miércoles, 19 de febrero de 2020

LXVIII, reg 197, fol 181, 5 septiembre 1300

LXVIII. 
Reg. n.197, fol. 181. 5 set. 1300.

Nos Jacobus etc. attendentes fidem et legalitatem ac tue merita probitatis quibus tu Andreas de Espenso clericus conjugatus Ilerde apud nos quorundam fidedignorum
testimonio comendaris: officium generalis bedelli et stacionarii nostri studii Ilerdensis per nos de novo fundati tibi concedimus et donamus tenendum et exercendum in ipso studio per te vel alium loco tui ad hoc idoneum toto tempore vite tue ita quod te in ipso officio bene et legaliter ad utilitatem dicti studii habeas et quod in quaterniis et peciis ac aliis que ad usum scolarium bedelli studiorum bononiensis et tholosani tenere consueverunt te adeo exhibeas infra tempus competens copiosum quod scolares inde reputare debeant se contentos facto tibi ad hoc per cives Ilerde prout per eos vobis promissum extitit adjutorio competenti. Post vitam vero tuam volumus quod electio bedelli et stacionarii in ipso studio generali rectori et universitati dicti studii nobis et successoribus nostris irrequisitis prorsus pertineat prout in privilegio per nos super hoc et quibusdam aliis studio sepedicto concesso plenius continetur. In cujus rei testimonium presentem cartam fieri et sigillo nostro apendicio jussimus comuniri. - Data Cesarauguste ut supra.


LXVII, reg 197, fol 181, 5 septiembre 1300

LXVII. 
Reg. n. 197, fol. 181. 5 set. 1300.

Dilecto suo Bernardo de Ponte vicario et curie Ilerde vel ejus locum tenenti etc. Cum paciarii et probi homines civitatis Ilerde circa comodum civitatis ipsius jugiter vigilantes a nobis obtinuerint studium generale et ratione ipsius studii oporteat ipsos in salariis magistrorum et aliis quibusdam ad institucionem et ordinacionem ipsius studii necessariis facere sumptus magnos pro quibus ipsos oportet ut pecuniam possint habere incontinenti taxare aliquos de civibus et vicinis Ilerde qui ipsam mutuent donec comune per eos imponendum fuerit perfecte solutum: idcirco vobis dicimus et mandamus quatenus omni excusacione excepcione et appellacione remotis et per vos non admissis ad requisicionem paciariorum predictorum compellatis quoscumque cives et vicinos Ilerde ad faciendum prout taxati fuerit mutuum supradictum et ad solvendum etiam comune per eos imponendum omni dilacione et excusacione ut dictum est non admissis. Data ut supra.

lxviii-reg-197-fol-181-5-septiembre-1300