jueves, 13 de febrero de 2020

XIII, perg 308, Jaime I, 13 noviembre 1226


XIII.

Perg. N° 308. Jai.I. 13 nov. 1226. (era MaCCaLXa IIII idus novembris)

In Dei nomine. Notum sit presentibus et futuris quod nos dominus S. Dei gratia episcopus Cesarauguste salvo nostro ordine dominus F. eadem infans Aragone et dominus
P. Ferrandi et dominus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et dompne Sancie Petri sororem dicti P. Cornelii facimus amiciciam et societatem atque unitatem firmam
el perpetuam omni tempore duraturam vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Cesarauguste civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Oscensis civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Jaccensis ville et promittimus et convenimus vobis omnibus singulis supraditlis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis
vestra vel pectas petere vel exacciones aliquas facere vel diminuere foros vestros vel bonas consuetudines vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Simililer nos jurati et probi homines et totum consilium et universitas Jaccensis ville facimus amiciciam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore
duraturam vobiscum dompno S. Dei gratia episcopo Cesarauguste et vobis dompno F. eadem infans Aragone et dompno P. Ferrandi et domnus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et dompne Sancie Petri sororem P. Cornelii. Et promitimus et convenimus vobis omnibus singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel disminuere foros vestros vel bonas consuetudines vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur nos S. Dei gratia episcopus Cesarauguste et salvo nostro ordine et nos dompno F. eadem infans Aragone et dompno P. Ferrandi et dompnus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et domine Sancie Perez per nos et omnes amicos nostros promitimus et convenimus vobis predictis juratis el probis hominibus et consilio atque universitate Cesarauguste civitatis et Osce civitatis et Jaccensis ville universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et quatuor evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Similiter ut hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur nos jurati et probi homines Cesarauguste videlicet: B. de Tarba et Guillem Bovi Guillem de Oblit Felipus de Calçada Bartholomeus Tarin Calbet de A. Johanni Martinus Guillermi P. de Tarba juvenis D. de Iter P. Enamorado Matheu de Avignon Joahan de Luch Bernardus Alfocea Julianus Cantarer P. Doviana P. Sanz de Marcel Aymerich de Isarn Vitale de A. Guillermi Guillem de Mont-Altet R. Aychen per nos et per totum consilium et universitatem Cesarauguste: et nos jurati et probi homines Osce scilicet: P. Bonanat Adam de Barbastre Portoles Çapatero J. de Sessa P. Barbin Andreas de Grimon J. de Monçon S. Dalages D. Tizon P. Lavada P. de Bardaxin Guillem Danablancha D. Adimar R. Gili Uc Martin D. Ferrer B. Boncaval B. Marches P. Sora Guillermus Richart per nos et per totum consilium et universitatem Osce et nos jurati et probi homines de Jacca scilicet: J. de Mont-Valera B. Deça Gauzbertus
de Fenes G. de Campfranch Constantinus Borrel R. Baxa J. Dexo B. de Seres S. Aster Andreo de Morles Auztorch de Orllach Adam Bolser G. de Seta Johan Pelayo P. Arnalt
G. Lepat S. Petrillon A. de Oloron A. de Sazera P. de Fontanas per nos et per totum consilium et universitatem jaccensis ville promittimus vobis domino S. Dei gratia episcopo Cesarauguste et vobis dompno F. eadem infans Aragone et dompno Petro Ferrandi et dompno P. Cornelii et Ato Orelia et dompne Sancie Pedrez universis et
singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus et singulis juramentum addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Actum est hoc apud Jaccam sub era MaCCaLXa IIII idus novembris.


xiv-perg-310-jaime-i-13-noviembre-1226

XII, perg 147, Jaime I, 19 julio 1220


XII.
Perg. N° 147. Jai.I. 19 jul. 1220. (M°CC°XX°).

Hoc est translatum fideliter factum. Jacobus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone et dominus Montispesulani dilectis et fidelibus suis militibus et vicariis bajulis monetariis et magistris monete atque omnibus aliis ad quos litere iste pervenerint salutem et dileccionem. Satis credimus vos non ignorare qualiter dominus papa Innocencius inclite recordacionis subposuit nos et submissit nutriture et custodie magistri milicie Templi quem etiam et quosdam magnates terre nostre nobis consiliarios assignavit: nunc autem consilio et deliberacione predicti magistri et consiliariorum predictorum cum ingenti providencia deliberavimus ut unum fratrem in Aragonia et alium in Chatalonia constituamus qui generaliter in omnibus factis nostris tam super pignoribus redimendis quam super universis negociis nostris et redditibus et exitibus nostris colligendis et recipiendis cum omni deliberacione et cautela provideant diligenter: constituimus vero in Chatalonia fratrem G. virum providum et discretum et quem pater noster bone memorie multum in vita sua dilexit. Unde vos rogamus atque vobis auctoritate presencium firmiter precipiendo mandamus quatinus cum ad vos pervenerit ipsum benigne et humiliter recipiatis et tam in pignoribus extrahendis quam in compotis ab omnibus recipiendis sibi benigne pareatis et cum ab ipso requisiti fueritis consilium et auxilium totis viribus impendatis: nos autem sibi plenariam dedimus potestatem in recipiendis compotis ab omnibus et universis et quos invenerit negligentes inutiles et tepidos in factis nostris consilio et auctoritate nostra possit penitus inmutare et alios eorum loco penitus substituere et subrogare albaranos quos ipse vobiscum fecerit habebimus firmos et ratos. Preterea eidem dedimus plenam licenciam et potestatem ut in omnibus exitibus et redditibus nostris sicut est a nostris predecessoribus constitutum decimam recipiat sine aliqua dificultate et contradiccione scituri pro certo quod si quis in aliquo de supradictis contrarius vel rebellis sibi extiterit iram et indignacionem nostram prorsus incurret et ab officio et administracione sua sine aliqua spe restitucionis penitus submoveatur. Item mandamus vobis firmiter et districte ut quocienscumque a fratre G. vel ab aliquo alio fratre milicie fueritis requisiti ab omnibus qui domui milicie fuerint in aliquo injuriati vel de quibus ipsi vobis querimoniam exposuerint non expectato mandato nostro eis plenam justitiam faciatis cum ipsi sint parati omnibus querelantibus facere in posse nostro justitie complementum. Datum in obsidione de Albarracino anno Domini M°CC°XX° XIIII° kalendas augusti per manum P. Vitalis Tirasone archidiaconi et notarii domini regis.
- Ego B. de Paris mandato domini archidiaconi cum literis suprapositis in Va linea hoc signum appossui. - Signum Guillelmi presbiteri notarii. - Signum Petri de Bages notarii.
- Signum Poncii de Serriano notarii. - Signum Raimundi de Ollessa testis. - Signum Guillelmi de Ollessa notarii qui hoc translatum fideliter transcribi fecit et presens adfuit
- Signum Philippi Grass qui hoc scripsit translatum fideliter mandato G. de Ollessa notarii cum literis suprappositis in linea Va et VIIa et VIIIa et XIIIIa et rasis et enmendatis in VIa et VIIIIa in duobus locis die et anno prefixis.