Mostrando las entradas para la consulta portatico ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta portatico ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de diciembre de 2019

X, perg 43, febrero 1134

X
Perg. N°43. Feb. 1134.

In Dei nomine. Ego quidem Adefonsus Dei gratia rex facio hanc cartam donationis vobis totos populatores de Artasona qui ibi estis vel in antea ibi veneritis populare ad cavalleros et pedones. Placuit michi libenti animo et pro amore de illas terras populare. Dono et concedo vobis ad illos cavalleros ut sint ibi francos et liberos sicut sunt in lures terras et totos illos alios populatores quod sedeant ibi similiter francos et ingenuos sicut sunt illos populatores de Borovia et quod habeatis tales foros in totas vestras causas et in vestras facendas et in vestros judicios sive in vestras calonias et omicidios quomodo habent illos populatores de Borovia. Et quantum potueritis populare vel examplare per ermum caballeros et pedones quod illum habeatis salvum et francum sine ullo malo fuero et sine ullo malo censo. Et ullo peito non peitetis nisi sola decima ad Deum et suis sanctis et non detis licentia nec portatico in tota mea terra et de nullo judicio non respondatis ad nullo homine nisi ad vestra porta de Artasona ad vestro foro. Et solto vobis illos montes de tota mea terra quod culietis ibi solta mente et non vobis faciat nullo homine nulla contraria et quod non detis erbatico in tota mea terra. Et dono vobis termino de Via lata in suso et de Loarre injuso et de illos collatos de Cambir et de Galleco inza toto illo ermo qui ibi est de V annos insuso: et si nullo homine vobis pignoraverit vel nulla contraria fecerit quod pectet millem metecals de auro. Et hoc donativum quod habeatis illud francum et liberum et ingenuum et securum vos et filii vestri et omnis generatio vel posteritas vestra salva mea fidelitate et de omni mea posteritate per secula cuncta amen. Et insuper dono vobis foro ut nullus populatores qui cavallo tenuerit ibi quod sedeat franco et ingenuo in tota mea terra. Sig+num Adefonsi regis. Sig+num regis Ranimiri (1) laudo et confirmo hanc cartam. Sig+num Raimunni comes laudo te confirmo hanc cartam. Signum + Ildefonsi regis filii Barchinonensii comitis qui hoc suprascriptum laudo et confirmo. Facta carta in era MCLXXIIa in mense fervero in anno quando rex presit Michineza et assitiavit ad FragaRegnante me Dei gratia rex in Aragon et in Pampilona sive in Ripacorza episcopus Sancius in Pampilona episcopus Arnaldus in Oscha episcopus Pere Guillem in Roda alius episcopus Sancius in Nagera comite Rexo in Tutela Gonzalvo Petriz in Alagon Sancio Johanes in Osca Petro Tizon in Estella Eastang in Biel Fortung Lopiz in Soria Lop Xemenez in Luesia Caxal in Nagera et in Daroca Garcia Remirez in Monzon Lop Lopiz in RiclaRamon Arnald de Sancta + senior de illa population. Et hec sunt testes de ista carta super scripta. Garssion de Schala et Faus de Xalon. Ego Michael scriptor sub jussione domini mei regis hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci. 

(1) Como antiguamente solían los monarcas confirmar los privilegios que habían concedido sus antecesores sin más fórmula ni formalidad que la de poner su firma o signo en algún blanco del pie de las mismas cartas originales, no deben extrañarse las anteposiciones o postposiciones que se notan en esta y casi en todas las escrituras o privilegios confirmados en aquellos sencillos tiempos.

sábado, 30 de mayo de 2020

LXIII. Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.


LXIII.
Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.

Noverint universi quod
probihomines et habitatores in Corbaria nobis Petro Dei gratia etc. humiliter ostenderunt quod illustris dominus Jacobus felicis recordacionis Dei gratia quondam rex Aragonis pater noster enfranquivit et francos et liberos et inmunes fecit universos et singulos populatores de Corbaria presentes atque futuros per totum regnum
Valencie
ab omni leuda portatico sive pedagio ita quod imperpetuum non teneantur de mercibus suis aliquibus quas portarent seu portari facerent per dictum regnum alicui dare vel solvere aliquod pedagium portaticum sive leudam sed essent inde liberi perpetuo ac immunes de dicto privilegio cum carta publica ac sigillo majori dicti domini regis apendicio sigillata nobis fidem plenariam facientes atque devotissime supplicantes quatenus eisdem confirmare dictum privilegium dignaremur. Cum igitur nos investigari fecerimus veritatem in villis ac locis nostris regni prefati Valencie an dicti homines de Corbaria usi essent et usque ad que tempora dicto privilegio libertatis et nobis certo certius sit compertum quod dicti populatores usi sunt et fuerunt privilegio memorato usque ad mortem vel quasi genitoris nostri prefati: ad supplicacionem igitur eorum aures nostras benigniter inclinantes cum hac presenti carta nostra ex certa ciencia laudamus concedimus et confirmamus predictis populatoribus de Corbaria presentibus et futuris privilegium memoratum a dicto domino patre nostro eisdem concessum ac datum immunitatis ac libertatis predicte prout in predicto privilegio dicti domini patris nostri melius et plenius continetur: mandantes universis ac singulis bajulis justiciis judicibus procuratoribus et aliis officialibus nostris regni prefati presentibus et futuris quod predictis populatoribus de Corbaria presentibus et futuris hanc presentis nostre confirmacionis cartam et gratiam inviolabiliter observent et ab aliis faciant observari. Data Valencie VI idus decembris (1). - Petrus Marchesii.
(1) No cita año, pero el del documento que le precede es
MCCLXXX.

sábado, 23 de mayo de 2020

XXXIX. Perg.n°355. Pedro 1. 1° mar. 1209.


XXXIX.
Perg.n°355. Pedro 1. 1° mar. 1209.

Hoc est
translatum fideliter factum a quodam translato sic se habente.
- Sit notum cunctis quod hoc est
translatum fideliter et bene factum de instrumento quod sic habetur.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod nos
Petrus Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone quia homines Acrimontis (Agramunt) diligere proponimus et quadam specialitate dileccionis pro aliis honorare atendentes fidelitatem et devotionem quam erga dominos suos semper habuisse noscuntur et sperantes eos nobis et nostris eandem perpetuo impensuros: idcirco corde bono et animo volenti per nos et nostros omnes laudamus concedimus et confirmamus vobis universis hominibus Acrimontis ibidem habitantibus et habitaturis tam majoribus quam minoribus omnique progeniei et posteritati vestre in perpetuum omnes libertates franchitates et immunitates concessiones etiam universas vobis ab Ermengaudo comite Urgelli et aliis dominis Acrimontis et eorum predecessoribus concessas atque indultas sicut in instrumentis ab eisdem confectis melius et plenius continetur: promittentes per nos et nostros quod numquam contra eas veniamus aut venire aliqua ratione vel occasione aliqua permitamus eas vobis semper illesas servaturi et ratas et firmissimas habituri. Preterea deffendentes nunc et semper vos tanquam nostros proprios homines et vassallos fideles et omnia bona vestra ubique fideliter protegentes enfranchimus vos et posteros vestros et franchos et liberos facimus per secula cuncta ab omni redemptione cujuslibet hostis et cavalcate et ab omni leuda pedatico portatico usaticho passaticho tolta et consuetudine novis ac veteribus constitutis et constituendis per totum comitatum Urgelli et per totam terram totius dominationis nostro ita quod de rebus aut de mercibus vestris in predicto comitatu vel in toto Aragone et Catalonia in mari et in terra et in stagno atque in aquadulci ubique non detis neque dare teneamini nunquam aliquid de predictis a quibus vos enfranchimus. Mandantes firmiter quod nullus homo noster seu alienus de gratia nostra confidens audeat aliquid de predictis exigere a vobis de rebus aut mercibus vestris vel ad ea aut eorum aliquid dandum faciendum vel solvendum compellere aut distringere ullo modo. Convenimus etiam vobis quod monetam acrimontensam non mutemus nec viciemus nec mutari nec viciari sinamus in aliquo nec cudamus nec cudi permittamus unquam quandiu nobis fuerit vita comes nisi sub ea lege et pondere in quibus modo eam consistere constat ac mandamus: precipientes firmiter et districte quod nemo sit ausus in aliquo loco totius dominationis nostre aliquem hominem Acrimontis aut res vel merces vestras quaslibet pignorare marchare impedire vel detinere pro alieno debito vel delicto nisi ille cujus res fuerint pignorate principalis debitor per se aut pro aliis fidejussor fuerit manifestus. In his etiam duobus casibus nullus vos vestri quemlibet vel aliquem ex vobis molestare atemptet nisi prius in antea fuerit inde in curia Acrimontis manifesta fatiga directi. Damus etiam vobis ut liceat semper libere actipere vobis in pignus et emere et adquirere quolibet alio modo castella et possessiones quaslibet militum et aliorum hominum in toto comitatu Urgelli ubicumque potueritis et volueritis. Ad judicium autem majoris firmitatis juramus nos Guillelmus Raimundi senescalcus et Guillelmus de Claris-Vallibus hec vobis predictis mandato domini regis et super anima ipsius et in ipsius presencia quod predicta omnia vobis prenominatis et vestris semper servabuntur illesa tactis a nobis corporaliter sacrosanctis quatuor evangeliis: quicumque autem contra hanc cartam venire presumeret iram nostram et indignationem semper habeat et insuper a nobis dampno illato prius in duplum plenarie restituto in mille morabatinis a nobis sine aliquo remedio puniretur. Data apud Acrimonte kalendas martii anno Dominice incarnationis MCC nono per manum Ferrarii notarii nostri et mandato ejus scripta cum literis emmendatis in linea decima.
- Signum +
Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Ttestes hujus rei sunt Guillelmus vicecomes Cardone R. de Montecatano R. Fulchonis R. Gaucerani Garcias Romei Blaschus Romei Sanccius de Antillone Ancennarius Pardi Martinus de Caneto Ato Oreilla Ato de Foces P. Sesse Assallitus de Gudal P. de Alcalano Guillielmus de Cerveillone P. de Podioviridi G. de Podioviridi Berenguer de Petramola Hugo de Turrerubea G. de Petraalta B. de Belloc majordomus Bertrandus de Belloc et multi alii. - Ego Matheus scriptor Acrimontis hoc translatavi ipsius loco pro mandato probi hominibus Acrimontem et hoc sig+Núm fecit in anno Domini MCCXI octavo kalendas marcii coram a. scriba et levita in Acrimonte. - Sig+num Bernardus scriptor postquam recessit in Acrimontem de Ilerda hunc translatum fecit. - Sig+num Raimundi de Ulmo notarii in Barchinona qui hoc scripsit translatum cum literis suprapositis in linea nona XI kalendas februarii anno Domini MCC nono decimo.



XXXVII. Perg. n. 294, Pedro I. 1° jul. 1208.


XXXVII.
Perg. n. 294, Pedro I. 1° jul. 1208.

Noverint universi quod anno Domini
MCCC duodecimo in presencia mei notarii et testium infrascriptorum Johannes Petri Darle merinus Jacce et Exee pro ilustrissimo domino rege Aragonum presentavit venerabili viro Johanni Garcescii de Alagone comisario pro dicto domino rege in causa que vertitur inter dictum dominum regem Aragonum ex una parte ac magnificos principes reges Francie et Navarre quoddam privilegium in pergameneo scriptum non viciatum nec rasum nec cancellatum nec abulitum set in omni sui parte integrum in filo sirico sigillo regio sigillatum seu bullatum in quo sigillo seu bulla est imago regis sedentis in catedra tenentis in manu sinistra crucem et in manu dextera palmam et in orbita sigilli dicciones que sequntur: Sigillum gratia Petri Dei regis Aragonum comitis Barchinone domini Montispessolani: et ex alia parte est imago regis sedentis super equo tenentis lanceam in manu dextera et scutum in brachio sinistro et in orbita ejusdem sigilli dicciones que sequntur:
S.
Petri Dei gracia regis Aragonum comitisque Barchinone et domini Montispessolani: quod incipit: - Regibus et eis qui inter filios hominum dominantur expedire dinocitur subjetos suos diligere multipliciter et fovere et ipsos gratuitis et perpetuis libertatum benefficiis honorare. Quapropter in Dei nomine sit notum cunctis quod nos Petrus Dei gracia rex Aragonum comes Barchinone volentes locum nostrum de Ovelva quem de cetero Salvaterram volumus nuncupari populare et populorum multitudine augmentare corde bono et animo volenti damus concedimus et laudamus vobis universis populatoribus et habitatoribus ejusdem loci presentibus et futuris et omni progeniei et posteritati vestre in perpetuum omnes illos foros quos habent homines de Exea ex concessione antecessorum nostrorum statuentes ut vos omnes et posteri vestri nunc et semper utamini istis foris. Item volumus et concedimus vobis militibus et infançonibus qui in eundem locum causa populandi veneritis vel venistis ut illam infançoniam obtineatis quam habere consuevistis in propiis hereditatibus vestris: retinemus tamen in vobis et posteris vestris quod in eodem loco assidue maneatis et quisque vestrum in suis casis semper unum hominem teneat strenuum et valentem cum scuto lancea et capello ferreo ad defendendum predictum castrum nostrum et villam quando fuerit necessarium. Damus autem et assignamus eidem castro nostro de Salvaterra et vobis omnibus populatoribus et habitatoribus ejusdem et successoribus vestris hos terminos inferius subnotatos habendos integre et tenendos quiete et possidendos perpetuo et plenarie videlicet de loco nominato La Cot usque ad rivum de Cadereta et de illo loco per rivum in susum usque ad Sanctum Philipum et exinde usque ad castellum Lupertum et deinde Serraserra usque ad castellum Ventahu et dehinc Serraserra a la Corona de Gas et deinde usque ad Hedam et de Heda usque ad vadum Formosum et dehinc usque ad Pinam sive Teytar de Panelo et exinde usque ad Heytum curvum et deinde usque ad sumum de Oli et de Oli usque ad sumum de Orba. Sicut ergo isti termini ambiunt et includunt et sicut etiam in cartis quas inde habet monasterium de Pinna plenius et melius continetur totum ab integre vobis predictis concedimus et donamus ita quod infra hos terminos libere et sino contrarietate alicujus persone laboretis ubicumque volueritis et poteritis et vestros ganatos et bestiarios teneatis et pascua et ligna et fustes sine aliquo usatico et servicio habentis et accipere et tallare possitis quecumque et quociescumque his habueritis opus. Item damus et concedimus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus castri nostri et ville de Salvaterra et successoribus vestris ut cuando a vobis questia vel servitia aliqua exigerimus unaquaque domus vestra donet nobis semel in anno duos solidos jaccenses tantum et nil amplius nobis vel nostris dare teneatur aut redere unquam. Item damus vobis ut possitis pascere et tenere ganatos vestros in portibus de Ansso et de Roncal sine aliquo herbatico et servicio et demanda et ansotani et roncaleses teneantur coligere et tenere salvos vos et ganatos vestros in suis portibus et vos teneamini cis et eorum ganatis dare viam et transitum per vestros terminos sine tala. Preterea recipimus personas vestras et ganatos vestros et omnia bona vestra sub speciali custodia et emparancia nostra et ducatu dantes et concedentes vobis et ganatis vestris pascua et pasturas ubique in tota terra nostra ubique in montibus et in planis sine aliquo herbatico et exaccione herbatici ita quod sitis salvi et securi cum omnibus vestris in eundo et redeundo et estando per omnia loca. Item statuimus et concedimus vobis quod inter vos in predicto loco et ejus terminis non sit unquam nec possit esse aliquis franchus vel francha vel aliquis infançonus vel infançona per cartam vel per aliquod donativum. Item volumus et mandamus quod homines et femine qui venerint de Aragone vel de Navarra vel de Vasconia vel de aliis quibuslibet locis ad populandum in predictum castrum nostrum et locum de Salvaterra sint salvi et securi et ab omni malefacto quod nobis vel in terra nostra factum habeant quieti liberi et absoluti ita quod nos vel aliquis alius non possimus ab eis inde unquam aliquid demandare. Preterea enfranchimus et franchos et liberos facimus vos omnes populatores nostros de Salvaterra presentes et futuros et posteros vestros in perpetuum cum omnibus rebus et mercibus et ganatis vestris ab omni lezda pedatico portatico usatico herbatico (de aquí viene el ICO aragonés) consuetudine et tolta novis et veteribus per totum Aragonem ita ut in omnibus mercatis et locis tocius regni Aragonum nichil horum dare vel solvere teneamini nec aliquis inde vos audeat fortiare. Quicumque autem contra hujus carte nostre tenorem in aliquo venire presumeret iram et indignacionem nostram tanquam manifestus traditor semper haberet et insuper a nobis in quingentis aureis sine aliquo remedio puniretur. Datum ... kalendas julii era MCCXL sexta per manum Ferrarii notarii. - Signum + Petri Dei gracia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Testes hujus rei sunt comes Sancius Garsia de Oriz Petrus Goyteriz majordomus Didacus Garsia etc. - Actum est hoc XI kalendas martii anno quo supra - Testes sunt Sancius (la s final no se ve bien) Sancii Munionis et Petrus Eximinus de Ul.
- Et ego Garcias Eximini notarius publicus de
La Real qui predicta manu propria scripsi de mandato et autoritate predicti Johannis Garçesii comisarii et hoc sig+no meo asueto clausi.



martes, 3 de marzo de 2020

CXX, reg 1893, fol 81, 3 octubre 1387

CXX.
Reg. n. 1893, fol. 81. 3 oct. 1387.


CXX.  Reg. n. 1893, fol. 81. 3 oct. 1387. Escaladei, Scala Dei, cartuxensis


Pateat universis presentem seriem inspecturis quod nos Johannes Dei gratia etc. vidimus quoddam privilegium per serenissimum dominum regem Petrum genitorem nostrum recordationis eximie suo pendenti sigillo sigillatum monasterio et conventui Scale Dei nuncupato ordinis cartuxensis concesso hujusmodi seriey.
- Pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice comesque Barchinone viso quodam privilegio serenissimi domini Alfonsi clare memorie regis Aragonum genitoris nostri ejus bulla plumbea comunito cujus series noscitur esse talis.
- Nos
Alfonsus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone attendentes quod quamquam ex regalis benivolencie debito universos sub nostra dicione regia residentes teneamur sub libra pacis et justicie confovere monasteria tamen et bona religiosorum qui in Dei servicio flagrancius perseverant ac vaccant operibus crucifixi potissime illa que per predecessores nostros ad Christi servicium dedicata fuere summa nos opportet devocione diligere ac eis robur conferre debere ac perpetuam addere firmitatem: considerantes siquidem magnificum principem dominum Jacobum recordationis eximia regem Aragonum patrem nostrum vobis religiosis viris priori et conventui Scale Dei ordinis cartuxensis concessisse privilegium subscriptum bulla sua plumbea in pendenti munitum continencie subsequentis.
- Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valentie et Murcie ac comes Barchinone viso quodam privilegio felicis recordationis domini Jacobi regis Aragonum avi nostri tenoris qui sequitur.
- Quoniam Deus sanctorum heremicolorum conventus ordinis cartuxensis magni regni Aragonum Ildefonsi felicis memorie avi nostri precibus terram Cathalonie voluit illustrare cujus conventus monasterium magnificus pater noster Scalam Dei voluit appellari: omnipotenti Deo de tanto et tali munere gracias referentes ut per hanc scalam ad celestia scandere valeamus: ad cunctorum notitiam volumus pervenire quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispessulani attendentes quod hiis que ab antecessoribus nostris piissime facta existere dinoscantur et robur conferre debemus et perpetuam addere firmitatem: considerantes etiam quod hii qui in divino servicio flagrancius perseverant et vaccant diucius operibus Jhesu Christi quanto majores pro Deo labores sustinent et tormenta tanto a Deo coronis fulgencioribus coronantur et sibi et amicis suis seu benefactoribus nanciscuntur gaudium sempiternum quia ad tantum gaudium promerendum cognoscimus nos indignos: de eorum tamen honestis precibus fiduciam reportantes ut et actus temporaliter et mentes nostre specialiter dirigantur: privilegia donacionis et concessionis libertatis et immunitatis confirmacionis et donativi guidatici et commissi que a clare memorie serenissimo Ildefonso et ab illustrissimo patre nostro regibus Aragonum predicto monasterio venerabilibus prioribus et fratribus Scale Dei concessa existere dinoscuntur sicut ex ipsorum privilegiorum tenore colligitur evidenter cum hac scriptura valitura perpetuo confirmamus et presenti scripti patrocinio comunimus. Et presertim villam Morarie cum universis habitatoribus suis viris et feminis presentibus et futuris: omnes etiam mansos in terminis Scale Dei sive Morarie jam constructos vel imposterum construendos et precipue mansum Ermengaudi et mansum etiam Gavaldani cum omnibus pertinentiis suis licet quedam ex ipsis extra terminos Scale Dei aliquantulum extendantur: etiam jura infra terminos Scale Dei ad nos spectantia videlicet fidelitates homagia census proventus redditus firmancias justicias questias tayllias demandas ademprivios exercitus cavalcatas toltas forcias monetatica bovagia leudas pedagia vicinatica omnes etiam terras possessiones cultas vel incultas seu adhuc heremo derelictas silvas nemora montes et colles plana et ardua aquas currentes et non currentes piscaciones venaciones hedificia molendina et precipue molendinum Johannis Tornerii et quecumque alia scripta vel non scripta ad nostram jurisdiccionem spectantia infra Scale Dei terminos concluduntur venerabili amico nostro magistro Rondulfo priori Scale Dei et universis successoribus suis et fratribus ejusdem monasterii absque omni retentione et diminucione prout melius potest intelligi vel exponi ad utilitatem et comodum Scale Dei pro remissione nostrorum peccaminum et predecessorum nostrorum libenti animo et voluntate spontanea donamus concedimus et presenti privilegio jure perpetuo confirmamus. Homines autem et feminas cum eorum servis et rebus omnibus qui habitaverint infra terminos Scale Dei vel ibidem fuerint servientes non minus quam heremitas ab omni jugo regie servitutis inmunes et liberos volumus conservare videlicet ab omni questia taila paria hoste et cavalcata demanda forcia sive tolta necnon ab omni monetatico portatico pedagio bovagio leuda vicmatico pensu sucursu ademprivo jure exaccione regali et vicinali et ab omnibus et singulis consuetudinibus novis et veteribus statutis et statuendis: ita tamen quod censum quem pro hiis omnibus promisserin Scale Dei et fidelitatem homagii quam inde fecerint teneantur fideliter adimplere. Recipimus preterea monasterium priorem et fratres et homines quoslibet Scale Dei cum omnibus eorum rebus et substanciis sub nostro speciali guidatico et comisso. Si quis autem contra hanc cartam nostram in aliquo venire presumpserit iram et indignacionem nostram incurret et dampno et gravamine illatis prius in duplum plenarie restitutis mille aureorum pena sine aliquo remedio punietur. Data Ilerde nonas octobris per manum Blasqui notarii nostri et mandato ejus scripta a Johanne Egidii sub era millesima CCL sexta anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo XVIII (1218). - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Hujus rei testes sunt Guillelmus de Cervaria (Cervera) G. de Montecateno A. vicecomes Castriboni Raimundus Gaucerandi Ugo de Mataplana B. de Centeliis R. de Castroveteri (Castellvell) et B. de Castroepiscopali (Castellbisbal) .... Blaschi domini regis notarii . . . . Sig+num Johannis Egidii qui mandato domini regis et B . . . . (Blaschi o Blasqui) .... notarii sui hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis. - Quia tamen pro parte prioris et conventus dicti monasterii Scale Dei nobis extitit supplicando monstratum quod officiales nostri et predecessorum nostrorum iram Dei omnipotentis et nostram sepius incurrere non verentes homines locorum dicti monasterii quoprescriptum privilegium comprehendit et etiam homines vallis Porrarie (Porrera) gravant sepius et molestant indebite et injusto racione meri imperii exercendi in locis eisdem asserendo delicta modica que levem et peccuniariam cohercionem requirunt fore per eos ratione meri imperii punienda et penas postmodum illas in pecuniarias vertunt in dampnum et detrimentum dicti monasterii et hominum eorundem ipsas penas pecuniarias exigendo: idcirco hujusmodi fraudibus et pravis machinationibus officialium predictorum obviare volentes: per nos et successores nostros concedimus predicto monasterio et hominibus suis illis videlicet quos dictum privilegium comprehendit ac etiam hominibus vallis Porrarie quod nullus officialis noster de cetero audeat vel presumat aliam peccuniariam penam seu multam ratione alicujus criminis vel delicti exigere ab hominibus antedictis: sed si delictum vel crimen fuerit tale quod penam exigat corporalem ipsam penam delinquenti inflingant prout fuerit faciendum in pecuniariam autem nequaquam commutent nec talem pecuniariam penam ullatenus exigant. Cetera vero levia crimina et delicta que citra membrorum amputationem debent puniri per dictos fratres seu eorum baylivos promittimus generose peccuniariter punienda. Mandamus igitur per presentem cartam nostram universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris quod predictam concessionem nostram observent inviolabiliter ut superius continetur et non contraveniant ullo modo. Data Barchinone septimo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo secundo (1302). - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valentie et Murcie ac comitis Barchinone.
- Testes sunt Bernardus episcopus Gerundensis Geraldus de Cervilione Jaspertus de Castronovo Dalmacius de Castronovo A. de Curçavino Bernardus de Fonollario Bernardus de Scintillis. - Signum + Petri Luppeti scriptoris domini regis predicti qui mandato ejusdem hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis. - Et nunc humiliter nobis duxeritis suplicandum ut privilegium ipsu et contenta in eo confirmare de benignitate regia dignaremur: eapropter vestris supplicationibus inclinati predecessorum nostrorum vestigiis prout nobis ab alto premittitur inherentes cum presenti carta nostra perpetuis temporibus valitura gratis et ex certa sciencia laudamus aprobamus concedimus ac etiam confirmamus vobis priori et conventui suppradictis privilegium memoratum et universa et singula in ipso contenta prout melius firmius et plenius ad vestri et successorum vestrorum comodum et sanum intellectum in dicto privilegio sunt expressa eaque decrevimus perpetuo rata valida atque firma. Mandamus itaque cum presenti procuratori nostro Cathalonie necnon universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod presentem concessionem approbacionem et confirmacionem nostram firmam habeant et observent et faciant inviolabiliter observari juxta ejus continenciam pleniorem et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In quorum testimonium presentem cartam inde fieri et bulla nostra plumbea jussimus roborari. Data Barchinone quarto idus januarii anno Domini millessimo trecentessimo vicesimo septimo (1327). - Signum + Alfonsi Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone. - Testes sunt Petrus Cesarauguste archiepiscopus prefati domini regis cancellarius infans Petrus Impuriarum et Ripacurcie comes infans Raymundus Berengarii Montanearum de Prades comes Otho de Montecatheno Arnaldus Rogerii de Payllars. - Sig+num mei Sancii Luppi de Olmeda prefati domini regis scriptoris qui mandato ejusdem hec scribi feci cum abrasis litteris in linea prima ubi dicitur universos sub nostra et in quinta ubi scribitur Ildefonsi et in vicesima quarta ubi ponitur in ac in penultima ubi legitur Otho et propria manu clausi loco die et anno prefixis. - Idcirco volentes predicta omnia et singula in privilegiis suprainsertis contenta habere perpetuam firmitatem gratis et spontanea voluntate per nos et omnes heredes et successores nostros cum presenti privilegio nostro perpetuo valituro predicta omnia et singula laudamus approbamus et ex certa sciencia confirmamus prout in dictis privilegiis melius et plenius continetur. Mandantes per presentem procuratori nostro ejusque vicesgerentibus nec non vicariis bajulis et omnibus officialibus et subditis nostris presentibum et futuris quod premissa omnia et singula firmiter teneant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presens privilegium inde fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Datum Ilerde duodecimo kalendas julii anno Domini millesimo trecentessimo tricesimo sexto (1336). - Examinavit Romeus. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice comitisque Barchinone. - Testes sunt Arnaldus Terrrachone archiepiscopus Petrus Cesarauguste archiepiscopus Ferrarius Ilerdensis episcopus Otho de Montechateno Guillelmus de Cervilione. - Sig+num Dominici de Biscarra scriptoris dicti domini regis qui de mandato ipsius hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis cum literis in raso positis in XXV linea ubi legitur Signum. - Quod ad humilem suplicationem ipsius conventus gratis ex mera liberalitate per nos et omnes heredes et successores nostros vestigia nostrorum predecessorum insequi volentes laudamus approbamus ratifficamus et nostre confirmationis presidio roboramus prout in ipsis privilegiis lacius et plenius continetur: mandantes per eandem inclito ac magniffico infanti Jacobo primogenito nostro carissimo et post dies nostros Deo propicio in omnibus regnis et terris nostris legittimo successori necnon procuratori nostro generali ceterisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris vel dictorum officialium locatenentibus
quod predicta omnia et singula teneant et observent et observari inviolabiter faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri juissimus nostro sigillo magestatis impendenti roboratam. Data in monasterio de Valldonzella tertia die octobris anno a nativitate Domini millessimo
CCCLXXX septimo regnique nostri primo. - Franciscus Ça Costa. - Signum + Johannis Dei gratia etc. - Testes sunt Philippus Dalmacii vicecomes de Ruppebertino Raymundus
vicecomes de Roda Gastonus de Montechateno Berengarius de Ortaffano Petrus Dartes milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ejusdem hec scribi fecit cum litteris rasis et emendatis in linea XIX quem et clausit.
- Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.


Joch de Grescha