Mostrando las entradas para la consulta monachis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta monachis ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CXIV, cartulario monasterio San Cucufate Vallés


CXIV
Cartulario del monast. de San Cucufate del Vallés, fol. 93. 19 may. 1160.

Hoc est judicium quod dominus Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio et aragonensium princebs fecit dari super querimoniis et responsis inter Raimundum abbatem Sancti Cucuphatis et Raimundum Petri de Banneres factis in palatio suo barchinonensi. Primum conquestus est abbas Raimundus quod Raimundus Petri emerat ab Alberto de Lizano medietatem de castro Caldarii cum suis pertinenciis abbate Sancti Cucufatis et monachis contradicentibus quia videbatur ipsis monachis quod post mortem Arberti predictus honor evenire debet in dominium et potestatem Sancti Cucuphatis secundum tenorem ipsius scripture que facta fuit inter Guitardum abbatem Sancti Cucuphatis et Bernardum Gelmiri olim defunctos. Iterum conquestus est abbas quod ipse Raimundus Petri auferebat ei medietatem de omnibus censibus et usaticis qualicumque modo ad predictum castrum Caldarii pertinentibus et quod auferebat ei ipsam dominicaturam quam abbas Guitardus retinuerat in predicto castro et quod miserat castellanos in predicto castro ad dampnum ipsorum ipsis contradicentibus. Ad quod respondit Raimundus Petri quod nullum castellanum ibi miserat nisi quos pater suus ibi posuerat neque dominicaturam Sancti Cucufatis se sciente auferebat: et de aliis causis stare ad justiciam secundum tenorem scripture et intellectum quam aprobavit esse bonam et veram. Iterum conquestus est abbas quod auferebat ipse Raimundus Petri Sancto Cucuphati quoddam receptum ad septem inter monachos et milites quod debebat dare propter honorem qui dicitur Tomabvi: et Raimundus Petri approbavit ipsam scripturam et cognovit esse veram sed quia terra illa usque nunc in solitudine et eremum steterat predictum receptum non adimpleverat: et Raimundus Petri conquestus est super abbate et monachis quod auferebant ei castrum Sancti Vincencii situm atque constructum infra terminos castri Caldarii quod castrum ipse Raimundus Petri habet in fevum ad servicium ipsorum sicut continetur in scriptura ab ipsis ostensa abbatis videlicet Guitardi et Bernardi Gelmiri. Et respondit abbas antecessores Raimundi Petri nunquam castrum Sancti Vincencii habuisse vel tenuisse imo abbates et monachos Sancti Cucuphatis illud castrum Sancti Vincencii ipsis videntibus et scientibus et per longa tempora audientibus et non contradicentibus stabilivise atque dedisse: et Raimundus Petri ad hoc nullum dedit responsum. Auditis ergo utriusque partis querimoniis et responsis judicaverunt judices a domino comite ad hoc determinandum electi Raimundum Petri juste tenere illam partem quam ab Arberto de Lizano emerat sicut et suam quam jure hereditario possidebat quamdiu viveret et medietatem de censibus et usaticis predicti castri Caldarii jure tenere ad levum ad servicium abbatis et monachorum in vita sua secundum tenorem et intellectum ipsius scripture jamdicte Guitardi abbatis et Bernardi Gelmiri: post mortem vero Raimundi Petri predictum castrum Caldarii jure debere reverti in dominium et potestatem Sancti Cucuphatis et monachorum ipsius loci cum omni sua melioriacione tam in hedificiis quam in ceteris rebus quia ipse est finis quarte generacionis sicut in predicta scriptura continetur et a judicibus cognitum fuit nullumque alium hominem in predicto honore castri Caldarii per ipsius Raimudi Petri donum vel alicujus sui antecessoris sui generis remanere debere quia quod sibi deffendere non posunt nec alicui: interim de dominicatura unde contendunt ostendat domnus abbas qualis et quanta fuit a tempore Guitardi abbatis usque nunc vel quantum et ubi antecessores sui abbates tenuerunt seu possederunt per testes vel scripturas si potuerit et habeat iilud quod probare potuerit. Sin autem Raimundus Petri inquirat a vicinis ipsius loci propter fidelitatem hominii et fevi qualis et quanta fuerit et facta inquisitione ostendat dominis suis et reddat cum sacramento sua propria manu facto si domnus abbas voluerit. De castro vero Sancti Vincencii quia ita se habet res sicut superius scriptum est judicaverunt Raimundum Petri in predicto castro Sancti Vincencii nullam vocem habere set ita manere sicuti est: et de recepto de Tomabvi judicaverunt quod Raimundus Petri postquam ipsa terra redacta est in culturam compleat ipsam convenienciam que continetur in ipsa scriptura que in placito fuit ostensa et terra illa in perpetuum remaneat sibi et sue projeniei ad servicium abbatis Sancti Cucuphatis et monachorum ejus cum complemento supradicte conveniencie. Judices vero qui hec judicaverunt fuerunt Guillelmus episcopus barchinonensis et Petrus cesaraugustanus episcopus et Guillelmus de Castro-vetulo et Raimundus de Podio-alto et Petrus sacrista Vici. Actum est hoc XIIII kalendas junii anno XXIII regni regis Ledovici junioris. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. + Petrus Dei gratia cesaraugustanus episcopus +. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Ildefonsi regis aragonensium et comitis barchinonensium. Sig+num Raimundi de Pugalt. Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Gerardi de Jorba. Sig+num Raimundi de
Villa-mulorum. Sig+num Guillelmi de Cervaria. Sig+num Arnalli de Lerz. Sig+num Bernardi Marchucii. Sig+num Petri Marchuccii. - Bernardus presbiter et monachus qui hoc fideliter transtulit +.

Nota: sacrista Vici: sacristán De Vic, Vich. El sacristán que firma documentos debe tener un cargo bastante diferente al del siglo XXI.
Marchucii, Marchuccii: vemos en el segundo cc.

miércoles, 5 de junio de 2019

Tomo I, texto VIII, testamento Rey Martín el Humano, latín

VIII.

Pergaminos de don Martín, n.° 391. 2 de diciembre de 1407.

Hoc est translatum etc. In nomine domini Dei eterni et omnipotentis per quem reges regnant et principes dominantur. Nos Martinus Dei gratia rex Aragonum Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice comesque
Barchinone Rossilionis et Ceritanie
considerantes quod si permissione divina dum sumus in hoc mortali corpore vivimus ad tempus
in terris longe magis debemus appetere et regnum in excelsis
perpetuum obtinere cum sanctis quodque tanto fortius debemus
repentinum introitum pertinere quanto inevitabilis mortis nos instat
ambigua certitudo ideo scientes ad regnum celeste predictum non posse
ascendere nisi prius corpus nostrum legem naturalem implendo morte
redigatur in terram de qua ipsum fore productum nullatenus ignoramus
resurrectionis gratia posita renovandum casum fragilitatis humane per
anticipatam cautelam dispositionis testamentarie disponimus
pervenire dum mentis tranquilitas rationis effectus et temporis
aptitudo se offerunt opportuna: igitur Pneumatis almi gratia invocata
et nostrorum peccaminum venia suppliciter implorata revocantes
expresse et de certa scientia anullantes penitus et cassantes omnia
alia quecumque testamenta et codicillos si que et qui
et ubicumque et quandocumque per nos facta vel facti usque nunc
reperientur salvo et salvis et inde exceptis inferius confirmatis hoc
nostrum facemus ordinamus et condimus testamentum in quo
voluntas nostra perfecta et completa et regnorum et terrarum
nostrarum ordinatio et dispositio valeat reperiri. - Rex Martinus. -
In primis enim Salvatori et redemptori nostro domino Jesuchristo
et gloriosissime virgini Marie matri ejus corpus nostrum et
animam devota mente et humiliter comendamus. - Rex Martinus. - Et
eligimus nostri corporis sepulturam in ecclesia Beate Marie
monasterii Populeti cisterciensis ordinis siti in Cathalonia
in diocesi Tarracone in qua ferri et construhi volumus per
heredem nostrum subscriptum videlicet in quo dicti arcu existente in
ecclesia supradicta in parte scilicet vacua dicti archi juxta seu
prope cumbam domini regis patris et serenissime domine Elionor
matris nostre memorie recolende honorificam tumbam pro nostri
corporis sepultura: volumus tamen quod corpus seu ossa nostra
sepeliantur juxta seu prope portale quo transitur de ecclesia dicti
monasterii Populeti ad claustrum ipsius monasterii videlicet in eodem
claustro juxta dictum portale ita quod exeuntes de dicta ecclesia ad
claustrum et intrantes de dicto claustro in ecclesiam faciant
transitum supra tumulum in quo sepelientur corpus seu ossa nostra
predicta in quo quidem tumulo apponi volumus et jubemus unum lapidem
sive losa. - Rex Martinus. -
Et etiam volumus et mandamus quod
si et quandocumque contigerit nos debitum solvere naturale si
decesserimus in diocesi elnensi gerundensi seu vicensi
vel barchinonensi si usque ad villam Martorelli
inclusive vel aliis locis dicte diocesis Barchinone versus
dictum monasterium in simili distantia dicte ville Martorelli corpus
nostrum defferatur ad dictam civitatem Barchinone: quod quidem
corpus casu predicto sepeliri volumus in sede ipsius civitatis juxta
seu prope portale quo transitur de ecclesia dicte sedis ad claustrum
ipsius videlicet in eodem claustro juxta seu prope dictum portale ita
quod exeuntes de dicta ecclesia ad claustrum et intrantes de dicto
claustro in ecclesiam faciant transitum supra tumulum in quo
sepelientur corpus seu ossa nostra predicta: in quo quidem tumulo
apponi volumus et jubemus unum lapidem sive losa. Si vero
decesserimus in civitate predicta volumus corpus nostrum sepeliri ut
supra et in utroque casu tradi sub comanda in sede jam dicta: et si
decesserimus extra dictam civitatem videlicet in civitate Ilerde
vel Dertuse vel in alia villa seu loco extra dictas civitates
volumus et ordinamus quod corpus seu ossa predicta defferantur
incontinenti ad monasterium supradictum: et si decesserimus in
regno Aragonum vel Valentie volumus et ordinamus quod
dictum corpus defferatur et tradatur sub comanda si in dicto regno
Aragonum ad et in sede civitatis Cesarauguste et si in
dicto regno Valentie ad civitatem Valentie in sede
videlicet ipsius civitatis: et si extra regna et terram
nostram mori nos contingat volumus et ordinamus quod corpus
nostrum tradatur ecclesiastice sepulture in ecclesia cathedrali
seu majori civitatis ville vel loci ubi nos decesserimus volentes
quod ubicumque nos mori contingat corpus nostrum sepeliatur ut est
dictum et inibi sub comanda tradatur: etiam volumus quod quanto
citius et comode fieri poterit quovismodo obstaculo heredis nostri
vel alterius penitus quiescente super quo manumissorum nostrorum
conscientias oneramus et nisi hoc fieri faciant cum effectu redundet
in suarum periculum animarum corpus nostrum defferatur ad dictum
monasterium et in dicta sepultura ut superius est
contentum
sepeliatur cum insigniis regalibus prout est fieri assuetum. - Rex
Martinus. -
Post hec facimus eligimus constituimus et ordinamus
certos et speciales manumissores et exequtores hujus
nostri testamenti seu ultime voluntatis scilicet primum
principalem et majorem manumissorem et exequtorem hujus
nostri testamenti serenissimum Martinum filium primogenitum
nostrum carissimum regem Sicilie et ducatuum Athenarum et
Neopatrie
ducem necnon reverendos in Christo patres
archiepiscopos Terracone et Cesarauguste
episcopos Barchinone Valentie et Majorice abbatem monasterii
Populeti
priorem
Vallis Jesuchristi et abbatem vel priorem Sanctarum
reliquiarum ordinis celestinorum capelle regie Barchinone ac
fratrem Johannem de Thaust episcopum oscensem
confessorem nostrum qui nunc sunt vel pro tempore fuerint nobilem
Geraldum Alamanni de Cervilione gubernatorem Cathalonie
Egidium Roderici de Lihori
gubernatorem regni Aragonum
Petrum Sancii de Catlatajub majordomum Petrum
Torrelles
Galcerandum de Sanctominato et Raymundum
Torrelles
milites camerlengos et Raymundum de Muro
bajulum generalem regni Aragonum
Sperantem in Deo Cardona vicecancelarium Petrum Darters
magistrum rationalem et Johannem de Plano thesaurarium
consiliarios nostros si tunc vixerint et si non vixerint alios qui
fuerint tunc vicecancellarius magister rationalis et thesaurarius
nostri. - Rex Martinus. - Quibus quidem manumissoribus et
exequtoribus plenariam conferimus potestatem quod omnes seu
major eorum vel tres ex ipsis quorum unus sit dictus rex si vixerit
et interesse potuerit et alius ille quem ipse rex elegerit et alius
archiepiscopus Terracone cum quibus sint semper dicti prior
Vallis Jesuchristi
et abbas seu prior Sanctarum
reliquiarum vel eorum substituti ac Petrus Torrelles et Johannes de
Plano thesaurarius casu quo alii interesse seu intendere non
potuerint seu nequiverint quibus certam conferimus potestatem ut
inferius continetur presens nostrum testamentum et ordinationem
nostram compleant et exequantur absque eorum damno de bonis nostris
prout supra et infra invenerint ordinatum. - Rex Martinus. - In
primis igitur ordinamus quod dicti nostri manumissores seu exequtores
vel tres ex ipsis casu quo alii ut superius continetur interesse seu
intendere non potuerint seu nequiverint exequtioni hujus nostri
testamenti in quibus sit semper dictus rex si vixerit et interesse
potuerit et dicti prior Vallis Jesuchristi abbas seu prior Sanctarum
reliquiarum et Petrus Torrelles ac Johannes de Plano incontinenti
post obitum nostrum petant et exhigant omnia jocalia res et
bona nostra quecumque mobilia et se moventia fructus redditus et
proventus et quelibet etiam alia bona nostra quecumque que in posse
nostro et aliorum quorumcumque tam domesticorum nostrorum quam
aliorum ac quarumlibet personarum secularium et religiosarum seu in
aliis quibusvis locis reppererint et de bonis omnibus mobilibus aut
se moventibus supradictis manu publica fieri faciant inventarium:
dictique Petrus Torrelles et Johannes de Plano thesaurarius noster si
vixerint petant colligant et recipiant aut peti colligi et recipi
faciant omnes et singulos fructus redditus et proventus civitatum
villarum castrorum terrarum et locorum ac aliorum quorumcumque
bonorum nostrorum immobilium predictorum tam in regnis Aragonum
Valentie Majoricarum
et Cathalonie principatu aut alibi
infra nostrum dominium consistentium tantum et tamdiu donec cum alia
peccunia que ex rebus mobilibus habebitur et haberi poterit
supradicta compleri possit et completa fuerit exequtio hujus nostri
testamenti: habeant etiam et recipiant dicti manumissores seu
exequtores ad manus suas omnia jocalia nostra predicta vassa aurea
et argentea
sive deaurata et omnia alia bona nostra
mobilia arnesia seu alia quecumque que sint ad usum nostri
corporis facta sive alia quecumque necnon vestes et alia quecumque
sive sint panni perretum sive lecti que omnia exceptis hiis que in
presenti nostro testamento dimittimus filio et heredi nostro
subscripto vendant incontinenti post nostrum obitum distrahant et
alienent ac tradant plus offerentibus et peccuniam eorum nobis
pertinentem infra nostrum dominium aut alibi ubicumque recipiant
dicti Petrus Torrelles et Johannes de Plano distribuendam per eos una
cum alia peccunia nostra si quam forsan in bonis nostris post nostri
obitum repererint ad ordinationem dictorum manumissorum seu
exequtorum nostrorum juxta formam eisdem manumissoribus seu
exequtoribus per nos in presenti testamento traditam in legatis et
aliis piis causis: casu vero quo dicti Petrus Torrelles et Johannes
de Plano die obitus nostri non vixerint aut vixerint et
obierint antequam hec nostra voluntas completa fuerit
cum effectu manumissores nostri predicti qui tunc
fuerint eligant
loco ipsorum seu alterius eorum qui obierit alium vel alios qui
premissa per nos eis comissa complere valeant cum effectu. Veruntamen
quare nobilis Geraldus Alamanni de Cervilione gubernator Cathalonie
et Egidius Roderici de Lihori gubernator regni Aragonum circa eorum
officia habeant necessario intendere se vaccare providemus ne ad
predicta aliquatenus eligantur. Si vero dictus rex ad opus sui
retinere velit jocalia arnesia et alia bona mobilia supradicta in
presenti ordinatione contenta hoc facere possit ipso tamen solvente
pretium seu extimationem eorum legittimam ad cognitionem dictorum
manumissorum seu exequtorum nostrorum. - Rex Martinus. -
Et ut hec nostra voluntas citius valeat percompleri volumus et ordinamus quod
si heres noster subscriptus infra unum annum post nostri obitum
continue sequturum omnia que supra et infra ordinamus compleri non
fecerit cum effectu manumissores nostri predicti vendant et
distrahant castra villas et loca nostra subscripta seu eorum
partem videlicet villana de Exerica cum tota sua tinentia
vallem de Uxo et serram Dislidia que per nos fuerunt
impignerata et villam de Liria cum eorum juribus
universis et totum jus et actionem quod nobis competit in eisdem
sicut eis videbitur expedire pro complendis omnibus que supra et
infra ordinamus ut superius continetur: quam quidem venditionem
faciant illi vel illis personis et pro illo pretio seu pretiis quibus
cum emptoribus melius potuerit convenire quarum pretia recipiant
dicti Petrus Torrelles et Johannes de Plano ut supra de aliis per nos
extitit ordinatum nos enim dictis nostris manumissoribus super
predictis omnibus et singulis plenam conferimus potestatem. -
Rex Martinus. - Insuper cupientes saluti anime nostre
salubriter providere volumus et mandamus quod omnia debita ad que nos
tenemur nomine nostro propio tam ratione donationum quitationum
debitorum et aliarum quarumlibet rationum sive causarum solvantur et
restituantur integre libere et expedite per dictos manumissores
nostros de bonis nostris mobilibus et immobilibus de
quibus citius solvi poterint et que apparuerint prout nos ad eas et
ea restituenda et exsolvenda teneri repererint per instrumenta cartas
sive albarana sigillis nostris seu officialium nostrorum aut
officiorum dictorum officialium sigillata vel per testes aut
alia legittima documenta simpliciter et de plano et sine figura
judicii prout forus anime hoc exposcit. - Rex Martinus. - Etiam
volumus mandamus et ordinamus quod debita et injurie illustrium
predecessorum nostrorum regum Aragonum persolvantur de bonis
et redditibus per eos assignatis ad predicta debita et injurias
persolvendas et quod solutiones hujusmodi fiant per deputatos ad ea
solvenda. - Rex Martinus. - Item volumus et ordinamus quod
incontinenti post obitum nostrum ex vassis seu vaxillis
nostris argenteis alba dumtaxat et etiam
deaurata
quecumque et sub quacumque figura existant ad usum et servicium
nostrum assidue deputata tradatur et detur dicto fratri Johanni de
Tahust
episcopo oscensi confessori nostro si
tunc vixerit et si non vixerit alteri tunc confessori nostro vendenda
et distribuenda per eum cum dicto rege si interesse potuerit qui in
isto et in aliis actibus tangentibus exequtionem hujusmodi testamenti
caput esse volumus et majorem et cum archiepiscopo vel
episcopo illius diocesis terre nostre in qua nos contingat
debitum exsolvere naturale et abbas monasterii Populeti usque
ad quantitatem et complementum viginti mille solidorum
barchinonensium
qui per eos dentur et exsolvantur clericis et
religiosis vel aliis capellanis qui infra duos menses post obitum
nostrum celebrent et teneantur celebrare missas cum obsequiis
et suffragiis in remedium anime nostre et animarum
predecessorum nostrorum. Si vero dictus noster primogenitus nollet
quod ex dictis vassis seu vaxellis argenteis fieret venditio ita cito
sicut per nos ordinatum est sed quod ipsa vaxella penes ipsum
remaneret tali casu ipso rege solvente illico dictos viginti mille
solidos tunc dicta vaxella remaneat penes eum: sed si forsan
dictos viginti mille solidos nollet solvere ad distribuendum
in dictis missis tali casu volumus et ordinamus quod dictus confessor
noster cum archiepiscopo vel episcopo diocesis terre nostre in qua
nos contingat ab humores abduci et cum abbate monasterii nostri
Populeti
usque ad dictam quantitatem viginti milium solidorum
vendere et distrahere valeant et quantitatem eandem distribuere
clericis et religiosis aut aliis capellanis ut supra clarius est
expressum. - Rex Martinus. - Ceterum recensentes nos a Domino
largitore bonorum omnium infinitas et largifluas gratias
accepisse ne sibi in gratias ipsas nobis missericorditer facere
dignatus est censeamur ingrati libenter ad ea per cultus augeatur
divinus ecclesiasticeque cerimonie solemniter fiant dirigimus mentem
nostram et ideo deliberavimus volumus et ordinamus quod in capella
palatii nostri majoris civitatis Barchinone ponantur et
conserventur preciose nostre reliquie subscripte: videlicet
certe forme Eucarestie que una cum corporalibus consistunt in
quodam auri reliquiario: item preciosissimus sanguis
Salvatoris Domini nostri Jesuchristi
qui miraculose propter
dubium cujusdam presbiteri consecrantis cum abo vivo effectus fuit
verus sanguis et etiam crux nostra major aurea in qua
major pecia quam habemus de ligno vivifice crucis Domini
nostri Jesuchristi est affixa quam beatissimus papa Benedictus
nobis existentibus in civitate Avinione ad quam dum veniebamus
de regno Sicilie quod divina gratia mediante
adquisivimus
pro adibendo eidem reverentiam filialem direximus gressus nostros
contulit liberaliter atque dedit. Ponantur etiam et conserventur in
ea quedam alia crux quam serenissima domina regina Costantia
regina Sicilie uxorque serenissimi domini Petri abavi nostri
jamdicte cappelle dimissit quamque serenissimus dominus rex Petrus
pater noster memorie recolende margaritis et preciosis gemmis
pulxerrime adornavit: item quedam alia crux quam serenissima domina
regina mater nostra adornavit margaritis et lapidibus preciosis
quamque jam dicte capelle dimissit et quedam pars tunice Domini
nostri Jesuchristi
qua per mulierem fluxu sanguinis
vexatam tacta fuit continuo ab ejus infirmitate curata sicut
in Evangelio legitur quamque serenissimus imperator
gregorum
nomine Emanuel consanguineus noster per suos
solemnes embaxatores nobis missit et contulit gratiose: item
camisia Domini nostri Jesuchristi et quatuor spine corone
que sacratissimo capiti suo fuerunt imposite tempore sue salutifere
passionis ac brachium etiam beati Georgii martiris
Christi et brachium etiam beati Luce Evangeliste et omnes alie
nostre reliquie quas hic volumus pro nominatis habere. - Rex
Martinus. - Et ut melius diligentius et solempnius in dicta capella
divina officia celebrentur et fiant ad honorem Dei ac beatissime
Marie semper virginis
matris sue totiusque curie celestis ac in
remedium animarum nostri ac parentum et predecessorum
nostrorum et eorum qui pro nostro servicio in regno Sicilie naturale
debitum exsolverunt et in emendam etiam damnorum tam in
personis quam bonis etiam ecclesiasticis per nos et servitores
nostros predictos in dicto regno Sicilie vigente guerra factorum et
illatorum instituimus et ordinamus in capella nostra predicta
tresdecim monachos de ordine celestinorum sub regula
beati Benedicti quorum quidem monachorum unus sit abbas
seu prior et eo mortuo ille ex monachis qui tunc fuerint vel
alius de ordine supradicto qui tunc canonice fuerit electus et
confirmatus ut est in aliis similibus monasteriis fieri consuetum sit
abbas vel prior monasterii prelibati: instituentes et ordinantes quod
dictus abbas vel prior quicumque fuerit nominetur abbas sen prior
Sanctarum reliquiarum capelle regie Barchinone. - Rex Martinus. -
Volentes firmiter et mandantes quod abbas seu prior et monachi
supradicti in capella predicta missas diebus singulis celebrent et
divina officia horis diurnis pariter et nocturnis solemniter recitent
et in eadem capella intersint personaliter dictis horis: quibusquidem
abbati seu priori et monachis septem mille solidos barchinonenses
pro eorum provisione annua concedimus atque damus promitentes quod
pro predictis septem mille solidis per dictos abbatem seu priorem et
monachos annis singulis imperpetuum habendis et percipiendis
assignabimus certos nostros redditus quos redimere proposuimus per
alodium liberum atque francum volentes quod si ad hec
complenda fuerimus modo aliquo impediti manumissores nostri predicti
emant in civitate Barchinone vel alibi si eis videbitur expedire
census redditus et tributa stabiles et indefectibiles atque certi per
alodium liberum atque francum que sufficiant ad septem mille solidos
supradictos eorum conscientias super hiis firmiter onerantes.
Concedimus etiam atque damus eidem abbati seu priori et monachis
partem nobis pertinentem in mensuratico sive cops que colligitur et
levatur de bladis que venduntur in civitate Barchinone quam quidem
partem Johannes de Junyent mercator Barchinone nostro nomine
et pro nobis emit a Michaele de Sena cive Barchinone sic quod
dictus abbas sive prior et monachi partem predictam habeant et
recipiant imperpetuum prout melius et plenius ad nos competit et
expectat. Damus etiam et concedimus dictis abbati seu priori et
monachis quemdam ortum nostrum cum ejus pertinentiis et juribus
universis situm prope menia civitatis Barchinone loco vocato Camp
de Sancta Anna
quem ibidem habemus et possidemus titulo emptionis
per nos inde facte. - Rex Martinus. - Item volumus et ordinamus quod
post obitum nostrum anno quolibet imperpetuum qualibet die jovis
sancta sive de la Cena fiat et detur tresdecim pauperibus per
succesorem nostrum regem Aragonum et suos eligendis elemosina similis
illi que per nos fuit dictis pauperibus dari anno quolibet consueta:
in hunc videlicet modum quod abbas vel prior predictus eo modo quo
nos facere consuevimus qualibet die jovis sancta abluat atque lavet
manus et pedes pauperum
predictorum quo facto ipse idem abbas vel
prior det cuilibet pauperum predictorum quatuor cannas de canna sive
mensura panni honesti coloris pro vestitu et tres palmos panni
albi pro caligis et duas cannas panni lini pro camisiis et
femoralibus et unum par sotularium necnon etiam cuilibet eorundem
medium florennum auri Aragonum pro custuris: volentes et
ordinantes quod per manumissores et exequtores predictos emantur
quadraginta sex libre tresdecim solidi Barchinone annuales et
perpetuales in loco seu locis tutis per alodium liberum atque francum
ad ipsorum manumissorum sen exequtorum cognitionem quas quidem
quadraginta sex libras et tresdecim solidos anuo quolibet imperpetuum
recipiat dictus abbas seu prior quicumque fuerit pro exsolvendis et
complendis omnibus supradictis nos enim dictas quadraginta sex libras
tresdecim solidos pro complendis predictis nunc pro tunc et tunc
pro nunc concedimus ac etiam assignamus abbati seu priori
et conventui supradictis. - Rex Martinus. - Insuper etiam ad
honorem ejusdem sancte et individue Trinitatis Patris Filii et
Spiritus sancti
volumus instituimus et ordinamus quod post obitum
nostrum die qualibet imperpetuum per abbatem vel priorem predictum et
successores suos reficiantur et provideantur tres pauperes in pane
vino et companagio ac aliis eis necessariis: quibus quidem pauperibus
dictus abbas vel prior aut alius monachus per eum deputandus
abluat manus et pedes qualibet die hora sibi melius opportuna:
pro predictis vero adimplendis faciendis et exsolvendis volumus et
ordinamus quod per nostros manumissores seu exequtores predictos
emantur quinquaginta quatuor libre barchinonenses in loco tuto
et securo per alodium liberum atque franchum quas nos pro
complendis predictis concedimus et assignamus per abbatem vel priorem
predictum et successores suos habendos et percipiendos et
distribuendos ut supra. - Rex
Martinus. - Item instituimus et
ordinamus fieri tria aniversaria solemnia quolibet anuo unum
videlicet pro anima nostra eadem die qua dies nostros finierimus et
aliud in ebdomada Omnium Sanctorum pro animabus parentum nostrorum
quo facto fiat in crastinum aliud pro anima nostra
celebranda in
dicta ecclesia monasterii Populeti ubi corpus nostrum
ut prefertur sepelietur per monachos fratres et
clericos in dicto monasterio residentes qui orent
Dominum Deum pro anima nostra et parentum nostrorum et omnium
fidelium deffunctorum: et ultra hoc teneantur perfecta missa
cujuslibet aniversarii supra tumulum domini regis et domine
regine
parentum nostrorum et postea supra tumulum nostrum
absolutiones facere cum orationibus consuetis: et volumus et
ordinamus quod per dictos manumissores seu exequtores emantur viginti
quinque libre barchinonenses monete censuales anuales et
perpetuales per alodium francum in loco sive locis tutis in nuda
tamen perceptione ad ipsorum manumissorum seu exequtorum cognitionem
qui eisdem monachis fratribus et clericis annuatim tradantur ad opus
pretextu aniversariorum predictorum. - Rex Martinus. - Item volumus
et jubemus quod centum Christi pauperes panno albo videlicet de
duabus vestibus ipsorum quilibet induantur qui portent singulos
brandonos cum corpus seu ossa nostra portabuntur ad sepeliendum in
ecclesia monasterii supradicti et quousque corpus seu ossa nostra
fuerint recondita in tumulo fiendo in ecclesia supradicta ut superius
continetur qui quidem pauperes reficiantur de bonis nostris donec
predicta completa fuerint cum effectu. - Rex Martinus. - Item
recomendamus dicto nostro primogenito et heredi ac successori
nostro
universali omnes et singulos officiales nostros et
specialiter illos qui pro nostro et ejus servicio in regno Sicilie
insudarunt tam illos
qui tenent pro nobis officia in domo nostra quam extra
exortantes eundem ut filium carissimum et succesorem nostrum quod si
officia que tenebunt tempore obitus nostri retinere poterunt comode
illos in eis remanere permittat alias quod eos collocet in officiis
congruis
unum post alium successive juxta eorum merita ut de
impensis nobis et sibi serviciis et que ipsi nostro primogenito
impendere poterunt remunerationem condignam reportent. - Rex
Martinus. - Ceterum pro sepultura nostra fienda et pro injuriis
nostris solvendis et pro aliis legatis per nos factis et ordinatis
tam in presenti testamento quam in codicillo vel
codicillis nostris ex nunc fiendis contentis et expressatis
quinquaginta mille libras barchinonenses monete de terno de
bonis nostris accipimus: ad que habenda et recipienda per
manumissores nostros predictos et pro complendis et exequendis
predictis assignamus de presenti omnia vasa nostra argenti albi
et etiam decorati que nostro sunt usui et servicio continue diputata
exceptis illis que necessaria fuerint pro viginti mille solidis
antedictis quos supra dari mandamus confessori nostro distribuendos
pro missis celebrandis ut superius continetur ea scilicet omnia que
tempore obitus nostri habebimus et nobis reperta fuerint et omnia
jocalia de quibus supra nos ordinamus cujuscumque sint generis vel
speciei subscriptis inde exceptis et omnia alia et singula bona
nostra mobilia et se moventia que nos habemus et tempore obitus
nostri habebimus seu penes nos reperta fuerint. Excipimus tamen
preciosas nostras reliquias supradictas quas poni et conservari
ordinavimus in dicta capella palatii nostri majoris civitatis
Barchinone
ut superius continetur. - Rex Martinus. - Si quid vero
ex dictis quinquaginta mille libris superfuerit completis
omnibus que ordinamus detur et distribuatur per manumissores nostros
predictos ob salutem animarum nostri et parentum nostrorum pro
captivis redimendis orphanis maritandis et aliis piis causis

specialiter in remunerandis servitoribus nostris: et de hoc nostrorum
manumissorum conscientias oneramus. Et si predicte quinquaginta libre
ad predicta et infrascripta ac alia in codicillis nostris contenta et
ad debita et injurias nostras solvendas et alia complenda et
persolvenda non sufficerent ad id quod et quantum deffuerit volumus
de dictis redditibus et juribus recipi et haberi quousque nostrum
testamentum hujusmodi completum fuerit ut superius et inferius ac
in nostro seu nostris codicillis ordinatum existat: dantes et
concedentes prefatis manumissoribus et exequtoribus nostris plenam et
liberam potestatem petendi exhigendi et recipiendi tot de bonis
nostris quod sufficiant ad predicta et ea distribuendi et erogandi
juxta traditam per nos eis formam pro remedio anime nostre et
animarum parentum nostrorum et omnium fidelium defunctorum. - Rex
Martinus. - Preterea confirmamus priori et conventui Vallis
Jesuchristi donationem per nos factam eisdem de locis de Altura
e de les Alcubles sicut et prout in dicta donatione et aliis
donationibus et concessionibus per nos dicto monasterio inde factis
plenius continetur. - Rex Martinus. - Ceterum assignamus operi dicti
monasterii ultra alias assignationes per nos jam factas operi
supradicto mille florennos auri de Aragonia de et super
redditibus nostris civitatis Xative et ejus termini habendos
et percipiendos per priorem monasterii predicti seu ejus procuratorem
anno quolibet per annos computandos a die obitus serenissime domine
regine Cipri cui duos mille florennos dum vitam duxerit in
humanis super dictis redditibus jam providerimus assignandos ita quod
infra dictum tempus dictum opus habere valeat … mille florennos non
ultra de redditibus supradictis. - Rex Martinus. - Et quia multum
cordi gerimus ut opus dicti monasterii perficiatur heredem nostrum
subscriptum monemus et in Domino exortamur quod ipsum opus mora
quacumque cessante si nobis viventibus perfici non poterit habeat
taliter recomendatum quod ipsum quam citius poterit perfici faciat
cum effectu ejus conscientiam super hiis quantum possumus onerantes.
- Rex Martinus - Item volumus et ordinamus quod dicti nostri
manumissores qui in hujusmodi nostra exequtione laboraverint et alii
habeant salarium quod per dictum regem taxatum et ordinatum
fuerit eorum cuilibet fore persolvendum. - Rex Martinus. - Item
dimittimus seu legamus egregio Frederico filio naturali dicti regis Sicilie nepoti nostro sive net villas castra et
loca nostra Dalcoy de Elxio e de Criullen et
vallem de Seta e de Tranadell sita in regno Valentie cum eorum redditibus et juribus universis ac mero et mixto imperio et
omnimoda jurisdictione alta et baxia et jus redimendi ea que
per nos impignerata fuerunt mediantibus gratie instrumentis. Predicta
autem ei legamus in feudum honoratum et sub conditione quod si dictus
Fredericus decesserit quandocumque sine liberis masculis
de legittimo et carnali matrimonio procreatis vel succedentes eidem
unus post alium obierint sine filiis masculis de legittimo et
carnali matrimonio procreatis predicta omnia heredi nostro universali
et suis successoribus revertantur: et sub conditione etiam quod non
possit gaudere aliquibus donationibus per nos ei factis sub
quacumque forma verborum sint comprehense quod si fecerit careat
omnino legato predicto. - Rex Martinus. - Ceterum dimittimus sive
legamus egregie Yolanti filie naturali dicti regis Sicilie
primogeniti nostri carissimi triginta mille florenos auri de
Aragonia
qui sibi dentur et exsolvantur per heredem nostrum
predictum cum fuerit in matrimonio collocanda. - Rex Martinus. -
Insuper si die obitus nostri dimisserimus filium masculum de
legittimo et carnalio matrimonio natum vel nasciturum ultra dictum
illustrem Martinum regem Sicilie primogenitum nostrum
dimittimus eidem jure institutionis et pro parte hereditatis et
legittima ac alio jure quocumque in bonis nostris sibi pertinentibus
comitatum Impuriarum cum suis redditibus juribus et
pertinentiis universis ac mero et mixto imperio et omnimoda
jurisdictione alta et baxia in feudum tamen honoratum et sub
conditione quod si dictus filius noster decesserit quandocumquc sine
liberis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis vel
succedentes eidem unum post alium obierint sine filiis masculis de
legittimo et carnali matrimonio procreatis comitatum predictum heredi
nostro universali et suis successoribus integre revertatur: si vero
dimisserimus duos filios masculos dimittimus secundo natu in feudum
tamen honoratum et sub conditione predicta marchionatum
nostrum situm in diocesi urgellensi et villas nostras de
Tarrega et de Vilagrassa de Sabadello et de Tarracia
de Calidis de Montebovino
(Caldes de Mont boví : Montbui)
et de Granullariis (Granollers) cum eorum redditibus
juribus et pertinentiis universis ac mero et mixto imperio et omni
jurisdictione alta et baxia que omnia per nos vendita et impignerata
fuerunt mediantibus gratie instrumentis: et propterea volumus quod
dictus rex primogenitus noster subscriptus ea omnia que demittimus
secundo natu filio nostro quitare et desobligare habeat et
teneatur ab his quibus vendita seu impignerata fuerunt necnon
et ab oneribus quibuscumque per nos aut nostros predecessores
imposita super eis dictarum gratiarum intervenientibus instrumentis:
et si plures filios dimisserimus dimittimus cuilibet eorum jure
institutionis centum mille florenos auri de Aragonia: si vero
die obitus nostri dimisserimus filiam natam vel nascituram qui tunc
non fuerit in matrimonio vel in ordine religionis collocata
dimittimus eidem jure institutionis centum mille florenos dicti
auri
: si autem fuerint due filie in matrimonio vel ordine
religionis non collocate silicet ambe vel altera ipsarum tunc
dimittimus eisdem jure institutionis dictos centum mille florenos
inter ambas equaliter dividendos si uterque fuerit in matrimonio
collocanda alios dictos centum mille florenos dimittimus illi que
maritanda erit et jam maritate seu maritatis dimittimus jure
institutionis cuilibet ipsarum mille florennos auri de Aragonia
in quibus et in eo quod eis dederimus earum tempore matrimonii ipsas
nobis heredes instituimus. - Rex Martinus. - Item relinquimus liberos
et alforros seu francos et ab omni servitute quitos
et exemptos omnes et singulos servos seu sclavos et captivos
nostros quos habebimus tempore mortis nostre. - Rex Martinus. - Demum
instituimus heredem nostrum universalem in regnis et terris nostris
Aragonum Valentie Majoricarum Sardinie
et Corsice ac comitatibus Barchinone Rossilionis et
Ceritanie
et terris eis adjacentibus que nos hodie (ho + die: hoy, hui, huy, vui, vuy, avui) habemus seu que pro nobis
tenentur seu teneri debent nunc et in futurum necnon in regno
Sicilie
ac ducatu Athenarum et Neopatrie et in ducatu
etiam Tarantane et comitatu Turolii in
Alamannica cum militibus et dominabus et aliis hominibus et
feminis ac aliis universis bonis nostris juribus et actionibus nobis
nunc vel in futurum pertinentibus et spectantibus tam in predictis
quam alibi quocumque modo et forma serenissimum Martinum regem
Sicilie Athenarum et Neopatrie ducem primogenitum nostrum

carissimum predictum. - Rex Martinus. - Et si dictus rex Martinus
filius et primogenitus noster carissimus heres non erit vel erit et
decesserit quandocumque substituimus ei et nobis heredem instituimus
in dictis regnis et terris juribus et aliis superius expressatis
filium ejus primogenitum masculum legittimum et de legittimo et
carnali matrimonio procreatum: et si dictus ejus primogenitus heres
non erit vel erit et obierit quandocumque sino liberis masculis de
legittimo et carnali matrimonio procreatis eo casu substituimus
universalem illum ex liberis et nobis heredem instituimus universalem
illum ex liberis dicti nostri primogeniti masculum legittimum et
de carnali matrimonio procreatum qui tunc vixerit majorem natu et sic
per ordinem unum post alium secundum ordinem geniture. - Rex
Martinus. - Si vero dictus rex Martinus filius et primogenitus noster
carissimus obierit quandocumque sine liberis masculis de legittimo et
carnali matrimonio procreatis eo casu substituimus eidem et nobis
heredem instituimus universalem illum ex liberis nostris masculum
legittimum et de carnali matrimonio procreatum si et qui
immediate major natu erit post dictum illustrem regem Martinum filium
et primogenitum nostrum carissimum et sic successive unum post alium
ex liberis nostris si quos nos habere contingerit in futurum secundum
ordinem geniture. - Rex Martinus. - Hec est ultima voluntas nostra
quam valere volumus jure testamenti et si non valet jure
testamenti valere volumus jure codicillorum aut cujuslibet alterius ultime
voluntatis. - REX MARTINUS. - Actum est hoc in monasterio Vallis Jesuchristi secundo die decembris anno a nativitate Domini millessimo CCCCmo septimo. (2 de diciembre de 1407)

martes, 3 de marzo de 2020

CXXIV, reg 1899, fol 140, 14 febrero 1391

CXXIV. 
Reg. N° 1899 fol. 140. 14 feb. 1391.

Nos Johannes etc. Attendentes illustrissimum ao magnificum Ildefonsum clare memorie regem Aragonum comitem Barchinone et marchionem Provincie tempore quo agebat in humanis laudasse concessisse atque auctorizasse monasterio sancti Victoriani et abbati et monachis ejusdem qui tunc erant et pro tempore essent imperpetuum omnes donaciones et franquitudines et libertates quas antecessores sui eidem monasterio concesserant: nec minus enfranquisse et franquos et inmunes fecisse imperpetuum homines et vassallos sancti Victoriani presentes et futuros ab omni lezda homicidio pleyto et calonia et aliis prout continet privilegium seriei sequentis.
- In Dei nomine ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie visis querelis a Martino Dei gratia abbate sancti Victoriani et ab omnibus sui honoris de quibusdam injuriis et malis quas merini et homines mei faciebant eis quod non erat rectum neque bonum super franquitudinem et libertatem quam antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant jam eidem monasterio et hominibus totius honoris sui: idcirco ego Ildefonsus Dei gratia vidi cartas donaciones et autoritates et franchitudines et libertates quas antecessores mei rex Sanccius et rex Petrus fecerant monasterio Sancti Victoriani quas michi hostendit Martinus Dei gratia abbas in curia mea apud Monson: et propter hoc mando et volo laudo et concedo atque actorizo eidem monasterio et abbati Martino omnibusque abbatibus et monachis imperpetuum ut homines totius honoris sancti Victoriani presentes et futuri non donent unquam leztam neque homicidium neque ullam caloniam vel plectum in tota mea terra michi nec meis successoribus sive merinis et potestatibus et hominibus meis sed donent hec omnia abbati et monasterio sancti Victoriani integre imperpetuum. Nullus vero merinus vel bajulus meus vel alius quilibet homo per me neque per se ipsum neque per successores meos non sit ausus demandare vel accipere amplius ab hominibus ipsius monasterii leztam nec homicidium caloniam vel peytam sed sint hec omnia de sancto Victoriano imperpetuum. Si quis contra hanc cartam libertatis et donacionis ad infringendum venire tentaverit nullatenus audeat facere et insuper stabilis et firma semper permaneat. Facta carta apud Montemsonum (Monzón) mense madii anno Domini M°C°LXXX°VIII° (1188).
- Sig+num lldefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone marchionisque Provincie. - Hujus rei testes sunt Sanccius de Orta et Exemeno Dartusella et Petrus majordomo. - Signum Guillelmi de Gorron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra. - Et nunc fuisse nobis pro parte vestri venerabilis et religiosi abbatis et conventus dicti monasterii humiliter supplicatum quod cum vos abbas et monachi ac vassalli dicti monasterii a data preinserti privilegii vigore ipsius sint et fuerint quiti franchi et immunes ab omnibus et singulis contentis in eodem privilegio pedagium et pontagium per verba expressa positum non fuerit et a nonnullis in dubium revocetur a paucis citra diebus an sub verbis in dicto privilegio positis pedagium et pontagium comprehendantur: quia tamen mens verborum predictorum id comprehendunt et hoc usus antiquus qui est optimus legum ac privilegiorum interpres habuit dignaremur de nostri solita clemencia omnino declarare nos predictos abbatem monachus et conventum ejusdem monasterii homines et vassallos ipsius presentes pariter et futuros ab omni pedagio et pontagio de cetero franchos quitios et immunes existere premissorum vigore et alias preinsertam confirmacionem et franquitatem laudare approbare et confirmare et noviter etiam concedere. Idcirco dicte supplicacioni inclinati benigno ob devocionem sinceram et zelum fervidum quem habemus ad ordinem supradictam et volentes dictorum predecessorum nostrorum bona opera imitari ut per accionem bonorum operum veram bonisque necessariam Domino dominancium in die judicii valeamus de talento nobis tradito reddere racionem: tenore presentis carte nostre cunctis temporibus valiture prenominatum privilegium et omnia et singula in eo contenta laudantes approbantes et nostre confirmacionis presidio roborantes prout melius hactenus usi fuistis vos abbatem monachos et homines ac vassallos dicti monasterii presentes et futuros certificati plenarie de predictis pro vestri parte desuper nobis expositis decernimus et declaramus vigore preinserti privilegii et aliorum premissorum franchos et immunes a prestacione cujusvis pedagii et pontagii: necnon de novo de nostri certa scientia et expresse enfranquimus et franchos et immunes facimus a quocumque pedagio et pontagio ita quod vos dicti abbas monachi et homines ac vassalli dicti monasterii presentes pariter et futuri sitis a predictis pedagio et pontagio et ab omnibus aliis in preinserto privilegio seu franquitudine contentis liberi quitii et immunes. Mandantes per hanc eandem inclito infanti Martino duci Montisalbi fratri carissimo et in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori nostro gubernatoribus justiciis ceterisque universis et singulis officialibus nostris collectoribus arrendatoribus dictorum jurium et portariis quatenus preinsertum privilegium et omnia et singula in eo contenta et hanc nostram confirmacionem declaracionem et novam concessionem firmam habeant teneant et observent tenerique et observari inviolabiliter faciant juxta eorum series pleniores et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre majestatis sigillo impendenti munitam. Data Cesarauguste XXIII die februarii anno a nativitate Domini M°CCC°LXXXX primo regnique nostri quinto. - Signum + Johannis Dei gratia etcetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias Cesaraugustanus archiepiscopus Petrus lnsule et Caneti Raimundus de Roda vicecomites Raimundus Alamanni de Cervilione et Eimericus de Centillis milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ipsius hec scribi feci cum literis rasis et emendatis in lineis secunda essent in quarta quam in IXa cum in Xa quia in XI vos predictos et alibi in eadem ipsum in XII dominancium in XIII fuistis in XIIII ac et clausi. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bernardo de Jonquerio.


miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXV, reg 1899, fol 141, 24 febrero 1391

CXXV. 
Reg. N° 1899, fol. 141. 24 feb. 1391.

Nos Johannes etc. Visa carta pro parte venerabilis et religiosi abbatis monasterii sancti Victoriani nobis reverenter oblata cujus tenor sequitur siib his verbis.
- Ad honorem summi et eterni regis Patris et Filii et Spiritus sancti hoc est privilegium quod ego Sanccius Ranimiri regis filius non meis meritis sed sola Dei omnipotentis miseracione Aragonensium seu Pampilonensium rex facio ad monasterium sancti Victoriani Asaniensis et domino Grimaldo abbati ejusque successoribus et cunctis monachis in eodem loco Deo famulantibus presentibus et futuris imperpetuum. Digne laudis et memorie Sanccius rex avus meus redemptoris nostri opitulante clemencia superatis et expulsis paganorum gentibus a quibusdam regni sui partibus divini amoris zelo accensus cujus auxilio triumphans ex hostibus victor existere potuisset regnum suum ab omni labe et spurcicia nefande gentis prorsus stabilivit emmendare monasteria et ecclesias quondam a prefatis gentibus dirutas et devastatas renovare gregemque suorum Dei et beatissimi patris Benedicti normam per monasteria ordinare. Inter cetera ergo bona opera que fecit consilio multorum religiosorum atque catholicorum virorum omniumque procerum suorum ut dominus de inimicis suis semper victoriam sibi tribueret regnumque suum imperpetuum sibi et filiis suis confirmaret antiquissimum atque venerabilissimum valdeque religiosissimum beatissimi Victoriani Asaniensis cenobium quod olim crescente nequicia barbarorum subversum atque destructum fuerat partim restauravit et ab oppressione vel a dominacione tam secularium quam ecclesiasticarum sicut ab inicio ex quo edifficatum fuerat per scripta antiquorum patrum dedicerat liberum atque inmunem esse statuit: post mortem vero illius pater meus Ranimirus rex non solum jamdictum cenobium restauravit sed etiam ex bonis suis dum vixit locupletavit et ei libertates antiquas confirmavit michique illud comendavit et dona que possem ibi donare injunxit. Ego vero non immemor preceptorum ejus Deo auxiliante totis viribus implere curavi: insuper ab apostolica sede corroborare feci: jam octavo regni mei anno era MCIX discurrente tercio X° kalendas aprilis curiam cum viris catholicis quampluribus et cum obtimatibus meis apud Jacam tenui: contingit autem ex improviso et hoc divina credo factum industria Hugonem scilicet Quandidum cardinalem presbiterum huic interesse curie quem tamdiu multumque de utilitate et doctrina simul et libertate predicti monasteri eflagitassem dompnum Aquilinum abbatem sancti Johannis de Pina et Grimaldum abbatem monasterii sancti Victoriani Assaniensis cum prefato cardinali ad sedem apostolicam destinavi ad beatissimum Alexandrum papam secundum obnixe deprecans paternitatem illius ut predictum locum sub tutela et proteccione beatorum Petri et Pauli apostolorum susciperet privilegium et libertates tales ei conferre dignaretur quatenus a rapacitate malorum hominum vel invasione episcoporum necnon a prejudicio vel archiepiscoporum vel a dominacione injusta succedencium regum locum idem et res sue tueri et deffendi possent et ut abbates et monachi ejusdem cenobii libere ipsi et sui ad sedem apostolicam in omnibus justiciis ecclesiasticis vel secularibus necnon et in ordinacionibus abbatum vel monacorum possent se reclamare: qui beatissimus pater papa Alexander audita mee humilitatis peticione scio non meis meritis sed gratia sancti Spiritus commotus monasterium jamdictum et res suas in apostolica suscepit deffensione datoque libertatis privilegio apostolico patrocinio munivit. Nunc igitur ego humillimus sorvorum Dei servus Sanccius rex monasterium sancti Victoriani Asaniensis tantis auctoritatibus munitum regiis atque apostolicis decoratum privilegiis hac mea presente auctoritate corroboro abbati Grimaldo et monachis sub eo vel sub successoribus ejus Deo militantibus presentibus ac futuris talia precepta et privilegia et decreta et libertates qualia habet Cluniacense monasterium et beati Poncii cenobium de quorum sanctissimo fonte ordo beati Benedicti in his partibus emanavit. Confirmo etiam privilegia predecessorum meorum regum et romanorum pontifficum: confirmo ei eciam monasteria et ecclesias parrochianas necnon et illas que non sunt parrochianas et cellas et villas et aquas et cursus aquarum et molendina et silvas et omnia alodia magna vel parva quanta vel qualiacumque predictum monasterium vel abbates vel monachi ab antiquis regibus seu a modernis vel ab episcopis vel a militibus vel a rusticis vel a quibuscumque personis dono comparacione vel camio adquisierunt vel habere videtur vel visum est vel videbitur habere nisi ea que abbas vel monachi ejusdem loci juste aut legitime dimiserunt vel camiarunt regio jussu et omnes decimas a lodiorum suorum eorum quidem que usque in hodiernam diem qualicumque modo adquisierunt vel amodo poterunt adipici eorum quidem ad quorum sustentacionem et gubernacionem concessa sunt usibus pro futura. Injungo quoque filiis ac nepotibus meis et propinquis hominibus fidelibus regibus michi succedentibus ut hec nostra decreta intemerata studeant conservare et propriis bonis locum hunc venerandum et servos Dei in eo habitantes ac Deo famulantes ita futuros sicut presentes sustentare non differant quatenus pro conservacione nostrorum decretorum et pro erogacione suorum bonorum a Jesu-Christo eterno retributore et sanctissimo mundi Redemptore ob cujus honorem hec omnia toto mentis affectu decrevimus intercedente beatissimo Victoriano ac confessore et omnibus sanctis suorum mereantur delictorum veniam percipere. Si vero aliqui eorum maligno spiritu superbie inflati et privilegia apostolica et regalia decreta ausu temerario disrumpere voluerint et locum predictum et res sibi pertinentes monachosque ibi Deo famulantes inquietare presumserint ira et malediccio Dei super eos decendat et cum Datan et Abiron et Juda Domini traditore in inferno inferiori ardeant et quingentas auri libras fisco regis persolvere cogantur. Conservantibus autem pax et benediccio trlbuatur a Deo patre omnipotente et filio ejus Jesu-Christo et Spiritu sancto. Amen. Ut autem hoc meum privilegium per cuncta secula firmum et ratum habeatur manu propria firmo et roboro. - Sig+num regis Sanccii Renimiri regis filius. - Signum Ildefonsi regis Aragonis. - Facta carta era MaCaXIIIIaXIII kalendas aprilis anno ab incarnatione Domini M°LXX°VI indiccione nona regnante me rege Sanccio in Pampilona et in Aragone in Suprab et in Rippacorça Aldefonso rege in Tolleto et in Castella et in Galecia Grimaldo abbate in Asaniense cenobio Garsia episcopo in Jacha. Post restauracionem vero Toletane ecclesie Bernardo archiepiscopo primo. S. Fertuny Sanç in Huarte. S. Lop Garces in Uno Castello et in Arosta. S. Ramon Galindo in Estada. S. Petri Sauces in Voltania (Boltaña) et in Marcorllo. S. Açenar Exemeneç in Galipiens. S. Sanccio Fredeando in Ateres. S. Galin Sanç in Sos et in Arcedas. S. Enech Sanç in Montecluso (Monclús, Montclús). S. Exemen Garçets in Boyl (vall de Boí ?).
S. Furtuny Sanç in Boyl et in Eliso. - Ego Eximinus presbiter Sanccionis regis ejus jussu scripsi hanc cartam et hoc Signum + feci. - Eadem et omnia et singula in ea contenta et omnia etiam alia privilegia et donaciones per predecessores nostros dicto monasterio facta et concessa et etiam factas et concessas ob devocionem sinceram et zelum fervidum quem habemus ad ordinem supradictum volentes dictorum predecessorum nostrorum bona opera imitari ut per accionem bonorum operum veram nobisque necessariam donancium donatori in die judicii valeamus de talento nobis tradito reddere racionem ad humilem supplicacionem dicti abbatis propterea nobis factam tenore carte hujusmodi quam robur irrefragabilis firmitatis volumus omnino habere de nostri certa scientia laudamus approbamus et nostro confirmacionis presidio roboramus prout hactenus melius ipse abbas et sui predecessores in dicto monasterio usi fuerunt. Mandantes per hanc eandem inclito infanti Martino fratri carissimo et in omnibus regnis et terris nostris generali gubernatori nostro gubernatori justicie Aragonis ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et qui pro tempore fuerint et dictorum officialium locatenentibus ad quem seu quos pertineat et spectet quatenus preinsertam cartam et omnia et singula in ea contenta et omnia alia eciam privilegia et donaciones per predecessores nostros dicto monasterio indulta et hanc nostram confirmacionem prout superius continetur firmam habeant teneant et observent tenerique et observari inviolabiliter faciant juxta earum series pleniores et non contraveniant nec aliquem contravenire sinant aliqua racione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostre magestatis nostro sigillo in pendenti munitam. Data Cesarauguste XXIIII die februarii anno a nativitate Domini MCCCLXXXX primo regnique nostri quinto. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonis et cetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias Cesaraugustanus archiepiscopus Petrus Insule et Caneti Raimundus de Roda vicecomes Raimundus Alamanni de Cervilione et Eymericus de Scintillis milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui de ipsius mandato hec scribi fecit. Constat autem de rasis et emendatis in lineis prima spiritus in secunda nien in IlIIa quondam et in eadem quod per certum in quinta Asaniensis et in eadem ante VII con in VIII im et in eadem credo factum industria Hugonem scilicet Quandidum in eadem cum et ibidem quod de utilitate in XIX regni Aragonis in XX nate me in XXII predece in XXIII predece et in eadem Tenore carte in XXIIII hujusmodi quam robur irrefragabilis firmitatis volumus omnino habere de nostri certa scientia et in eadem melius in XXVa sive privilegium et in XXVIIa nostre magestatis sigillo in pendenti et clausit. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bernardo de Jonquerio. - Vidit eam thesaurarius domini regis. - Idem.


cxxvi-reg-1901-fol-68-9-abril-1391

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXI, perg 242, 7 agosto 1151

LXXI

Perg. n° 242. 7 ago. 1151.

Hoc est iuditium quod datum est in curia Raimundi barchinonensis comitis ab episcopis videlicet Berengario gerundensi Guielmo barchinonensi Petro viscensi Artallo elenensi Gaufrido tortosensi abbate Sancti Felicis et a militibus Bernardo de Bello-loco Raimundo de Podio-alto Guielmo de Castello-vetulo de querelis quas habebant ad invicem Bernardus tarrachonensis archiepiscopus et clerici ejus et Rodbertus et Guielmus de Aquilone. Conquestus archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone quia fregerat molendina sua et suum reg tribus vicibus quod Guillelmus de Aquilone dicebat se fecisse propter fadigam de dret. Unde iudicatum est quod si poterit hoc probare Guilielmus per testes archiepiscopus suferret dampnum suum et si archiepiscopus aliquod malum propter hoc fecit Guielmo emendet illi. Quod si Guillelmus deffecerit in probacione emendet archiepiscopo malefactum. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo qui auferebat illi quandam fexam que est infra dominicaturas suas quam Guilielmus dicebat se habere per compram et juste possideret propter libertatem quam habent habitatores Tarrachone. Sed iudicatum est quid non licet Guilielmo emere aliquid de dominicaturis archiepiscopi sine ejus consensu archiepiscopo licet aliquid emere de dominicaturis Rodberti et Guilielmi sine eorum consensu. Conquestus Guilielmus de Aquilone de archiepiscopo qui auferebat ei suas justicias et suos rectos et totum quod habet in Tarrachona et in territorio ejus quo totum archiepiscopus plane negavit. ludicatum est archiepiscopum emendare Guilielmo quicquid Guilielmus poterit probare archiepiscopum sibi abstulisse de justiciis suis seu de usaticis vel rectis suis et si Guilielmus in probatione deffecerit archiepiscopus non debet facere Guillielmo aliquod escundit quia dominus ejus est. Conquestus est archiepiscopus de Guilielmo quia abstulerit suo armigero domum suam et in ea furnum fecerat. Guielmus respondit se hoc fecisse quia armiger ille non venerat ad habitandum domum illam ad terminum ad quem promisserat se venturum et quia tertiam partem habebat in Tarrachona. Judicatum est quia propter has rationes non debuit hoc facere Guilielmus et si armiger redierit habeat domos et si non venerit non emparet eas Rodbertus vel Guilielmus donec determinetur de cujus sorte debeant esse. Conquestus est Rodbertus de archiepiscopo quia expulerat monachos de ecclesia Sancti Fructuosi quam Sanctus Oldegarius concesserat Rodberto ut eam daret ecclesie Sancti Martini de Saixs et propter hoc Rodbertus dederat ecclesie Sancti Fructuosi alodia et quasdam possessiones. Archiepiscopus vero dicebat hoc non esse credendum quoniam Sanctus Oldegarius retinuerat sibi sicut carta ejus testatur omnes ecclesias et possesiones earum. Judicatum est quod Rodbertus probet hoc per testes et archiepiscopus restituat ecclesiam et quicquid inde habuit monachis. Et si Rodbertus hec probare non poterit remaneat ecclesia et omnes ejus possessiones in potestate archiepiscopi propter cartam Sancti Oldegarii in quam ecclesias et earum possessiones sibi retinuit. Iterum conquestus est Rodbertus de archiepiscopo quem dicebat se suscepisse in suo consilio et in suo ducatu de negotiis Tarrachone et per engan abstulerat illi justitias Tarrachone et totam Tarrachonam et se duxerat eum ut faceret cartam per quam auferebat illi totam Tarrachonam. Archiepiscopus respondit hoc non esse verum sed cartam illam per quam Rodbertus conquestus est Tarrachonam perdidisse ipse eam firmavit spontanea voluntate sua et consilio uxoris sue et amicorum qui etiam in hanc cartam subscripserunt et maxime consilio Guielmi de Aquilone qui eam suo signo corroboravit. Unde iudicatum est et cartam bonam et omnia firma esse debere que in ea scripta sunt quoniam et a Rodberto et ab uxore ejus et a Guilielmo de Aquilone firmata est. Conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui dederat quasdam domos Ospitali in Tarrachona. Guielmus de Aquilone dicebat se hoc fecisse concessione archiepiscopi: quod archiepiscopus negavit. Judicatum est quia si Guielmus probaverit hanc concessionem factam esse per testes firma sit et si non irrita sit secundum cartam Sancti Oldegarii. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui in villa Constantini quam ad dominicaturam suam retinuit Sanctus Oldegarius suum proprium bovarium et multos alios verberavit et vulneravit et quandam partem illius ville emparavit. Guielmus de Aquilone respondit illam partem non esse de terminis illius ville. Ad hoc respondit tarrachonensis archidiaconus quod Rodbertus illam partem mostraverat esse infra terminos prefate ville quando pedoavit terminus illius. Unde iudicatum est ut archidiaconus probaret hoc esse sicut dicebat per testes et si hoc posset facere teneretur integre villam sicut Rodbertus pedoaverat et Guilielmus emendaret malefacta salvo tamen suo jure si quod habet in illo vilari. Iterum conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui contra cartam Sancti Oldegarii qui sibi omnes res ecclesiasticas retinuit. Auferebat honorem ecclesie Viscensi et de Sent Seles et aliarum ecclesiarum. Guielmus de Aquilone respondit se dedisse I anulum aureum episcopi Viscensi pretio CXII morabetinorum pro isto honore et dicebat se fecisse hanc compram assensu Rodberti a quo episcopus habebat hunc honorem per feudum. Judicatum est quoniam si Guilielmus poterit hoc probare per scripturam vel per testes quod iste honor ita esset alligatus Rodberto vel per feudum vel per alium vinculum quod non posset remanere sue ecclesie habeat Guilielmus. Si vero non poterit hoc probare recuperato pretio quod dedit pro hoc honore ab ecclesia Viscensi ne ipse enganatus sit predictum honorem recuperet ecclesia Viscensis. Nichilominus etiam iudicatum est et de ecclesiis et de possessionibus earum secundum cartam Sancti Oldegarii quod Rodbertus vel Guilielmus de Aquilone nichil inde sibi vendicare possint. Preterea conquestus est archiepiscopus de Guilielmo de Aquilone qui accusavit eum de tali crimine propter quod si probari posset incurrere periculum honoris et ordinis. Affirmabat enim quod Guilielmus Aquilonis imposuerat ei accusans eum coram omni curia comitis quod archiepiscopus abstulerat cuidam homini suam uxorem quam legitime habebat et alteri dederat unde habuit X morabetinos de quibus non dederat ei partem suam. Guielmus vero de Aquilone dicebat se non ita dixisse. Judicavit curia quoniam si archiepiscopus poterit probare per testes quod Guilielmus de Aquilone predictum crimen sibi imposuerit quia Guilielmus homo suus erat et sibi juraverat et ex hoc crimine si verum esset nullum comodum sibi contingebat preter hoc etiam si alius hujusmodi crimen archiepiscopo imponeret Guielmus quia fidelitatem illi juraverat de suo corpore et honore debuisset eum defendere. Ideo judicavit curia quod quicquid beneficii vel comodi Guilielmus de Aquilone ab archiepiscopo fuerat adeptus ammitteret et scripturam illam quam prefatus Guilielmus proferebat ab archiepiscopo subsignatam et subscriptam invalidam et irritam esse in perpetuum salvo tamen jure Guilielmi de Aquilone et Rodberti de civitate Tarrachone et ejus territorio secundum tenorem scripture inter beatum Oldegarium et Rodbertum factae. Dato juditio Tarrachone VII idus augusti anno ab incarnatione Domini millessimo CLI anno XV regni Ledovici junioris. (alphabeto divisa.)

domingo, 22 de diciembre de 2019

1131, Adefonsus aragonensium et pampilonensium sive ripacorcensium rex

II.

Reg. 1. Fol. 5. oct. 1131.

In nomine summi et incomparabilis boni quod Deus est.
Ego Adefonsus aragonensium et pampilonensium sive ripacorcensium rex cogitans mecum et mente pertractans quod omnes homines natura mortales genuit proposui in animo meo dum vita et incolomitate potior ordinare de regno a Deo mihi concesso et de possessionibus ac redditibus meis quomodo sit post me. Igitur divinum timens judicium pro salute anime mee necnon patris et matris mee et omnium parentum meorum facio hoc testamentum Deo et Domino nostro Jhesu-Christo et omnibus sanctis ejus et bono animo et spontanea voluntate offero Deo et Beate Marie pampilonensium Sanctoque Salvatori legiorensi castrum Stelle cum tota villa et cum omnibus que ad jus regale pertinent ut medietas sit Sancte Marie et medietas sit Sancti Salvatoris. Similiter dono Sancte Marie nagarensi et Sancto Emiliano Castellum nagarense cum omnibus rebus sive honoribus qui pertinent ad illud castrum. Castrum quoque de Tubia cum toto suo honore: et istorum omnium media pars sit Sancte Marie et media pars Sancti Emiliani. Offero quoque Sancto Salvatori de Onia castrum Belforad cum toto suo honore. Dono itidem Sancto Salvatori de Obieto Sanctum Stephanum de Gormaz et Almazanum cum omnibus suis pertinentiis. Dono etiam Sancto Jacobo de Gallicia Calagurram et Cerberam et Tutillon cum omnibus suis pertinentiis. Sancto etiam Dominico de Silos do castrum Sangosse cum villa et cum duobus burgis novo et veteri et mercatum ejusdem. Do etiam Beato Babtiste Johanni de Pinia et Beato Petro de Ciresa omnes illas dotes que fuerunt matris mee scilicet Bel et Bailo et Astorit et Ardenes et Sios et omnes illas que poterint inquirere quod fuerunt dotaria matris mee: et horum media pars sit Sancti Johannis de Pinna et media pars sit Sancti Petri de Ciresa cum omnibus pertinentiis suis. Itaque post obitum meum heredem et successorem relinquo michi sepulcrum Domini quod est Jherosolimis et eos qui observant et custodiunt illud et ibidem serviunt Deo et ospitale pauperum quod Jhierosolimis est et templum Domini cum militibus qui ad defendendum christianitatis nomen ibi vigilant. His tribus totum regnum meum concedo. Dominicatum quoque quem habeo in tota terra regni mei principatum quoque et jus quod habeo in omnibus hominibus terre mee tam in clericis quam in laicis episcopis abbatibus canonicis monachis obtimatibus militibus burgensibus rusticis et mercatoribus viris et mulieribus pusillis et magnis divitibus ac pauperibus judeis etiam ac sarracenis cum tali lege et consuetudine quale pater meus et frater meus et ego actenus habuimus et habere debemus. Addo etiam militie Templi equum meum cum omnibus armis meis et si Deus dederit michi Tortosam tota sit ospitalis ihierosolimitani. Preterea quia non est mirum si fallimur qui homines sumus si qua ego aut pater meus sive frater ecclesiis terre nostre sedibus aut monasteriis de rebus honoribus vel posessionibus injuste abstulimus rogamus et jubemus ut prelati et domini Sancti Sepulcri et Ospitalis et Templi juste restituant. Eodem modo si cui homini meo viro vel mulieri clerico vel laico aut ego aut aliquis antecesorum meorum hereditatem suam injuste abstulimus ipsi .... et juste restituant. Similiter de proprietatibus que nobis vel antecessoribus nostris hereditario jure debentur preter ea que sanctis locis tradita sunt ab integro relinquo eas sepulcro Domini et ospitali pauperum et milicie Templi tali tenore ut post mortem meam illi qui per me tenent eas teneant in tota vita sua sicut per me et post mortem illorum sint ab integro Sepulcri et Ospitalis et Templi et cui dare voluerint eas. Hoc modo totum regnum meum ut supra scriptum est et totam terram meam quantum ego habeo et quantum michi remansit ab antecessoribus meis et quantum ego adquisivi vel in futurum auxiliante Deo adquiram et quicquid ego ad presens do et in antea juste dare potero totum tribuo et concedo sepulcro Christi et ospitali pauperum et templo Domini ut ipsi habeant et possideant per tres justas  et equales partes. Hec omnia suprascripta dono et concedo domino Deo et sanctis superius scriptis ita propria et firma ut hodie sunt mea et habeant potestatem dandi et auferendi. Et si aliquis eorum qui modo habent istos honores vel habebunt in futurum voluerint se erigere in superbiam et noluerint recognoscere istis sanctis sicut michi mei homines et mei fideles appellent de traditione et de baudia sicut facerent si ego essem vivus et presens et adjuvent eos per fidem sine fraude. Et si in vita mea placuerit michi quod de istis honoribus superius dictis voluerim relinquere vel Sancte Marie vel Sancto Johanni de Pigna vel aliis sanctis illi qui tenuerint eas accipiant a me quod valeat.
Hec autem omnia facio pro anima patris mei et matris mee et remisione omnium peccatorum meorum et ut merear habere locum in vita eterna. Facta carta in era MCLXVIIII in mense octobris in obsessione Baione.
- Sancius Petre-Rubee scriptor regis scripsit cartam.


octubre 1131, Adefonsus aragonensium et pampilonensium sive ripacorcensium rex, San Esteban de Gormaz