sábado, 29 de febrero de 2020

CXIII, reg, 1089, fol, 115, 20 julio 1373

CXIII.
Reg. N° 1089, fol. 115. 20 jul. 1373.

Nos Petrus etc. Sicut providencia regia in disposicione provida suorum officialium potissime comendatur: sic ex illorum culpis seu negligenciis vicio presidentis ascribitur et ejus expanditur gloria ex laudanda virtute ipsorum. Cum igitur totum reipublice bonum vel ejus bastitalis dispendium ab officialibus ad latera nostri constitutis procedere dinoscatur nam ab hiis tanquam superioribus officiales exteriores nostrarum terrarum regimini deputati exemplum exinde sumere dinoscuntur: experiencia enim que est omnium rerum magistra nos docuit et docet quod in culpa mora vel negligencia alguatzirii judicum procuratoris fischalis curie nostre et aliorum quibus in nostra curia super ministranda justicia regimen est comissum negocia fiscalia et alia que in virtute justicie sunt expedienda persepe dilatantur et subsequenter remanent indecisa ex quibus effectus rumpitur justicie dampnum non modicum et vexaciones ac superflue expense tam presoneriis qui squalore longi carceris sunt detenti quam aliis cum quibus noster fischus in agendo vel defendendo suas habet acciones quamplurime subsequntur. Quare super hiis cupientes ut convenit providere: tenore presentis ordinamus et sanccimus quod amodo qualibet die martis de mane thesaurarius et alguatzirius nostri doctores vel jurisperiti nostram sequentes curiam procurator fiscalis et alie persone domestice nostre quas dictus noster thesaurarius necessarias etiam in his duxerit evocandas habeant congregari et interesse certo loco per dictum thesaurarium eligendo in et de negociis fiscalibus in curia nostra ocurrentibus tractaturi ordinaturi et processuri prout ipsorum cujuslibet officio incumbet et dicta negotia id exposcent. Si vero illi tales qui ad hoc vocati fuerint ad locum designatum interesse non curaverint volumus talibus per scriptorem porcionis domus nostre habita prius certificacione inde a nostro thesaurario quitacionem ipsorum per unum mensem pro qualibet vice qua in dicto loco per modum predictum adesse omisserint realiter deduci. Et sic mandamus predictis thesaurario alguatzirio et aliis officialibus nostris predictis quod hujusmodi nostram ordinacionem et sanccionem ratam et firmam habeant teneant et observent observarique faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant quavis causa. In cujus rei testimonium hanc fieri jussimus nostro sigillo munitam. - Data Barchinone XX die julii anno a nativitate Domini MCCCLXXIII. - Rex Petrus. - Fuit sumpta per dominum regentem et ideo expedita.


CXII, reg, 1238, fol, 8, 15 mayo 1373

CXII.
Reg. n. 1238, fol. 8. 15 may. 1373.

Petrus etc. dilectis et fidelibus nostris vicario subvicario bajulo et judici ordinario Gerunde eorumque locatenentibus presentibus et futuris salutem et dileccionem. Quamquam ad compescendas inefrenatas linguas illorum qui vicio collapsi facinorosos et alias aborrendos et detestabiles actus obloquntur debeat prompta existere nostra regia celsitudo: erga tamen correccionem illorum promptior et rigorosior esse debet qui in Dei omnipotentis et beatissime Virginis Matris sue et sanctorum blasfemiam et contumeliam abenas suas laxare et alias divinam majestatem offendere non verentur. Animadvertentes igitur non sine cordis displicencia qualiter illud pessimum jurandi vicium et error in universis populis et gentibus nostris inolevit et jugiter perseverat quod in reprobum sensum dati festinantes ad precipitacionem et ruinam eorum et utique tocius reipublice in nichilo interponunt dominum Deum et beatam Virginem Mariam atque sanctos dislacerando fatue quantum in eis est eorum corpora per universa membra et alias ipsas execrabiliter offendendo divinam ac nostram correccionem nullatenus metuentes: cumque nos studentes nec inmerito abusum et errorem hujusmodi tollere in generalibus curiis quas in villa Montissoni celebravimus constitucionem fecerimus subsequentem: Qui verba nefandissima Deum omnipotentem ac beatam virginem Mariam et ejus virginitatem tangencia et sanctos et sanctas Dei protulerit si ex proposito dixerit sine spe aliqua venie moriatur. Si in ludo rixa vel cum ira vel casu protulerit portando per mediam linguam unam virgam ferream fustigetur. Propterea volentes constitucionem ipsam deduci in publicum ne quis nubilo ignorancie inde valeat excusari: vobis et cuilibet vestrum dicimus et mandamus de certa sciencia ac firmiter et expresse sub pena nostre gracie et mercedis quatenus facta inde preconizacione publice ut est moris et in locis solitis jurisdiccionis vobis comisse preinsertam constitucionem observetis firmiter juxta sui seriem et tenorem taliter ut ex quo predicti nostri subditi divinum non formidant judicium ab hujusmodi nephandis abusibus et erroribus terrore nostre gladii et acrimonie valeant cohiberi. - Data Barchinone sub nostro sigillo secreto XV die madii anno a nativitate Domini MCCCLXXIII. - Visa. Romeus. - Bartholomeus Sirvent ex provisione facta per vicecancellarium.