viernes, 20 de diciembre de 2019

XVII, perg 62, 7 julio 1136

XVII
Perg. N° 62. 7 julio 1136.

Ad notitiam cunctorum pervenire volumus qualiter diuturna contentio acta est inter dompnum Raimundum barchinonensem comitem et Guillelmum Raimundi Senescale
unde multa et gravia mala processerunt. Tandem vero intervenientibus nobilibus et bonis viris pax inter eos composita est. Promisit namque suo domino comiti Guillelmus Senescalcus ut licentiam acciperet ubicumque vellet et quandocumque vellet aquam ad molendinos suos barchinonenses ita ut non sit impedimentum ad capiendam aquam molendinis suis de Montescatano neque faciat ipsos molendinos ingurgitare. Reddit quoque comiti ipsam dominicaturam de Calles quam pater suus venerabilis Raimundus comes dederat per cartam Guillelmo Raimundi Senescales et ipsam cartam reddit ei ut faciat inde quidquid ei placuerit. Convenit etiam illi ut primum chastellanum quem mitet in chastrum Montis Scatani cum consilio comitis ibi eum mittat usque ad primum festum Sancti Michaelis. Item convenit ei ut totum edificium quod fieri fecit in monte Sancti Laurentii ex toto destruat. Iterum convenit ei quut faciat ei suas fidelitates et sacramenta quas ei debet facere et faciat et teneat placitum sicut apprehensum est inter ipsum Guillelmum et Beatricem sicut in scriptis eorum continetur: et reddat ipse Guillelmus comiti convenientias de Saliforas quas accepit de Berengario Guilaberti et de Petro Udalardi et ipse comes faciat eos reddere Guillelmo Loger quod ab ipso Guillelmo propter hoc acceperunt. Convenit etiam ut emendet Raimundo Bernardi de Ripolet malum quod ei fecit ad laudamentum domini Reiamballi et Arnalli barchinonensis prepositi. Deffinit quoque comiti omnia alodia que fuerunt Petri de Palacio ut faciat inde quidquid ei placuerit. Quod est actum nonas julii anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi qui hanc deffinitionem et pacifficationem fecit firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Deusde. Sig+num Gocerandi de Pinos. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Reamballi. + Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit suprascriptis litteris in linea V.

Nota:

Saliforas , Sentfores,  
https://www.xn--castillosdeespaa-lub.es/es/content/sentfores-castillo-de
Documentado en el año 911 "castelo quo vocant saliforas", en 932 aparece como castrum, compartido por la familia Saliforis y el obispo de Vic en 1039. En 1157 pasa a la orden del Hospital de Jerusalén, la familia sigue en él hasta finales del siglo XIII en que pasa a la familia Centelles, en 1342 lo venden al ciudadano de Vic Paul, y en 1357 a Roger de Vilademany, gran prior hospitalario de Catalunya, posteriormente a los vizcondes de Cabrera y obispo de Vic

jueves, 19 de diciembre de 2019

XVI, perg 50, 11 oct 1135


XVI.

Perg. N° 50. 11 oct. 1135.

Hec est convenientia que est facta inter dompnum Raimundum comitem barchinonensem et Guillelmum Sancti Martini. Concedit namque et laudat jamdictus comes Raimundus prelibato Guillelmo dompnam Beatricem in uxorem et donat ei ipsum honorem de Montcada sicut resonat in convenientiis et sacramentalibus scriptis et firmatis inter ipsam Beatricem et Guillelmum Raimundum Dapiferum. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego prephatus Guillelmus tibi Raimundo comiti quod sim tuus fidelis homo et solidus contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan sicut homo debet esse sui melioris senioris et faciam tibi ostes et cavalcadas cortes et placita et seguimenta. Et quod adjuvem te habere et tenere defendere et guerrejare omnem tuum honorem quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris contra omnes homines et feminas per fidem sine engan. Convenio iterum ego prescriptus Guillelmus tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi quod de meo honore quem habeo in Vallensi scilicet de Montbui et de Mont-tornes (en dos páginas, con guión) non exiat tibi vel tuis modo vel deinceps ullum malum vel aliquod dampnum per me vel per meos meo ingenio vel consilio sive assensu. Si autem quod absit ullum malum vel dampnum inde tibi exierit ego redirigam tibi illud ad laudamentum tuum et proborum hominum tue curie infra XXX dies quibus a te amonitus fuero. Insuper ego prephatus comes Raimundus convenio tibi jamdicto Guillelmo quod sim tibi adjutor et defensor ad tenendum et habendum contra omnes homines et feminas omnem prenominatum honorem. Et si quis hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum V idus octobris anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Sancti Martini qui hanc convenientiam feci laudavi firmavi firmarique rogavi. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsi dampnatis litteris in linea VIllI et Xlll.