CVI
Perg. N° 314. 31 oct. 1158.
In nomine Dei eterni salvatoris nostri: Anno ab incarnacione ejus millesimo centesimo quinquagesimo septimo pridie kalendarum novembrium indiccione quarta manifestus sum ego Parason Dei gracia judex Arboree filius quondam Comita item judicis Arboree quia per hanc cartulam nomine antefacti et donacionis propter nupcias dono et trado tibi domne Agalburse dilecte et amabili uxori mee filie quondam Poncii de Cervera curtem Bidunii et curtem Sancti Theodori et curtem de Orratili cum omnibus earum pertinenciis que habent suprascripte tres curtes tam in servis et ancillis et nutriminibus suis et peculiis suis quam in pecudibus et aliis animalibus et ortis et campis et vineis et pascuis et pratis et paludibus et silvis virgariis montibus collibus vallibus planiciebus aquis aqueductibus et cum omnibus adjacenciis que quolibet modo ad suprascriptas tres curtes sunt pertinencia cum omnibus etiam domibus ibidem constructis et vinetis et olivetis et omnibus simpliciter in prefatis tribus locis plantatis vel natis arboribus. Has igitur tres curtes tibi prenominate domne Agalburse dilecte et valde amabili conjugi mee ut dictum est universaliter cum adjacenciis suis omnibus nomine antefacti et donacionis propter nupcias hodie dono et trado. Pro qua mea donacione et tradicione recepi a Pellario quondam Gualandi et ab Ugone quondam Gerardi nomine tuo domne Agalburse dilecte uxoris mee meritum annulum unum aureum in prefinito. Quam meam donacionem et tradicionem si ego qui super Parason judex Arboree vel meus meus heres tibi domne Agalburse uxori mee vel tuis heredibus vel cui dederis vel habere decreveris molestaverimus seu intencionaverimus et ab omni homine diminuere vel tollere vel evincere vobis volenti et per placitum vos fatiganti nomine prefatarum trium curtium non defensaverimus et in judicio vobis denuntiantibus auctores non fuerimus nec juste defendere poterimus spondeo qui super Parason judex Arboree me meosque heredes componere tibi domne Agalburse dilecte uxori mee tuisque heredibus penam mille librarum auri: et in tali ordine hanc cartulam mee donacionis et tradicionis et propter nupcias et antefacti donacionis rogavi ego qui super Parason judex Arboree scribere te dominum Burgundium apostolice sedis judicem et notarium. Actum in Aristano apud ecclesiam sancte Dei genitricis Marie archiepiscopatus Arboree in palacio archiepiscopi ejusdem ecclesie in presencia Guffredi massiliensis et Bonefacii de Volta et Bertranni de Girunda et predicti Pellarii et Ugonis vicecomitis et Bulsi et Marzucii et Contulini et Leperti et Boccii legatorum et procuratorum domni Raimundi comitis barchinonensis avunculi predicte domne Agalburse uxoris prefati domni Parasonis judicis Arboree qui hanc cartulam fieri rogavit. - + Signa manuum domni Parasonis judicis Arboree qui hanc cartulam donacionis et antefacti scribere rogavit. + Signa manuum Bertrandi quondam Ponthi +. + Signa manuum Guilielmi Caldola quondam Ponthi +. + Signa manuum Tebalducii quondam Glandulfi +. + Signa manuum Raimundi de Turri quondam Guilielmi Isarni +. + Signa manuum Bernardi filii Cinnami +. + Signa manuum Leonis quondam Johannis +. + Signa manuum Guilielmi quondam Aicardi Iterii +. + Signa manuum Lamberti quondam Ugonis +. + Ego Burgundius sacri lateranensis palacii judex interfui +. + Ego Burgundius sacri lateranensis palacii notarius post traditam complevi et dedi +. - Ista cartula facta est eo tenore nomine pignoris ut si supradicta domna Agalbursa quod absit viro suo prefato domno Parasoni judici Arboree supervixerit et heres predicti judicis vel aliquis nomine ejus infra unum annum et unum mensem et unum diem ab obitu Parasonis predicti judicis Arboree numerandum prenominate Agalburse domine et uxori prefati judicis solverint viginti milia solidorum lucensis monete bonorum denariorum expendibilium duodecim denariis per singulum solidum computatis ista cartula sit inanis et vacua et nullam habeat firmitatem et in heredum predicti Parasonis judicis Arboree deveniat potestate nullius existens momenti tamquam si nec scripta nec rogata a suprascripto Parasone judice Arboree fuerit. Si vero infra predictum terminum anni et mensis et diei ab obitu predicti Parasonis judicis Arboree predicta summa quantitatis viginti milia solidorum denariorum lucensium expendibilium ut dictum est predicte domne Agalburse uxori predicti judicis Arboree soluta non fuerit tunc exinde predicta domna Agalbursa vel suus heres vel cui ipsa dederit habeant predictas tres curtes jure proprietario et detineant et possideant ad faciendum inde quicquid ipsi voluerint absque omni calumpnia et sine alicujus viventis persone contradictione tanquam si nullus modus nullaque conditio interposita fuisset et pure ab inicio et sine aliqua dilacione predicta donacio concepta fuisset. - + Et repromissum ad defendendum eum qui hoc scriptum per manum tenet. Ad suprascriptum terminum et meritum et penam et data te et testes.