lunes, 23 de diciembre de 2019

LXII, perg 1 fol 16, 27 enero 1150

LXII.

Perg. n° 1 fol. 16. 27 ene. 1150.
 
Alfonso VII, León, Emperador, Imperator

In nomine Sancte et individue Trinitatis: Hec est vera pax et firma convenientia ac perpetua
concordia que ex consultu sume divinitatis ad honorem Dei et totius christianitatis est facta et corroborata inter illustrem Ildefonsum imperatorem Ispanie et filium ejus regem Sancium et venerabilem Raimundum comitem barchinonensium que ita se habet. In primis omnes querimonias et omnes clamores ac omnes offensas quas inter se quolibet modo usque hodie habuerunt per bonam fidem sine malo ingenio sibi indulgent et perdonant. Concordati quidem sunt et faciunt placitum de omni honore
illo et tota terra illa scilicet civitatibus castellis villis montibus et planis desertis et populatis que omnia rex Garsias die illo quo mortuus est tenebat et possidebat. Hec autem convenientia finis et concordia talis est ut predictus imperator habeat ex prenominata terra Maragno et totam aliam terram quam Ildefonsus rex avus illius illo die quo obiit ultra Iberum ex parte Pampilone tenebat. Predictus vero comes barchinonensis habeat de cetera terra quam predictus rex Garsias tenebat totam illam terram integriter que regno aragonensi pertinet aliam quoque terram Pampilone pro qua rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi legionensi hominium fecerunt predictus imperator et prenominatus comes habeant equaliter per medium et pro illa medietate quam prenominatus comes habebit faciat idem comes
predicto imperatori Ildefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo
predicti imperatoris Ildefonsi fecerunt. In illa medietate imperatoris sit Estella. In medietate vero comitis sit Erunnia civitas sed cum ipsi venerint ad divisionem utraque scilicet Stella et Erunnia in divisione illa suum obtineant valorem. Civitatem vero Tutele cum suis pertinentiis et castella illa cum suis pertinentiis que quondam rex Garsias vel homo per eum tenebat que sunt citra Iberum versus Montem-gaudii habeant similiter per medium et dividant equaliter exceptis illis castellis que comitis fuerunt.
Preterea predictus imperator et prenominatus comes se invicem conveniunt et faciunt placitum et concordiam de terra Ispanie quammodo sarraceni tenent ut comes habeat civitatem Valenciam cum omni terra illa que durat a flumine Xuchari usque ad terminum regni Tortose et habeat similiter civitatem Deniam cum omnibus suis pertinentiis et cum omni illo dominio quod tempore sarracenorum ipsi sarraceni habeant. Tali pacto ut habeat predictas civitates prelibatus comes per jamdictum imperatorem per tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo predicti imperatoris Ildefonsi
fecerunt pro Pampilona. Item predictus imperator donat jamdicto comiti et modis omnibus concedit civitatem Murciam et totum regnum ejusdem excepto castro de Lorcha et castro de Bera cum omnibus eorum terminis tali convenientia ut predictus imperator adjuvet prelibatum comitem per bonam fidem
sine fraude predictam civitatem Murciam et totum regnum ejusdem adquirere et lucrari et adquisitam et lucratam teneat eam et habeat predictus comes per prenominatum imperatorem eo modo quod habet per eum civitatem Cesaraugustam et regnum ejus. Si vero imperator propter infirmitatem aut justum et cognitum impedimentum in quo nullus dolus interesset predictum comitem adjuvare non posset nullum
ex hoc imperator paciatur incomodum sed de quantocumque comes adquirere poterit de Murcia et ejus regno ita habeat per imperatorem sicut habet Cesaraugustam et regnum ejus. Sed si imperator predicto comiti eandem civitatem et regnum ejus adquirere et lucrari sine dolo non adjuvaret aut adjuvare nollet et ipse comes eandem civitatem et regnum ejus vel aliquid de eis quoquomodo adquirere poterit quicquid inde adquisierit habeat per jamdictum imperatorem eo modo quo habet Valenciam. De duabus partibus Pampilone quas comes in prima convenientia quam cum imperatore contraxerat accepturus erat quas modo in hac convenientia quam invicem faciunt predicto imperatori comes ad medietatem reducit accipit imperator comitem in suo bono causimento quod comiti sit congruum. Ego sepedictus imperator et filius meus rex Sancius preterea convenimus tibi predicto comiti ut a primo festo Sancti Michaelis in antea fideles adjutores erimus tibi per bonam fidem sine engan de omni supradicta terra quam rex Garsias quondam tenebat ad adquirendam et lucrandam quam nos suprascripto partituri convenimus et quantumcumque interim nos vel aliqui per nos de supradicta terra adquisiverimus et lucrati fuerimus et ab ipso termino in antea quocumque modo lucrari poterimus et adquirere fideles tibi erimus et equaliter dividemus tecum per medium. Hec omnia supradicta per fidem sine engan tibi attendere et adimplere convenimus nisi infirmitas vel justum et cognitum impedimentum intervenerit.
Et ego Raimundus comes barchinonensis vobis imperatori et filio vestro regi Sancio simili modo attendere et adimplere convenio. Item ego Raimundus comes convenio tibi regi Sancio ut omnem honorem tam Ispanie quam christianorum quem per patrem vestrum imperatorem teneo vel in antea
per convenientias que inter me et ipsum sunt habere spero si prenominatus pater vester obiret ita per vos accipiam sicut habeo per patrem vestrum et illud hominium et easdem convenientias quas illi exinde feci vobis faciam sine engan et si quod absit vos mori contigeret fratri vestro regi Ferrando similiter attendere et adimplere promitto eo quod ipse in eisdem convenientiis michi staret.
Et ego imperator tibi comiti convenio quod ab hac prima festivitate Sancti Michaelis in antea quantumcumque cognoveris et volueris tam per tuum profectum quam per nostrum predictus filius
meus rex Sancius filiam Garsie tenebit. Deinde vero quandocumque volueris et me comonueris per te vel tuos nuncios statim sine aliquo interdictu eandem filiam Garsie filius meus rex Sancius penitus dimittet et a se separabit nunquam eam amplius quolibet modo recuperaturus. Ego autem rex Sancius vobis Raimundo comiti barchinonensi sicut pater meus vobis convenit ita ego per omnia adimplere convenio
scilicet quod predictam filiam Garsie dimittam et a me separabo nec in perpetuum eam recuperabo nec aliquo modo eam michi associabo quando vos volueritis et me per vos aut per vestros nuncios
commonueritis. Supradicta quoque omnia placita scilicet et convenientias que superius ordinate et scripte sunt convenit predictus imperator jamdicto comiti Raimundo attendere et per omnia adimplere per bonam fidem sine engan unde dat ei suam bonam fidem et suam veram credenciam et recipit eum in illo
dominio et hominio quod est inter eos. Simili autem modo Raimundus comes barchinonensis dat imperatoris suam fidem et suam credenciam et ponit istud in eo dominio quod est inter eos. Hoc idem convenit predictus comes jamdicto regi Sancio et dat ei suam fidem et suam credenciam et propter hoc
facit ei hominium suis propriis manibus. Simili namque modo rex Sancius convenit predicto comiti barchinonensi et dat ei suam bonam fidem et suam firmam credenciam et propter hoc facit hominium sepe dicto comiti suis propriis manibus quod eo faciunt quod sic faciant et attendant per bonam fidem sine engan sicut superius scriptum est. Preterea ego imperator Ildefonsus et filius meus rex Sancius per predicta placita et convenientias que inter nos et vos superius scripte sunt solvimus tibi et impigneramus
illa quatuor castella que per nos tenes nominatim Alagonem Riclam Mariam et Belxid cum omnibus eorum dominationibus et terminis eo modo quod si placita et conveniencias sicut inter nos et vos superius scripte sunt tibi non attenderemus et adimpleremus predicta IIII castella in tuam potestatem incurrerent et per alodium et per hereditatem quod ea te nullo modo repetere possemus nec per hominium nec per aliquas convenientias quas inde nobis fecisses donec plenarie tibi restitueremus per laudamentum et consilium meorum proborum hominum et vestrorum qui inde comune bonum inquirere
vellent. Item super hec omnia ego imperator tibi comiti convenio quod sicut erat ordinatum et comprehensum inter nos et vos de honore Pampilone scilicet quod tu haberes inde duas partes et ego tertiam si predictas istas convenientias et placita tibi infringerem et non attenderem illas easdem duas partes habeas in terra illa sine aliquo interdictu mei vel meorum quod ego vel aliquis per me tibi facere posset modo vel omni tempore. Et propter hoc quod nullus inter nos et te aliquod malum verbum pro quo discordia interveniret dicere possit ego imperator et filius meus rex Sancius convenimus tibi predicto comiti quod aliquem hominem de terra tua nec retineamus nec adjuvemus in aliquo contra tuam voluntatem aliquo modo per fidem sine engan. Et ego Raimundus comes simili modo convenio vobis imperatori et filio vestro per fidem sine engan. Hec quidem supradicte convenientie et placita fuerunt confirmata et corroborata in loco qui dicitur Tudilen juxta Aguas-Calidas VI kalendas februarii anno ab incarnatione Domini MCL in presentia nobilium virorum inferius subscriptorum qui predicta omnia suo sacramento confirmaverunt. Juro ego comes Poncius tibi Raimundo comiti barchinonensi quod sicut predicte convenientie et placita inter imperatorem Ildefonsum et filium ejus regem Sancium superius scripta sunt et ordinata sic imperator predictus et filius ejus rex Sancius facient et attendent predicto comiti per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Gonterriz Ferrandus juro et confirmo. Simili modo ego Poncius de Menerba juro et confirmo. Ex parte vero comitis ego Arnallus Mironis comes de Palars juro tibi imperatori et filio vestro regi Sancio quod sicut predicte convenientie et placita inter vos et comitem superius scripta sunt et corroborata sic predictus comes vobis faciet et attendet per omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego Guillelmus Raimundi Dapifer juro et confirmo. Nos omnes supradicti sumus hujus rei testes et juramus hec omnia per fidem sine engan. Sig+num Raimundi comes. Sig+num imperatoris. Rex Sancius +. Poncius Barchinonensis Ecclesie decanus scripsit hec die et anno quo supra +.

Notas:

Montem-gaudii : Moncayo.
Tutele : Tudela (Tutela).
Flumine Xuchari : río Xucar, Xúcar, Júcar.
Aguas-Calidas : Aguas CaldasBaños de Fitero.

https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Tudil%C3%A9n

 
El Tratado de Tudilén, Tudillén o Tudején fue suscrito el 27 de enero de 1151​ por Alfonso VII, rey de Castilla y León​, y Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona y príncipe de Aragón, en Tudilén, un lugar situado cerca de Aguas Caldas en Navarra, esto es, en Baños de Fitero, pues en aquella época Fitero era un término de la villa castellana de Tudején.
 
En el mismo Tratado se indica que el rey García Ramírez de Pamplona ha fallecido ("que omnia rex die illo quo mortuus est"). Dado que ello se produjo el 21 de noviembre de 1150, el Tratado de Tudilén debió firmarse en el 1151, seguramente en ese 27 de enero. El hecho de la muerte de García y su sucesión por su hijo Sancho VI sin duda propició el Tratado, ya que Sancho tenía diecisiete años, lo que, en principio, podía suponer una cierta debilidad del viejo Reino. Es de señalar que para la Iglesia todavía Sancho seguía siendo Dux Pamplonensis, que correspondía al que mandaba un territorio por acuerdo de sus habitantes sin permiso o aceptación de la Iglesia, cosa que logró Sancho más tarde. Pero ni Alfonso VII ni Ramón Berenguer IV en este Tratado ni en el anterior de Carrión le negaron el título de rex a García, lo que muestra un cierto reconocimiento a García por el Imperio leonés y la posteriormente llamada Corona de Aragón​.
 
En este pacto, los firmantes convinieron en declarar la guerra al Reino de Navarra, repartiéndose el mismo, ratificando el Tratado de Carrión de 1140, además de adjudicar a Aragón la conquista de las plazas y términos situados al sur del Júcar y el derecho a anexionarse el reino de Murcia, excepto los castillos de Lorca y Vera.
 
Fue precedente de otros tratados como el de Lérida en 1157, el de Cazola en 1179 y Almizra en 1244 por el que se fijaron los límites de expansión en la región de Levante de los dos grandes reinos peninsulares.

LXI, perg 224, 30 noviembre 1149, Costumbres de Tortosa

LXI.

Perg. N° 224. 30 nov. 1149.

(A) Todas las palabras que se hallan marcadas en cursiva están borradas en el documento que copiamos,
pero se han llenado estas lagunas comprobando este con otros traslados y en parte con lo que del mismo se halla impreso en las Costumbres de Tortosa: (Edición de la misma ciudad año 1539)
asimismo, los claros que se encuentran puntuados indican que ha sido imposible leerse las palabras que los debieran ocupar.

Hoc est translatum scertum et fideliter translatatum VII idus marcii anno ab Incarnatione Domini ... (A)
Ad honorem Dei omnipotentis Patris et filii et Spiritus Sancti. Ego Raimundus Berengarii gratia Dei
comes Barchinone princeps Aragonum atque Illerde et Tortose marchio. Dono vobis omnibus habitantibus cunctisque successoribus vestris in perpetuum in civitate Tortose domos et casales ortos et ortales campos et vineas cultos et heremos cum omnibus eorum pertinentiis in hereditate propria libera francha et ingenua sicut unicuique dabo per donationes meas et cartas quas facturus sum vobis. Dono etiam vobis montes et planos et boschos et ligneamina ad omnes vestros usus proprios tam domorum quam navium. Dono etiam vobis prata et pascuas et venationes et habeatis hec omnia vos et omnes successores vestri post vos libere et ingenue cum omnibus ingresibus et egresibus sicut habentur et continentur per terram de Colle Balagarii usque ad Uldichona et sicut pervadit de Roca Folletera usque ad mare. Damus iterum vobis omnes aquas dulces et mare ad piscandum et
navigandum exceptis stagnis et salinis in quibus retineo solam meam novenam. Dono insuper omnibus vobis quod non donetis ammodo in Tortosam leudam neque portaticum neque passaticum et quod non faciam vobis nec successoribus vestris aliquam fortiam vel districtum in personis vestris vel in possessionibus mobilibus aut immobilibus neque per me neque per personas mihi subditas nisi quod sola justicia mihi dictaverit quam justitiam tenebitis observabitis secundum mores bonos et consuetudines quas subterius vobis dedi et scribi feci.
Omnia quoque suprascripta vobis integriter dono et firmiter laudo simul cum ipsis stagnis et salinariis in quibus solam meam retineo novenam. Primo siquidem modus Tortose civitatis hic est: Quiccumque alicui extiterit debitor et ad terminum noluerit eum paccare postquam exactor querimoniam suam super hoc
curie exposuerit causam suam debitor integre ei restituat et postmodum quantum constaverit quinta pars illius debiti quod redderit tantum de propio suo idem debitor curie reddat. Pignera vero coram testibus accipiantur ad terminum: que si tunc redempta non fuerint conserventur inde post terminum X dierum: que si tunc redempta non fuerint sit deinceps licitum eis qui tenuerint ea vendere vel impignorare sine alicujus contrarietatis obstaculo. Si quis etiam minando vel irascendo contra alium cultellum vel ensem vel lanzeam traxerit LX solidos curie donet aut manum desteram perdat. Qui autem perdiderit latronem
in latrocinio tenat eum donec sua recuperet et postea illum ad justitiam curie reddat: et si quis miles alicui homini vel femine Tortose fuerit dator vel debitor per se vel per alium et statuto termino noluerit reddere quod debuerit postquam exactor semel fuerit de eo fatigatus ad curiam pigneret dictum suum datorem del debitorem de cavallo suo aut de mulo aut de quibuslibet rebus suis quas cum eo vel sine eo invenire potuerit. El ipse dator vel debitor pignus ei non deffendat neque contendat. Et si quis apellaverit alterum cucurbitum hoc est Cuguz aut renegatum aut bandatorem et eadem ora percuserit eum ille cui hoc verbum protulerit nulla de eis vindicta vel justitia requiratur. Contentiones vero et alia malefacta que fuerint infra habitatores Tortose sit licitum probis hominibus aptare et pacificare ad invicem si voluerint
antequam curie manifestentur vel ad sacramentum deveniant. De injuriis et malefactis que facte fuerint postquam clamor fuerit factus ad curiam firment in directum per judicium curie et proborum hominum Tortose. Pro inventione vero fugitivi sarraceni qui inventus sit de Tarrachona usque ad Hiberum flumen
unus morabatinus accipiatur. Et de Ibero usque ad Uldicona duos. Supradicta omnia vobis dono franchamente et libera et sine vestro engano modo prescripto ut ea potenter et firmiter teneatis et habeatis ac jure perpetuo possideatis salva in omnibus mea fidelitate et meis directis et amodo ero vobis bonus senior et bonus dominus et amabo semper atque honorabo et deffensabo personas vestras et omnia vestra ubicumque per me vel per meos posse habuero sicut meos proprios et mihi karissimos. Addo iterum vobis quod per clamorem aut per ullum repte quod vobis facerem non faciatis mecum bataiam neque cum ullo seniore aut bajulo de Tortosa. Propter hec omnia dona superius comprehensa nos omnes habitatores Tortose convenimus vobis domino nostro Raimundo comiti suprascripto ut simus vobis fideles in omnibus.
Facta ista carta II kalendas decembris die festo Sancti Andree anno dominice incarnationis MCXLIX. -
Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Tarrachonensis archiepiscopi. Sig+num G. Barchinonensi episcopi. Sig+num Guillelmi Raimundi. - Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Petri Sanctiminati.
Sig+num B. de Belloloco. Sig+num Poncii de Cervera. Sig+num G. de Copons bajuli comitis. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit die annoque proscripto. - Petrus de Almenar presbiter pro teste subscribo et signum meum facio. Sig+num Dominici abbatis subscribentis pro teste. Dominicus Miralleç diachonus hoc translatum fecit atque translatavit et hoc sig+num fecit.

Remembrança sia al Comanador de Tortosa que sis fahia composicio entrel Temple els homens de Tortosa el Temple los fahia gracia que usasen dalgunas costumes entrels que nulla costuma que sia contra dret no puxen usar contra la senyoria. - Es escrit en la carta del compte de Barcelona de les costumes quel dona als ciutadans de Tortosa que tot hom qui amenasan hoirosament traura coltell ho espasa ho lança contra altre pac a la cort LX sous ho perda lo puyn dret. Ara husen los dits ciutadans de Tortosa de poc de temps ança que quant los senyors demanen LX sous per coltell tret et provat be tot lur enteniment e audes II scentencies que pagar deu los LX sous posas defensio quen defeniment de son cors lo trac et .... testimonis en oltramar o la on se vel. E aquesta costuma an feta de III anys ho de IIII ança. - Remembrança sia al Comanador que quan sera devant lo senyor rey que acatte manament que aquel leyn en que el apart puxa anar a Tuniç.

- Utitur in civitate Tortose quod nullus absque acusatore legitimo qui se ad penam Talionis subscribatis puniatur per
hoc tam in occultis quam in notoriis criminibus seu maleficiis sine
aliqua excepcione et in crimine adulterii manifesti. Item utitur quod
licet crimina et maleficia fuerint manifeste comissa non possit inde
fieri inquisicio et sic dicta maleficia remanent impunita. Item
utitur quod si pater acusare voluerit interfectorem filii sui quod
hoc se ad penam talionis sub .... Item utitur quod tam in criminali
causa quam civili non subjiciatur quis questionibus licet alias
veritas pacti apareat non .... precedant mendacia. Item utitur quod
si aliquis in causa criminali condempnetur non auditur apellans immo
incontinenti mandatur sententia executioni sed in causa non tantum a
deffinitiva sed indiferenter ab omni interlocutoria apellatur exepta
lite con .... Item utitur quod si aliquis velit agere contra alium
personali vel reali accione ad interrogationem partis adverse hanc
eligere an agat cum carta vel sine carta et siquidem dirat quod sine
carta postea non poterit producere per se vel per alium aliquam
cartam seu scripturam siquidem dicat se velle agere cum carta nunquam
audietur nec respondebit ei adversarius quousque produxerit dictam
cartam. Item utitur quod post caucionem deparendo juri prestitam reus
non tenetur venire ad judicem per VII vel VIII dies continue
numeratos licet citetur per judicem et si non citetur infra illos VII
vel VIII dies predictam caucionem interpositam non procedetur contra
eum non premissa trina citatione que habet continere VII vel VIII
dies ex eo quod tribus diebus in abdomada tantum redditur jus et ad
illas et in illis diebus debet fieri citatio per judicem et hoc tam
in arduis quam mediocribus minimisque causis excepta causa
alimentorum mercenariorum unius diei vel duorum ne cotidianis
alimentis fraudetur et hoc servatur tam in omnibus hominibus
civitatis quam alterius jurisdictionis. Item utitur quod licet contra
non juratur de calupnia immo si reus negaverit inducuntur
probationes actori et si reus opposuerit aliquam excepcionem
quam actor negaverit judicetur reo excipienti probationes et
si dicit reus non habere in prontu testes cum sint ultramare
vel aliis longinquis partibus dabuntur ei inducie legales licet
adversarius se oponat dicendo quod per difugium vel malitiam hujus
dilationes petantur et hoc utitur nullo prestito juramento quod
maliciose hujus dilationis non petat. Item utitur quod si contentio
fuerit inter partes de processu cause eredatur simplici assertioni
judicantis et vicarii nulla inde ostensa scriptura cum de usu non
scribantur nec conficiantur acta in causis nisi cum libelus et licet
contra et producciones testium in causa. Item utitur quod testes non
compelluntur testificari nisi sit causa criminalis et promiserit se
testificaturam vel inveniatur in instrumenta subi ... Item utitur
quod sentencie proferuntur sine scriptis vel si jure aliqua eam velit
habere scriptam post latam sententiam judex qui tulit eam faciet
notario scribere et subsignare vicario et postea ipsa subscribet et
hoc faciet post unum vel duos dies et plus provi .... voluerit et sic
sententiam scriptam habeat litigator. Item utitur quod tam principali
causa quam apellationis nulla fit condempnatio expensarum in aliquo
casu licet constet de calumnia subcumbentis. Item utitur quod nullus
christianus admititur contra judeum in testem
quacumque accione contra judeum agatur tam reali quam
personali. Item utitur quod administratores tutelarum et curarum
comituntur nullo a tutore vel curatore prestito juramento. Item
utitur quod si alteratio fuerit inter partes de consuetudine
videlicet quod una pars asserat consuetudinem quam per se inducit et
altera pars dicat non esse consuetudinem cum non constet esse factam
ab hiis qui potestatem habent concedendi et propter hoc sit indicta
probatio consuetudinem asserenti utitur quod probi homines nullo
prestito juramento de veritate dicenda conferunt ad invicem et si
viderint per simplicem verbum aliquorum sui ipsorum quod illud quod
per consuetudinem alegatur fuerit inter eos judicatum et tali
modo *probatio consuetudo quod utatur non distincto bene vel male
fuerit judicatum habeatur per probata tamquam consuetudo facta de
consensu eorum qui habent concedendi consuetudinem potestatem et ac
si esset rationabilis et legitima prescriptam. Item utitur quod nisi
tribus diebus in ebdomada usque ad horam tertie non redditur jus
videlicet die lune die mercurii die sabati et si
contingat aliquam illarum dierum propter festum vel aliquam causam
fuerit feriatam in sequenti die non feriata non
redditur jus in locum illius diei in qua feriam contingit cum
deberet jus singulis diebus non feriatis jus reddi. Item utitur quod
si qua causa vel negotium dicitur per aliquam Dertusse
consuetudinem esse diversa per sententiam primam quod
postmodum ille quem lata fuerit sententia non auditur apellans. Item
utitur quod oficium judicis quod loco actionis ponitur non habet
locum in dertusani quocumque casu judicis oficium intentetur
de jure nisi in tribus casibus videlicet in dandis tutoribus et
curatoribus et reparationem instrumentorum amissorum restituere ....
ista regula indistincte quod sine accione nemo experitur sed si
competat sibi judicis oficium non poterit cum intentare maxime si non
petat aliquid sibi dari vel fieri ab adverso sed a solo judice. Item
utitur quod si aliquis fuerit captus pro aliquo maleficio ....
interrogatur extra judicium et siquid aliquid fuerit confesus sibi
providitatur licet deficiat acusator et non audit penitus de dicta
confesione. Item utitur quod si in aliquo contractu habito in
scriptis vel sine scriptis in quo caveatur ad certum
tempus pecuniam solvi vel aliquid fieri et nisi factura fuerit quod
promititur dapnum interesse refici et emendari stipulanti non
reficitur nec in aliquo emendatur. Item quod testamenta confecta cura
tabellione et unico teste valeant. Item utitur quod oficium judicis
in nullo casu intenlatur nisi in reparatione instrumentorum amissorum
et restitutione minorum petendis tutoribus et curatoribus ipsis
minoribus. Item utitur quod actor non tenetur scribere petitionem
suam seu concipere libellum quousque reus firmaverit jus et post
cautionem juris poterit actor scribere pro ut sibi melius videbitur
expedire. - Homines dertusenses habito inter se consilio
generale unanimiter statuerunt quod nullus ipsorum iret ad balnea
Templi ad balneandum et si quis iret ad balneum
Templi et non iret ad balneum P. Jordani quod ipse
P. Jordani ipso de conquereretur tamquam de eo qui venit contra
comunem civitatis propter quod videtur articulus contra dominium
factus hujus statutio contrafacta ítem jam dicti cives
dertusenses quandam plateam que quidem est dominorum
Dertuse fratribus Templi indebite concedebant ponentes
ibidem flequarias suas cum pane ad vendendum et
ejicientes illas quas faciebat in dicta platea residere in
prejudicium Templi non modicum et comptemtum minabeatur et
enim prefati cives quod si quis fratrum vel aliquis ipsorum tangeret
flequarias suas seu panem earundem medietate interficeretur ab ipsis.
Item cum judicia sint hominum civitatis deberet judices constituere
qui secundum jura sciret judicare unde quia non faciunt super hoc
impetretur litera a domino papa et judex Cesarauguste
episcopus. Item injurantur iidem cives sibi et potius Templo
de possessionibus quas vendiderunt nec dederunt seu aliquo modo
alienaverunt nec commutaverunt in posse clericorum dertusensium
et personarum religiosarum quia ipsas posessiones eiciunt de Templi
jurisdiccione et de sui ipsorum convicinitate. Item jamdicti cives
non deberent servare nec aliquatenus pati guidagium R. de
Montechateno cum ipse guidat banditos homicidas et malefactores
cum ipsi non sint homines predicti R. sed tantummodo Templi
nec teneatur dicto R. nisi sicut castellano vel feudatario.
Item cum frater Dalmacius de Fenollare comendator
Dertusensis quemdam libellum qui sequitur obtulit coram civibus
memoratis in curia Dertusensi dixerunt se non teneri
eidem respondere cujus quidem libeli tenor tale est. Proponit
conquerendo frater Dalmacius de Fenollare contra P.
Nicolau Jacobum Pertuigium S. Tener Berengarium filium S.
Tener contra filium den Gassul et contra filium Tome
Dardanos contra burdum den Cambrils burdum
den Benivey burdum den B. de na Alax et
contra duos filios legitimos dicti B. et contra Jacobum
scriptorem filium S. Tener et contra tres filios den B. den
Steve et contra filium minorem Nicolaii Fariner et
contra filium Rubei Bassier et contra A. Qucio et
fratrem suum et contra B. filium Stephani Tener et contra
filium majorem D. Leuder et contra Ros nepotem
de Na Alax dicens quod predicti convocati manu armata
gladiis lapidibus et penatis venerunt ad domum den
Cuera ad hoc ut verbararent vel pulsarent vulnerarent vel
occiderent ... de Sado et fratrem suum dictam domum fregerunt
expoliaverunt et expugnaverunt frangendo januas et tabulas
dicte domus et in eam perteratos lapides projiciendo unde cum
ex hoc inciderint in crimen legis Julie de vi
publica petit eos condemnari pena predicte legis que est ut
deportentur et amitant omnia bona sua vel saltim quod
puniantur paccare arbitrio judicantis. Item quod si fortasis
composicio esset inter Templum et homines Dertuse quod
magister petat ab eis homagium et accipiat ob hoc ut
nullum cognoscant alium dominum et si contradixerint nulla inde fiat
composicio. Item cum cives predicti sint naturales homines Templi
et fecerint homagium Templo nullum debent cognoscere dominum
preter Templum et cum a Deo faciunt homagium R. de
Montechateno faciunt illud in prejudicium Templi et
contemtum. + Item si alicui mercatores mitent vel
extraant aliquas mercaderies de civitate Dertuse
de quibus leudam debent percipere domini Dertusenses
veniet aliquis cives Dertusensis et secrete erit locutus cum
extraneo mercatore dicens quod si dictus mercator
eidem aliquod servitium duxerit faciendum illc homo Dertuse
faciet ipsas mercaderias suas et ita domini Dertuse
amitunt leudam suam. Et cum domini vel ipsorum bajuli
dicunt eis civibus quod jurent quod dicte mercaderie sint sue
nolunt jurare et ita domini amitunt jus suum dicentes non esse
consuetudinem Dertuse quod jurent.
+ Item facient dicti
cives consorcium cum mercatoribus et hominibus alienis
et ement et vendent multa absconsi de quibus Templum deberet
percipere leudam et non facit et cum ipsi domini Dertuse
inquirunt ipsos de veritate dicenda dicant quod totum suum est et
cuando iidem domini dicunt eis quod jurent nolunt jurare et
ita dominium amitit jus suum. + Item jamdicti cives deberent dare
domino Dertusensi quarentenum de omni fusta quam deferant de Portu et nolunt dare de mellize nec de
ligno quod habeat a XX palmis ultra. Et ita amitit
dominium jus suum et asserunt non esse consuetudinem Dertuse
quod dent et debent dare secundum sententiam quam tulit episcopus
illerdensis. Item si dicti cives voluerint facere aliquod
statutum vel aliquod bannum ponere in civitate petent a
comendatore quod illud eis concedat et si comendator concedet eis
quod faciant si videatur bonum R. de Montechateno ipsi facient
sin autem non facient et dimitent mandatum Templi et facient
mandatum R. de Montechateno tamquam si esset dominus ipsorum
proprie et ita non cognoscunt dominium Templi ut deberent et
facient plura hii similia et faciunt pro dicto R. qui est castlanus
ac si esset dominus eorundem. Hoc est translatum fideliter factum sub
anno Domini MCCXLVII de quodam instrumento in quo sicut
habetur. In Cristi nomine pateat universis quod cum questio
verteretur inter fratrem R. de Serra magistrum
et alios fratres domus militie Templi et nobilem
Guillelm de Montechateno ex una parte et universitatem
hominum Dertusensium ex altera super variis et diversis
articulis hinc inde propositis et specialiter super tribus articulis
quos domini Dertusenses ad jurisdictionem ipsorum
pertinere dicebant. Tandem post multam et variam altercationem pro
bono pacis et composicionis et ut omnes in perpetuum super premisis
inter eos disensionis materia sopiretur compromiserunt stare arbitrio
et voluntati mei R. Dei gratia lllerdensis episcopi in
hunc modum. Sit notum cunctis quod questio vertebatur inter fratrem
G. de Cardona preceptorem Gardenii tenentem
locum quantum ad hanc causam fratris R. de Serra magistri militie
Templi et fratrem P. Eximuz comendatorem Monssonis et
fratrem Rostani comendatorem Ozce et fratrem R.
de Barra et alios fratres templarios et nobilem virum G. de
Montechateno Dominos dertusensium agentes ex una
parte et homines dertusenses et B. Gerberti. R. de Podio. P.
Jorda. J. de Alfocea. R. de Nomine Dei. Tomam Garidelli, R. Garidel.
P. de Balaguer magistrum. B. de Monte Pao. J. Carbonell. J. Vitale.
B. Correger. Jo. de Moza. G. Dapiera. Rombal. B. Calza. R. Raimundi.
A. Oliver. G. de Mateo. B. Azco. G. Burges. J. de Cardona. D. A. de
Penedes. Tomas Correger pro se et universitate
dertusense defendentes et partim agentes ex altera. Petebant
siquidem predicti domini dertusenses quod homines
dertusenses firmarent directum in posse suo de omnibus causis
quas contra eos haberent et quod firmarent eis directum in Zuta Dertusense et quod reciperent judicem ipsorum dominorum tam
universitatis quam singulorum tam criminalibus quam civilibus quas
Domini haberent contra dictos homines dertusenses et tam
ratione personarum ipsorum dominorum quam fratrum suorum et familie
suc et ratione militum G. de Montechateno et familie sue.
Petebant etiam dicti domini ab eisdem hominibus taschas
barchas balnea et quintam decem dierum et trium et quod
cognoscerent de mensuris civitatis utrum sint recte vel non et quod
preco civitatis preconizetur per civitatem nomine ipsorum dominorum.
Petebant etiam injurias et expensas in causa factas et dampna data:
homines vero dertusenses a predictis dominis ex
adverso petebant quarentenum unum morabetinum
captivorum et tertium denariorum panis
flequeriarum et toltam rationem leudarum. Tandem post
multas contentiones rixas et placita pro bono pacis et amicabilis
compositionis partes super omnibus supra hinc inde petitis et super
omnibus aliis generaliter et specialiter pro altera partium
predictarum adversus alteram posset movere + usque ad presentem diem
tamquam hic singulariter scriptis et positis sub pena duorum
milium morabetinorum. In venerabilem patrem R. Dei gratia
illerdensem episcopum unanimiter compromiserunt
promitentes sub comisione dicte pene quod quidquid ipse jure laude
vel consilio diceret vel statueret super premisis observaretur
inviolabiliter ab eisdem quam siquidem supradictam penam pars non
adquiescens arbitrio voluntati sive dicto domini episcopi eidem
solvere teneretur quam ipse episcopus vel retineret sibi si
vellet vel daret parti acquiescenti secundum propriam voluntatem suam
pro qua siquidem pena solvenda sicut supradictum est fuerunt
fidejussores ex parte templariorum et G. de Montechateno
nobilis viri R. Berengarii Dager. P. de Montecatano.
Jacobus de Cerveria. Gauzerandus de Pinos et G. de Samata
cives illerdenses. Pro parte vero hominum de
Turtusa fuerunt fidejussores de predicta pena solvenda P.
Sancii et Thomas de Sancto Clemente cives
illerdenses. Item tam partes quam fidejussores omnes in simul
et in solidum promisserunt tradere et tornare pignora duorum
milium morabatinorum in posse domini episcopi
ad mandatum et cognitionem ipsius quandocumque et quotienscumque ab
eo fuerint requisiti. Renuntiantes tam partes quam fidejussores omni
juris auxilio canonico et civili et consuetudini dertusensi et
omnibus juribus et usaticis et consuetudinibus eis
competentibus vel competituris aliqua ratione. Quod est actum V idus
aprilis anno Domini MCCXL primo. Hujus rei testes sunt R. de
Spelunca canonicus illerdensis. G. de Solario miles. R.
Petri. R. Roci. Arnaldus de Valseguer. P. de Podio viridi. Hugo de
Plomato. Aimerici de Rabastens. - Dominicus de Binefar
notarius domini Illerdensis episcopi. R. mandato
partium supradictarum hoc compromissum scripsit et signum suum fecit.

Partibus igitur in nostra presentia constitutis productis a parte
universitatis dertusensis quibusdam instrumentis et
aliis documentis tam scripture ac rationabilis consuetudinis ut
dicebant quam aliis quibus firmiter asserebant tam ex donationibus
principum pro ut in eisdem instrumentis contineri videbatur
intentionem suam et defensionem in omnibus esse fundatam quam et
aliis. Inspectis etiam rationibus et allegationibus et aliis
documentis quibus pars magistri et fratrum et dicti G. de
Montechateno suam intentionem fundatam. Similiter asserebant super
universis et singulis hinc inde petitis tam de jure quam de facto
diligenter examinato negotio post plenam partium renuntiationem de
earundem voluntate et expresso concenssu super premisis duximus
arbitrandum ac nostram voluntatem super eisdem articulis declarandam
quod quidem arbitrium fuit a partibus incontinenti amologatum seu
confirmatum expresse ut super universis et singulis capitulis
inferius anotatis ratum et inconvulsum inviolabiliter habeatur. Quod
etiam arbitrium super eisdem capitulis nos proferendum diximus sub
pena duorum milium aureorum superius comprehensa que soluta
nichilominus remaneat compromisum. Et hoc idem voluntas partium
confirmavit. In + primis siquidem arbitrando pronuntiamus quod
homines dertusenses tam universi quam singuli magistro et
fratribus comendatoribus qui pro eo fuerint in Dertusa pro
tempore constitutis et Guillelmo de Montechateno vel eorum
vicario nomine ipsorum ot omnibus successoribus eorum in perpetuum
firment directum in Çuta vel civitate Dertusense ubi
magis ipsi domini voluerint quandocumque et quotienscumque ab ipsis
velint recipere firmamentum videlicet de omnibus querimoniis et
demandis criminalibus sive de crimine civiliter intentandis quas ipsi
domini contra universos et singulos de universitate dertusense
sive ipsi magistri et fratres comendatores
dertusenses pro personis propriis sive magister vel comendator
pro fratribus sive G. de Montechateno pro persona
propria sive pro militibus suis aut pro filiis militum qui sint filii
militum et dominarum sive pro scutiferis tam templariorum quam
G. de Montechateno quos assidue duxerint equitando sive pro donatis
eorundem templariorum in eorum mensa assidue comedentibus ac
fratrum pannis utentibus ad
vestitum sive pro morte aut gravi vulnere familie sue tam ipsi
magistri et fratres comendatores vel aliqui tenentes locum eorum quam
G. de Montechateno contra universos vel singulos dertusenses
sive criminaliter sive civiliter duxerint proponendas. Ab hujusmodi
autem dicte familie excipimus trotarios de quorum morte
arbitrando dicimus quod fiat sicut de reliqua familia. De vulnere
autem si fuerint vulnerati vel alia quacumque injuria afecti firment
directum in curia civitatis inferius et ibi placitum agitetur. Item
firment eis directum in eodem loco scilicet Zute sive de
leudis sive de emparamentis factis ratione leudarum.
Que quidem emparamenta homines dertusenses fregerint
sive de redditibus ad ipsos
dominos inmediate pertinentibus
vellint contra universos vel singulos proponere questionem. De
omnibus aliis questionibus civiliter intentandis ab ipsis dominis vel
eorum vicariis firment directum homines Dertusenses in
posse curie Dertusensis non in Zuta sed in
civitate inferius sicut est actenus consuetum et ibidem placitum
agitetur sub examine curie civitatis. Super questionibus de quibus
firmabitur directum in Zuta ut dictum est agitetur placitum
infra primos barbachane Çute dertusense infra
primam portam et juxta eandem cum de civitate venitur ad Çutam
sub examine judicis quem domini dertusenses constituerint in
eisdem. Qui quidem judex a dominis Dertuse super questionibus
constitutos justo recto ac fideli judicio primo secundum usaticos
Barchinone postmodum secundum rationabiles consuetudines
civitatis Dertusensis vel alias sicut consuetum est
actenus dirimat inter ipsos cives et dominos dertusenses per
dictas criminales sive cum de crimine civiliter agitur questiones.
Item arbitrando dicimus quod homines dertusenses habeant
barchas pasagii cum passagio franquas et
liberas quod domini dertusenses nullum jus sibi
vendicent in eisdem quibus perpetuum imponimus silentium nec alias
possint habere vel construere barchas quorum occasione vel
causa redditur barcharum universitatis hominum
dertusensium vel jus eorundem in aliquo lederetur.
Habeant tamen domini dertusenses et eorum familie passagium
in easdem barchas tam civitatis quam Cherte liberum
absque aliquo precio et expensa tam in rebus quam personis et habeant
et percipiant X mazminas annis singulis pro definicione
predictarum barcharum quas mazminas universitas
dertusensis eisdem assignet in loco tuto et idoneo ubi ipsarum
percepcio perire non possit. Balnea vero ad construccionem et
refeccionem murorum pertineat civitatis quibus fuisse deputati
noscuntur quorum redditus sive proventus expendatur in fabrica
eorundem juxta arbitrium duorum proborum hominum civitatis qui eos
recipiant quorum necligentia vel culpa corrigantur per curiam et
probos homines civitatis. Imponentes silentium ipsis dominis et super
ex ipsis preceptis. Item arbitrando pronuntiamus quod homines
dertusenses universi et singuli qui ex speciali dominatione
regum aut dominorum terras in montanis posidere noscuntur eas
franchas et liberas habeant et posideant suo jure pacifice et quiete
et eas possint aut quicumque voluerint dare aut quocumque titulo
cultas et incultas pro voluntatis arbitrio collocare.
Illi quoque qui terras incultas in eisdem montaneis sua cura
et sumptibus ad novam reduxerint culturam eas similiter
habeant et possideant franquas liberas et quietas. Et eas similiter
possint dare aut pro voluntatis arbitrio collocare. Item tamen quod
coloni qui eas perceperint excolendas si de terris ipsis sit
questio in posse dominorum qui ipsas terras dederint excolendas
firment directum sub eis que placitum agitetur. Si vero super aliis
inter colones et dominos vel inter ipsos colones
vel inter collones et quoscumque alios questio oriatur
firment directum in pose curie Dertusensis et ibidem
placitum agitetur. Illi vero qui nec speciali donatione nec cura sua
ad culturam novam terras reduxerint sed quasi autoritate propia sibi
jus in eisdem vendicabant nichil habeant in eisdem et hujusmodi
hominibus super illis terris perpetuum duximus silentium imponendum
nisi forte eas vellint de nova excolere et reducere ad culturam. Item
arbitrando dicimus quod cum ad mandatum curie Dertusensis
pignora a debitoribus capiuntur id observetur de X diebus et
tribus quod est actenus observatum ita quod domini vel eorum vicarii
non possint quintam vel aliquam partem exigere pro eo quod debitores
confitentes debitum ad solutionem compellunt licet si forte necesaria
post Xlll dies judicialis compulsio sive execucio facienda. Item
arbitrando dicimus quod homines dertusenses justas et rectas
habeant mensuras ac stateras tam in dando quam in recipiendo et
flequerie panem rectum et justi pensi faciant in quibus
omnibus si penes aliquos vel aliquas fuerint reperta falsitas per
curiam civitatis et probos homines corrigatur qui si inventi fuerint
negligentes eorum negligentiam et culpam domini Dertusenses
corrigant et emmendent ac percipiant ab eisdem llecuariis pro
falsitate comisa sine aliqua diminutione id quod modo noscitur
observare. Addicimus etiam quod preco nomine dominorum et proborum
hominum civitatis in eddictis bannis et ceteris que spectant ad
preconis oficium publice vocem emitat cum in his non videatur dominis
aliquod prejudicium generari. Item arbitrando dicimus quod
quarentenum quod domini consueverunt recipere in farina
et blado de cetero non percipiant nec aliquid jus sibi
vendicent in eodem et homines Dertusenses ad ejus collatione
pronuntiamus de jure non teneri cum videatur introductum fuisse in
periculum animarum. Hoc idem in exactione que tolta vulgariter
nuncupatur sive leuda quam domini Dertusenses sibi
ratione bestiarii injuste et
irrationabiliter vendicabant. Similiter arbitrantes in quibus quidem
quarenteno et tolta eisdem dominis perpetuum duximus
silentium imponendum hominibus dertusensibus super preceptis
de quarenteno et tolta a dominis perpetuum silentium
imponentes. Item dicimus arbitrando quod pro inventione sarracenorum
fugitivorum qui sint vel fuerint civium dertusensium
domini nichil de cetero percipiant ab inventoribus super ea que
percipere consueverant eis silentium imponentes. Item arbitrando
promitimus et declaramus voluntatem nostram quod omnes injurie et
demande remitantur seu etiam questiones hinc inde quas domini
dertusenses contra universos vel singulos de universitate
vel universitas contra eos usque in presentem diem movere
poterant aliqua ratione et ipsis super illis perpetuum silentium
duximus imponendum. Universos et singulos de universitate dertusense
et predictos dominos a predictis injuriis questionibus et demandis
penitus absolventes. Item quid pro supradictis questionibus et
demandis domini dertusenses multas sicut dicitur in
lite prosequenda fecerant expensas universitatem dertusensem
eisdem in DCC maciminis similiter condemnamus. Item
arbitrando dicimus quod domini dertusenses confirment
laudent et aprobent omnes libertates consuetudines et
donationes quas ex donationibus principum aut prescriptione
longissima actenus habuise et tenuisse noscuntur salvis universis et
singulis que superius sunt expressa. Quod est actum VIII idus marcii
anno Domini MCCXL primo. - Sig+num R. Illerdensis episcopi.
Sigi+num fratris R. de Serra magistri milicie Templi. Sig+num
Guillermi de Montechateno. Sig+num fratris G. de Cardona preceptoris
Gardeni. Sig+num fratris Poncii de Vulterra preceptoris Miraveti.
Sig+num fratris Bernardo de Boscho preceptoris Dertuse.
Sig+num fratris Dominici preceptoris Açconis. Sig+num fratris
Roslant preceptoris Oççe. Sig+num B. Girberti. Sig+num R. de
Podio. Sig+num P. Jordani. Sig+num J. de Alfocea. Sig+num R. de
Nomine Dei. Sig+num Tome Garidel. Sig+num R. Garidel. Sig+num P. de
Balaguer. Sig+num magistri B. Sig+num Br. de Montpao. Sig+num J.
Carbonel. Sig+num J. Vital. Sig+num Berenguer Correger.
Sig+num Johannis de Maza. Sig+num F. Dapiera. Sig+num R. Raimundi.
Sig+num B. Azco. Sig+num Domignelli A. de Penedes. Sig+num Rambaldi.
Sig+num A. Oliveri. Sig+num G. Burges. Sig+num A. de Penedes.
Sig+num B. Calza. Sig+num G. de Montechateno. Sig+num G. de Cardona.
Sig+num G. Correger. - Qui omnes supradictii tam domini pro se et
successoribus suis quam cives pro se et tota universitate
Dertusense et eorum successoribus hanc sententiam unanimiter
aprobarunt et eam se promiserunt sicut supradictum est inviolabiliter
servaturos.
Remembranza de hominibus qui venerunt ad portam
castri cum armis et muniti. In primis Samso de
Lobregato. Raimundus de Berengata. B. R. Garidel. F. de
Bas filius. P. Bruni filius Matiani servietus h°. B.° Colteler
filius den Moles. Filius den Sobreval. Lo marit
den Na-Çimona filius den Torner de Za
Rambla. Lo fill den Filip de Remolins. Lo marit
de Na-Aldoverona viuda qui fo den Samso de Lobregat. En
Rosset Michel de Bicen. Mateu fill de Na-Servera. En Seguret.
Lo major fill de Na-Segura. Lo fill den R.
Carbonel lo menor. En Mascaros e Guerau Samaler. R.
Jorda. - R. Galet. - Pasqual de Solsona. - B. Dalcea. - Jo. de
Novelles. - Ja. Tomas. - P. Tomas. - R. Tomas. - B. Tomas. - Jo. de
Manresa. - B. R. Pinyol. - R. Garidel. - B. N. Garidel son
fil. - F. de Bas. G. de Penedes. - A de Valmol. - G. Pere.
- P. Bru. - Roc den Esteve. - B. Dalcaraz. - G.
Carbo ... de Penedes. - Caldarer. - R. Caldarer. - P.
Queral. - .... Metge. - .... Na-Alax .... Treita .... Rossiol.
- Isti contradicunt quod non scribantur consuetudines. - G. de
Montblanch. - Rog de Villalbi. - P. Navare. - Garcia
Perez. - P. de Villabi. - P. de Manresa. - D. Daltezea. - R. Mercer.
- Nicolau Fariner. - Pere de Sarete. - D. Serra. - R. de Ripal jove.
- P. de Ripal. - Jo. de Fontannes. - D. de Fontannes. - P. de
Alcocea. - Jaume Escriba. - P. Macip. - P. Escriba. - En
Guardia. - Ermengou. - Rosch Pellicer. - A. Orella. -
P. Tort. - Bernat Caver. - G. de Sen Feliu. - En
Berdet. - F. Monnet. - R. Tos. - G. Lorigo. - En
Grinyo. - Jo. Gili. - Bernat Alzina. - P. Oliver. - P. Siffre.
- A. Oliver. - Nicolau Baro. - F. Arayola. - G. de Na-Aleu. -
B. Calderer. - Guerau Dapiera. - R. de Tala. - F. Correger. - G.
Dardenos. - B. de Cambrils. - En Xicot. - A. Negre. - B. N.
Maz. - A. Zes Moles.- En Payanot.- P. Gil.- En
Sent Marti.- En Perico. - Senyor de Lerin. - A. R. - En Mezina.
- Gerau Burges. - B. Sagrista. - Estalierola. - R. Tricha.
- Noscos. - Berenguer de Picapedras. - P. Nicolao.
- En Caldero.- En Baldovi.- F. Zasoret.- G. F.- P. Mabili.- P.
Dalbi.- R. Astrus. - R. Mercet. - En Catala Carnizer. -
Pasqual de Calaf. - A. de Miralles. - F. Monet. - Michel
Amigo. - Jo. Gili. - A. Dez Castel. - G. Baquer. -
Andreu de Aliaga. - Miquel Taragana. - A. de Reus.
- R. Garidel jove. - P. Albert. - Isti volunt quod consuetudines
scribantur. (A)....
(A) El documento que sigue aquí tiene sobre
catorce líneas enteramente borradas e ininteligibles, pudiendo
leerse tan solo su final que es indudablemente de una bula
pontificia, acaso de Urbano IV, y es como sigue:

.... tribuitur et prefate jurisdictioni dictorum magistri et
fratrum non modicum derogatur. Quare humiliter petebant a nobis ut
cum hujusmodi licentia por quam dictis civibus usus bonarum
consuetudinum reservatur ad pravas et antiquas
consuetudines extendi non debeat maxime quia de intentione
dicti episcopi hoc non videtur aliquatenus processisse dictos cives
dertusenses quod predictis et aliis consuetudinibus que absque
interitu salutis eterne servari non possunt ab eadem civitate ipsorum
penitus profligatis verum si ad illarum observantiam se juramento
prestito astringerunt eas observare vel ipsarum pretextu dictam
jurisdictionem eorundem magistri et fratrum in hiis que ad justitiam
pertinent impedire de cetero non contendam compeli per discreto
aliquos mandaremus. Quo circa fraternitati tue per apostolica scripta
mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde
propositis quod justum fuerit appellatione remota decernas faciens
quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari pro
viso ne in universitatem Dertusensem excomunicationi vel interdicti
sententiam proferas nisi a nobis super hoc mandatum receperis
especiale. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel
timore subtraxerint censura simili appelatione cesante compellas
veritati testimonium perbibere. Data Viterbii idus octobris
pontificatus nostri anno primo.
Urbanus episcopus
servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Cesar-Augustano
salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii magister et
fratres militie Templi Aragonis et Cathalonie
sua nobis petitione monstrarunt quod olim inter ipsos ex parte una et
cives Dertusenses ex altera super temporali
jurisdictione civitatis ejusdem que ad ipsos magistrum fratres plene
ac libere pertinet et aliis diversis articulis orta materia
questionis fuit tandem super hiis in bone memorie Illerdensem
episcopum tanquam in arbitrum sub certa pena concorditer
compromisserunt qui taliter exercuit arbitratus quod hujus
jurisdictio penes eosdem magistrum et fratres totaliter
remaneret. Ita tamen quod dictis civibus uti liceret illis bonis
consuetudinibus quibus cives Barchinone utuntur
et aliis quibus uti consueverunt cives dertusenses jamdicti.
Porro iidem cives dertusenses asserunt in prefata civitate de
consuetudine obtentum existit et nullus pro aliquo crimine
quantumcumque notorio puniri possit nisi aparuerit legitimus
acussator qui ad penam talionis inscribat et quod in
aliqua causa nisi criminale fuerit non compellantur testes ad
perhibendum testimonium veritati sicque predicti cives dertusenses
hujusmodi pretextu arbitri contendunt uti hujusmodi consuetudinibus
et nonnullis aliis juri contrariis per quos eorundem magistri et
fratrum jurisdiccio enervatur. Quare fuerit ex parte ipsorum magistri
et fratrum nobis humiliter suplicatum ut super hoc providere paterna
diligentia curaremus. De tua itaque circunspectione plenam in domino
fiduciam obtinentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus
quatenus vocatis qui fuerint evocandi facias tibi dictas
consuetudines in scriptis ab ipsis civibus dertusensibus
exiberi et aprobes quas de jure videris aprobandas reliquis sicut
justum fuerit reprobatis contradicentes per censuram ecclesiasticam
apellatione postpositam compescendo non obstante constitutione de
duabus dictis edita in consilio generali dummodo infra ipsos ipsi
magistri et fratres jus suum super hoc comode assequi nequeant et
ultra tertiam vel quartam aliquis accionem presentium extra suam
diocesim ad judicium non trahatur. Datum Viterbii X
kalendas maii pontificatus nostri anno primo.


Usen los ciutadans de Tortosa que de nenguns clams que age laun del altre de feit de possessio non donen possessio e axi semblans per la senyoria pren a gran tort com non done justicia axi com de les altres coses.