martes, 24 de diciembre de 2019

LXXIII , perg 250, 4 abril 1152


LXXIII
Perg. n. 250. 4 abr. 1152.

Ad cunctorum noticiam volumus pervenire quoniam ego Peronella regina aragonensis jacens et in partu laborans apud Barchinonam. Concedo dono et firmiter laudo infanti meo qui est ex utero meo Deo volente processurus totum regnum aragonensem cum omnibus comitatibus et episcopatibus et abbatiis et cum omnibus eidem regno pertinentibus sicut rex Andefonsus melius unquam tenuit et habuit. Ea videlicet conditione ut dominus et maritus meus Raimundus comes barchinonensis habeat teneat et possideat integriter et potenter sub imperio et dominatione sua totum predictum regnum cum omni sibi pertinente honore omni tempore vite sue. Post obitum vero suum remaneat totum supradictum regnum integriter filio meo jamdicto. Quod filius meus jamdictus obierit absque legitimo filio totum supradictum regnum et honorem prephatum sicut habuit et tenuit nobilissimus rex Adefonsus concedo similiter et dono jamdicto viro meo Raimundo comiti barchinonensi ad omnem suam voluntatem ex inde faciendum. Si autem filia ex utero meo processerit maritet eam honorifice jamdictus vir meus comes jamdictus cum honore et pecunia sicut melius ei placuerit et remaneat viro meo prenominato solide et libere totum supradictum regnum cum omnibus sibi pertinentibus ad omnem voluntatem suam perficiendam absque alicujus hominis vel femine blandimento. Etiam dono pro anima mea et dono II milia morabetinos mille ad ecclesias Aragonis et mille ad ecclesias Barchinonensis comitatus Girundensis Bisullensis necnon et Ausonensis. Et pono meos manumissores videlicet Guilielmum barchinonensem episcopum et Berengarium girundensem episcopum ac Bernardum cesaraugustanum episcopum necnon et Dodonem oscensem episcopum et Garciam Ortiz et Ferriz de Oscha et Guilielmum de Castelvel et Arnallum de Lertio qui dividant et distribuant supradictos morabatinos per ipsas ecclesias sicut melius et utilius ejus fuerit visum quos morabetinos prenominatos donet vir meus Raimundus comes jamdictus supradictis manumissoribus meis. Facta carta II nonas aprile anno Dominice incarnationis millessimo CLII. - Sig+num Peronelle regine aragonensis que hoc donum feci firmavi et hoc totum laudo atque confirmo in vita et in morte et testibus firmare mandavi. Sig+num Guilielmi barchinonensis episcopi.+Sig+num Lup Enegonis de Luna. Sig+num Guilielmi de Castelvel. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Primicherii. Sig+num Rodberti archidiaconi pampilonensis. Sig+num abbatis Olive. Sig+num Calvetti prioris tirasonensis. Sig+num Poncii Scribe qui hoc rogatus scripsit die et anno quo supra.

LXXII, perg 243, 30 noviembre 1151


LXXII
Perg. N°243. 30 nov. 1151.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris. Qualiter ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio ob remedium anime mee et parentum meorum dono atque concedo ecclesie de Uliano ut omnem honorem illum quem habet vel in antea Deo annuente juste et legaliter adquisitura est in Gerunda et comitatu gerundesi bisullunensi barchinonensi et in omni honore qui ad dominium nostrum pertinere videtur libere quiete et absque ulla diminutione omnium casuum qui in predicto honore evenerit habeat et possideat. Quam ecclesiam cum omnibus que nunc habet vel ex collatione fidelium vel etiam ex adquisitione eorum qui in eadem ecclesia Deo deserviunt ipso annuente jure adquisivit et adquisitura est in defensione nostra ponimus et propter Deum suscipimus ne ulla deinceps persona res illius ecclesie ulterius audeat inquietare diminuere aut temerario ausu invadere. Actum est hoc III kalendas november anno XV regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimudi comes. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Bernardi Guilielmi de Luciano. Sig+num Guilielmi Raimundi Dapifer. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num Raimundi Vilemulorum. Sig+num Guilielmi de Castro-vetulo. Sig+num Poncii scribe +. Petrus presbiter hoc rogatus scripsi die annoque prefixo. + Ildefonsi regis aragonensis comitis barchinonesis et marchionis provincie.