sábado, 21 de diciembre de 2019

XXVII, perg 85, 13 noviembre 1137


XXVII

Perg. N° 85. 13 nov. 1137.

Omnibus est manifestum quod ego Ranimirus Dei gratia rex Aragonensis dedi filiam meam Raimundo comiti Barchinonensi simul cum omni regni mei honore. Nunc ergo spontanea voluntate ac firmo cordis affectu volo precor et mando cunctos homines meos milites scilicet clericos ac pedites quatenus castra et municiones sive alios omnes honores ita per eundem Raimundum comitem deinceps teneant et habeant sicut per regem debent tenere et habere et ei tamquam regi in omnibus sub continua fidelitate obediant. Et ut in hoc nullum ocasionis vel pessime machinacionis ingenium ab aliquo possit intelligi totum ei dimito dono atque concedo quicquid retinueram in ipsa alia carta donationis regni quam ei antea feceram cum filiam meam ei dedissem. Supradicta quoque omnia ego Ranimirus Aragonensium rex dono et firmiter laudo prephato Raimundo comiti barchinonensi ut hec que illi presentialiter dono et omnia alia que habebat semper habeat ad servicium meum et fidelitatem omni tempore. Quod est actum insuper Saragoza idus novembris in presentia multorum nobilium hominum regni Aragonensis inibi asistencium anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum era millessima CLXXV. Supradicta omnia illi dono et firmiter laudo sicut melius unquam habuit frater meus Andefonsus et habeat ea omnia ad fidelitatem meam omni tempore. Sig+num regis + Ranimiri. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit domini regis precepto.

XXVI, perg 87, 27 agosto 1137

XXVI
Perg. N° 87. 27 ago. 1137.

Hoc est donativum quod facit dominus Ranimirus rex Aragonensis illustri Barchinonensium comiti Raimundo.
Donat namque ei confirmat et laudat quod ab ipso die quo ei donavit filiam suam cum suo honore et suos homines et in hominio comendavit apud Barbastrum quicquid actenus rex alicui dediset vel consensisset totum irritum fiat nullamque stabilitatis rectitudinem habeat. Itemque donat ei et firmiter Iaudat quod ab odierna die in antea nichil nunquam alicui donet vel laudet absque consilio et bona voluntate comitis: quod si facerit similiter irritum fiat et sine stabilitale. Hoc donum fecit rex Ranimirus consilio et voluntate suorum nobilium hominum subscriptorum in castro Daierb VI kalendas septembris anno dominice incarnationis CXXXVII post millessimum. Era MCLXXVI in presencia episcopi oscensis abbatis Montis Aragonis Gomez Maza Raimundi de Larbes Garcia Cere de Oscha Furtun de Bergua Lop Garcec Laitan Enego Lopec Lobalasc P. Lobez de Lusia et aliorum multorum nobilium testium et auditorum curie regis qui hoc fieri voluerunt et factum
pariter laudaverunt. Signum regis Ranimiri +. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit ex mandato domini regis prephati.