Mostrando las entradas para la consulta vicecomes ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta vicecomes ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 14 de febrero de 2020

XIV, perg 310, Jaime I, 13 noviembre 1226


XIV.
Perg. N° 310. Jaime I. 13 nov. 1226. (era MCCLX IIII idus novembris)

In Dei nomine notum sit presentibus et futuris quod nos G. de Montecatano Dei gracia vicecomes bearnensis per nos et per omnes nostros consanguineos valitores et amicos scilicet GG. de Cervaria R. de Montecatano W. R. senescalcus W. de Cervillon et Guiralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Cesarauguste civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Oscensis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Jaccensis ville et promittimus et convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam facere vel auferre vobis vestra vel diminuere foros vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Simililer nos jurati et probi homines et totum concilium et universitas Cesarauguste civitatis et nos jurati et probi homines et totum concilium et universitas Oscensis civitatis et nos jurati et probi homines et totum concilium et universitate Jaccensis ville facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum domno G. de Montecateno Dei gratia vicecomiti bearnensi et cum omnibus vestris consanguineis valitoribus et amicis scilicet W. de Cervaria R. de Montecateno W. R. Senescalcus GG. de Cervillon et Giralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte et promittimus et convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut melius dici potest vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel diminuere jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur in perpetuum nos G. de Montecatano Dei gratia vicecomes bearnensis W. de Cervaria. R. de Montecatano W. R. Senescalcus Guillermus de Cervillon et Girald filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte per nos et omnes amicos nostros promittimus et convenimus vobis predictis juratis et probis hominibus et toto concilio et universitati Cesarauguste civitatis et Oscencis civitatis similiter et Jaccensis ville universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum consuetudinem Catalonie: ita ut non posit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Similiter ut hec omnia firmius et cum majore securitate serventur et compleantur nos jurati et probi homines Cesarauguste videlicet: B. de Tarba W. Bovi G. Oblit Felippus de Calzada Bartholomeus Tharin Calbet de A. Johani Martinus Guillermi P. de Tarba juvenis D. Iter P. Enamorado Matheo Davignon J. de Luch B. Alfoscea Julianus Cantarer P. Dovina P. Sanz de Martel Aymerich Isarn Vitale de A. Guillermi W. de Montaltet R. Aychen per nos et per totum concilium et universitatem Cesarauguste: et nos jurati et probi homines Osce scilicet: P. Bonanat Adam de Barbastre Portoles Çabater J. de Sesa P. Barbin Andreas de Grimon J. de Monçon S. Dalajes P. Tizon P. Lavata P. de Bardaxin W. de Nablanca D. Adimar R. Gili Ug Martin D. Ferrer B. Boncavall B. Marches P. Sora W. Richard per nos et per totum concilium et universisatem Osce: et nos jurati et probi homines de Jacca videlicet: J. de Montvalera Belengarius Deça Gozbert de Fenes W. de Campfranch Constantinus Borrell R. de Labaxa J. de Exo B. de Seres S. Aster Andreas de Morlans Auztorgus de Orellaco Adam Bolser G. de Seta J. Pelayo P. Arnalt W. Lepat S. Petrillon A. de Oloron A. de Sazera P. de Fontanas per nos et per totum concilium et universitatem Jaccensis ville promittimus vobis domino G. de Montecatano Dei gratia vicecomiti bearnensi W. de Cervaria R. de Montecatano W. R, Senescalcus G. de Cervillon et Giralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte universis et singulis predicta omnia et singula atendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expresa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et quatuor evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicentes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum consuetudinem Catalonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare.
Quod est actum apud Jaccam sub era MCCLX IIII idus novembris.


martes, 3 de marzo de 2020

CXX, reg 1893, fol 81, 3 octubre 1387

CXX.
Reg. n. 1893, fol. 81. 3 oct. 1387.


CXX.  Reg. n. 1893, fol. 81. 3 oct. 1387. Escaladei, Scala Dei, cartuxensis


Pateat universis presentem seriem inspecturis quod nos Johannes Dei gratia etc. vidimus quoddam privilegium per serenissimum dominum regem Petrum genitorem nostrum recordationis eximie suo pendenti sigillo sigillatum monasterio et conventui Scale Dei nuncupato ordinis cartuxensis concesso hujusmodi seriey.
- Pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice comesque Barchinone viso quodam privilegio serenissimi domini Alfonsi clare memorie regis Aragonum genitoris nostri ejus bulla plumbea comunito cujus series noscitur esse talis.
- Nos
Alfonsus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone attendentes quod quamquam ex regalis benivolencie debito universos sub nostra dicione regia residentes teneamur sub libra pacis et justicie confovere monasteria tamen et bona religiosorum qui in Dei servicio flagrancius perseverant ac vaccant operibus crucifixi potissime illa que per predecessores nostros ad Christi servicium dedicata fuere summa nos opportet devocione diligere ac eis robur conferre debere ac perpetuam addere firmitatem: considerantes siquidem magnificum principem dominum Jacobum recordationis eximia regem Aragonum patrem nostrum vobis religiosis viris priori et conventui Scale Dei ordinis cartuxensis concessisse privilegium subscriptum bulla sua plumbea in pendenti munitum continencie subsequentis.
- Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valentie et Murcie ac comes Barchinone viso quodam privilegio felicis recordationis domini Jacobi regis Aragonum avi nostri tenoris qui sequitur.
- Quoniam Deus sanctorum heremicolorum conventus ordinis cartuxensis magni regni Aragonum Ildefonsi felicis memorie avi nostri precibus terram Cathalonie voluit illustrare cujus conventus monasterium magnificus pater noster Scalam Dei voluit appellari: omnipotenti Deo de tanto et tali munere gracias referentes ut per hanc scalam ad celestia scandere valeamus: ad cunctorum notitiam volumus pervenire quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispessulani attendentes quod hiis que ab antecessoribus nostris piissime facta existere dinoscantur et robur conferre debemus et perpetuam addere firmitatem: considerantes etiam quod hii qui in divino servicio flagrancius perseverant et vaccant diucius operibus Jhesu Christi quanto majores pro Deo labores sustinent et tormenta tanto a Deo coronis fulgencioribus coronantur et sibi et amicis suis seu benefactoribus nanciscuntur gaudium sempiternum quia ad tantum gaudium promerendum cognoscimus nos indignos: de eorum tamen honestis precibus fiduciam reportantes ut et actus temporaliter et mentes nostre specialiter dirigantur: privilegia donacionis et concessionis libertatis et immunitatis confirmacionis et donativi guidatici et commissi que a clare memorie serenissimo Ildefonso et ab illustrissimo patre nostro regibus Aragonum predicto monasterio venerabilibus prioribus et fratribus Scale Dei concessa existere dinoscuntur sicut ex ipsorum privilegiorum tenore colligitur evidenter cum hac scriptura valitura perpetuo confirmamus et presenti scripti patrocinio comunimus. Et presertim villam Morarie cum universis habitatoribus suis viris et feminis presentibus et futuris: omnes etiam mansos in terminis Scale Dei sive Morarie jam constructos vel imposterum construendos et precipue mansum Ermengaudi et mansum etiam Gavaldani cum omnibus pertinentiis suis licet quedam ex ipsis extra terminos Scale Dei aliquantulum extendantur: etiam jura infra terminos Scale Dei ad nos spectantia videlicet fidelitates homagia census proventus redditus firmancias justicias questias tayllias demandas ademprivios exercitus cavalcatas toltas forcias monetatica bovagia leudas pedagia vicinatica omnes etiam terras possessiones cultas vel incultas seu adhuc heremo derelictas silvas nemora montes et colles plana et ardua aquas currentes et non currentes piscaciones venaciones hedificia molendina et precipue molendinum Johannis Tornerii et quecumque alia scripta vel non scripta ad nostram jurisdiccionem spectantia infra Scale Dei terminos concluduntur venerabili amico nostro magistro Rondulfo priori Scale Dei et universis successoribus suis et fratribus ejusdem monasterii absque omni retentione et diminucione prout melius potest intelligi vel exponi ad utilitatem et comodum Scale Dei pro remissione nostrorum peccaminum et predecessorum nostrorum libenti animo et voluntate spontanea donamus concedimus et presenti privilegio jure perpetuo confirmamus. Homines autem et feminas cum eorum servis et rebus omnibus qui habitaverint infra terminos Scale Dei vel ibidem fuerint servientes non minus quam heremitas ab omni jugo regie servitutis inmunes et liberos volumus conservare videlicet ab omni questia taila paria hoste et cavalcata demanda forcia sive tolta necnon ab omni monetatico portatico pedagio bovagio leuda vicmatico pensu sucursu ademprivo jure exaccione regali et vicinali et ab omnibus et singulis consuetudinibus novis et veteribus statutis et statuendis: ita tamen quod censum quem pro hiis omnibus promisserin Scale Dei et fidelitatem homagii quam inde fecerint teneantur fideliter adimplere. Recipimus preterea monasterium priorem et fratres et homines quoslibet Scale Dei cum omnibus eorum rebus et substanciis sub nostro speciali guidatico et comisso. Si quis autem contra hanc cartam nostram in aliquo venire presumpserit iram et indignacionem nostram incurret et dampno et gravamine illatis prius in duplum plenarie restitutis mille aureorum pena sine aliquo remedio punietur. Data Ilerde nonas octobris per manum Blasqui notarii nostri et mandato ejus scripta a Johanne Egidii sub era millesima CCL sexta anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo XVIII (1218). - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Hujus rei testes sunt Guillelmus de Cervaria (Cervera) G. de Montecateno A. vicecomes Castriboni Raimundus Gaucerandi Ugo de Mataplana B. de Centeliis R. de Castroveteri (Castellvell) et B. de Castroepiscopali (Castellbisbal) .... Blaschi domini regis notarii . . . . Sig+num Johannis Egidii qui mandato domini regis et B . . . . (Blaschi o Blasqui) .... notarii sui hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis. - Quia tamen pro parte prioris et conventus dicti monasterii Scale Dei nobis extitit supplicando monstratum quod officiales nostri et predecessorum nostrorum iram Dei omnipotentis et nostram sepius incurrere non verentes homines locorum dicti monasterii quoprescriptum privilegium comprehendit et etiam homines vallis Porrarie (Porrera) gravant sepius et molestant indebite et injusto racione meri imperii exercendi in locis eisdem asserendo delicta modica que levem et peccuniariam cohercionem requirunt fore per eos ratione meri imperii punienda et penas postmodum illas in pecuniarias vertunt in dampnum et detrimentum dicti monasterii et hominum eorundem ipsas penas pecuniarias exigendo: idcirco hujusmodi fraudibus et pravis machinationibus officialium predictorum obviare volentes: per nos et successores nostros concedimus predicto monasterio et hominibus suis illis videlicet quos dictum privilegium comprehendit ac etiam hominibus vallis Porrarie quod nullus officialis noster de cetero audeat vel presumat aliam peccuniariam penam seu multam ratione alicujus criminis vel delicti exigere ab hominibus antedictis: sed si delictum vel crimen fuerit tale quod penam exigat corporalem ipsam penam delinquenti inflingant prout fuerit faciendum in pecuniariam autem nequaquam commutent nec talem pecuniariam penam ullatenus exigant. Cetera vero levia crimina et delicta que citra membrorum amputationem debent puniri per dictos fratres seu eorum baylivos promittimus generose peccuniariter punienda. Mandamus igitur per presentem cartam nostram universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris quod predictam concessionem nostram observent inviolabiliter ut superius continetur et non contraveniant ullo modo. Data Barchinone septimo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo secundo (1302). - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valentie et Murcie ac comitis Barchinone.
- Testes sunt Bernardus episcopus Gerundensis Geraldus de Cervilione Jaspertus de Castronovo Dalmacius de Castronovo A. de Curçavino Bernardus de Fonollario Bernardus de Scintillis. - Signum + Petri Luppeti scriptoris domini regis predicti qui mandato ejusdem hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis. - Et nunc humiliter nobis duxeritis suplicandum ut privilegium ipsu et contenta in eo confirmare de benignitate regia dignaremur: eapropter vestris supplicationibus inclinati predecessorum nostrorum vestigiis prout nobis ab alto premittitur inherentes cum presenti carta nostra perpetuis temporibus valitura gratis et ex certa sciencia laudamus aprobamus concedimus ac etiam confirmamus vobis priori et conventui suppradictis privilegium memoratum et universa et singula in ipso contenta prout melius firmius et plenius ad vestri et successorum vestrorum comodum et sanum intellectum in dicto privilegio sunt expressa eaque decrevimus perpetuo rata valida atque firma. Mandamus itaque cum presenti procuratori nostro Cathalonie necnon universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod presentem concessionem approbacionem et confirmacionem nostram firmam habeant et observent et faciant inviolabiliter observari juxta ejus continenciam pleniorem et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In quorum testimonium presentem cartam inde fieri et bulla nostra plumbea jussimus roborari. Data Barchinone quarto idus januarii anno Domini millessimo trecentessimo vicesimo septimo (1327). - Signum + Alfonsi Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone. - Testes sunt Petrus Cesarauguste archiepiscopus prefati domini regis cancellarius infans Petrus Impuriarum et Ripacurcie comes infans Raymundus Berengarii Montanearum de Prades comes Otho de Montecatheno Arnaldus Rogerii de Payllars. - Sig+num mei Sancii Luppi de Olmeda prefati domini regis scriptoris qui mandato ejusdem hec scribi feci cum abrasis litteris in linea prima ubi dicitur universos sub nostra et in quinta ubi scribitur Ildefonsi et in vicesima quarta ubi ponitur in ac in penultima ubi legitur Otho et propria manu clausi loco die et anno prefixis. - Idcirco volentes predicta omnia et singula in privilegiis suprainsertis contenta habere perpetuam firmitatem gratis et spontanea voluntate per nos et omnes heredes et successores nostros cum presenti privilegio nostro perpetuo valituro predicta omnia et singula laudamus approbamus et ex certa sciencia confirmamus prout in dictis privilegiis melius et plenius continetur. Mandantes per presentem procuratori nostro ejusque vicesgerentibus nec non vicariis bajulis et omnibus officialibus et subditis nostris presentibum et futuris quod premissa omnia et singula firmiter teneant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presens privilegium inde fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Datum Ilerde duodecimo kalendas julii anno Domini millesimo trecentessimo tricesimo sexto (1336). - Examinavit Romeus. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice comitisque Barchinone. - Testes sunt Arnaldus Terrrachone archiepiscopus Petrus Cesarauguste archiepiscopus Ferrarius Ilerdensis episcopus Otho de Montechateno Guillelmus de Cervilione. - Sig+num Dominici de Biscarra scriptoris dicti domini regis qui de mandato ipsius hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis cum literis in raso positis in XXV linea ubi legitur Signum. - Quod ad humilem suplicationem ipsius conventus gratis ex mera liberalitate per nos et omnes heredes et successores nostros vestigia nostrorum predecessorum insequi volentes laudamus approbamus ratifficamus et nostre confirmationis presidio roboramus prout in ipsis privilegiis lacius et plenius continetur: mandantes per eandem inclito ac magniffico infanti Jacobo primogenito nostro carissimo et post dies nostros Deo propicio in omnibus regnis et terris nostris legittimo successori necnon procuratori nostro generali ceterisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris vel dictorum officialium locatenentibus
quod predicta omnia et singula teneant et observent et observari inviolabiter faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri juissimus nostro sigillo magestatis impendenti roboratam. Data in monasterio de Valldonzella tertia die octobris anno a nativitate Domini millessimo
CCCLXXX septimo regnique nostri primo. - Franciscus Ça Costa. - Signum + Johannis Dei gratia etc. - Testes sunt Philippus Dalmacii vicecomes de Ruppebertino Raymundus
vicecomes de Roda Gastonus de Montechateno Berengarius de Ortaffano Petrus Dartes milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ejusdem hec scribi fecit cum litteris rasis et emendatis in linea XIX quem et clausit.
- Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.


Joch de Grescha

jueves, 20 de febrero de 2020

LXXII, perg 220, fol 41, 28 junio 1321

LXXII. 
Perg. n. 220. fol. 41. 28 jun. 1321.

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone attendentes dudum composicionem seu transaccionem factam fuisse inter illustrem dominum Petrum bone memorie regem Aragonum patrem nostrum ex una parte et illustrem Jacobum felicis recordacionis regem Majoricarum
patrem vestri illustris Sancii regis Majoricarum comitis Rossilionis et Ceritanie ac domini Montispessulani karissimi consanguinei nostri ex altera super regno Majoricarum insulis Minorice et Evice et aliis insulis eidem regno adjacentibus et super comitatibus et aliis terris ipsius Majoricarum regis: in qua quidem composicione seu transaccione dictus rex Majoricarum inter alia convenit et promissit quod heredes et successores sui tenerentur eidem domino regi Petro et suis dare potestatem de civitate Majorice nomine et vice totius regni Majoricarum insularum Minorice et Eviçe et de villa Podiiceritani (Puigcerdà ? Podii : puig, pueyo, ceritani: Cerdanya) nomine et vice Ceritanie et Confluentis et de villa Perpiniani nomine comitatus Rossilionis et terrarum Vallispiri et Cauchiliberi (Colliure?) et de castro de Omelacio nomine et vice vicecomitatus de Omeladesio et quod etiam omnes heredes vel successores dicti regis Majoricarum tenerentur semel quolibet anno cum essent requisiti ire ad curiam dicti domini regis Petri et suorum in Cathalonia nisi tunc quando requirerentur essent in regno Majoricarum: que composicio seu transaccio fuit postmodum inter nos et eundem Jacobum regem Majoricarum et subsequenter inter nos et vos dictum Sancium regem Majoricarum iterum renovata prout hec et alia in instrumentis de dictis composicione seu transaccione et ejus renovationibus confectis plenius continentur: et nunc vos dictus Sancius rex Majoricarum existendo nobiscum in curia quam cathalanis celebramus in civitate Gerunde ad quam per nos requisitus venistis juxta convenientias supradictas gratiam pecieritis per nos vobis fieri videlicet quod faceremus vos franchum in tota vita vestra a veniendo ad curiam nostram et nostrorum et de dandis potestatibus supradictis: idcirco pensatis vinculo sanguinis et mutue dilectionis sinceritate quibus vicissim annectimur per nos et nostros graciose concedimus vobis dicto Sancio regi Majoricarum presenti et recipienti quod in tota vita vestra sitis franchus exceptus pariter et immunis a veniendo ad curiam predictam nostri et nostrorum et a dandis potestatibus antedictis ita quod vos dum vixeritis non veniatis nec venire teneamini ad dictam curiam nostri et nostrorum nec dare nobis aut nostris potestates jamdictas in vita vestra ut superius est jamdictum: post obitum vero vestrum heredes seu successores vestri in dictis regno comitatibus et terris veniant et venire teneantur ad curiam nostram et nostrorum predictam et dare dictas potestates bene et complete secundum dictas composicionem seu transaccionem et renovaciones ejus que in hiis et aliis in omnibus et per omnia in suo robore remaneant et vigore. Et nos infans Alfonsus primogenitus et heres dicti domini regis Aragonum per nos et heredes ac successores nostros laudamus et approbamus omnia supradicta jurantes in anima nostra per Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta quod ea omnia tenebimus et servabimus et non veniemus aliquo tempore contra ea. Ad hec nos Sancius Dei gratia rex Majoricarum comes Rossilionis et Ceritanie ac dominus Montispesulani predictus recipientes cum gratiarum actione a vobis serenissimo
principe domino Jacobo rege Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comite Barchinone predicto gratiam prenotatam quom nobis facitis de non veniendo ad dictam curiam et de non dandis dictis potestatibus dum vixerimus ut superius continetur promittimus per nos et heredes seu successores nostros in dictis regno Majoricarum comitatibus et terris vobis dicto domino regi Aragonum presenti et recipienti et vestris ac notario infrascripto tanquam publico persone stipulanti et recipienti pro illis quorum interest vel poterit interesse quod post obitum nostrum dicti heredes seu successores nostri venient et teneantur venire ad curiam vestram et vestrorum et dabunt ac dare teneantur vobis et vestris potestates predictas bene et complete secundum composicionem seu transaccionem predictam et ejus renovaciones superius expressatas sicut in predictis instrumentis ex composicione seu transaccione ac renovacionibus predictis confectis melius et plenius continetur: que composicio seu transaccio et renovaciones ejus predicte remaneant in hiis et aliis in omnibus et per omnia in suo robore et vigore. In quorum testimonium nos predicti reges et infans presens publicum instrumentum per litteras divisum inde fieri jussimus et sigillis nostris pendentibus comuniri. Acta fuerunt hec in civitate Gerunde in domo predicatorum quarto kalendas julii anno Domini MCCCXX° primo. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus. - Signum + Sancii Dei gracia regis Majoricarum comitis Rossilionis et Ceritanie ac domini Montispesulani predicti qui hec concedimus et firmamus. - Signum + infantis Alfonsi predicti primogeniti et heredis antefati domini regis Aragonum qui hec concedimus firmamus et juramus. - Testes hujus rei sunt qui presentes fuerunt inclitus dominus infans Petrus filius dicti domini regis Aragonum inclitus dominus infans Raimundus Berengarii filius ejusdem domini regis Aragonum Raimundus Valencie episcopus dicti domini regis Aragonum cancellarius Raimundus Fulchonis vicecomes Cardone Berengarius de Vilariacuto Bernardus de Serriano Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula (vizconde de Illa, Dilla) Guillelmus de Caneto senescalcus Berengarius Maynardi canonicus Narbone cancellarius Berengarius de Petrapertusa tenens locum in Montepesulano Petrus de Pulcrocastro majordomus Hugo de Tacione portarius major Nicholaus de Sancto-Justo thesaurarius et Jacobus Scuderii scriptor predicti domini regis Majoricarum Bernardus de Fonollario miles gerens vices procuratoris in Cathalonia pro predicto domino infante Alfonso Petrus Marti thesaurarius dicti domini regis Aragonum Guillelmus Oulomarii judex curie memorati domini infantis Alfonsi. - Fuerunt clausa per Bernardum de Aversone notarium domini regis et publicum per totam terram ipsius domini regis: et est certum quod de mandato dicti domini regis Aragonum dictus Bernardus de Aversone tradidit manualiter dicto regi Majoricarum intus domum fratrum minorum Gerunde ubi hospitabatur alterum ex dictis instrumentis perfectum et clausum et sigillatum sigillis pendentibus ipsius domini regis Aragonum et dicti regis Majoricarum et incliti infantis Alfonsi predicti consimili retento pro parte domini regis Aragonum.

lxxiii-reg-221-fol-149-20-diciembre-1321

lunes, 1 de junio de 2020

LXXXII. Reg.n.1890, fol.131.20 mar.1387.


LXXXII.
Reg.n.1890, fol.131.20 mar.1387.

Nos Johannes Dei gratia &c. viso quodam privilegio facto et concesso universitati Ilerde per serenissimum dominum Petrum recolende memorie regem Aragonum genitorem nostrum dato et acto Barchinone XXVII die marcii anno a nativitate Domini MCCCLXXXVI ejusque bulla plumbea impendenti munito continente ordinaciones quas idem genitor noster servari exinde voluit super eleccionibus paciariorum (paheres de Lérida) consiliariorum et aliorum officialium in dicto privilegio contentorum et super convocacione ac celebratione consiliorum generalium et particularium civitatis ipsius: et intellecto quod ipsis ordinacionibus deductis in praticam sequebantur aliqua inconveniencia et specialiter difficultas habendi consilia generalia vel particularia ob que negocia dicte civitatis turbabantur protelabantur nimium et sepissime in devium veniebant: idcirco suplicantibus nobis Dominico de Montsuar et Nicolao Çabaterii nunciis dicte civitatis in nostra curia presentibus habito super hiis maturo et digesto consilio informati ad plenum per fidelem consiliarium et negociorum nostre curie promotorem Andream de Contijoch qui ut locumtenens regni diu fuit et stetit in civitate predicta et semel mandato regio fecit elecciones consiliariorum dicte civitatis interfuitque sepissime in ejus consilio in quibus ut dixit nedum expediens imo neccessarium erat provisiones facere infrascriptas correcciones et suplicaciones fecimus que sequntur quas ut ab ipsis consiliariis melius intelligi valeant in vulgari poni fecimus ut sicut alie quas corrigunt et suplent habeant vim robur et firmitatem privilegii cunctis temporibus pereniter valituri.
- Primerament com en la dita ordinacio real entre les altres coses per toldre cas ques poria sdevenir es assaber que per absencia de alguns nos poria tenir consell general si tots los cinquanta consellers qui fan consell general hi havien a esser ni consell particular si tots los XXII consellers qui fan consell particular hi havien a esser sia expressament contengut et ordenat que si alguns dels dits consellers seran absents o empaxats axis com dit es pus quels consellers sien appellats publicament e axi com es acostumat que almenys XXX prohomens hajen a esser en los consells generals es assaber nou dels quinze de la ma major et nou dels XV de la ma mijana e nou dels XV de la ma menor e tres dels V consellers dels officis axi que entre tots sian almeyns XXX e que almenys XV hajen a esser en los consells particulars es assaber V dels consellers de la ma major e V daquells de la ma mijana et V daquells de la ma menor e si aquell un dels XXII qui fan consell particular qui es dels officis es a compliment dels dits XV que puxa esser: e segons informacio quel senyor rey ne ha hauda aço import en si gran difficultat de haver et tenir consell algu general o particular en la dita ciutat per tal com es leugera cosa de fallir en los consells generals algun conseller dels nou qui de cascuna ma hi ha a esser almenys axi que posat que en los consells generals ne haje nou o X o XV de cascuna de les dues mans et de la tercera ma no ni fall sino un posat quen hi haje per ventura VIII o si nhi fall un dels consellers dels officis qui almenys hi ha a esser nos pot tenir consell general o posat que en los consells particulars ne haje a esser de cascuna de les dues mans si nhi fall un dels V de la tercera ma qui hi han a esser nos pot tenir consell particular de que shan seguits en la dita ciutat segons quel dit senyor ha sabut despuys que la dita ordinacio ses feta grans inconvenients e distrigament et allongament del affers de la dita ciutat: corregin en aço la dita ordinacio reyal vol ordone e stableix que daqui avant puys quels consells generals sien appellats publicament tota frau cessant ab crida e ab albarans segons que es acostumat los cuals albarans se hajen a fer a tots los cincuanta consellers o a lurs alberchs posat que absens o empatxats sien que almenys XXX consellers dels dits L facen consell general axi com era ja ordonat: mas que daci avant no sia feta differencia de les mans de que devien esser ans bast en tots los dits consells generals quey sien XXX consellers o pus tro en nombre de L de mans se vulle sien de la dita ciutat e semblant sia en los consells particulars on hajen a esser almenys quinze: es assaber que pus que tota frau cessant sien fets los dits albarans a tots los XXII consellers qui fan consell particular o a lurs alberchs posat que empatxats o absents sien ey seran almenys XV consellers quels XV facen consell particular no fahen differencia de quals sien e ab aço seran tolts los inconvenients quis seguien con era feta differencia de les dites mans. Item es contengut en la dita ordinacio que en algun consell general o particular o altre de la dita ciutat no gos entrar algu qui no sie conseller exceptats los pahers e algunes persones alli nomenades. E com sie necesari quel dit sindich de la dita ciutat sie o puxe entrar en aquells per tal que sie informat dels fets o drets de la dita ciutat per los quals ha a esser e entervenir sovin en les corts et altres lochs: per ço lo dit senyor rey suplin en aço la dita ordinacio ordona e stableix quel sindich de la dita ciutat qui es o sera daquiavant puxe entrar esser e estar en los consells generals particulars et altres de la dita ciutat tota pena cessant mas que noy haje veu alguna. Mes avant lo dit senyor supplin en aço la dita ordinacio volent provehir a cas ques poria sdevenir es a saber si per qualque necessari se esdevenia que en la dita ciutat hagues obs consell general o particular con la host es fora de la dita ciutat: vol ordona et stableix que daqui avant per tots temps con la host deura exir de la dita ciutat per host reyal o vicinal o altre qualsevol raho quels quinze consellers de la ma major elegesquen III consellers de si mateixs els XV consellers de la ma mijana altres tres consellers de si mateixs els XV de la ma menor altres III de si mateixs els V consellers dels officis ne elegesquen un de si mateixs. Guardense pero tots los damunt dits L consellers que elegesquen cascuns de si mateixs aquells que sien pus vells o inhabils a hostejar o qui per altra raho alguna haurien a romanir. E si avenir no sen poden cascuns de sa ma entre si mateixs quel official qui traura la dita host ab consell dels pahers los elegesque: los quals deu consellers axi elets romanguen en la dita ciutat. E si cas sera que per alguna causa o raho necessaria hauran obs consell general dins la dita ciutat la dita host difora lavors los X consellers elegesquen XX homens los millors o pus enteses daquells qui romases seran en la dita ciutat ab los quals e ab los dos pahers qui tots temps acostumen romanir absent la dita host facen consell general guardantse que nol tinguen si per gran et fort necessaria causa no sera. Item es contengut en lo dit privilegi reyal que si algun clergue ancara conjugat sera elet a conseller daquells VIII consellers qui han a termenar los bans de la dita ciutat no sia admes a usar del dit offici de conselleria si donchs abans no assegura sufficienment en poder del veguer de Leyda ab pena de M solidos barchinonenses e ab fermances legues que durant lo dit offici de conselleria no allegara corona ne haura recors a jutge o cort eclesiastica per algun fet civil o criminal ne per algun ban: e segons que de cert lo dit senyor ha sabut algun qui sia estat elet a esser dels dits VIII consellers no haje volguda fer ni donar la dita caucio ans expressament hajen tots dit que no volen esser consellers si a darla han e quels plau molt que noy sien admeses com sia offici de carrech et destorb de lurs affers e del qual no han algun salari: per ço lo dit senyor hagut per cert que jatsia puxen esser forçats o pendre lo dit offici de conselleria pero no poden ab justicia esser forçats a dar la dita caucio: per ço revoca et tol de tot en tot la dita caucio e vol que sia axi com si en lo dit provilegi posada no fos. En totes les altres coses vol e ordona lo dit senyor a que stiguen en sa força et valor lo dit privilegi et ordinacio dels consells de la dita ciutat e de les eleccions en aquell ordenades e totes et sengles altres coses contengudes en aquell lo dit senyor confirma loa et approva axi com a coses be et rahonablement ordenades.
- Mandantes itaque firmiter et expresse sub pena in dicto privilegio contenta curie et vicario Ilerde vel ejus locumtenenti paciariis et probis hominibus ac toti universitati Ilerde et singularibus ejusdem presentibus et futuris quatenus correcciones et suppleciones nostras hujusmodi factas de certa sciencia et consulte teneant firmiter et observent tenerique et observari ab omnibus faciant inconcusse nichil la contrarium tentaturi. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri et sigillo nostro impendenti jussimus comuniri. Data Barchinone XX die marcii anno a nativitate Domini MCCCLXXXVII regniquo nostri primo. - Franciscus Çacosta. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. - Testes sunt infans Martinus dux Montisalbi Raimundus vicecomes de Roda Gastonus de Monthecatheno Eymericus de Cintillis et Jacobus Castellarii milites. - Dominus rex presente infante Martino duce Montisalbi mandavit michi Bernardo de Jonquerio.

sábado, 22 de febrero de 2020

XCIII, reg 1538, fol 6, 21 enero 1351

XCIII.
Reg.n.1538, fol.6. 21 ene. 1351.

In nomine Domini. Noverint universi quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. pater et legittimus administrator incliti infantis Johannis precarissimi primogeniti nostri et ducis Gerunde attendentes quod propter nonnullas occupaciones quibus nos propter reipublice nostre utilitatem vacare opportet infrascriptis intendere non valemus: idcirco constituimus creamus et ordinamus certum et indubitatum actorem procuratorem seu infrascriptorum negociorum gestorem pro dicto inclito infante et duce cum decreto regentis officium cancellarie nostre subscripti cujus jurisdiccioni nos submittimus in hac parte vos nobilem et dilectum consiliarium nostrum Bernardum de Capraria videlicet ad adipiscendum possessionem plenariam ducatus Gerunde per nos dicto filio nostro concessi et donati civitatumque villarum castrorum vicecomitatnum et aliorum quorumcumque ad dictum ducatum pertinentium prout in carta constitucionis per nos facte de dicto ducatu et donacionis dicto infanti et duci facte die et anno subscriptis lacius continetur: necnon ad recipiendum nomine dicti infantis homagia et sacramenta fidelitatum a comitibus vicecomitibus vervessoribus baronibus et aliis quibuscumque nobilibus militibus hominibus civitatum villarum vel castrorum et aliis quibuscumque hominibus vel mulieribus cujuscumque preeminencie status vel condicionis existant infra ducatum existentibus supradictum necnon etiam ad jurandum et confirmandum pro dicto infante et in personam ipsius privilegia et inmunitates dicti ducatus civitatumque villarum et castrorum ejusdem vel alia quecumque si qua et prout de jure et secundum consuetudines Cathalonie debent eis jurari seu etiam confirmari necnon etiam ad faciendum nobis vice et nomine dicti ducis pro convalidacione dicti ducatus homagium ore et manibus comendatum cujus virtute nos dictum ducem ratione dicte donacionis in personam vestri ad hominem recipiamus ore et manibus comendatum. Dates et concedentes vobis eidem Bernardo actori predicto quoad premissa plenam et liberam facultatem universa et singula exequendi complendi et ad effectum perducendi prout nos ut pater et legittimus administrator pro dicto infante et duce filio nostro possemus et alius quilibet pater familie pro filio suo facere posset si personaliter intendere possemus vel posset. Et promittimus vobis dicto nobili procuratori et actori necnon et notario infrascripto tamquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit in futurum legittime stipulanti nos semper habere ratum gratum et firmum quicquid per vos dictum procuratorem et actorem in premissis procuratum actum et gestum fuerit sive factum et nullo tempore revocare sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. Actum est hoc in castro Perpiniani die vicesima prima mensis januarii anno a nativitate Domini millessimo CCC quinquagesimo primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus et firmamus et huic instrumento publico nostrum sigillum appendicium jussimus apponendum. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolloto vicecomes de Caneto et de Insula Guillelmus Galcerandi de Cabrencio alias dictus de Rocaberlino Petrus de Montecatheno procurator Catalonie Berengarius de Apilia camerarius major et Jacobus de Faro consiliarii dicti domini regis. - Sig+num mei Jasperti de Tragurano regentis officium cancellarie domini regis qui huic actorie tamquam legittime facte causa cognita mea manu propria meam interpono auctorilatem pariter et decretum. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse firmavit. - Fuit clausum hoc instrumentum per dictum Matheum Adriani. - De predicto instrumento donacionis fuerunt facta et sumpta duo translata in papiro sigillata sigillo comuni regio quorum unum fuit transmissum probis hominibus et universitati civitatis Minorise et alterum juratis civitatis Vici per venerabilem Berengarium de Codinachs consiliarium et magistrum racionalem regium quem dominus rex ad dictas civitates premissit rationibus subinsertis. - Item tam de predicto instrumento donacionis quam de proxime dicto instrumento actorie fuerunt recepta translata in papiro sigillata sigillo comuni regio que fuerunt transmissa probis hominibus et universitati civitatis Gerunde per nobilem Petrum de Montechateno procuratorem Cathalonie. - In villa Perpiniani XI die mensis febroarii anno a nativitate Domini MCCCL primo fuerunt apposita firma domini regis signum et sigillum ejus appensum in quodam translato autentico sumpto a donacione per dominum regem facta domino infanti Johanni filio suo primogenito et Dei gratia duci Gerunde de ducatu Gerunde que siquidem donatio supra in precedenti folio est largiter registrata quod siquidem translatum fuit clausum per Bartholomeum de Lauro scriptorem domini regis et notarium publicum per totam dominacionem regiam die predicta et anno predicto. Tenor autem firme domini regis sequitur in hunc modum. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui huic translato a dicto suo originali sumpto et cum eodem de verbo ad verbum legittime comprobato auctoritatem nostram apponimus et decretum appositum hic de nostro mandato manu fidelis scriptoris nostri Bartholomei de Lauro in castro nostro Perpiniani X die februarii anno a nativitate Domini MCCCL primo et ad robur perpetue firmitatis nostrum sigillum appendicium hic ducimus apponendum. - Vidit Jaspertus.

xciv-reg-1538-fol-7-21-ene-1351

miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXXI, reg 1901, fol 58, 10 agosto 1391

CXXXI. 
Reg. n. 1901, fól. 59. 10 ag. 1391.

Nos Johannes etcetera. Visis in sui prima figura duabus cartis seu privilegiis vobis fidelibus capitulo et confratribus confratrie Sancte Marie predicatorum Cesarauguste vocate vulgariter de Los Mercaderos per illustres predecessores nostros Aragonum reges concessis et suis sigillis pendentibus sigillatis hujusmodi seriei.
- Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonis Majoricarum et Valentie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispessulani laudamus concedimus et confirmamus vobis universis confratribus confratrie Sancte Marie predicatorum Cesarauguste dictam vestram confratriam ad honorem predicte gloriose beate Marie virginis matris Dei ita quod salva nostra fidelitate et salvo in omnibus jure nostro vos congregetis et congare vos possitis in unum cum campaneta et sine campaneta ad concedendum dictam confratriam et ad sepelliendum defunctos confratres vestros et etiam super aliis negociis dicte confratrie expcdiendis et possitis facere constituciones et stabilimenta quas et que super facto dicte confratrie facere volueritis inter vos dum tamen ipsas vel ipsa cum consilio prioris fratrum predicatorum domus Cesarauguste faciatis: et nos ipsa vel ipsas rata habebimus atque firma. Mandantes çalmedine juratis et universis aliis hominibus Cesarauguste quod contra hanc gratiam quam vobis facimus non veniant nec aliquem venire permittant immo ipsam observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observari. Data Calataiubi kalendas madii anno Domini millessimo ducentesimo sexagesimo quarto (1264).
- Jacobus Dei gratia rex Aragonum Sicilie Majoricarum et Valentie ac comes Barchinone dilectis suis suprajunctariis Aragonum et aliis officialibus nostris ad quos pervenerint salutem et gratiam. Mandamus vobis quatenus prohibeatis et prohibere faciatis ne cannaria seu açudes vel alia impedimenta fiant in flumine Iberi que impediant barchas seu navigantes ut pejus navigent et si qua facta sunt que impediant ea removeri faciatis ad cognicionem duorum mercatorum Cesarauguste et duorum araycorum ipsius fluminis prout dominus Petrus inclite recordacionis rex Aragonis pater noster hoc mandaverat cum carta sua ut continetur in ea data Osce V° kalendas marcii anno Domini millesimo ducentessimo nonagesimo secundo (1292). - Viso etiam translato autentico cujusdam litere illustris domini Jacobi felicis memoria regis Aragonis abavi nostri cujus litere tenor sequitur in his verbis.
- Jacobus Dei gratia rex Aragonis Valentie Sardinie et Corsice comesque Barchinone ac Sancte Romane Ecclesie vexillarius et capitaneiis generalis dilectis et fidelibus suis suprajunctario Cesarauguste necnon et aliis suprajunctariis Aragonis vel eorum locatenentibus salutem et dileccionem. Olim universis et singulis habentibus açudes sive canaria in flumine Iberi de termino Navarre usque ad Dertusam scripsimus per aliam literam nostram et per eandem vobis mandamentum fecimus in hunc modum.
- Jacobus Dei gratia rex Aragonis et cetera dilectis et fidelibus suis universis et singulis habentibus açudes sive canaria in flumine Iberi de termino Navarre usque ad Dertusam salutem et dileccionem. Cum dicti açudes et canaria aptari debeant et meliorari ad benevistam duorum mercatorum Cesarauguste et duorum arraycorum ipsius aque taliter quod barche transeuntes nullum periculum in dictis açudes et canaribus vel occasione ipsorum incurrant alias si culpa predictorum açudorum vel canariorum barche malum aliquod reciperent vel incurrerent domini ipsorum açudorum et cannariorum pignorari debeant per çalmedinam et juratos Cesarauguste ac suprajunctarios pro enmendando illo dampno ut in privilegiis que ab antecessoribus nostris et a nobis inde habent plenius continetur: et ut ex parte proborum hominum sive mercatorum Cesarauguste intellexerimus quod açut de Quinto et quidam alii 
açudes et canaria sint in dicto flumine qui et que nimis indigeant reparacione et melioramento predictis: ideo ad eorum supplicacionem vobis dicimus et mandamus quatenus dictos açudes et canaria reparari et meliorari ad cognicionem predictorum duorum mercatorum et arraycorum Cesarauguste: necnon et aliis suprajunctariis Aragonis ad quos presentes pervenerint quod ad predictos açudes et cannaria reparandum seu meliorandum ut predicitur vos et bona vestra compellaet scu compelli faciant cum inde per probos homines sive mercatores dicte civitatis fuerint requisiti. Data Cesarauguste II° nonas julii anno Domini millesimo trecentesimo quarto (1304). - Verum cum nuper nobis recedentibus de civitate Cesarauguste et venientibus per flumen Iberi predictum apud Ilerdam viderimus ad occulum magnum periculum quod barchis transeuntibus per predictos açudes et cannaria iminere posset propter malos passus eorundem eo quia plurimum indigent aptacione: ideo vobis et cuilibet vestrum dicimus ac expresse mandamus quatenus quilibet in districtu suo compellatis visis presentibus dominos dictorum açudorum et canariorum et quemlibet eorum ad aptandum seu meliorandum ipsa ad cognicionem duorum mercatorum et duorum araycorum prout in dicta littera nostra continetur: alias significamus vobis quod si alicui barche seu barchis ibidem transeuntibus aut rebus seu mercibus que in eis aportantur ob culpam vel negligenciam vestri dampnum aliquod de cetero eveniet vobis imputabitur et de bonis vestris illud restitui mandabimus et faciemus. Data Ilerde XV kalendas septembris anno Domini MCCC decimo (1310).
- Tenore presentis carte nostre cunctis valiture temporibus ad humilem supplicacionem vestri dictorum capituli et confratrum dicte confratrie de certa sciencia nostra cartas et litteras preinsertas necnon quecumque alia privilegia concessiones et gracias per dictos dominos predecessores nostros Aragonis reges et nos vobis ac dicte confratrie usque in presentem diem concessas et concessa laudamus approbamus ratificamus et nostre confirmacionis patrocinio roboramus ac teneri et servari volumus juxta earum series et tenores: volentes disponentes ac etiam ordinantes cartas et litteras supradictas et quevis alia privilegia concessiones et gracias vobis et dicte confratrie ut predicitur concessas et concessa robur habere perpetue firmitatis. Et sic mandamus per eandem gubernatori et justicie Aragonis çalmedine et juratis dicte civitatis Cesarauguste ac universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris ad quos spectet dictorumque officialium locatenentibus quatenus cartas et litteras supradictas et alia privilegia concessiones et gracias ac presentem nostram confirmacionem firmiter teneant et observent tenerique et observari faciant et non contraveniant quavis causa. Quicumque autem ausu ductus temerario contra premissa vel eorum aliqua venire presumpserit iram et indignacionem nostram se noverit incursurum dampno et injuria illatis penitus et plenarie restitutis. In cujus rei testimonium hanc fieri et sigillo majestatis nostre in pendenti jussimus communiri. Data Cesarauguste decimo die augusti anno a nativitate Domini MCCCLXXXX primo regnique nostri quinto. - Sig+num Johannis et cetera. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias archiepiscopus Cesarauguste Guillelmus Raimundus de Montechateno comes de Agosta Raimundus vicecomes de Perilionibus et de Roda Raimundus Alamanni de Cervilione et Hugo de Angularia milites camerlengi. - Sig+num mei Bonanati Egidii predicti domini regis scriptoris qui de ejus mandato hec scribi feci et clausi cum raso et correcto in linea XIII Aragonis. - Dominus rex presente thesaurario mandavit mihi Bonanato Egidii. - Vidit eam thesaurarius. - Idem.


domingo, 24 de mayo de 2020

LVIII. Reg.n.19.fol.192.3 nov.1274


LVIII.
Reg.n.19.fol.192.3 nov.1274

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majorice et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani volentes circa regimen civitatis
Barchinone provisionem debitam adhibere et statum ejusdem civitatis de bono in melius reformare concedimus vobis universis probis hominibus Barchinone et vestre universitati quod a proximo venturo festo sancti Andree usque ad decem annos completos continue venturos habeatis et liceat vobis habere quinque probos homines de civitate vestra illos quos eligere volueritis consiliarios vicarii et bajuli nostri Barchinone qui in presencia ipsorum vicarii et bajuli vel alterius eorum jurent tenere secretum de eo quod dictum fuerit inter eos et consulere vicario et bajulo bene et legaliter ad fidelitatem nostram et nostrorum et comunem utilitatem civitatis quandocumque et quocienscumque a predictis vicario et bajulo fuerint requisiti ita quod pro precibus timore vel amore non consulant vicario et bajulo nisi secundum Deum juxta eorum bonam conscienciam et quod qualibet septimana in die martis et in die sabbati congregent se in palacio nostro vel in alio loco idoneo quem ipsi consiliarii voluerint sine amonicione vicarii et bajuli et ibi cum vicario et bajulo si ab ipsis consiliariis fuerint requisiti iidem vicarius et bajulus habeant collacionem et tractatum de omnibus hiis que in civitate et curiis fuerint gesta et reforment procurent et tractent ea que ad fidelitatem nostram et publicam utilitatem fuerint ordinanda: et ipsi quiuque consiliarii cum fuerint electi et jurati eligant simul cum nostro vicario et bajulo vel altero eorum centum probos homines de civitate qui in posse ipsorum consiliariorum jurent tenere secretum et juvare vicarium et bajulum et dictos consiliarios et eorum consilium quando et quotiens per ipsos consiliarios fuerint demandati: et isti quinque consiliarii teneantur hoc onus sustinere per unum annum et in fine anni scilicet in festo sancti Andree predicti centum probi homines jurati vel qui de ipsis centum ibi fuerint teneantur eligere duodecim probos homines de ipsis centum qui duodecim electi ab ipsis centum vel ab illis qui ibi fuerint teneantur alios quinque consiliarios eligere qui cum fuerint electi et jurati eligant centum probos homines de civitate secundum formam superius comprehensam et sic fiat de ceteris quolibet anno per predictum decennium: et illi qui fuerint electi teneantur jurare et dictum onus sustinere modo superius comprehenso: quod si facere noluerint per nostrum vicarium et bajulum compellantur. Si vero contingeret quod unus vel plures de dictis quinque consiliariis vel de dictis centum juratis decederet vel esset absens aut detineretur infirmitate ceteri remanentes locum ejus vel eorum teneant et observent. Volumus autem quod vicarius noster juret in posse dietorum quinque consiliariorum stare consilio ipsorum consiliariorum et quod eorum consilio non requisito non congregent similiter generale parlamentum nisi nos hoc specialiter mandaremus. Volumus etiam quod bajulus noster promittat in posse ipsorum consiliariorum sub fide juramenti nobis prestiti et sub fide qua nobis tenetur quod stet consilio ipsorum consiliariorum et quod eorum consilio non requisito non congreget similiter generale parlamentum nisi nos similiter hoc specialiter mandaremus et ut predicta omnia majori gaudeant firmitate in jungimus firmiter et mandamus vicario et bajulo Barchinone presentibus et venturis quod prescripta omnia sub fide qua nobis tenentur et juramento ab eis nobis prestito observent et faciant infra predictum tempus decem annorum inviolabiliter observari et in aliquo non contraveniant si de nostra confidunt gracia vel amore: et si dictus vicarius et bajulus noluerint vel neglexerint tenere justitiam aut non compleverint mandata nostra vel non starent consiliis dietorum consiliariorum volumus et mandamus dictis consiliariis quod per nuncium vel suas litteras denuncient nobis predicta et nos taliter faciemus et castigabimus eos quod non erunt ausi similia atemptare. Data Barchinone III nonas novembris anno Domini millessimo CCLXX quarto. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Testes sunt Bernardus vicecomes Caprarie Gaucerandus de Pinos G. de Cervilione Raimundus de Capraria Huguetus de Sancta Pace.

jueves, 13 de febrero de 2020

XI, perg 66, Jaime I, 15 setiembre 1216


XI.
Perg. N° 66. Jai. I. 15 setiembre 1216. (M°CCXVI°)

In Dei nomine. Notum sit cunctis quod nos S. Dei gratia Terrachone archiepiscopus G. per eandem Tirassone episcopus P. Ferrandi dominus sancte Marie de Albarrazino Eximinus Cornelii Guillelmus de Cervaria Guillelmus vicecomes Cardone Guillelmus de Monte-Catano suscipimus vos dominum Jacobum regem Aragonis comitem Barchinone dominum Montis-Pessulani sub protectione et defensione et custodia atque consilio nostro et promittimus vobis quod nos consulemus vobis in omnibus negotiis vestris ad utiiitatem vestram et totius vestri regni et militum atque omnium vestrorum bona fide et sine fraude secundum vestrum bonum intellectum et custodiemus et deffendemus personam vestram et totam terram et res vestras ab omni adversitate pro posse nostro et promittimus vobis quod unus nostrum non substrahat personam vestram alteri gratis vel vi et si quis faceret vel consentiret quod absit remaneret perjurus et proditor ad forum Aragonis et bauzator ad consuetudinem Catalonie. Et hec omnia promittimus vobis in fide hominii quod vobis facimus ore et manibus et super crucem Domini et quatuor evangelia juramus quod ita attendemus et complebimus sic Deus nos adjuvet et sancta quatuor evangelia: salva tamen procuratione domini comitis Sanccii quamdiu bene curaverit et salva jura mei Guillelmi de Cervaria. Actum est hoc XVII kalendas octobris anno Domini M°CCXVI° apud Monssonem. - Testes sunt hujus rei et sacramentorum prestitorum B. de Clareto preceptor Gardenii tenens vicem magistri et frater B. de Aguilella comendator Monssonis et frater B. de Camppanis comendator Mirabeti et frater R. de Ayesclis + magister Emposte et frater Fortunius de Pomaris et frater Blascus de Avero Blaschus de Alagone Guillelmus de Podio Petrus de Pomario Petrus de Navascos R. de Monte-Catano G. Raimundi de Monte-Catano Jordanus de Petra alta R. de Castro-Veteri R. Gascon B. Item Dominicus Lois Matheus del Mas Auztorch de Jacca Fernandus Diaz Paschassius Munionis Arnaldus de Jussiet Petrus de Podioviridi Arnaldus Cortit Bernardus de Zasala Raimundus Raimundi Pretrus Tomas Arnaldus de Val Secherio Bernardus Clavelli. - Petrus Oviecho scripsi et hoc sig+num feci mandato prescriptorum.



sábado, 21 de diciembre de 2019

XXX, perg 106, 27 octubre 1139


XXX

Perg. N° 106. 27 oct. 1139.

Sit notum presentibus atque futuris quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac princeps Aragonensis dono tibi Reverterio vicecomiti Barchinone totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua Udalardus vicecomes per Raimundum Berengarii comitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverterio castrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto castro
pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et Guillelmum de
Monteboi quando tu predictus Reverterius mihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi
eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlanie de Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et servitium meorum et successorum meorum. Propter hanc quoque donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me requisieris per te vel per tuos. Si quis presentem donationem dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice incarnationis CXXXVllII post millessimum regisque franchorum Ledovici junioris anno III. Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Arberti de Apierola. Sig+num
Rodlandi fratris ejus. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii. Sig+num Rodberti hominis Reverterii. Sig+num Guillelmi de Subiratis. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Poncii de Monte Lauro. Sig+num Raimundi de Barberano. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Berengarii filii Berengarii Raimundi. Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man. Sig+num Deusde de Tamarito. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi
Berengarii barchinonensis ecciesie canonici. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto suprapositis literis in linea III.

lunes, 1 de junio de 2020

LXXVI. Reg. n.1437, fol.**. 8 jul. 1377.


LXXVI.
Reg. n.1437, fol.**. 8 jul. 1377.

Nos Petrus etc. regnorum nostrorum regimini disponente Domino presidentes circa curam ipsorum solercia reddimur indefessa solicili ut juxta debitum regalis officii eorum occurramus dispendiis et profectibus divina cooperante gratia salubriter intendamus. Sane contingit interdum quod sano ducti spiritu aliqua disponimus et providemus credentes ea nostris subditis oportuna que dispendiosa ex post et per consequens in primevum statum reducenda seu comutanda in melius intuemur. Dudum siquidem juratis probis hominibus ac universitati insule Minoricarum concessionem seu privilegium fecimus subscriptum cum carta hujusmodi seriei.
- Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. recolimus vobis fidelibus juratis et probis hominibus ac universitati insule Minoricarum privilegium seu concessionem fecisse cum carta nostra sigillo majestatis nostre impendenti munito tenoris sequentis.
- Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. subditorum nostrorum utilitatibus insistentes ad illa precipue distrahimur et quadam reddimur specialitate liberaliores que reipublice civitatum villarum et locorum nostrorum salubre concernunt regimen et bonum utique compleetuntur statum quoniam sicut ipse civitates ville et loca conservantur feliciter et continuata suscipiunt incrementa. Sane cum eleccio juratorum que annis singulis fit in insula Minoricarum de quatuor probis hominibus ville Ciutadelle ipsius insule cum de villa ipsa habent et consueverunt esse dicti jurati facta fuerit a diuturno tempore citra et fiat per gubernatorem ipsius insule seu ejus locumtenentem ratione cujusdam ordinacionis per quosdam predecessores nostros antiquitus inde facte nuneque pro parte vestri Francisci de Pinna nuncii per universitatem ipsius ville et insule fuerit nobis humiliter supplicatum ut cum eleccio hujusmodi recti disposicione judicii deberet fieri per juratos et concilium dicte ville et non per dictum gubernatorem seu quemvis alium officialem nostrum cum jurarie officium sit officium administracionis et regiminis universitatis et per consequens sit rationi conforme quod eligantur per illos qui eorum administracioni et regimini habent subesse presertim etiam quia in universis civitatibus villis et locis nostris est indeferenter fieri assuetum et de eleccione hujusmodi contentabitur multo magis universitas ipsa ac melius providebitur regimini salubri et administracioni ville et insule predictarum dignaremur super hiis gratiam vobis facere infrascriptam: igitur nos attentis predictis eisque rationabiliter inducti nolentes sicut non decet vos probos homines et universitatem jam dictam fore in faccione eleccionis hujusmodi singulares supplicacione predicta favorabiliter admissa revocantes et anulantes et pro revocata et nulla penitus haberi volentes ordinacionem predictam: tenore presentis pro salubri regimine et bono statu ville et insule predictarum vobis graciose concedimus et sic de certa sciencia statuendum ducimus ac etiam ordinandum videlicet quod ammodo eleccio juratorum fiat et fieri habeat annis singulis per juratos et concilium ordinarium ipsius insule seu majorem partem in ecclesia Beate Marie dicte ville ubi jam alias fieri consuevit quodque in faccione ipsius elcccionis observetur firmiter modus sequens: videlicet quod anno quolibet die vigilie festi nativitatis Domini ipsi jurati et concilium seu major pars ipsorum prestito primitus per ipsos in posse dicti gubernatoris seu ejus locumtenentis juramento ad sancta Dei IIII evangelia quod in eleccione hujusmodi se habebunt legaliter atque bene ad utilitatem reipublice ville et insule predictarum et omni affeccione odio et rancore pospositis per viam veri scrutinii inter vos in dicta ecclesia inde fiendi presente aliquo idoneo notorio qui de hiis publicum conficiat instrumentum eligant secundum eorum bonum arbitrium et sinceram conciendam octo probos homines de gremio universitatis dicte insule quorum duo sint milites seu de genere militari et duo de manu majori et alii duo de manu mediocri et reliqui duo de manu minori videlicet artificum seu ministralium et conversantium in mari quorumque nomina in octo membranulis sive fullolis papireis vel pergameneis videlicet nomen cujuslibet eorum in una membranula involvantur et occultentur sic quod ullo modo videri nequeant in octo radolinis cere videlicet unaqueque membranula in uno redolino: quo facto mergantur seu ponantur illi redolini presente dicto gubernatore seu ejus locumtenente in quadam pelvi plana et revolutis primitus extrahantur ab ea singulariter per quemdam puerum etatis septem annorum vel infra qui nichil viderit vel sciverit de predictis et illi quatuor qui scripti fuerint in quatuor redolinis a dicta pelvi prius abstractis videlicet unus tantu de quolibet predictorum quatuor brachiorum sive nominum sint illo sequente anno jurati ville et insule predictarum et faciant ac facere possint omnia illa que per juratos ipsarum ville et insule fieri possunt et sunt etiam assueta. Et antequam predicti utantur jurarie officio promittant et jurent ad sancta quatuor Dei evangelia in posse dicti gubernatoris seu ejus locumtenentis quod quantum in eis fuerit servabunt nobis et successoribus nostris fidelitatem et defendent et illesas servabunt regalias et jura nostra et quod ipsis regaliis et juribus nostris semper salvis habebunt se in dicto jurarie officio solicite legaliter atque bene utilia universitati predicte procurando et inutilia pro viribus evitando et quod excucient manus suas ab omni servicio munere seu dono eis impendendis pro aliquibus factis seu negociis que ipsi ratione dicti jurarie officii habeant decernere vel in eis partem facere vel quomodolibet intervenire quodque eligent et assument in consiliarios ipsorum decem probos homines de utilioribus et sufficientibus dicte ville juxta eorum sincerum arbitrium et puram conscienciam. Qui quidem consiliarii a simili promittant medio juramento in posse ipsorum juratorum presente ipso gubernatore seu ejus locumtenente prestando quod in dicto consiliariatus officio se habebunt solicite legaliter atque bene et facient omnia illa que ad eorum spectent officium queque per consiliarios juratorum dicte insule fieri debent et est hactenus assuetum. Et predicta omnia statuimus et ordinamus ac fieri volumus de certa scienda et consulte pro salubri regimine et bono statu dicte universitatis per modum superius declaratum. In aliis autem ad predicta jurarie et consiliariatus officia pertinentibus seu spectantibus formam et modum antiquitus et hactenus observatos volumus penitus observari prout melius ad utilitatem dicte universitatis fuit hactenus assuetum et observatum: volentes etiam ipsos juratos habere de seu pro predicto jurarie officio salaria inde dari seu tribui assueta. Mandamus itaque per eandem de certa sciencia et expresse gubernatori nostro generali ejusque vices gerenti in dicta insula ceterisque officialibus et subditis nostris ipsius insule et dictorum officialium locatenentibus presentibus et futuris quatenus concessionem statutum et ordinacionem nostras hujusmodi de nostri beneplacito duraturas ratas et firmas habeant et observent observarique faciant inconcusso et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione ordinatione quavis per dictos predecessores nostros antiquitus in contrarium facta ut prefertur quam hujus serie tollimus et carere volumus viribus et effectu nullatenus obsistente. in cujus rei testimonium presentem cartam fieri et sigillo magestatis nostre in pendenti jussimus comuniri. Data Barchinone XVIII die augusti anno a nativitate Domini MCCCLXX regnique nostri XXXV. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majoricarum Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rosilionis et Ceritanie.
- Testes sunt Johannes comes Impuriarum miles Petrus comes Urgelli et vicecomes Agerensis domicellus Andreas vicecomes insule et de Caneto nobilis Petrus Galcerandi de Pinosio Raimundus Alamanni de Cervilione milites. - Sig+num Galcerandi Oliverii dicti domini regis scriptoris qui de mandato ipsius domini regis hec scribi fecit et clausit cum raso in XII linea ubi dicitur .... et in XVIII linea cernere vel in eis. - Et quia nunc est pro vestra parte nobis humiliter supplicatum ut cum dictis ex causis sit utilius bono statui et regimini ejusdem insule et ipsius reipublice numerum illorum octo qui anno quolibet nominari debebant in juratis in duplum augeri dignaremur super hoc de nostra solita clemencia providere: nos vero huic vestre supplicacioni annuentes benigne vobis concedimus quod anno quolibet de cetero nominentur cum juratis per juratos et concilium Ciutadelle XVI boni homines de universitate dicte insule ad dictum jurarie officium videlicet quatuor de hominibus de paratico et quatuor de ditioribus hominibus dicte ville qui non sunt de paratico et alii quatuor de rusticis seu pagesiis et alii quatuor de ministralibus et hominibus maris quorum XVI nomina in XVI scribantur membranulis in rotulinis cereis absque fraude involutis pelvi pleno aque mergantur et inde quatuor videlicet de quolibet quaterno predictorum XVI nominatorum unus per dictum puerum non ultra septennem extrahantur: quibus quatuor a dicta pelvi extractis per hunc modum sors cadat illo futuro anno juratie officium exercendi et sic fiat nimis singulis tamen quamdiu de nostre voluntatis beneplacito processerit et non ultra. in ceteris autem preinsertum privilegium et contenta in eo volumus observari cui privilegio nullum per hanc provisionem nostram prejudicium fieri volumus imo ipsum hujus serie confirmamus. Adjicimus tamen quod illi quatuor qui erunt jurati in sequentibus duobus annis jurati minime possint esse. Mandamus itaque per hanc cartam nostram gerenti vices gubernatoris ceterisque officialibus et subditis nostris ipsius insule ut hanc provisionem et confirmacionem nostram firmas habeant teneant et observent et contra non veniant nec aliquem contravenire permittant aliqua racione. in cujus rei testimonium presentem cartam nostram fieri jussimus sigillo nostro pendenti munitam. Data Dertuse XVII die marcii anno a nativitate Domini MCCCLXX primo regnique nostri XXXVI. - Petrus cancellarius. - Rex Petrus. - Et preinserto privilegio usi fuerunt hucusque dicti jurati probi homines et universitas in eleccionibus dictorum juratorum et consiliariorum utiliter atque bene: postea vero cum carta sigillo majestatis nostre in pendenti munita data Barchinone quarta die januarii proxime lapsi ad importunitatem et instanciam quorundam singularium dicte insule ordinavimus et providimus inter alia quod eleccio dictorum juratorum fieret ex tunc annis singulis generaliter per omnes et singulos habitantes in dicta insuin cujuscumque status et condicionis existerent convocandos ad vocem preconis in vigilia nativitatis Domini et congregandos pro dicta eleccione fienda in ecclesia fratrum minorum ville Ciutadelle insule jamdicte prout hec et plura alia capitula diversa continencia et ad diversos effectus tendencia in carta ipsa lacius explicantur. Verum cum nunc diligenti previo examine compererimus modum seu viam electionis dictorum juratorum contentam in carta inde novissime facta esse reipublice dicte insule inutilem et dampnosam sequeretur namque exinde verisimiliter sicuti plerumque contingit in pluribus locis ubi juratorum eleciones per eandem viam fiunt quod habitantes in dicta insula sic generaliter congregati non possent super dicta eleccione faciliter concordare imo ex eorum discordia remaneret eleccio ipsa pluries indecissa quin ubi est personarum pluritas ibi est animorum diversitas que discordiam sepe parit et per consequens sit dificile eos ad concordiam revocare ex quibus possent magna inter eos scandala rancores et odia suscitari est quippe facilius et abilius quod certe persone dicte universitatis sicut est in preinserto privilegio seu concessione ipsos juratos concorditer eligant quam si omnes de dicta universitate que in decenti singularium existit numero haberent eidem eleccioni universaliter interesse juxta illud vulgare ubi est multitudo ibi est confusio et similis modus eleccionis contentus in privilegio preinserto tenetur et servatur in civitatibus et villis insignioribus regni nostri: idcirco promissis omnibus tam eleccionem dictorum juratorum quam alia quecumque tangentibus in examen debite consideracionis adductis et attento quod predicta ultima concessio seu ordinatio facta non fuit ad postulacionem vel supplicationem tocius consilii dicte insule ut decuisset sed personarum singularium ut per eorum sindicatus coram nobis extensos et exhibitos clare liquet: tenore presentis ad humilem supplicacionem juratorum et proborum hominum et universitatis insule supradicte pleno maturo et digesto super his habito concilio volentes utilitatem et bonum statum dicte insule prosequi ut tenemur ac revocantes et anulantes et pro revocatis et nullis habentes omnino ex rationis et justicie debito ultimam provisionem seu ordinacionem nostram predictam habentem inter alia quod eleccio dictorum juratorum fiat generaliter per omnes habitantes in dicta insula ut prefertur necnon cartam inde factam et omnia et singula tam tangentia dictam eleccionem quam alia quocumque in ea contenta quantacumque sint verborum firmitate concepta et omnes alias literas et provisiones factas in prejudicium et derogationem seu lesionem concessionis seu privilegii preinserti: ordinamus statuimus providimus et hac inviolabili lege cunctis temporibus valitura jubemus quod elecciones ipse dictorum juratorum et eorum consiliariorum necnon omnia alia et singula in carta dicte ultime concessionis seu provisionis contenta fiant et fieri habeant de cetero ad imperpetuum annis singulis diebus et locis solitis et alias per modum viam et formam preinserti privilegii ac usuum hactenus servatorum: ad quos siquidem modum formam et usus elecciones easdem et omnia alia supradicta omnino reducimus et tornamus disponentes eos incommutabiliter subsistere ac teneri et servari debere et habere prout servatum fuit ante ultimam ordinacionem predictam. Adjicimus tamen quod in eleccione predicta non possint absentes a dicta insula poni seu cadere ullo modo: et quia in dicta ultima concessione agitur de talliis fiendis in dicta insula volumus providimus statuimus et ordinamus ad imperpetuum quod querumque tallie fiende amodot quavis ratione seu causa in dicta insula et ejus villis et locis fiant et fieri habeant amodo sub modis et formis quibus fiunt et fient deinde in civitate et regno Majoricarum: ita quod de cetero super dictis fiendis et aliis utatur in dicta insula et ejus locis sicut et quemadmodum in dictis civitate et regno Majoricarum utitur et utetur. Mandamus itaque de certa sciencia et expresse gubernatori et ejus locumtenenti juratis consiliariis probis hominibus ac universitati et singularibus personis dicte insule Minoricarum presentibus et futuris sub pena mille morabatinorum auri a quolibet contrafaciente irremissibiliter habendorum et nostre gracie et mercedis quatenus privilegium seu concessionem preinsertam ac provisionem et ordinacionem nostras hujusmodi que in nostra bona fide regia promittimus et juramus per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia nostris manibus tacta tenere et servare perpetuo et inviolabiliter teneant et observent firmiter et ad unguem absque impugnacione interpretacione et calumpnia aliqua et contra non veniant quavis causa. Et si forsan immemores presentis privilegii seu per inadvertenciam vel importunitatem aut sugestionem quorumcumque contingeret nos deinceps aliqua concedere vel facere contraria preinserto privilegio et presenti seu in prejudicium et derogacionem eorundem: statuimus providemus et volumus ea tanquam facta contra utilitatem comunem et bonum statum dicte insule ac mentem et proprium juramentum nostri nullius existere eficacie seu momenti imo haberi penitus pro non factis. Decernentes dictum nostrum privilegium ac presens juxta sui seriem legis perpetue habere vigorem ac robur obtinere incommutabilis firmitatis non obstantibus quibusvis juribus statutis ordinacionibus aut aliis que ad hec possent obici vel opponi quoniam ea etiam tollimus et revocamus et carere volumus omni efectu quatenus hiis repugnare vel obsistere videntur: dispensantes super hoc ex nostre regie potestatis plenitudine ac suplentes etiam omnem defectum si quis in premissis posset quomodolibet reperiri. In cujus rei testimonium hanc cartam fieri et sigillo majestatis nostre in pendenti jussimus comuniri. Data Barchinone VIII die julii anno a nativitate Domini millessimo CCCLXX septimo regnique nostri quadragesimo secundo. - Decanus Urgelli. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. - Rex Petrus. - Testes sunt infans Martinus comes de Exericha et de Luna miles Lupus archiepiscopus Cesarauguste cancellarius Romeus llerdensis episcopus Johannes Impuriarum Hugo Cardone comites milites. - Fuit clausum per Berengarium Vallosserra scriptorem domini regis. - Dominus rex mandavit michi Berengario Vallosserra.

jueves, 26 de diciembre de 2019

CIII, perg 319, 21 junio 1157


CIII
Perg. N°319. 21 jun. 1157.

Hec est conveniencia quam nos Guillelma que fui uxor Raimundi de Petra et Bernardus de Vilar vir meus et dominus facimus tibi Raimundo Berengarii comiti barchinonensi quod de ipsa conveniencia de castro de Petra quam tibi feceramus in qua retinueramus vicecomitem cardonensem contra te propter suum beneficium si ab ista prima festivitate beati Michaelis usque ad annum fecerit concordiam nobiscum de suo beneficio et fevis maneat ipsa conveniencia sicuti est: si vero usque ad predictum terminum hoc facere noluerit exeat ipse vicecomes de predicta conveniencia quandocumque tu mandaveris et sicut tibi placuerit et faciamus alias conveniencias novas super hoc in quibus nulla mencio fiat de predicto vicecomite cardonensi. Actum est hoc XI kalendas julii anno XXI regni
Ledovici junioris. - Sig+num Guillelme. Sig+num Bernardi de Vilar qui hec laudamus et firmamus. Sig+num Raimundi Berengari de Paladol. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Bernardi de Bellog: Sig+num Mironis de Luciano. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit die et anno quo supra.

lunes, 1 de junio de 2020

CI. Reg.n.1900, fol. 141. 22 ag. 1391.


CI.
Reg.n.1900, fol. 141. 22 ag. 1391.

Nos Johannes Dei gratia rex Aragonum Valentie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie: quoniam vidimus quandam cartam seu transumptum pergameum nobis pro parte vestri consiliariorum et proborum hominum civitatis Vici partite regie exhibitum formam que sequitur continentem.
- Hoc est translatum bene et fideliter sumptum cum auctoritate et decreto infrascriptis a quadam carta pergamenea illustrissimi domini Jacobi recolende memorie regis Aragonum suoque sigillo majori de cera vermilia pendenti veta sirica rubei croceique coloris comunita cujus tenor talis est.
- Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone attendentes quod si quospiam incolas et degentes in regnis et terris a Deo nobis traditis gubernandis debemus graciis et favoribus ampliare multo magis qui nostro speciali subsunt dominio tenemur privilegiis et regiis munificenciis decorare. Sane cum civitas Vici que noviter ad nostrum speciale pervenit dominium ex concambio quod de civitate jamdicta inter nos et venerabilem episcopum et capitulum vicenses extitit celebratum retroactis temporibus plurimum oppressa et vexata fuerit tum propter guerrarum discriminatum et propter angustias ac molestias que prefatam civitatem diversimode opportuit tolerare ex quibus non immerito ut ad statum tranquillum et pacificum reformetur per nos expedit providi: idcirco versus id nostrum animum dirigentes ad humilem supplicacionem nobis factam pro parte dicte civitatis et civium ejusdem nobis ut predicitur specialiter subditorum per Arnaldum Coch Bernardum de Vilarman Jacobum Januarii Petrum Mir Ferrarium Peroni et Anthonium Manyani cives dicte civitatis ad nos missos per dictam universitatem de speciali gracia et de certa sciencia per nos et omnes succesores nostros damus et concedimus perpetuo dicte universitati et vobis omnibus et singulis civibus ejusdem nobis specialiter subditis ut est dictum presentibus et futuris quod habeatis ac liceat vobis habere tres consiliarios et viginti juratos ex vobis ipsis tamen eligendis qui imperpetuum exerceant administracionem universorum negociorum factorum et jurium tantummodo dicte civitatis et regaliarum ejus et que ad utilitatem earum fuerint peragenda sicque de alia jurisdiccione se intromittere non valeant seu presumant ullo modo. Qui quidem consiliarii in festo sancti Andree proximo instanti eligantur per dictam universitatem vel per illos ex dicta universitate qui convenerint ad locum ubi facta preconitzacione ex causa premissa debuerit ipsa universitas congregari: et quod ipsi consiliarii sic electi antequam se intromittant de exercicio dicti oficii jurent et jurare teneantur in posse bajuli nostri dicte civitatis vel ejus locumtenentis per Deum et ejus sancta quatuor evangelia quod bene et legaliter se habebunt in administracione officii antedicti ad utilitatem et comodum jamdicte civitatis et ejus regaliarum donacione et jurisdiccione ac juribus nostris illesis in omnibus preservatis: et quod postea dicti tres consiliarii eligant dictos viginti juratos qui viginti jurati jurent in posse dictorum consiliariorum tenere secretum et venire ad consilium eorum cum de mandato dicti bajuli nostri et voluntate dictorum consiliariorum ad ipsum consilium fuerint evocati nisi juste fuerint impediti et alias tractare et facere cum dictis consiliariis quod circa administracionem dicte civitatis utiliter fuerit faciendum donacione jurisdiccione ac nostris juribus semper salvis: et quod in alio anno sequenti in dicto festo ipsi viginti jurati vel qui convenerint ex eis ad consilium ipsorum eligant duas personas ex se ipsis que due persone sic electe incontinenti eligant quatuor personas ex viginti juratis et omnes dicte sex persone eligant dictos tres consiliarios ex illis de dicta civitate nobis specialiter subditis ut superius dictum est quos eis visum fuerit fore ad dictum officium utiles et decentes ipsique tres consiliarii eligant postea dictos juratos secundum formam superius ordinatam: necnon ipsi jurati jurent statim prout supra est largius declaratum: et quod deinde annis singulis in eodem festo fiat dicta electio predictorum consiliariorum et juratorum secundum formam superius reservatam. Ipsi vero consiliarii et jurati sic electi ut predicitur teneantur subire onus dicti officii per unum annum post dictam eleccionem continue subsequentem et hoc si facere noluerint ad hoc per dictum nostrum bajulum compellantur: et si infra dictum annum decederent vel essent absentes seu infirmi aliqui ex dictis consiliariis vel juratis alii remanentes locum et vicem dictorum defunctorum absentium vel infirmorum supleant in premissis: et quod bajulus noster dicte civitatis presens et qui pro tempore fuerit mandet et faciat preconitzari consilium dictorum viginti juratorum in dicta civitate voce preconis que prectconizacio fiat de mandato dicti bajuli et cum voluntate dictorum cansiliariorum quando et quociens per dictos consiliarios idem bajulus fuerit requisitus. Presentem autem concessionem et privilegium tantummodo extendi volumus ad dictam civitatem et ad vos cives ejusdem qui ratione dicti concambii ad nostram specialem dicionem et dominium ut supradictum est pervenistis. In quorum omnium testimonium presens privilegium vobis fieri jussimus nostro sigillo appendicio comunitum. Actum est hoc Barchinone pridie idus octobris anno Domini millessimo trecentesimo quinto decimo. - Exa... co... - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone. - Testes sunt infans Alfonsus comes Urgelli et vicecomes Agerensis Philipus de Salutiis Berengarius de Angularia Othonus de Montecatheno Petrus de Queralto. - Sig+num Bernardi de Turri scriptoris dicti domini regis qui hec scribi fecit cum raso et emendato in linea duodecima in duobus locis in altero quorum dicitur et si in altero seu ac clausit die et anno prefixis.
- Sig+num nostri Francisci de Sancto Vicencio domicelli vicarii et bajuli partis regie civitatis vicensis pro illustrissimo Domino rege qui huic translato a dicto suo originali publico instrumento de verbo ad verbum bene et fideliter sumpto et cum eodem de verbo ad verbum legitime comprobato ut eidem tanquum suo originali predicto in judicio et extra fides plenaria ab omnibus impendatur ex parte dicti domini regis et auctoritate officii quo fungimur in hac parte auctoritatem nostram ordinariam impendimus et decretum die tercia mensis augusti anno a nativitate Domini millessimo trecentessimo nonagessimo primo presentibus testibus discretis Galcerando de Sancto Juliano presbitero Berengario Grayllera scriptore et Petro de Artiguiis fabro vicensibus. - Sig+num mei Nicolai Mathei notarii publici vicensis auctoritate domini vicensis episcopi qui hoc translatum a dicta originali carta regia bene et fideliter sumptum et cum eadem de verbo ad verbum legittime comprobatum auctorizatumque et decretatum ut supra patet per dictum venerabilem vicarium et bajulum scribi feci et die quarta augusti anno proxime suprascripto presentibus testibus discretis Galcerando de Sancto Juliano presbitero Berengario Grayllera et Raymundo de Castelleto scriptoribus vicensibus cum raso et emendato in XII linea ubi dicitur convenerint clausi. - Quia etiam post dicti transumpti exhibitionem fuit nobis humiliter expositum et supplicatum pro parte vestri dictorum consilioriorum et proborum hominum dicte partite quod licet in dicta civitate videlicet in parte regia per preinsertum privilegium regium sit solitum eligi quolibet anno die festi sancti Andree tres consiliarios et viginti juratos juxta tenorem dicti privilegii attamen quia videbatur eis esse magis utile quod eadem electio trium consiliariorum fieret taliter quod de qualibet manu eligeretur unus videlicet de manu majori unus de mediocri alius et de minori restans tertius et quod electio viginti juratorum haberet fieri similiter de dictis tribus manibus in hunc modum videlicet septem de manu majori septem de mediocri et residui sex ad complementum dictorum viginti de manu minori anno quolibet perpetuo supplicantes et humiliter deposcentes predicta que utilitatem totius rei publice dicte civitatis concernunt de solita regia benignitate eidem civitati per nos concedi et predictum privilegium in predictis ampliari: nosque ex premissis inducti annuentes benigne dicte supplicationi velut exaudibili tenore presentis vobis dictis consiliariis et probis hominibus civitatis Vici de partita regia de certa sciencia et ex speciali gratia ducimus concedendum statuendum et ordinandum dictumque privilegium ampliandum quod ex hinc habeatis et teneamini dictam facere eleccionem dictorum consiliariorum et juratorum quolibet anno perpetuo in dicta die sive festo sancti Andree in modum qui sequitur: videlicet quod de parte seu manu majori hominum dicte partis regie eligatur unus ex dictis consiliariis et de manu mediocri alius et de manu minori alius et quod de viginti juratis eligantur septem de manu majori et totidem de manu mediocri et de manu minori residui sex ad complementum dictorum viginti et hoc non obstante preinserto privilegio seu contentis in eo nec aliis etiam huic obviantibus que omnia quoad hec revocamus et nullius valoris seu momenti esse decernimus ex nostre regie plenitudine potestatis. Mandantes quibusvis officialibus juratis et subditis nostris dicte civitatis Vici presentibus et futuris dictam eleccionem facientibus seu facere debentibus de certa sciencia et expresse sub ire et indignacionis nostre incursu et dicti juramenti virtute quatenus eandem eleccionem per modum pretensum et non alias quolibet anno in dicto die sive festo sancti Andree faciant juxta et secundum eorum bonum arbitrium et conscienciam quas in hiis virtute juramenti per eos prestandi oneramus hancque nostram concessionem cum solemnitatibus aliis in preinserto privilegio contentis teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant per quoscumque et contra non veniant seu aliquem contravenire permittant aliquo modo seu causa. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri et sigillo majestatis nostre in pendenti jussimus comuniri. Data Cesarauguste vigesima secunda die augusti anno a nativitate Domini millessimo trecentesimo XC primo regnique nostri quinto. - Vidit de Ponte. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonum Valentie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. - Rex Johannes. - Testes sunt reverendus in Christo pater Garcias archiepiscopus Cesarauguste nobilis Raymundus vicecomes de Perilionibus et de Roda Raymundus Alamany de Cervilione Hugo de Angularia et Petrus de Vilariacuto milites. - Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.