici extra in C. ut inquisitionis li. VI. Item in negotiis heresis procedi potest simpliciter et de plano et si periculum esset non nominatis accusationibus vel testibus publice nisi coram aliquibus providis precipiendo et de tenendo secretum sed cessante periculo publicentur fit in aliis judiciis extra. in capitulo statuta li. VI. Sed numquid hereticus poterit appellare dico quod hereticis inhibita est appellatio extra. eodem C. ut inquisitionis li. VI. - Nota quod non potest quispiam esse inquisitor nisi altigerit quadragessimum annum et tam ipsi quam comissarii deputati non possunt pecuniam extorquere nec scienter ecclesiarum bona ob delictum clericorum fisco Ecclesiae applicare alioquin sunt excomunicati ipso facto a qua non possunt absolvi praeter quam in mertis articulo donec illis a quibus extorserint plene satisfecerint de pecunia sic extorta nullis privilegiis pactis aut remissionibus super hoc valituris extra. de hereticis volentes in Clementinis. Et nullo modo potest inquisitor procedere contra aliquem officialem vel nuncium Romanae Curiae ut patet in Extravaganti Joan XXII que incipit confrater. Quis proprie dicatur relapsus respondetur quod accusatus de heresivel suspectus vehementi suspitione qui in juditio abiuravit et postea commitit ipsam talis censetur relapsus licet antea heresis crimen non fuerit plene probatum.Sed si levis fuit suspicio non debet judicari relapsus quamquam ex hoc sit gravius puniendus non tamen debet ex hoc in heresim relapsorurn pena puniri extra. de hereticis accusatus li. VI. Qui vero in una specie scire in uno fidei articulo vel sacramento Ecclesiae erravit et postea abjuravit simpliciter vel generaliter heresim si postea erret in alio relapsus est judicandus Extra. eo. accusatus li. VI. Ille autem de cuius lapsu in heresim ante abjurationem constiterat vel nunc constat si postea hereticos receptet deducat visitet vel associet vel numera aut dona eis donet vel mittat vel favorem impendat qui excusari non possit judicari debet relapsus Extra. eo. accusatus li. VI in tali casu verum est quod dicit Apostolus ad Ro. I qui talia agunt digni sunt morte non sonlum qui faciunt sed etiam qui consentiunt facientibus. Item est notandum quam penam incurrunt Episcopi vel inquisitores vel eorum substituti si maliciose aut fraudulenter imponant alicui crimen heresis vel aliquid alio falso imponentes quod impediat executionem officii eorundem respondetur quod si ipsi causa odii gratiae vel amoris vel lucri vel commodi temporalis omiserint procedere vel aliquem vexarent imponendo ipsam heresim etc. si Episcopi sunt vel supra per triennium incurrunt suspensionem ab officio. Si inferiores sunt excomunicati sunt a qua non nisi per papam possunt absolvi preterquam in mortis articulo et eandem penam incurrunt si omiserint contra quemquam procedere ubi fuerit procedendum Extra. de hereticis multorum in Clemen. Etiam est videndum si in aliquo casu sunt heretici tolerandi respondetur quod in pena heresis tria possumus consyderare primo ipsius gravitatem criminis secundo Ecclesiae corrigentis charitatem tertio ipsorum fidelium utilitatem. Considerando primo criminis gravitatem statim cum heretici deprehensi sunt essent interficiendi magis quam incendiarii aut falsarii unde Exodi. XXXII statim cum Moyses descendit de monte mandavit quod frater interficeret fratrem suum et proximus proximum pro peccato idolatriae. Et Deutero. VII mandatum fuit populo Israelitico ut aras hereticorum subverteret et sculptilia combureret. Et III Regum XXII dicitur quod Rex Ozias vidit sepulchra in montibus tulitque ossa eorum de sepulchris et combuscit illa. Si vero consyderamus in tali crimine charitatem ecclesiae tunc non statim traduntur heretici exterminio sed circa eos servatur ordo correctionis fraternae quia monetur primo et secundo et si postmodum reperiuntur relapsi non amplius Ecclesia eos tolerat quia nihil amplius de eorum correctione imperat. Sed consyderando utilitatem fidelium si aliqui sint heretici qui sic defendunt falsitatem sententiae suae ut in terra multitudinerm faciant et conventiculorum segregationes vel ecclesiae conturbationes cogitent tunc absque alia dilatione vel inquisitione exterminandi sunt quia cum bonum commune sit preferendum privato magis est providendum saluti communi quam saluti alicuius vel aliquorum. Sed id unum omiseram de pena qua sunt puniendi heretici et respondetur quod quadruplici pena scilicet excomunicatione depositione rerum ablationeet militari persecutione. Excomunicatione quia omnis hereticus sive occultus sive manifestus ipso jure est excomunicatus majore excomunicatione XXIII q. I. C. I et II. Extra. de heret. C. ad abolendam. Secundo depositione quia indistincte sive clericus sive laycus etiam Papa vel imperator vel quilibet alius debet deponi ab omni dignitate XL. dist. si Papa XXXIIII q.I. qui contra pacem. Tertio rerum temporalium oblatione quia omnia bona eorum debent confiscari Ecclesiae cui deserviebant si erant clerici vel laici si in temporali jurisdictione sunt Ecclesiae subjecti. Aliorum vero laicorum bona principibus secularibus confiscantur. Quarto militari persecutione si enim propter malos puniendos oportuit Regiam maiestatem non solum legibus esse decoratam sed armis armatam multo fortius propter hereticos exterminandos. Ideo dicit gl. I. Cor. v. de Paulo quod cum videbat aliquos protervos ad corrumpentes fidem Sathanae tradebat corporaliter vexandos. Sic ergo heretici non solum excomunicantur et deponuntur sed etiam omni officio et beneficio debent expoliari et si clericus sit debet degradari et demum quilibet talis debet reliqui arbitrio potestatis secularis animadversione debita puniendus scilicet crematione nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidem velit reverti et errorem suum abjurare et satisfactionem exhibere et sic redeuntes debent in perpetuo carcere recludi Extra. de hereticis excomunicamus II. Sed quam penam incurrunt credentes receptores defensores et fautores hereticorum respondetur quod quilibet talis est excomunicatus et si non satisfecerit infra annum ex tunc ipse jure est infamis nec ad publica officia seu consilia nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi nec ad testimonium debet admiti nec potest condere testamentum nec ad alicuius hereditatis successionem accedere. Nullus quoque a super quocumque negotio sed ipse aliis cogetur
ADVERTENCIA.
Siendo excesivo el número de páginas que comprende el original de los opúsculos de Carbonell para un solo volumen de la Colección, hemos creído conveniente y más cómodo para el lector repartir la materia entre dos tomos de cuatro cientas páginas cada uno, esto es, prescindir de la división en secciones o partes, como se manifiesta en el prólogo, aun cuando parezca ser la más propia, y preferir la de la materia u original, para que los los dos tomos que resulten sean iguales en volumen y no difieran mucho de los demás que les preceden en esta publicación. Sin embargo, para que no parezca interrumpida la sección empezada en las últimas páginas de este volumen, hemos procurado acabar el tomo donde concluyen los documentos que pueden decirse preliminares de la misma, de manera que la parte narrativa o verdadero relato de cuanto corresponde a los sucesos de la Inquisición empieze en el tomo siguiente, al fin del cual se dará el índice completo de todos los opúsculos.
La diferencia que resulte de esta distribución, se compensará proporcionalmente en los tomos sucesivos.
respondere si judex est eius non valet sententia si tabellio non valent eius instrumenta. Et sic in similibus. Si vero sit clericus ab omni officio et beneficio debet deponi et illi qui tales postquam fuerint ab ecclesia denominati evitare contempserint debent excomunicari probantur hec omnia Extra. eodem excomunicamus C. S. credentes. Item omnes clerici qui talibus exibent ecclesiastica sacramenta vel traderent ecclesiasticae sepultarae aut elemosinas seu oblationes eorum reciperent debent privare suo officio ad quod nunquam restituentur sine indulto Sedis Apostolicae speciali similiter et regulares quorum etiam privilegia in illis diocesibus non serventur eis in quibus tales excessus perpetrare presumpserint ut in d. c. excomunicamus S sane clerici. Et nota quod ipsi credentes eorum erroribus heretici sunt dicendi Extra. eodem excomunicamus II. Quicumque etiam hereticos credentes receptores defensores vel fautores eorum scienter presumpserint ecclesiasticae tradere sepulturae excomunicati sunt nec debent absolvi nisi propriis manibus publice extumulent et projiciant corpora damnatorum et locus ille perpetuo eareat sepultura Extra. de heret. c. quicunque li. VI. Item heretici cum omnibus fautoribus modo dictis et ipsorum filii usque ad secundam generationem ad nullum ecclesiasticum beneficium seu officium publicum admittantur alias irritum est. Extra. eo. c. quicunque S. heretici. Et si dicas ex predictis colligitur quod hereticus est multiplici pena puniendushoc videtur irrationabilequia Deus non punit his in id ipsum. Cum ergo omnes heretici sunt excomunicati ut dictum est et excomunicatio si pena sequatur quod non sunt alia pena puniendi respondetur quod pro uno peccato una pena quis punitur sed si ad unum peccatum plura concurrunt que sunt multa peccata vel propter relapsum eiusdem potest homo juste puniri multiplici pena. Sed quis ergo labitur in damnatam heresim punitur pena excomunicationis quia ut dictum est omnis hereticus est excomunicatus sed si post abjuratam heresim iterum labatur debet alia pena corporali puniri vel temporali damnari. Pleraque alia in hac materia scribi possent quae brevitatis gratia omittere placuit.
- Quae supra scribuntur ego quidem P. M. Carbonellus excerpsi ab sacris litteris in favorem fidei et adversus haereticos exaratis et in hunc locum ea collocare curavi adeo ut in promptu quae ad inquisitionem adversum haereticos ipsos pernecessariam pertinere videbuntur si non in totum saltem in partem citius habeantur.
FIN DEL TOMO VIGÉSIMO SÉPTIMO DE LA COLECCIÓN, PRIMERO DE LOS OPÚSCULOS INÉDITOS DEL CRONISTA CATALÁN PEDRO MIGUEL CARBONELL.
sábado, 6 de diciembre de 2025
Linga occitana, 1412
Memorial de les coses que mossen Dalmau de Darnius et micer Joffre Dortigues consellers et oydors de la cort del senyor rey ambaxadors per lo dit senyor en les partides de França destinats per vigor de les letres de crehença que sen porten han a explicar.
Paulus secretarius.
- Primo recuperabunt et portabunt secum pro advisatione sua copiam tractatuum firmatorum inter ambassiatores domine regine Neapolitane et filii sui super successione corone regalis Aragonum et simili modo portabunt secum copias firmarum dominorum regum Francie et Castelle et alia omnia consequtiva ad predicta.
- Paulus secretarius.
- Item recuperabunt et portabunt secum literam patentem per modum salviconductus dicti domini nostri regis et literas credenciales clausas pro dominis regibus Francie et Dafino filio ejus et omnibus dominis ducibus prelatis et comitibus de consilio regis Francie.
- Paulus secretarius.
- Item licet dirigantur principaliter ad regem Francie nichilominus ad cautelam poterunt portare literas credenciales pro rege Ludovico qui est in Francia et regina uxore sua ut si expedierit eis loqui pro vel contra haberent literas paratas.
- Paulus secretarius.
- Item recuperabunt etiam et portabunt secum literas originales seu copias literarum missarum pro parte regine predicte neapolitane per quas reprobabat electionem factam de novem personis pro declaratione regie corone Aragonum et discedebat a judicio determinatione declaratione earum tanquam sibi suspectarum et electarum ut aseverat per fraudem maxinationem et notoriam tiranniam. - Paulus secretarius. - Item etiam portabunt efectum propositionis facte per episcopum Sancti Flori in parlamento Dertuse in crastinum electionis dictarum novem personarum in qua electionem predictam et personas multipliciter impugnavit sicut etiam postea idem fecit coram consiliariis et in consilio Barchinone et etiam per totum iter redeundo in Franciam et postea idem fecit in consilio regis Francie post declarationem jam diutius factam. - Paulus secretarius. - Item cum predictis literis et scripturis ac presenti memoriali dicti ambassiatores ex parte domini nostri regis ad dictum dominum regem Francie destinati presentabunt eidem si sit in statu sanitatis alioque ejus consilio in generali et etiam si expediret in particulari literas credenciales domini nostri regis per quas in hora audientie eis date: - Primo exponent salutationem cordialem domini nostri regis ad regem Francie exponent - que salutem et prosperum statum domini nostri regis et domine regine ac etiam domini primogeniti et aliorum filiorum suorum et qualiter dominus noster rex afectat continue scire prosperum statum illius regis et suorum et rogat id sibi continue intimari etc. in forma. - Paulus secretarius. - Item exponent qualiter circa finem decembris proxime lapsi venerunt Barchinone ad dominum regem nostrum dominus episcopus Sancti Flori et Guillelmus Sangeti ut ambassiatores dicti domini regis Francie dumtaxat et exposuerunt domino regi et coram suo consilio ex parte ipsius domini regis Francie in efectu quod ipse dominus rex Francie audiverat tam relatione dictorum ambassiatorum domini nostri regis sibi missorum quam alias declarationem regie corone Aragonum et qualiter ipse dominus rex noster pro quo fuerat facta declaratio receperat regni possesionem et quod quantum ipse dominus rex Francie intellexerat pro parte regis Ludovici jus in dicto regno putabatur facere pro uxore sua et filio ejus. Et quia idem rex Francie diligebat honorem utrorumque volebat se ponere medium inter eos et videbatur sibi quod dominus rex noster deberet se reddere liberalem ad aliqualem bonam satisfactionem proinde dicto regi Ludovico et uxori ac filio suis faciendum et tunc dixerunt multa verba satis grossa que non placuerunt consilio dicti domini regis. Et interrogati si illa dicebant ex parte dicti domini regis Francie responderunt quod non sed a se ipsis et voluntate illa haberi pro non dictis. Et deinde requisiti dederunt in scriptis unam cedulam sigillatam et subscriptam cujus copia isti ambassiatores domini nostri regis secum portabunt in qua ut ejus tenore constat continentur novi tractatus satisfactionis fiende regine Neapolitane et ejus filio per dominum nostrum regem pro jure quod se pretendebant habere in regnis Aragonum et nulla fit mentio de capitulis diu antea id est antequam declaratio per novem personas nec electio ipsarum novem personarum essent facte inhitis coneordatis et firmatis super hoc pro bono pacis et concordie inter ambassiatores utriusque partis scilicet domini nostri regis tunc infantis Castelle ex parte una et dicte domine regine Neapolitane ac filii sui divisim ex altera: que quidem capitula fuerunt per ipsas partes principales et deinde per reges Francie et Castelle laudata et approbata quorum copiam dicti arnbassiatores ut prefertur secum portant et deberit notare et quando expederit recitare efectualiter capitula primum secundum et ultimum. Et bene credit dominus rex noster quod si domino regi Francie et suo consilio fuissent ad memoriam reducta illa capitula maxime per ambassiatores per eum missos cum dicto tractatu qui illa sciebant et prius firmaverant nullatenus mandasset eisdem ambassiatoribus novos tractatus monere cum id sapiat a prioribus concordatis et firmatis discedere. Ulterius stat in veritate quod pars dicte domine regine et filii sui videtur tam vocaliter quam realiter ab efectu dictorum capitulorum per antea firmatorum discessise multis modis: nam cum per parlamenta que tunc celebrabantur in Aragone Cathalonia et regno Valentie concorditer et cum magna deliberatione essent electe in civitate Dertuse novem persone idonee de dictis regnis et terris ad recognoscendum et declarandum cui ex competitoribus tanquam potiori in jure subjecti corone Aragonis deberent prestare homagium fidelitatis in crastinum publicationis dictarum novem personarum ambassiatores dicte domine regine et filii sui de directo venientes contra capitula predicta biduo ante firmata publice dicte electioni contradixerunt allegantes satis
inciviliter dictas novem personas seu plures ex eis fuisse et esse parti dicte domine regine filii sui suspectas et hoc minus procaciter replicarunt concludentes quod recedebant ab eorum judicio et nolebant stare eorum declarationi et publicationi postea faciendis. Et hoc idem tam dicti ambassiatores quam dicta domina regina per sua scripta et literas directas prefatis novem personis in Caspe congregatis et singulis civitatibus prefate corone Aragonum subjectis publicarunt per quos quantum in eis fuit judicium et declarationem dictarum novem personarum que tunc inminebant facienda et per Dei gratiam fuerunt facta toto posse impugnarunt ut per tenores predictarum literarum et aliorum actuum quos secum portant potest constare. - Paulus secretarius. - Item etiam post factam declarationem dictarum novem personarum et per omnes subjectos dicte corone acceptatam et possessionem regnorum per dominum regem nostrum apprehensam pro parte regis Ludovici et uxoris ac filii fuit dicta declaratio in presentia domini regis Francie et sui consilii impugnata quod satis est notorium et hoc episcopus Sancti Flori et Guillelmus Saquen ambassiatores nuperime missi domino nostro regi retulerunt et in eorum scriptura eidem domino regi data posuerunt quam dicti ambassiatores secum portant. - Paulus secretarius. - Item cum premissa constet evidenter quod pars dicte domine regine et filii sui ante publicationem et in publicatione et post publicationem dictarum novem personarum recesserint a capitulis supradictis inter dominum nostrum regem et eos firmatis tu prefertur: videtur rationabile et justum de veritate justitie quod dominus noster rex minime teneatur ad observandum dicta capitula nec ad complendum aliquid de contentis in eisdem et per consequens nulla ratione videtur dominum nostrum regem prefate regine et filio obligari: veruntamen attentis vinculis amicitiarum domorum Aragonum Francie et Castelle de quibus Aragone et Castella dominus noster rex trahit originem et ad honorem domini regis Francie cui dominus noster rex hactenus studuit et nunc etiam cupit complacere dominus noster rex dabit locum quod ambassiatores sui qui vadunt tractare de et super dictis capitulis jam firmatis cum ordinationibus tamen sequentibus etc. - Paulus secretarius. - Primo quod statuant de terminis competentibus ad solutionem quantitatis centum quinquaginta mille florenorum in eisdem capitulis memorate qui viderentur convenientes ad tres annos per tertias solvendi computandos a die qua constaret domino regi de renunciatione et aprobatione inmediate sequenti. - Paulus secretarius. - Secundo quod pars dicte domine regine et filii sui renunciet expresse mediantibus publicis instrumentis contradictionibus et oppositionibus per eam factis et positis ut supra fertur contra dictas novem personas aut aliquas ipsarum et contra processum publicationem ac declarationem ipsarum et quod ipsas publicationem et declarationem approbent taliter quod inde nequeat oriri questio in futurum. - Paulus secretarius. - Item quia filius predictus regine Neapolitane est infra annos pubertatis ad hoc ut valeant renuntiatio et approbatio pro parte sua fiende expedit quod sibi detur curator legittime et quod tam curator quam etiam rex Ludovicus ut pater et administrator ipsius in presentia judicis competentis faciant dictas renunciationem et approbationem que insuficientur per interpositionem decreti et auctoritate judicis prelibati. - Paulus secretarius. - Item si fiat ambassiatoribus domini regis mentio de matrimonio poterunt respondere quod cum filii etc. sint aduch impuberes non hortatur dominus rex noster ad istud firmandum vel exequendum adhuc sed adveniente pubertate faciet et complebit id ad quod ex tenore capitulorum posset obligari. - Paulus secretarius. - Item postquam fuerint explicata premissa die sequenti vel alia exponant regi seu ejus consilio qualiter post predictas declarationem et publicationem comes Urgelli quia erat unus de competitoribus dicte successionis prestitit fidelitatis juramentum domino nostro regi ut fidelis vassallus: et post idem comes diabolico comitatus spiritu fuit infidelis et rebellis et perseverat in eisdem: ea propter dominus rex non valens sub dissimulatione conniventibus oculis talia inulta pertransire cepit inquirendo et mediante justitia procedere contra eum et demum per justitiam providit castra et fortalitia ejusdem comitis fore ad posse regium apprehendenda: quam provisionem idem dominus rex exequi mandavit et mandat maturo digesto consilio totius curie generalis principatus Cathalonie et de expresso assensu et aprobatione omnium regnorum et terrarum suarum. Sed quia ut per literas scivit dominus noster rex novissime idem comes nititur quantum in eo est dicte exequtioni resistere et procurat sibi auxiliari in dicta resistentia per nonnullos subditos regis Francie: eapropter instent dicti ambassiatores quod dominus rex Francie per suas literas patentes mandet officialibus suis et signanter illis qui sint in Linga Occitana ne permittant aliquos subditos ipsius regis Francie ire in adjutorium dicti comitis et eos prohibeant a dicto auxilio et revocent remediis oportunis nec permittant etiam alias gentes extraneas in auxilium dicti comitis per regnum Francie pertransire et mittat dictus dominus rex Francie per exequtionem hujus provisionis aliquem vel aliquos officiales regios ut moris est. - Paulus secretarius. - Item ducant secum ambassiatores translatum quarundam literarum similium quas jam idem rex Francie in simili quasi materia concessit. - Paulus secretarius. - Item ducant transumptum instrumenti dicte fidelitatis prestite per comitem Urgelli. - Paulus secretarius. - Dominus rex mandavit michi Paulo Nicholai. - Vidit Berengarius de Bardaxino. - Franciscus Daranda conservator.
(N. E. Ver el otro texto con "aragonensi lingua".)
