martes, 18 de febrero de 2020

XLVI, perg 1974, Jaime I, 7 mayo 1269

XLVI. 
Perg.n.1974.Jai.I.7 mayo 1269.

Sit omnibus notum quod Ego Raymundus de Siscar miles solempni stipulatione et sub homagio et juramento a me inferius prestitis promitto vobis illustri domino Jacobo Dei gratia regi Aragonum Majoricarum et Valentie comiti Barchinone et Urgelli et domino Montispesulani quod ad partes ultramarinas cum vos illuc transfretabitis quod sequar vos in propria persona cum tertio militum parati cum equis et armis ac aliis apparamentis meis et dictorum militum ac ero apud Barchinonam prima die proximi venturi mensis augusti paratus recolligere me in mari cum dictis militibus equis et armis ac apparamentis meis et meorum militum et cum in dictis partibus vos fueritis ubicumque sequar et juvabo vos contra omnes personas et a vestro servitio non recedam nec inde absque vestra voluntate et licencia redibo. Vos vero domine rex predicte debetis michi et militibus meis predictis ac familie nostre et equis ac apparamentis nostris omnibus dare passagium franchum et victualia a die qua intravimus Barchinonam post primam diem augusti qua ibi esse debemus ut superius continetur et etiam in mari postquam recolecti fuerimus quam etiam in terra in partibus ultramaris et facere emendam equorum quos amitemus secundum quod hec aliis qui nobiscum transiffretabunt facere et complere debetis. Et pro predictis complendis dono vobis domino regi fidejussorem et completorem pro toto Guillelmum de Alcala dominum de Xearch militem qui mecum et sine me teneatur vobis complere predicta a me vobis promissa ut superius continetur: quam fidejussionem predictam ego Guillermus de Alcala predictus facio et concedo libenter vobis dicto domino regi ut superius continetur: pro quibus omnibus predictis tam ego Raymundus de Siscar quam ego fidejussor predicti obligamus vobis dicto domino regi omnia bona nostra mobilia et inmobilia specialiter et generaliter ubique habita et habenda. Et ad majorem etiam istorum omnium firmitatem ego Raymundus de Siscar predictus facio Berengario Bardina nomine vestri homagium ore et manibus secundum usaticum Barchinone comendatum tactisque a me sanctis IIII evangeliis et cru+ce Domini juro me predicta omnia et singula attendere et complere ut superius continentur et in aliquo non contravenire aliqua ratione sic me Deus adjuvet et hec sancta Dei evangelia et crux Domini coram me posita et tacta. Insuper etiam ego Raymundus de Siscar predictus confiteor in veritate me habuisse et recepisse numerando a vobis dicto domino rege ratione predicti transitus et apparamenti mei et dictorum militum quos mecum ducere debeo quatuor mille solidos jaccenses de quibus vestri bene paccatus sum mee voluntati renuncians exceptioni non numerate peccunie et exceptioni in factum et doli. Quod est actum nonas madii anno incarnationis Christi MCCLXIX. - Sig+num Raymundi de Siscar (1). - Sig+num Guillelmi de Alcala predictorum qui hoc concedimus et firmamus firmarique rogamus. - Sig+num Petri Ferrandiz de Pina. - Sig+num Eximini de Casp militum testium. - Sig+num Berengueroni Bardina qui hoc scripsit sub jussione Berengarii Bardina notarii publici illerdensis.- Sig+num mei Berengarii Bardina notarii publici illerdensis qui hec scribi feci.

(1) Igual juramento y homenaje prestaron en el mismo mes de mayo de 1269 Guillelmo de Puigalt.- Arnaldo de Vilamajor.- Guillermo de Alcalá.- Arnaldo de Artesa.- Garcia Martin.- Beltra de Perexenz. - Arnaldo de Soler.- Arnaldo de Solans.- Pedro de Portareig.- Bernardo de Montalt.- Elias Esteve. - Pericon de Queralt. - Poncio de Foix.- Bernardo de Foix.- Arnaldo Ferrer.- Bernardo del Forn.- Raimundo Zatorre.- Pedro de Granisanch.- Pedro Dez-Plans.- Pedro Balbi.- Jaime de Cervera. - Guillermo Zacort. - Beltran Zacort. - Bartolomé de Togores.- Raimundo de Ferradela é Iñigo de Vallobar, todos caballeros y personas distinguidas.

xlvii-perg-1975-jaime-i-10-mayo-1269

XLV, perg 1955, Jaime I, 9 noviembre 1268

XLV. 
Perg. N° 1955. Jai.I. 9 nov. 1268.

Hoc est translatum fideliter factum sexto idus julii anno Domini MCCC sexto sumptum a quodam instrumento domini Jacobi Dei gracia quondam regis Aragonum sigillo cereo ejusdem domini regis in philo sirico pendenti sigillato cujus tenor sequitur in hunc modum. Noverint universi quod nos Jacobus Dei gracia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros damus et concedimus vobis aliame judeorum Ilerde et aliorum locorum ad comune vestrum spectancium et vestris in perpetuum quod non teneamini respondere alicui vel aliquibus personis in aliquibus peticionibus quas vobis moveant super aliquibus que asserant in libris vestris ebraicis contra fidem nostram contineri nisi ea fuerint desonrries nostri domini Jhesu-Christi vel beate Virginis Matris ejus vel sanctorum eorundem et quod de hoc simus nos vel nostri et non alii congnitores auditis prius partium racionibus: que cognicio determinetur per nos vel nostros ubicumque fuerimus et non alibi. Preterea damus et concedimus vobis et vetris imperpetuum quod possitis emere a christianis et eis vendere omnia quecumque victualia et alia prout actenus facere consuevistis libere et sinc alicujus impedimento et quod carnes que judayce in juderiis vestris interficiuntur vendantur in locis hucusque consuetis et non alibi. Damus etiam et concedimus vobis et vestris perpetuo quod ill ivestrum qui oficio de coiraterie uti voluerint possint hoc facere libere et absque aliquo impedimento. Preterea damus et concedimus vobis et vestris imperpetuum quod habeatis et possideatis sinagogas vestras quas hodie habetis et possidetis prout melius et plenius ipsas actenus habuistis et possedistis et quod ipsas etiam sinagogas decenter aptare possitis cum hoc fuerit ipsis necessarium. Item damus et concedimus vobis et vestris perpetuo quod ciminteria vestra sint in locis quibus modo sunt et non mutentur aliqua ratione nisi de vestra fuerit voluntate. Item damus et concedimus vobis et vestris perpetuo quod pro usuris vestrorum debitorum seu lucro possitis accipere et accipiatis quatuor denarios pro libra in mense et expleta vendere et emere cum christianis prout jam vobis concessimus cum cartis nostris ut in eisdem continetur confirmantes vobis omnia debita que vobis debentur dummodo ad rationem predictam sive lucrum fuerint mutata. Item per nos et nostros damus et concedimus vobis et vestris in perpetuum quod non teneamini ire ad abscultandam predicacionem alicujus fratris ordinis predicatorum minorum vel alicujus alterius extra vestras juderias nec ad hoc per aliquem compelli valeatis: et hoc vobis concedimus quia in predicationibus que vobis fiebant extra juderias vestras fiebant vobis pluries per christianos vituperium et dedecus. Et si predicti fratres vel alii intus sinagogas vestras voluerint predicare non veniant ad ipsas sinagogas ad ipsam predicationem faciendam cum multitudine populi set tantum cum decem probis hominibus christianis et non cum pluribus. Concedimus etiam vobis et vestris perpetuo quod super aliquibus non possit vobis fieri aliqua innovatio nisi prius per nos vel nostros judicati fueritis super ipsis rationibus primitus auditis. Predicta autem omnia et singula vobis et vestris concedimus perpetuo ut dictum est non obstantibus aliquibus cartis per nos in contrarium concessis: mandantes bajulis justiciis curiis paciariis et aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione. Datum Ilerde V idus novembris anno Domini MCCLX octavo. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragone Majorice et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani .... G. de Angularia. G. de Podio. R. de Montechateno. G. R. de Montechateno .... Bartholomei de Porta qui de mandato domini regis hec scripsit loco die et anno prefixis .... publicus ilerdensis notarius hic me pro teste subscribo .... notarius publicus ilerdensis hic me pro teste subscribo .... illerdensis hoc translatum scripsi et clausi et hoc sig+num meum feci.