viernes, 14 de febrero de 2020

XVII, perg 384, Jaime I, septiembre 1229

XVII. 
Perg.n.384. Jai.I.18 set. 1229. (Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono).

In Christi nomine. Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispesulani promitimus vobis venerabilibus in Christo patribus S. Dei gratia Tarrachonensi archiepiscopo G. Vicensi B. Barchinonensi et G. Gerundensi episcopis vobis quoque fratri B. de Campaines tenenti locum magistri et preceptoris Riparie et Miraberti et vobis karissimo consanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti Empuriarum G. de Montecatano vicecomiti Biarnensi R. de Montecatano Raimundo Alaman Guillelmo de Claromonte et aliis omnibus qui nunc presentis estis in Tarrachona et debetis nobiscum personaliter proficisci ad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones quod de tota terra civitatibus villis et castris terris heremis et populatis cum suis redditibus et rebus mobilibus et inmobilibus et exitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per mare lezdis pedaticis ribaticis et aliis exitibus universis dabimus vobis vel vestris justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum quos vos vobiscum duxeritis et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis et staticis regum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas et terras sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles per terram vel mare eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur. Et omnes divisiones iste fiant per cognicionem Berengarii Barchinonensis episcopi et G. Gerundensis episcopi fratris B. de Campaines Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum G. de Montecatano vicecomitis Biarnensis per quorum etiam cognicionem asignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem remaneant ibi in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre habere voluerint vel alios per se constituant defensores. Porciones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et paccati et porciones quas inde habebitis possitis vendere et alienare salva nostra fidelitate et dominio antedicto. Preterea omnes homines de terra nostra et aliunde venientes qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejare inter se dum fuerint in partibus illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem securitatem omnium predictorum nos Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta evangelia coram posita hec fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono. - Postea in obsidione civitatis Majoricarum XIV kalendas octoberis fuerunt positi et electi de consensu domini regis et omnium predictorum in portionibus faciendis loco Guillelmi et Raimundi de Montecatano Raimundus Alaman et Raimundus Berengarii de Ager qui hec jurarunt et cum eis similiter in porcionibus faciendis Eximinus de Urrea et Petrus Cornelii qui hoc juraverunt.
- Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Barchinonensis episcopi qui promitto in manu Domini S. archiepiscopi Tarrachonensis me iturum et ducturum usque ad centum milites et quos potero servientes. - Sig+num Guillelmi Gerundensis episcopi qui promitto me iturum et ducturum milites quos potero et servientes. - Sig+num fratris B. de Campaines
tenentis locum magistri qui promitto me iturum cum militibus quos potero. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites salvo jure meo de Scunerio. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum usque ad septuaginta milites et servientes quos potero. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Biarnensis qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites et servientes quos potero et juramus portiones terrarum et rerum facere ut predictum est bona fide. - Sig+num Raimundi de Montecatano qui juro me iturum et ducturum usque ad quinquaginta milites. - Sig+num Raimundi Berengarii de Ager qui juro me iturum. - Signum B. de Sancta Eugenia et Guilaberti de Cruilis qui juramus nos ituros et ducturos usque ad triginta milites. - Sig+num Raimundi Alaman et Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos usque ad XXX milites. - Sig+num Geraldi de Servilione. - Sig+num Ferrarii de Sancto Martino. - Signum Guillelmi scribe qui mandato domini regis pro Guillelmo de Sala notario suo hanc cartam scripsit die et anno prefixis.


XVI, perg 365, Jaime I, 23 diciembre 1228


XVI.
Perg. n. 365. Jai. I. 23 dic. 1228. (Datum apud Barchinonam decimo kalendas januarii anno Domini millesimo CC vicesimo octavo.)

In Christi nomine. Manifesium sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispessulani promitimus vobis venerabilibus
patribus S. Dei gratia Terrachonensi archiepiscopo B. Barchinonensi G. Gerundensi et G. Vicensi episcopis et vobis karissimo consanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti
Empuriarum
G. de Montecatano vicecomiti Bearnensi G. de Cervaria R. de Montecatano Hugoni de Mataplana R. Alaman G. de Claro Monte R. Berengarii de Ager et omnibus aliis qui nunc presentes estis in nostra curia Barchinone quod nos personaliter transibimus in hac proxima estale ultima scilicet septimana mensis madii cum nostro navigio cum nostris exercitibus ad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones: promittentes vobis omnibus et singulis bona fide et sine fraude quod de tota terra civitatibus castris et villis et terris heremis et populatis cum suis redditibus et rebus movilibus et inmobilibus et exercitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per mare lezdis pedaticis ribaticis et aliis exitibus universis dabimus vobis justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum quos vobiscum duxeritis. Et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis et staticis regum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas vel terras sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles in terra et in mari eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur: et omnes iste divisiones fiant per cognicionem Berengarii episcopi Barchinone Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum Guillelmi de Montecatano vicecomitis Bearnensis Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone et Guillelmi de Cervaria per quorum etiam cognitionem assignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem ibi remaneant in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre voluerint et alios per se constituant defensores: portiones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis inde nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et pacati et portiones quas ibi habebitis possitis vendere et alienare salva nostra fidelitate et dominio supradicto. Promitimus insuper vobis quod si de isto viatico desisteremus reficiamus vobis omnes missiones et expensas quas inde feceritis vobis eas averantibus ad consuetudinem Barchinone: et hec omnia promitimus vobis in Dei fide et nostra legalitate et in eo dominio quod in vobis habemus. Preterea omnes homines de terra nostra qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejare inter se dum fuerint in partibus illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem firmitatem omnium predictorum nos
Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta Evangelia coram nobis posita nos hoc fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Barchinonam decimo kalendas januarii anno Domini millesimo CC vicesimo octavo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Dei gratia Barchinone episcopi qui promitto in manibus domini Sparagi Terrachonensis archiepiscopi me iturum et ducturum C milites et quos potero servientes. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum C milites et servientes salvo tamen jure meo Castri de Montveri et donacionem quam inde habeo. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum LXX milites et servientes. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Bearnensis F. de Sancto Martino G. de Cervilione qui juramus nos ituros et ducturos C milites et servientes.
- Sig+num Raimundi de Montecatano R. Berengarii de Ager qui juramus nos ituros et ducturos L milites et servientes. - Sig+num Berengarii de Sancta Eugenia Gilabertoni de Croyles qui juramus nos ituros et ducturos XXX milites et servientes. - Sig+num Hugonis de Mataplana Gaucerandi de Pinos qui juramus nos ituros et ducturos L milites et servientes. - Sig+num Raimundi Alaman Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos XXX milites et servientes. - Sig+num Guillelmi scribe qui mandato domini regis pro Guillelmo Rabacie notario suo hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis.

xvii-perg-384-jaime-i-18-septiembre-1229