martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXIII , perg 277, 1 noviembre 1154


LXXXIII

Perg. N° 277. 1 nov. 1154.

Omnibus sit notum quoniam ego Guillelmus Furtun convenio tibi Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principi quod quando te videbis cum archiepiscopo tarrachonensi et cum Roberto terragonensi aut filio suo et michi mandaveris tu vel ipsi aut unus ex illis supradictis ego veniam ante vos et sicut vos insimul concordaveritis aut aveneritis vos de ipso senioratico de Villafurtun ita ego complebo tibi et atendam sine ulla fraude et sine mendacio. Farta convencione apud Barchinonam die festo omnium Sanctorum anno XVIII regni Ledovici junioris. Sig+num Guillelmi Furtuni qui hanc convenienciam fecit et propria manu firmavit. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Petri Arnalli vicarii Barchinone. Sig+num Guillelmi dez Eschala. Sig+num Bernardi Poncii.
- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum Furtunii die et anno prescripto.

Nota: festo omnium Sanctorum : fiesta de todos los santos, 1 de noviembre 1154.
Furtuni, Furtunii
, Villafurtun: Fortuny, Fortún, Vilafortuny, Vilafortún, Villafortún, etc...

LXXXII, perg 275, 4 octubre 1154


LXXXII
Perg. n. 275. 4 oct. 1154.

In nomine Sancte trinitatis ego Raimundus gratia Dei comes barchinonensis regnique princeps Aragonis et marchio Tortose dono tibi fideli meo Bonefacio de la Volta illud castrum de Flix ad fevum simul cum ipso senioratico et cum ipsis estachamentis et cum ipsa villa et terminis ejus et cum omnibus sibi pertinentibus tali queque modo ut habeas predictum castrum tu et omnis tua projenies per me et per omnes successores meos per fevum ad fidelitatem et servicium nostrum et tocius mee posteritatis in perpetum et quod dones michi potestatem de predicto castro iratus vel pachatus cum forfactura et sine forfactura per quantas vices illud tibi requisiero per me aut per meum nuncium vel nuncios et quod bene custodias et gardes prephatum castrum sine engan. Et quod sis inde meus estadant de mea terra de finibus scilicet Barchinone atque Tortuose et Ispanie. Retineo quoque michi terciam partem de omnibus eximentis que inde exierint duas vero partes tibi concedo. Supradictum autem castrum cum omnibus sibi pertinentibus et cum omnibus estachamentis et placitis et usaticis tibi et omni tue projeniei firmiter laudo et dono ad fevum sub predicta condicione sine aliquo fraude. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego jamdictus Bonefacius tibi seniori meo Raimundo suprascripto quod sim tuus sine engan sicut homo debet esse fidelis de suo seniore cui propriis manibus se comendat et quod omnia suprascripta tibi fideliter attendam sine aliquo fraude. - Signum Raimundi comes. - Quod est actum IIII nonas octobris anno ab incarnacione Domini nostri Jhesu-Christi millessimo CLIIII. - Sig+num Guillelmi de Castel-vel. Sig+num Arberti fratris ejus, Sig+num Guillelmi Sancti-Martini. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num Arnaldi de Lercio. Sig+num Guillelmi Obiloti. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit (Alphabeto divisa).