Mostrando las entradas para la consulta llerde ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta llerde ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVIII, perg 223, enero 1149


LVIII
Perg.n° 223. Enero 1149.

Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus novembris anno Domini millessimo ducentessimo VIIII. Sit notum omnibus hominibus quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis atque llerde et Tortose marchio et ego Ermengaudus comes Urgelli qui per manum comitis barchinonensis Ilerdam habeo donamus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus sive statoribus llerde civitatis tam presentibus quam futuris casas et casales et ortos et ortales et totam civitatem llerde tam constructam quam destructam tam infra muros quam extra muros ut ibi habitetis et populetis et mansiones edificetis: et damus vobis totum territorium civitatis llerde tam cultum quam heremum cum omnibus terminis et pertinentiis omnesque introitus et exitus suos ut habeatis ibi mansiones et hereditates vestras sicut unicuique vestrum eas dabimus per cartas nostre donationis per alodium proprium et franchum cum prole et sine ea ad faciendum exinde quitquid volueritis tamquam de propriis hereditatibus vestris ad dandum vel vendendum sive impignerandum quibuscumque velitis exceptis militibus et sarracenis. Donamus iterum vobis prata et paschuas fontes et aquas boschos et legnamina et venationes plana et montana ad omnes vestros usus et ad omnia vestra pechora pascenda et conducenda. Donamus iterum vobis omnibus ut deinceps in civitate llerde et in termino ejus non donetis leudam nec ullum usaticum nec aliqua persona hoc a vobis requirere audeat in perpetuum: et quod nos aut aliquis senior vel castlanus sive vicarius aut bajulus llerde homo vel femina non faciamus vel faciant ullam fortiam vel districtum in personis vestris neque in possessionibus vestris: et quod nos aut ullus senior vel bajulus llerde non possimus vel possint vos inculpare aut increpare de aliquo absque legitimis et idoneis testibus et quod non faciatis nobiscum aut cum alio seniore vel bajulo llerde bataiam: et quod sitis deinceps securi liberi et franchi cum omnibus hereditatibus vestris atque possessionibus vestris absque aliquo retentu quem ibi non facimus preter fidelitatem et solam rectam justitiam quam ibi retinemus: quam justitiam et fidelitatem ita tenebitis et observabitis sicut inferius scriptum est et constitutum. Primus siquidem modus institutionis et observationis justitie hic est: si quis eduxerit cultellum aut ensem aut lanceam adversus alium minando vel irascendo aut donet curie LX solidos aut manum perdat: qui autem prendiderint latronem suas causas ei furantem tandiu eum teneat donec sua recuperet et postmodum illum ad justitiam reddat curie: et si quis tenuerit pignus alterius et ipse qui debitor fuerit noluerit debitum ad terminum reddere teneat ipsum pignus qui tenet decem diebus post illum terminum post quos si noluerit debitor reddere debitum ex tunc sit licitum ei qui pignus tenuerit vendere vel impignerare illud cui voluerit unde suum recuperet: si quis vero fuerit debitor aut fidejussor alicui habitatori vel statori Illerde et ad terminum noluerit eum pachare si clamor de eo venerit ad curiam cogatur debitor ille vel fidejussor totum ei reddere debitum et tantum curie de suo proprio dare quantum fuerit tertia pars illius debiti: quod si curia nollet aut non posset ipsum debitorem vel fidejussorem distringere ex tunc sit licitum habitatori Ilerde pignerandi debitorem ipsum vel fidejussorem in cavallis aut mulis aut in omnibus propriis rebus ipsius quascumque invenerit. Omnes vero injurias et omnia malefacta que fuerint infra habitatores Ilerde habeant licentiam probi homines Ilerde ea ad invicem adaptare et pacificare si voluerint antequam ad curiam querimonia inde feratur. De illis autem injuriis et malefactis de quibus fuerit clamor curie factus firment inde directum secundum quantitatem malefacti et faciant illud per judicium curie. Et si quis fueri captus in adulterio cum uxore alterius currant ambo vir et femina per omnes plateas civitatis llerde nudi et verberati nec aliud dampnum honoris vel peccunie inde sustineant. Et nos prescripti comites barchinonensis scilicet et urgellensis convenimus vobis omnibus habitatoribus Ilerde omnia suprascripta tenere firmiter et adatendere bona fide sine vestro engan et manutenebimus et defensabimus corpora vestra et omnia vestra in omnibus locis maris et terre ubi potentiam habeamus contra omnes homines et feminas sicut nostros proprios atque karissimos homines. Et nos omnes pariter populatores atque statores llerde civitatis majores et minores convenimus vobis senioribus nostris Raimundo comiti Barchinonensi et Ermengaudo comiti urgellensi quod ab hac die in antea simus vobis fideles in omnibus directis et justitiis vestris bona fide et sine aliqua fraude nobis scientibus et quod adjuvemus vos tenere et conservare civitatem et villam Ilerde secundum posse nostrum.- Et si quis hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplo omnia supradicta componat et postmodum hoc firmum permaneat omne per evum. Facta ista carta mense januarii anno dominice incarnationis millessimo centessimo XLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. - Signum Adefonsis + regis aragonensium et comitis barchinonensium. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hanc donationem fecit firmavit testesque firmare mandavit. - Sig+num Ermengaudí filii sui comitis Urgelli qui hoc laudat et firmat. - Sig+num Arnalli Mironis comitis Palearesis. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Bernardi de Belloloco. - Sig+num Geralli de Jorba.
- Sig+num Guillelmi de Cervera. - Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola. - Sig+num Berengari Arnalli de Anglerola. - Sig+num Gomballi de Ribeles. - Sig+num Arnalli de Ponts. - Sig+num Berengarii de Torroja. - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto. - Sig+num Petri de Betesa presbiteri ecclesie de Villanova. - Guillelmus Palentianus scripsit se pro teste et hoc Sig+num fecit. - Sig+num mei Arnaldi Mironis qui hoc translatum cum ejusdem autentico comprobavi: Qui hujus translati sunt testes. - Berengarius de Vilanova translatavit et hoc sig+num fecit cum literis suprapositis in Xa linea.

LIV, perg 202, 25 mayo 1148


LIV
Perg. N°202. 25 may. 1148.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Ermengaudum comitem Urgellensem. Donat itaque prephatus comes Barchinonensis predicto comiti Urgellensi per fevum civitatem Ilerdam cum omnibus terminis suis videlicet de termino de Jabud usque ad terminum de Corbinis et donat ei tertiam partem totius Ilerde et termini ejus in omnibus rebus in dominio retentis duabus partibus sibi in omnibus. Et dat eidem civitati terminos suos in omnibus locis ubicumque debet habere
exceptis terminis castellorum. Et comes Urgellensis de ista sua tertia parte possit dare quantum voluerit et cui voluerit. Simililer comes Barchinonensis de duabus partibus suis possit dare quantum voluerit et cui voluerit et comes Barchinonensis in duabus partibus suis donet militie templi Ihierosolimitani illam quintam partem quam ipsa militia debet habere de tota civitate Ilerde et de terminis ejus in omnibus. Et in illa quinta parte jamdicta ipsi milicie comes Urgellensis aut ullus homo per eum non habeat ullum senioraticum neque ullum districtum aliquo modo. Et comes Barchinonensis pro illo senioratico de illa quinta parte prenominate militie facit emendam comiti urgellensi ipsum castrum de Azcho tali modo ut comes barchinonensis comendat comiti Urgellensi ipsum castlanum. Et in illas ostes et cavalcadas ubi fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi sit ipse castlanus ibi cum comite Urgelli cum militibus suis: et in illas ostes et cavalcadas ubi non fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi vadat ipse castlanus cum comite Barchinonensi cum militibus ipsius castri: et quandocumque requisierit comes Barchinonensis potestestatem ipsius castri de Azcho per se aut per nuntios suos jamdictus comes Urgelli donet ei potestatem ipsam sine engan iratus aut pachatus. Et si comes Urgelli ibi non esset ipse castlanus donet ei ipsam potestatem iratus vel pachatus quandocumque eam requireret comes Barchinonensis per se vel per suos. Et donat ei comes Barchinonensis in Azcho videlicet comiti Urgelli duos homines in
dominio. Et comes Barchinonensis mitat castlanum in predicta civitate Ilerde et collocet eum de duabus partibus suis. Et ipse castlanus habeat senioraticum in tota civitate llerde et in omnibus supradictis terminis ejus excepto in illa quinta parte supradicta prephate milicie. Et totum ipsum senioraticum quod ibi habuerit castlanus et quidquid ei dederit comes per castlaniam habeat hoc totum solide et libere per comitem Urgellensem. Si antem de predicto castlano venerit ad apertura comes Urgelli mittat ibi castlanum ad suam voluntatem et comes Urgellensis donet potestatem de predicta civitate llerde comiti Barchinonensi iratus vel pachatus quotienscumque eam quesierit per se vel per nuntios suos. Adhuc autem prelibatus comes Barchinonensis donat prenominato comiti Urgellensi
ipsum castrum de Cardona cum omnibus terminis suis ad suum proprium alodium ad faciendum voluntatem suam. Iterum donat ei ipsum castrum de Albella cum omnibus
terminis suis ad proprium alodium ita videlicet ut Petrus de Stopana habeat illud per comitem Urgellensem sicut habebat per comitem Barchinonensem. Item predictus comes Barchinonensis convenit prenominato comiti Urgellensi quod emendet ei Bergeda de Tortosa usque Illerdam cum consilio procerum suorum et procerum comitis Ermengaudi qui hoc per bonum laudaverint. Et comes Urgellensis habeat ipsam emendam per comitem Barchinonensem per fevum. Et de castellis de ipsa emenda donet potestatem comiti barchinonensi quotiescumque requisierit eam per se aut per nuntios suos iratus vel pachatus. Iterum convenit predictus comes barchinonensis ipsi comiti urgellensi quod donet ei singulis annis mille morabetinos quingentos ad festum Sancti Michaelis et quingentos ad Pascha usque quo capiatur Ilerda. Et si forte quod absit pacem fecerit cum llerda donet ei tertiam partem de ipsa paria quam inde habuerit et cadant mille morabetini. Quod si tertia pars non sufficerit ad mille morabetinos compleat ei de suo quod defuerit comes barchinonensis. Et comes barchinonensis donat ei in Barchinona unum burgensem videlicet capdemansum Petri Costancii cum ipso qui tenet illud et unum judeum nomine Santo. Propter hec quoque dona superius comprehensa et propter ipsos fevos prenominatos convenit predictus comes Urgelli comiti Barchinonensi quod sit propter hoc suus solidus sicut homo debet esse de suo meliori seniori et quod inde faciat ei ostes et cavalcadas et cortes et placita et seguimenta quando ipse jusserit de suo corpore cum hominibus quos tenebit de honore ejus et cum hominibus suis de Urgello sicut homo debet facere suo meliori seniori et quod faciat per eum pacem et guerram sarracenis et christianis de se et de suis hominibus et de terra sua et quod faciat ei fidelitates per sacramenta de suo corpore et de suo honore et de tenendo isto placito. Facta carta convenientie VIII kalendas junii anno dominice incarnationis millessimo CXLVIII regnique Ledovici regis junioris anno XI. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Ermengaudi comes. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Berengarii Arnalli de Anglesola. Sig+num Arnalli de Pontis. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in linea V et VI die annoque prescripto. (Alphabeto divisa).

Nota: millessimo CXLVIII : 1148, Perg. N°202. 25 may. 1148.

sábado, 15 de febrero de 2020

XIX, perg 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XIX.
Perg. n. 633. Jai. I. 17 may. 1234.

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum nostrorum sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curia constituti habito consilio episcoporum et aliorum Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniam constitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticis et consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariis grossis et minutis ortis campis et vineis domibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies: et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel iterfecerit eum sit statim traditor. Item statuimus quod nullus vicarius noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace. Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorare nec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauzia sustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurum vel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriam nec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum auro vel argento sed erminium vel lutriam integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militis qui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensam militis vel domine alicujus nec calcet caligas rubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militis nec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceant cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus quod per singulas civitates et castella et loca nostra et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in locis Catalonie ubi currit moneta jaccensis vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum et kaficium ordei XV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii llerde. In Catalonia ubi currit Barchinone moneta vendatur quarteria Barchinone de frumento al plus XX solidos et quarteria ordei septem solidos quarteria siliginis octo solidos et in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie Barchinone. In episcopatu vero gerundensi migeria de frumento ad plus vendatur VI solidis et de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumento IIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi valeant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit moneta acrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladum solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes homines Catalonie tam nobiles quam clerici quam laici quam judei sive sarraceni compellantur vendere bladum suum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Jahannis (Sant o Sent Johan: Joan) et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensi deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis julii tantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi XII .... (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas, mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum habeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladum de quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constituciones observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis pace et treuga et consuetudinibus ac usaticis Barchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie: et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopo diocesano et quodcumque malum illi violatori istarum constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud malum sive dampnum quodcumque sit restituat in duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter. Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI
kalendas aprilis anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Berengarii episcopi Barchinone. - G. episcopi gerundensis. - Berengarii episcopi ilerdensis. - P. episcopi dertusensis. - B. episcopi elenensis. - R. Patot magistri milicie. - H. de Fullalquer magistri Hospitalis. - P. infantis Majoricarum.
- N. Sancii. - P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus comitatibus ejus. - R. Fulconis vicecomitis cardonensis jurantis. - B. de Ça-Portella jurantis. - G. de Mediona jurantis. - Gaucerandi de Pinos jurantis. - G. de Podioviridi jurantis. - Dalmatii de Timor jurantis. - Berengarii de Podioviridi jurantis.
- G. de Ça-Guardia jurantis. - G. de Angularia jurantis. - B. de Sancta Eugenia jurantis.
- Berengarii de Angularia jurantis. - P. de Cervaria jurantis. - P. de Querald jurantis. - G. de Cervaria jurantis. - P. de Grainana jurantis. - P. Berengarii de Ager jurantis. - G. de Montecatano jurantis. - H. de Mataplana jurantis. - Gaucerandi de Rocaberti jurantis.
- Dalmacii de Sancto Martino jurantis. - Gilaberti de Crocillis jurantis. - G. de Sancto Vincentio jurantis. - F. de Sancto Martino jurantis. - G. de Palacons. - B. de Palacio jurantis. - P. de Montecatano jurantis. - Gaucerandi de Cartaia jurantis. - Dalmacii de Castello jurantis. - Berengarii de Cervaria jurantis. - B. de Rocafort jurantis. - A. de Rubione jurantis. - P. de Grainanella jurantis. - P. de Angularia jurantis.

xx-perg-1339-jaime-i-1-agosto-1253

martes, 17 de marzo de 2020

XV. Col. de cód. t.9.fol.80.1° feb. 1173.

XV. 

Col. de cód. t.9.fol.80.1° feb. 1173.

In Christi nomine cognitum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis et marchio Provincie dono et concedo vobis omnibus hominibus de Alguadera totos illos terminos de Alguadera sicut pater meus vobis donavit et tenuistis eos in vita sua et mea scilicet de parte Secriari sicut dividunt eos seniores milicie Templi et ipsum Seccatrum ad partem llerde sicut diviserunt Aimericho milicie Templi et Petrus de Illaaclusa et Japhia meo bajulo et Petrus de Ramon Bernadi et sicut vadit usque ad caminum qui vadit ad Tamarit ubi est ipsum puteum de ipsa haera et exiit ipsum caminum usque ad ipsam esponnam. Et ex parte Almanara sicut tenuistis in vita patris mei et modo tenetis eum. Et ex parte meridie usque ad Turrem Longam et ipsam turrem unde habetis contentiones cum hominibus Villaratera. Intus in istis terminis sicut predicte affrontationes includunt et dividunt ita dono vobis omnibus hominibus de Algayra et concedo atque laudo vobis ad vestris propriis terminis de Alguadera salva nostra fidelitate et de omni mea posteritate omni tempore. - Signum Ildefonsi + regis Aragonensis comitis Barcinone et marchionis Provincie. - Sig+num Xemenus de Artusella. - Sig+num Dodoni de Alchala. - Sig+num Arbertus de Castrovetulo. - Sig+num Geraldus de Jorba. - Facta carta kalendas februarii apud Almanaram anno Domini M°C°LXXIIII era MCCXII regnante me Dei gratia in Aragone et in Barcinona et in Provincia. - Ego Kardellus precepto Domini nostri regis hanc cartam scripsi et de manu nostra hoc signum + feci (Véase la nota puesta al pie del documento núm IV).


miércoles, 19 de febrero de 2020

LXIII, reg 197, fol 176, 2 septiembre 1300

LXIII.
Reg. n. 197 fol. 176. 2 set. 1300.

Jacobus Dei gratia rex Aragonum etc. universis doctoribus et magistris atque scolaribus cujuscumque scientie presentibus et futuris in studio Ilerdensi studentibus et studere volentibus salutem et gratiam ac benevolentiam suam semper. Curas nostras continue sollicitudo non deserit subjectorum sic comodis specialis quedam affectionis gratia providere ut illa precipue nutriamus pro viribus que nostre reipublice pariant utilitatem pariter et profectum. Idcirco scientiarum doctrinam per cujus austum divine res et humane disponuntur comodius in nostris subditis affectantes nuper habito super hoc diligente consilio et tractatu in civitate nostra Ilerdensi studium generale in jure canonico et civili medicina philosophia et artibus et aliis approbatis et honestis scienciis quibuscumque auctoritate apostolica nobis in hac parte concessa ac etiam nostra duximus ordinandum. Ipsam nempe civitatem ad hoc aptiorem elegimus tanquam locum comunem et quasi regnorum et terrarum nostrarum intermedium quoddam fertilitate victualium opulentum aeris temperantia moderatum aquarum et fluminum abundancia circunspectum nobilitate civium insignitum ac decente populo decoratum: unde licet eidem studio ab ipsa sede apostolica supradicta omnes indulgentie immunitates et gratie sint concesse que Tholosano studio sunt indulte quia tamen cordi nobis adhuc existit ut idem studium sic ex continuo gratiarum fomento suscipiat incrementum quod ejus palmites dilatate producantur ubique: quibusdam aliis specialibus donis et infrascriptis statutis et ordinationibus graciosis quas inferius ad perpetuam rei memoriam et ut ad nostram proferantur noticiam subnotamus disposuimus rubricare. In primis igitur volumus ac ipsi eidem studio perpetuo indulgemus quod universitas scolarium forensium qui non sint de civitate Ilerde clerici vel layci in utroque jure studentes dumtaxat habeant potestatem annis singulis sibi eligendi et creandi rectorem consiliarios ac generalem bedellum et bancarios prout sibi ad utilitatem ejusdem studii videbitur expedire: ita quod ipse rector et consiliarii similiter sint
forenses: qui rector et consiliarii illam habeant in doctoribus magistris et scolaribus cujuscumque scientie in eodem studio residentibus tam privatis quam extraneis potestatem quam in studio bononiensi et in aliis studiis generalibus habere noscuntur. Item quod idem rector et consiliarii ad comodum et utilitatem ipsius studii possint facere et ordinare statuta ac doctoribus magistris et scolaribus penas et multas imponere si ea non servaverint sive eis non obedierint prout in dictis studiis fieri consuevit. Item quod doctores et magistri tam in utroque jure quam in aliis quibuscumque scientiis in ipso studio creandi vel assumendi ad magistratus honorem priusquam assumantur in presentia rectoris ipsius studii sint diligenter private ac publice doctorum vel magistrorum et aliorum in illa scientia ad quam assumendi sunt peritorum examinationi subjecti prout in dictis generalibus studiis observatur: ita tamen quod librum et auctoritatem legendi et magistralem dignitatem suscipiant a cancellario vel ejus vicario prefato studio presidenti quem semper esse volumus et ordinamus propter honorem ecclesie et ipsius studii canonicum Ilerdensem. Quod quidem cancellarie officium volumus esse perpetuum nec propterea quia canonico Ilerdensi debemus ipsum comittere sive concedere dignitas personatus officium vel beneficium ecclesiasticum ullatenus censeatur. Qui etiam cancellarius per nos taliter institutus tali suscripcione utatur: Nos talis cancellarius studii Ilerdensis auctoritate apostolica et domini nostri domini regis Aragonum quibus fungimur in hac parte tali negocio nostram auctoritatem impertimur etc. et sic perpetuo volumus observari. Addicientes quod idem cancellarius etiam vel ejus vicarius examinationi tam private quam publice que fiet de dictis doctoribus et magistris vocari debeant ac etiam interesse. Non tamen ratione sue presencie vel auctoritatis prestade sub colore sigilli vel littere testimonialis tradende aliquid a scolari promovendo accipere vel exigere possint per se vel per alium publice vel oculte sed ejus notarius sive scriptor pro litteris et sigillis et omnibus aliis scripturis necessariis eidem negocio accipiat quod justum fuerit et secundum personarum conditionem etiam moderatum: ita quod de promovendo ad magistratus honorem in jure canonico vel civili ultra unam marcham argenti in medicina vero ultra XX solidos in aliis vero scientiis ultra X solidos ejusdem monete non possit petere vel habere pro sigillo litteris et scripturis. Item quod nullus doctor magister scolaris aut socii sive familiares vel continui domestici sui neve aliquis stacionarius bedellus librarius sive scriptor clerici vel layci qui causa morandi in ipso studio vel etiam causa vendendi libros vel pergamena ad eandem civitatem accesserint capiantur detineantur pignorentur sive marchentur in personis vel propriis bonis ipsorum veniendo stando vel redeundo pro aliquo debito antequam ad idem studium venirent contracto nisi principales fuerint debitores sive fidejussores et tunc etiam non valeant impediri detineri vel pignorari ipsis offerentibus fidanciam de directo coram judice competenti. Non etiam pro debitis in quibus antequam venirent ad studium fuerant aliis personis quam vicinis Ilerde principali sive fidejussorio nomine obligati valeant dum in eodem studio fuerint inibi conveniri immo jus repetendi domum sibi concedimus de presenti: super hoc autem sub cessionis vel alterius cause simulate colore per vicinos Ilerde nichil contra mentem hujus nostre gracie machinetur. Idemque super criminibus vel delictis que mortis penam non ingerunt per eos antequam ad studium venirent comissis volumus observari nisi jam fuissent per vicarium vel curiam et paciarios Ilerde baniti et preconizati ratione maleficiorum ipsorum. Item quod nullus predictorum capiatur vel captus detineatur in persona pro ullo levi crimine seu delicto quod penam mortis seu membri abcissionem non ingerat delinquenti dum tamen fidejussores vel caplevatores coram suo judice possint offerre idoneos contraria consuetudine vel observancia civitatis Ilerde super hoc in aliquo non obstante. Item quod nemo predictorum cujuscumque condicionis existat teneatur in exercitum vel cavalcatam regalem seu vicinalem nec etiam ad sonum vel appellitum invitus ire vel alium mittere loco sui. Item quod in hospitiis doctorum magistrorum vel scolariorum clericorum vel laycorum in eodem studio commorancium et studencium non fiat cerca vel indagatio per aliquos nostros officiales seu alias quascumque personas ratione alicujus qui diceretur ibidem latere vel ocultari nisi foret qui latere dicitur pro tali maleficio inculpatus quod mortis periculum vel membri abcissionem ingereret delinquenti vel nisi insequtus per officiales nostros aut alios de mandato ipsorum se publice recollegerit in dictorum studentium hospicio in conspectu officialium eorundem: tuncque etiam in casibus supradictis per nostros officiales paucis personis adhibitis ad id necessariis curialiter perquiratur seu etiam extrahatur sine aliqua lesione hospicii et commorancium in eodem. Item ut idem studentes in majori quiete ac firmiori securitate permaneant statuimus et ordinamus quod nullus privatus vel extraneus tam audax reperiatur quod infra loca limitanda infra dictam civitatem et ad habitacionem dictorum studencium specialiter assignanda presumat contra ipsos doctores magistros scolares eorumque familiares et omnes alios supradictos seu alias quascumque personas masculas vel feminas que causa studencium ibi permanserint movere vel incipere barayllam sive rixam nec eisdem inferre violenciam aliquam in hospiciis eorundem vel etiam extra: quod qui presumpserit si cum armis comisserit vel ipsa etiam arma contra predictos produxerit vel elevaverit solvat centum solidos jacccenses pro pena vel subeat centum açotos: et si eadem violencia fuit judicata pro invasione seu trencamento hospicii manum perdat vel centum aureos redimat: si vero citra invasionem hospicii cum gladio vel aliis armis percusserit ita quod vulnus vel livor ictus appareat solvat ducentos solidos jaccenses vel subeat CC açotos: et si autem quod absit aliquis tante presumpcionis et temeritatis extiterit quod sonum emmitendo vel multitudinem populi congregando quasi sediciosus ad hospicia studencium invadenda concitaverit gentes ex hoc contra scolares et studium materiam scandali suscitando per gul moriturus sine omni remedio suspendatur vel alia capitali pena plectatur ex qua protinus mors sequatur. Et si tamen extra limitationes dictorum locorum predictis studentibus et aliis fuerit violencia vel offensa illata solvatur inde calonia sive bannum quod fuerit appositum inter alios vicinos Ilerde inter se delinquentes: quia tamen ipsi studentes et studium sub nostra proteccione consistunt et guidatico speciali volumus ac firmiter statuimus quod quicumque privatus vel extraneus cujuscumque fuerit condicionis status aut legis doctorem magistrum vel scolarem in dicto studio studentem considerata mente in persona propria extra rixam vel citra deffensionis corporis sui tutelam atrociter verberaverit vulneraverit sive occiderit persona et bona illius sint nostre voluntati omnino supposita: nisi coram tribus testibus ut inimicum difidasse eundem prius per quinque dies ita quod doctor magister vel scolaris recepto ipso diffidamento si sue voluerit providere quieti possit petere a diffidatore securitatem sibi prestari et dari ad quam prestandam per nostros officiales compelli volumus quemlibet in persona et rebus cujuscumque fuerit condicionis status aut legis fortiter et districte. Et quia parum est in civitate jus condere si defuerit exequtor districte mandamus quod supradictis penis per nos superius appositis et expressis nulla fieri possit remissio per nostros ofiiciales sine nostra licentia speciali: immo si delinquens in premissis effugerit ubicumque fuerit infra nostram jurisdictionem repertus incontinenti ad requisitionem curie et paciariorum llerde ad ipsos per quoscumque ad quos devenerit eundem sub pena gratie nostre mandamus remitti penam pro meritis recepturum. Si autem infra III menses inventus non fuerit latitando de bonis suis que habuerit solvantur banna predicta inter nostram curiam et paciarios llerde prout alia dividenda et alias de eisdem passo injuriam plenarie satisfiat. Item concedimus doctoribus magistris scolaribus et omnibus aliis supradictis qui causa studii in dicta civitate permanserint sive clerici sive layci fuerint quod supra civilibus causis necnon etiam criminalibus que tamen mortem vel abcissionem membri non ingerunt delinquenti non possint nisi sub quo maluerint de tribus judicibus conveniri videlicet coram curia Ilerdensi vel ejusdem episcopo sive coram studii memorati rectore excepta solutione bannorum prout in sequenti capitulo declaratur. Item volumus et concedimus quod si scolares et eorum familiares continui et alii predicti inventi fuerint in maleficiis vcI cum armis infra affrontaciones locorum eis ad habitandum in dicta civitate assignandorum si de die fuerit clerici vel layci perdant arma et sine solutione alicujus banni faciant super malefactis de se querelantibus justicie complementum si vero de nocte in hujusmodi fuerint deprehensi vel cum musicis instrumentis reperti perdant arma et instrumenta. Et nichilominus si layci fuerint solvant medium bannum curie et paciariis quod vicini civitatis ejusdem in tali casu solvere tenerentur. Si autem extra locorum limites predictorum de die vel de nocte cum armis vel instrumentis fuerint inventi vel alias comisserint sive delinquerint si layci fuerint habeantur et judicentur in omnibus ut vicini: si vero clerici sint exceptis armis et instrumentis que eis auferri per officiales nostros permittimus in aliis ab episcopo vel rectore studii corrigantur. Item damus et concedimus omnibus venientibus ad dictum studium causa studendi vel ibi studencium ratione morandi quod de animalibus et saffrano et rebus aliis quas ad dictam civitatem adducent vel portaverint si contingat ipsas vendere in eadem nulla lezda pedagium vel aliqua exactio alia petatur vel exigatur ab ipsis. Si libri etiam vel pergamena causa vendendi ad dictum studium a quocumque mercatore vel alio portata fuerint vel vendita in eodem nulla similiter lezda vel pedagium exigatur. Item volumus et concedimus quod pro aliqua barata quam doctor magister vel scolaris quicumque faciat in civitate Ilerde de blado vino vel alia re quacumque licet illam rem scolaris revendat pro suo victu vel sua necessitate quod non teneantur inde solvere lezdam vel alia jura nobis ita tamen quod ille talis debeat juramentum si exactum fuerit ab eo prestare hoc ratione lucri vel mercaderie non facere nec in fraudem juris nostri aliquid machinari. Item concedimus et laudamus quod unus vel duo mercatores vel alii judei vel christiani qui tamen non sint de civitate Ilerde qui electi a rectore et consiliariis ipsius studui causa mutuandi scolaribus et studentibus in dicto studio venerint moraturi ad civitatem Ilerde quod numquam ibi manentes ratione predicta teneantur ire in exercitum vel cavalcatam seu appellitum vel exire ad sonum sive regalis sive vicinalis fuerit exercitus cavalcata vel appellitus et quod etiam de omnibus mercaturis quas ibi venderint vel negociati per se vel per suos capitalarios fuerint non teneantur per quinque annos ex nunc a festo proximo sancti Michaelis in antea numerandos prestare ullo modo nobis vel aliis in dicta civitate nisi mediam lezdam et medium peatge et medium portatge et medium mesuratge sive medios cuçolos de omnibus mercaturis quas ibi vendiderint vel fuerint negociati. Item concedimus eidem studio quod doctores magistri scolares et omnes alii superius nominati cum familia et rebus suis possint libere et secure ad ipsum studium venire et morari in ipso sub fide nostra undecumque sint etiamsi de terris inimicorum nostrorum existant vel eorum qui guerram habent nobiscum nisi forte persona suspecta: et tunc etiam tali persona daretur tempus sufficiens ad exeundum de terra nostra cum rebus suis ex quo ratione studii ostenderint se venisse. Item promittimus et convenimus vobis doctoribus magistris scolaribus et aliis supradictis quod pacta et condiciones sive conveniencias quas habebitis cum civibus Ilerde et libertates et gratias quas modo vobis conferunt et se promittunt vobis observaturos et facturos et illas etiam quas obtinere de cetero poteritis cum eisdem que quidem utilitatem vestram et bonum statum studii respiciant memorati vobis observabimus et faciemus etiam vobis presentibus et futuris per nos et successores nostros inviolabiliter perpetuo observari. Volentes ac etiam vobis ad majorem plenitudinem gratie concedentes quod in omnibus et singulis superius non expressis que alias vestram vel dicti studii utilitatem respiciant et profectum sitis pro vicinis Ilerde recepti ac etiam judicati. Has igitur immunitates et gratias vobis donamus concedimus intimamus et offerimus quoad presens vos ad idem studium velut ad sollempne convivium liberaliter invitantes firmam spem fiduciamque tenentes ac certam de liberalitate regia concepturi fiduciam quod vos et idem studium de auctore per quem vivimus et regnamus amplioribus graciis libertatibus et indulgenciis honorare disponimus in futurum. Mandantes universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predictas immunitates gratias et ordinaciones nostras prefixas observent et faciant vobis imperpetuum inviolabiliter observari et quod circa tuicionem deffensionem et gubernacionem studii nostri Ilerdensis sint semper vigiles et intenti si de nostra confidunt gratia vel amore. Data Cesarauguste IIII nonas septembris anno predicto. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum etc. - Testes sunt Eximinus episcopus Cesarauguste R. episcopus Valencie Eximinus Petri abbas Montis Aragonum Jacobus dominus de Xericha Petrus dominus de Ayerbe Petrus Ferrandi Berengarius de Entença Luppus Ferrench de Luna Johannes Martini de Luna Artaldus de Luna Petrus Cernelii Eximinus Cornelii Sancius de Antilione Petrus Luppi de Oteyça Petrus Guillelmi de Castilione Eximinus Petri Darenos. - Fuit clausum per Bernardum de Aversone de mandato domini episcopi.


domingo, 16 de febrero de 2020

XXXI, reg 6, 16 noviembre 1259

XXXI. 
Reg. 6 Jac. I. Pars. 1A n. 11. fol. 153. 16 nov. 1259. (XVI kalendas decembris anno Domini MCCL nono).

Nos Jacobus et cetera enfranquimus et franchos et immunes facimus omnes et singulos judeos comorantes in villa de Unocastello qui causa habitandi domos suas permitabunt in castro de Unocastello hinc videlicet ad tres annos completos primos continue venturos ab omni peyta cena et quolibet alio servicio de quibus nobis infra dictum tempus non teneantur respondere. Eodem modo enfranquimus et franchos et inmunes facimus omnes et singulos judeos qui in castro predicto de Unocastello veniant populandum ab omnibus peytis cenis et quibuslibet aliis servitiis regalibus hinc videlicet ad quatuor annos primos continue venturos: ita quod de predictis nobis vel nostris nec alicui alii nostro nomine non teneamini respondere per totum spacium termini supradicti immo sitis inde cum bonis vestris habitis et habendis liberi quitii et penitus absoluti. Datum llerde XVI kalendas decembris anno Domini MCCL nono.

xxxii-reg-8-fol-67-15-marzo-1260-cervaria-cervera

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLV, 11


CXLV
Núm.11.

Hoc est judicium datum inter dompnum R. comitem barchinonensem principem aragonensem et Bernardum de Anglerola de controversiis que inter eos agitabantur apud Barchinonam a venerabili Bernardo terrachonensi archiepiscopo atque Guillelmo barchinonensi ac Petro ausonensi necnon et P. cesaraugustano episcopis et Ugone de Cervilione ac Borrello gerundensi judice et Guillielmo Dapifero atque Guillielmo de Castrovetulo et fratre suo Arberto et Arnallo de Lercio et Raimundo de Villa Murorum atque Guillelmo de Cervera et Gerallo de Jorba.
Primum conquestus est comes jamdictus quod Bernardus de Anglerola invaserat et per invasionem tenebat multos honores in illis partibus inter llerdam et Anglerolam quod ipse comes divina gratia auxiliante a sarracenis adquisierat quos comes jamdictus nunquam ei dederat. Ad quod respondit Bernardus quod predictos honores habebat per aquisicionem el donum quod parentes sui fecerant per scripturas ab atavo predicti comitis scilicet Raimundo Berengarii vetulo. Ad quod respondit comes quod atavus ejus nec donacionem illam fecerat aut si fecisset illa donacio non valebat nisi ipse eam aprobaret tum quia nunquam parentes Bernardi illam donacionem possederant aut in donatoris potestate nunquam illa donacio fuerat. Multis hinc inde dictis et auditis rationibus judices supradicti noluerunt de causa procedere donec scriptura donacionis deduceretur in medium quam ilico adjudicaverunt ostendi. Quam scripturam Bernardus dixit se ibi non habere sed ostenderet eam si comes ei diem statueret. Quam diem comes noluit ei statuere quia dixit quod eo tempore quo statuit ei diem agitandi causam apud Barchinonam precepit ei ut munitus omnibus auctoritatibus et rationibus suis ad placitum veniret. Quod Bernardus se intellexisse negavit. Et ideo judicaverunt judices supradicti quod si comes testibus posset ostendere quod hanc precepcionem ei fecisset vel scripturam ostenderet aut quiquid dampni in dilacione ostendende scripture comes sustinebat jamdictus Bernardus ei restitueret: si vero comes in probacione defecerit judicaverunt quod propria manu juret Bernardus se non intellexisse comitem sibi precepisse ut prephatam scripturam aferret. Iterum conquestus est comes super Bernardum jamdictum quod ipse terminos amplissimos acceperat ad illam turrem que dicitur Alcholeia quos nec ipse dederat ei vel patri suo. Ad hoc respondit Bernardus quod illam turrem cum jamdictis terminis pater suus per suum fevum adquisierat. Predicti vero judices interrogaverunt Bernardum si quod dicebat per scripturam ostendere posset: quod se facere posse negavit. Ideoque judicatum est quod vel testibus patrem suum illam adquisicionem fecisse probaret aut secundum curie consuetudinem monstraret Bernardus hoc adquisisse patrem suum per fevum. Iterum conquestus est comes de Bernardo jamdicto quod acceperat longiores terminos ad castrum Corbins quam continebatur in carta cum qua pater Bernardi predictum castrum adquisivit. Ad hec Bernardus respondit quod comes dederat jamdictum castrum cum predicto Bernardo milicie Templi et habebant magistrum milicie dominum suum in hac causa defensorem atque tutorem. Ideoque judicaverunt ut Bernardus haberet magistrum milicie Templi qui eum in hoc negocio rationabiliter defenderet aut pro se ipso responderet. Itemque conquestus est comes quod Bernardus et sui proprias oves comitis rapuerat et ovile invaserat et quicquid invenit ibi asporteverat et depredaciones multas hominibus comitis fecerat et homines sui in publica via transeuntibus et venalia portantibus multa rapuerant et etiam ipse Bernardus erat multorum debitor tam pro se quam pro fratre suo defuncto Berengario hominibus comitis quibus creditam pecuniam persolvere nolebat. Ad hoc Bernardus respondit quod malefacta illa que hominibus llerde intulerat ideo fecit quia sui malefactores cum comite Urgelli extiterunt debita autem que ipse vel frater suus hominibus comitis debebant illa que ab hominibus comitis vera esse monstrarentur libere redderet: si quas vero depredaciones in campo vel in via publica vel hominibus comitis preter inimicis suis ipse vel homines sui fecerant vel restitueret vel restitui faceret. Ad hoc supradicti judices tale judicium dedere quod quicqid mali tam hominibus Ilerde quam alliis hominibus comitis vel etiam iter agentibus preter illis quos in propriis malefactis invenere intulerant Bernardus vel sui omnia eis in integrum restituat: de debitis autem illa que recognoscit se vel fratrem suum debere reddat: illa vero que se vel fratrem suum debere disitetur creditores vel testibus convincant eos sibi debitores existere vel jurent eos sibi debere quod querunt aut Bernardus jurare faciat quod de debitis sibi et fratri suo super impositis nec plus debeat quam recognoscit nec scit amplius Berengarium fratrem suum debere. Conquestus est iterum quidam homo de Bernardo a quo mutuo susceperat CCC morabetinos in itinere Beati Jachobi et ei reddere nolebat. Ad quod respondit Bernardus quod comiti nullam injuriam in non reddendo prephatam pechuniam faciebat ideo quia ille homo de terra comitis non erat. Ideo judicaverunt judices quoniam omnium injuste oppressorum in terra sua cura ad comitem de jure spectat pecuniam in fide propria Bernardo creditam per instanciam comitis jamdicto homini conquerenti Bernardus jure reddere debet. - Conquestus est Bernardus de Anglerola super jamdicto comite domino suo qui ei promiserat se daturum advocatos qui eum in causa quam eum eo habebat patrocinarentur et ei dare nolebat: quod comes se promississe negavit. Ad quod tale dedere judicium quod Bernardus testibus ostenderet verum esse quod comiti obiciebat: et si facere posset quicquid dampni Bernardus sustinuit pro advocatorum penuria comes ei restituat. Iterum conquestus est Bernardus quod ex precepto comitis ivit cum eo in exercitum in Aragonem et multa ibi perdidit: et hoc comes non recognovit. Judicaverunt supradicti judices quod Bernardus probaret se perdidisse cum comite que dicebat aut secundum curie sue consuetudinem averaret et comes ei restitueret. Conquestus est iterum Bernardus quod homines comitis diversis locis sue terre comorantes auferebant suis hominibus de Anglerola pecuniam quam eis debebant: ad quod respondit se nescire quod ipse dicebat. Judicaverunt judices quod debitores qui erant comitis hominum de Anglerola cogeret comes vel ad restituendum vel ad jure respondendum.

martes, 17 de marzo de 2020

XXIV. Per. n. 367. Alfon.I. Mayo 1184.

XXIV. 

Per. n. 367. Alfon.I. Mayo 1184.

Hoc est translatum fideliter factum III nonas aprilis incarnati verbi anno
MCCXL octavo (1248) ab instrumento quod sic habetur.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod ego
lldefonsus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie simul cum Petro de Bessora laudo et concedo vobis Petro Porta vobis et infantibus vestris et omnibus illis populatoribus qui vobiscum et sine vobis venerint apopulare in Velosello et in termino ejus ipsam populacionem de Velosello cum suis terminis omnibus quod habeatis eam francam et liberam et quod non donetis inde nobis vel alicui inquirenti nisi novenam et decimas et primicias panis et vini lini et canabis ecclesie neque intret aliquis in toto termino vestro fustam accipere vel glandem aut pascuam et quod non firmetis directum nisi per V solidos cum hoc quod ad firmamentum pertinet: et illas parielatas quas ego et Petrus de Bessora nobis retinemus sicut sonat in meis et in suis convenienciis levabimus eas de illa comba ubi sedet illum podium in quo proposuimus mutare ipsum castrum et fortitudinem de Velosello usque Populetum (Poblet) et usque Vallemclaram. Damus autem vobis in eadem populacione singulas quarteratas ad ortos per alodium sicut adhuc vobis divident Petrus de Bessora et Bordus de Jerunda. Preterea damus vobis et vestris perpetuo adempramentum de cendenda ligna et fusta in tota montanna de Siurana. Actum est hoc apud Fragam mense madii anno Domini MCLXXXIIII. - + Ildefonsi Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num Petri Balb. - Sig+num Stephani de Marimundi. - Sig+num Petri de Besora. - Sig+num Burdi de Jerunda (Gerunda, Gerona, Girona). - Ego Guillelmus de Basia regis notarius subscribo sig+num. - Sig+num Guillelmi de Villafrancha qui hoc scripsit precepto G. de Bassia notarii domini regis cum literis suprapossitis in linea IIII die et anno quo supra. - Sig+num Berengarii de Sancto Felice (Sant Feliu) notarii publici llerde qui hoc translatum scripsit.