domingo, 22 de diciembre de 2019

XXXVII, perg 143, 18 diciembre 1142


XXXVII
Perg. N° 143. 18 dic. 1142.

Cum debitum humane condicionis nullus mortalis evadere potest idcirco in Dei nomine ego Arnallus Dei dignacione Barchinonensis episcopus cupiens pergere Iherosolimam facio meum testamentum in quo eligo manumissores meos Berengarium Ermengaudi et G. Bermundi et G. de Fare quibus caritative precipio ut si mori me contigerit antequam alium testamentum faciam potestatem habeant distribuendi omnes facultates meas sicut eis in hoc testamento injunxero. In primis concedo Deo et canonice Sancte Crucis Sancteque Eulalie vineam unam quam plantavi in alodio Sanncte Crucis Sancteque Eulalie et in mea compra que vinea est juxta mansum de Provincialibus et meum aput campum quem habeo juxta regum comitalem super viam publicam in quo edificavi fornum de cale et vineam quam plantavi apud Granatam cum illo campo qui fuit Fulconis Girberti quem emi a comite. Huic donationi addo ferraginale quod adquisi et emi de Arberto de Liciano et Petro ejus fratre prope mansum Guillelmi Suniarii in Provincialibus. Concedo altari Sancte Eulalie in omni meo alodio de Orta et Romaneto sextarium I olei annuatim de quo ardeat una lampada ante corpus beate Eulalie virginis ad mensuram de Orta. Concedo iterum Sancte Cruci et Sancte Eulalie in meis mobilibus et vascule majoribus et minoribus XL morabatinos .... eniter alodium ad illuminandam lampadam et libros meos qui ibi sunt. Concedo ospitali iherosolimitani mansum meum de Provincialibus quem edificavi cum ecclesia Sancti Nicolai que ibi est cum compris quas feci a Berengario Bernardi de Cabanes et ab Arnallo Bonifilii preter ipsum ferraginal quod habui de Arberto de Licano et ejus fratre eo modo ut eundem mansum teneat et habeat Poncius frater meus in vita sua et solvat inde annuatim tascham ospitali sine contrarietate et post obitum ejus revertetur integriter predicto ospitali in perpetuum possidendum. Concedo cenobio Sancti Cucuphatis campum quem emi de filiabus Arnalli Gerontu et Raimundo Petri Girardi qui est in Provincialibus et unum par boum et equas IIII que sunt apud Riopole. Item concedo cenobio Sancti Petri Puellarum tertiam partem pariliate quam emi de Arberto de Lizano. Dimito prelibate canonice XL morabatinos quos habeo per meum pignus in prephata pariliata de Licano et de istis XL morabatinis ematur alodium unde fiat meum aniversarium annuatim. Insuper addo jamdicto cenobio Sancti Petri par I bovum et equas II que sunt apud Riopollum. Concedo Sancte Marie Rivipollensis cenobio II equas. Concedo omnibus presbiteris totius episcopatus singulis singulas eminas ordei de meo sementer et diaconibus singulas migeras. Concedo Sancto Laurentio de Monte equam I. Alodium meum de Orta et de Romaned preter supradictam lampadam Sancte Crucis Sancteque Eulalie concedo inter Poncium fratrem meum et B. de Terragona et quisquis illorum obierit sine legitimo infante qui superstes fuerit habeat predictum alodium. Et concedo supradictis fratribus meis domos meas de Barchinona cum ipsarte canonice ut teneant ipsas in vita sua et inde solvant annuatim jamdicte canonice per censum quarter I olei in capite jenuarii et post illorum amborum obitum revertantur predicte cannonice sine obstaculo. Alias meas domos quas emi de Gerallo concedo Sancte Marie Solsone et ei dedi in carta donationis. Concedo Poncio fratri meo equas III et si ille obierit sine prole legitima habeat eas B. frater meus. Dimito B. predicto meum pullum quem ipse tenet et meum mulum. Concedo Gaucfredo de Fare II equas quas Burull de Provincialibus habet mecum et unam aliam equam cum suo fructu quam habeo ad medium cum Petro Capitis scole meum directum. Poncio Avienciane concedo I equam quam habeo in Banalocham ad medium. Dimito nepotibus meis Bernardo et Raimundo singulos pullinos qui exiant de meis equis et XX morbetinos qui exiant de meo caballo quem tenet Gaufred de Fare. Concedo ad Guillelmum Bermundi II equas quas habeo cum Petri Berengarii de Magrina ad medium meum directum. Alium nutrimentum desuper textatum quod de meis equabus exierit donent mei manumissores pro anima mea sicut melius videant. Concedo Sancti Nicholai quod est in ecclesia Barchinone domos meas cum edificio quas habeo infra muros Barchinone illas videlicet quas emi de Jarato Ebreo quas domos teneat unus presbiter qui in eodem altari assidue cantet missas pro anima mea et fidelium defunctorum. Omnia vascula mea de Provincialibus maiora et minora et universa utensilia que ibi sunt concedo Poncio fratri meo ut habeat ea in vita sua et post ejus obitum revertantur predicto ospitali sine contrarietate. Quod est actum XV kalendas januarii anno VI regni Ledovici regis junioris. - Arnallus Barchinonensis episcopus. Sig+num Guillelmi Levite. Sig+num Gaufredi de Fare. - Poncius Levita scripsit hoc die et anno quo supra.

XXXVI, reg 1 fol 7, 29 agosto 1141


XXXVI
Reg.1.fol.7. 29 ago. 1141.

In nomine patris et filii et Spiritus sancti amen. Universis Sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus rex Aragonensium inclitus in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue tertiam partem regni sui quod ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimissit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sanctissimo sepulcro. Et ut post obitum ejus hoc ratum et firmum haberetur suos homines jurare fecit et sic dominice passionis et resurrectionis ecclesiam hereditariam suam reliquit ut secundum apostolum coheres Christi heres autem Dei fieri mereretur in celis. Quia vero regnum illud Iherosolimitanorum partibus longissimis terre marisque finibus segregatur et a sarracenis assidue assultatur et impugnatur christiani autem ibidem commanentes fidelissimo rectore atque industrissimo indigent defensore: ego Wilelmus Dei misericordia humilis Sancte civitatis Iherusalem patriarcha communicato Iherosolimitani regni consilio una cum Petro venerabili dominici sepulcri priore omnique canonicorum conventu ejusdem tibi Raimunde venerande Barchinonensium comes quem utilem et necessarium ad terram regendam et defensandam et sanctarum Iherusalem virtutum amatorem cognovimus tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet jamdicto dominico sepulcro suprascripti regni damus et concedimus ut habeas et secundum Deum in justitia et veritate possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Preterea ut regia dignitate et regio nomine deinceps sublimeris auctoritate domini nostri Jesu-Christi et sui gloriosissimi sepulcri cui semper asistimus quamvis indigni et nostra tibi concedimus et auctorizamus. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi allata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Nos autem atque successores nostri ad honorem et utilitatem sanctissimi sepulcri retinemus in hac parte nostra tibi atque progeniei tue concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvente adquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris et vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eidem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona per te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere sed omnino liberos ac sine omni inquietudine quietos dimittas. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum possessionibus serviciis et usaticis ut superius scriptum est. Tali quidem conditione omnia nostre parti pertinencia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio submittimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens violare presumpserit si non satisfactione congrua emendaverit a sacratitissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu-Christi aliena fiat atque in extremo examine cum Juda proditore depereat et excomunicationi donec satisfecerit subjaceat. Facta est autem hoc carta IIII kalendas septembris anno Dominice incarnationis MCXLI indicione IIII. Ego Wielmus Dei gratia Iherusalem patriarcha subscribo. Ege Petrus Domini sepulcri prior subscribo. Ego Petrus subprior subscribo. Ego Obertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Aimericus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Giraldus sacerdos et canonicus dominici sepulcri sancte iherosolimitane ecclesie in Ispania legatus subscribo. Ego Guarnericus sacerdos et canonicus sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus dominici sepulcri subscribo.Ego Wilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Guilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Godefredus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Rodbertus et canonicus sancti sepulcri subscribo . Sig+num Petri Bernardi sacerdotis et canonici sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Giraldus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Wilielmus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Burcardus diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ege Rainerius diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Evrardus subdiachonus et canonicus santi sepulcri subscribo. Ego Wilielmus subdiachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo.