lunes, 9 de marzo de 2020

secundus - duodecimus articulus simboli.




Secundus articulus
simboli.

(Per auctoritates veteris et novi testamenti probat,
quod Deus habeat filium et quod ipse sit Deus; hoc etiam e miraculis
et resurrectione. Quare dominus noster nominetur): propter
executionem redemptionis nostre in carne assumpta. Unde per hoc
ostenditur, quare univit sibi humanam naturam et facius est homo, non
quod divina natura mutaretur in humanam vel humana in divinam, sed
utraque permanente in sui natura facta est unio associacione
naturarum, non commixtione. Et est aliquo modo simile, sicut spiritus
humanus jungitur humano corpori, nec tamen spiritus efficitur corpus,
nec corpus spiritus, sed utrumque remanet in sui natura, licet ex
hiis unitis efficiatur una persona.

(Tertius articulus).


(Explicat Conceptionem Christi per Spiritum
sanctum
, per auctoritates sacrae scripturae;
adventum ejus praedictum a prophetis; affert etiam Sibyllas.
Tandem demonstrat e ratione quomodo Deum decuerit humanam naturam
assumere): homo, nobilissimum opus creatoris, lapsus est per peccatum
in mortem et damnationem et servitutem diaboli... peccatum originale
in omnes homines transivit... Nulla creatura ad hoc erat idonea, ut
hominem repararet et redimeret... Conveniens fuit, ut Deus hominem
sibi uniret, qui penam sustineret, quam justicia exigebat, et quod
Deus hominem assumeret, et non aliam creaturam ad hujusmodi penam
sustinendam. (2a ratio pro fundamento habet): injuriosus tanto
tenetur ad majorem satisfactionem, quanto major est ille cui infertur
injuria. Deus, qui offensus erat, est infinitus: ergo hominis injuria
fuit infinita, ergo tenebatur ad infinitam satisfactionem. (3a
ratio): Omnis effectus fortior est in sua causa quam in causatis,
sicut patet in calore ignis; fortior est enim calor in igne, quam sit
in aqua calefacta per ignem, et lux major est in sole, quam in aere
illuminato per solem vel a sole, et idem de similibus. Spiritus est
rationalis, simplex, incorruptibilis, immortalis, unitur humano
corpori composito, corruptibili et mortali tanto amore, ut nolit ab
eo naturaliter separari. Cum igitur iste effectus unionis sit in
creato, id est in spiritu rationali, multo magis poterit esse in sua
causa, id est, Deo. Cum ergo spiritus humanus potuerit uniri corpori,
Deus, qui est summa causa, potuit uniri humane nature et sic fieri
homo. Unde unio ad corpus est exemplum unionis del et hominis. Item
divinus amor excedit omnem amorem humanum. Cum igitur effectus amoris
tantus sit in creaturis, quod matres faciat interdum exponi morti pro
filiis: ergo immensitas amoris in Deo potuit ipsum facere subire
mortem pro salvandis hominibus, sicut fuit possible. Sed mortem
subire non potuit Deus nisi in humanitate assumpta: ergo ipsam potuit
et decuit assumere ad ostendendum et complendum effectum sui
amoris... (Demonstrat quare filius, ei non pater vel Spiritus s.
naturam humanam assumpserit).
(Sequitur argumentum contra
Judaeos: «quod jam venerit Christus.»
Demonstrat hoc ex signis, quae praedixerunt prophetae.
Argumentum fortissimum ex prophetia Danielis de 70
hebdomadis): Secundum usum sacre scripture non potest
intelligi ebdomada ad plus nisi vij annorum. Unde Levit.
xxv: numerabit tibi vij ebdomadas annorum. Cum igitur jam
complete sint ille lxx ebdomade, sive sint dierum, sive
mensium, sive annorum, et amplius fluxerint mcclvij anni, sicut
ostenditur regum, qui ab illo tempore usque ad Christum
regnaverunt, constat volenti recipere veritatem et non excecatum
intellectum suum invidia atque malitia, quod prophetia
jam completa est. Et sic patet, quod jam venit Christus. Et
ideo cessavit visio el prophetia et sacrificia.
Si
quis querat, quare Judei non credunt, cum omnia hec scripta sint apud
eos, hoc est propter incredulitatem eorum et excecationem. Et hec
excecatio est maledictio quam predixit Moyses Deuteron.
xxviij dicens: «quia si audire nolueris vocem domini dei tui, nec
custodias et facias omnia mandata... et opprimaris violentia nec
habeas qui liberet te » Istam maledictionem incurrunt Judei. Et hoc
patet, quod ex amentia cordis et cecitate intellectus et furore
mentis contingit eis, quod veritatem manifestam quam tenent et legunt
nolunt intelligere, nec curant. Unde sicut predictum est, palpant in
meridie, sicut palpat cecus in tenebris et non dirigunt vias suas in
veritate querenda, licet satis dirigant in temporalibus; et sustinent
calumniam et opprimuntur violentia ab omnibus nationibus, nec habent
qui liberet eos de captivitate ista in quam ceciderunt post mortem
Christi... Et quia Judei hodie non cognoscunt peccatum suum, ideo
sunt capti sine rege et sacerdote et absque Deo vero et absque
doctore veritatis et sine lege quantum ad intellectum ejus. Unde
Azarias propheta ij. Paralipp xv.: «Transibunt multi dies in
Israel absque Deo vero et absque sacerdote et doctore et absque
lege.» Et sic etiam completa est in eis prophetia (Osce o)
Osee dicentis iij.: «dies multos sedebunt filii Israel sine
rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari
et sine Ephod et sine Theraphin...»
Sequitur
«natus ex Maria Virgine:» (Auctoritates s. scripturae de matre
Dei.)

(Quartus articulus simboli).

(Auctoritates s.
scripturae de passione Domini: Isaias liij. Modus passionis
ostenditur in tribus, scilicet in multiplici illusione, in clavorum
affixione, et in felis et aceti potatione. Haec omnia praedicta
sunt, ut etiam mors Christi pro peccatis) ..
Et
quia in crucifixione ejus non solum fuerunt presentes apostoli et
discipuli, sicut dicitur in Evang. Luc. xxiij, sed et Judei et
gentiles, ideo per continuam successionem remansit apud christianos,
apud Judeos et apud plures ex gentilibus, quod illa persona,
que dicta est Christus, crucifixus est. Unde quidam
Judeus sic opponebat Sarraceno: «Si aliquis percutit
alium multis presentibus, et percussus conqueritur coram judice, et
percutiens confitetur se percussisse, et presentes testificantur se
vidisse, et alius superveniens qui tunc presens non erat, dementitur
omnes, dicens, eos falsum dixisse, cui credendum est?» Respondit
Sarracenus; «percusso et percutienti et testibus presentibus». Et
Judeus intulit: «nos confitemur, quod patres nostri occiderunt
Christum, quem credunt Christiani, et Christiani,
qui acceperunt fidem ejus, confitentur hoc idem. Et Mahometus
post DC annos veniens, qui nec presens fuit nec aliquid de re
gesta vidit, ausus est dicere et scribere, quod non fuit
crucifixus
. Nos vero respondemus, quod credendum est
crucifigentibus e: illis qui affuerunt»... (Tandem
auctoritates de sepultura.)

(Quintus articulus simboli.)

(Textus s. scripturae de descensu ad inferos et resurrectione.)

(Sextus articulus simboli.)
(Textus s. scripturae de
ascensione et «sedet ad dexteram Dei patris.»)
(Septimus
articulus simboli).
(Textus s. scripturae «Venturus est judicare
vivos et mortuos» et de judicio.)





Octavus
articulus simboli.

Octavus articulus simboli est de tercia
persona, que est Spiritus sanctus. De qua dicit: Credo et in Spiritum
sanctum. id est, credo Spiritum sanctum unum esse Deum cum patre et
filio, sicut supra ostensum est in tractatu de trinitate.

(Demonstrat e s. scriptura, quod Spiritus s. Deus sit et procedat
a patre et filio.)

Nonus articulus simboli.

Sanctam
ecclessiam catholicam
. Et conjungitur hic articulus precedenti.
Unde est sensus. Credo in Spiritum sanctum sanctificantem sanctam
ecclesiam catholicam. Ecclesiam appellat societatem universalem
sanctorum, ubicunque sint. Unde catholica idem est ac universalis. Et
hanc ecclesiam, id est sanctorum societatem, Spiritus sanctus
sanctificat. Unde Math, iij: «Ipse, scilicet Christus, baptizabit
vos spiritu sancto et igni»; baptizabit, id est mundabit sive
sanctificabit, Baptizare enim abluere est vel sanctificare. Et hoc
facit in Spiritu sancto et igni, scilicet divini amoris.

(Decimus
articulus simboli.)

Decimus articulus sic est: Sanctorum
communionem. Et est triplex comunio: primus sacramentorum. Et
secundum hoc est sensus: Credo sanctorum communionem, id est
sacramenta, in quibus communicant sancti, esse sanctam. Et tunc
«sanctorum» tenetur neutraliter pro sacramentis. Et quare dicuntur
sancta, ostenditur, cum subjungitur; remissionem peccatorum, que
scilicet fit in sacramentis. Secunda comunio est donorum spiritus
sancti. Unde apostolus Rom. v. b. «Karitas dei diffusa est in
cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.»

(Deinde de septem donis ex Isaia). Tertia comunio est
bonorum operum, in quibus boni comunicant sibi ad invicem. Unde de
hoc dicitur in psalmo: «particeps ego sum omnium timentium te et
custodientium mandata tua». Hec autem participatio acquiritur per
amorem, quia dum homo diligit bonum, quod in *al o* cernit, ipsum per
karitatem suum efficit (Auctoritates S. Gregorii et S. Augustini).

Prima itaque comunicatio est sacramentorum, in quibus *
comunicant, licet differenter. Nam quedam sunt comunia omnibus,
quedam quibusdam secundum exigentiam et electionem, baptismus
enim et confirmatio et eucharistia et extrema unctio
sunt cunctis comunia, penitentia vero, ordo et
conjugium sunt comunia differenter. Nam penitentia comunis est
omnibus qui peccaverunt, ordo autem ministris ecclesie, conjugium
vero volentibus nubere.
Primum igitur sacramentum est baptismus,
in quo gratia confertur in remissionem peccatorum (Textus s.
scripturae). Forma autem verborum, quibus fit baptismus, hec
est; « Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus
sancti.» Errant Sarraceni credentes, se mundati
a peccatis per lavacrum solius aque, cum aqua
sine verbo non lavet... Errant etiam
frequentantes multociens idem lavacrum, cum sicut unus Deus
est, et una fides, ita et unum sacramentum fidei...
2um
Sacramentum est sacramentum confirmationis, in quo spiritus s.
datur ad robur (Textus s. scripturae).
3um Sacramentum est
eucharistia, id est sacramentum corporis domini, quod
dicitur eucharistia, id est bona gratia, quia ibi suscipitur
ille, qui est plenus gratia et veritate (Textus s. scripturae, etiam
de sacrificio novi testamenti). Quia vero dupplicis sumus nature
compositi, scilicet ex corpore et anima, dupplicem escam et
compositam dedit nobis, constamus enim ex spiritu et corpore, et ideo
ipse Christus, Deus et homo, qui est panis vite, dedit seipsum nobis
in escam, ut ejus divinitate et humanitate nostra duplex natura
reficeretur. Unde Augustinus in libro de spiritu et anima: duo
sensus in homine sunt, unus interior, et unus exterior. Propterea
enim Deus homo factus est, ut totum hominem in se beatificaret, ut
tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio esset in
illo...
(Demonstrat non esse impossibilem conversionem
panis et vini in Corpus et sanguinem Christi ratione et
exemplo; et primo, quia Christus dixit).
Item si
natura hominis per comestionem panem et vinum et aquam potest in
corpus et sanguinem comedentis et bibentis mutare, et non sit aliud
corpus a corpore, quod prius habebat: multo magis verbum Dei, cui nil
est impossibile, potest panem et vinum supernaturaliter transmutare
in corpus suum et sanguinem, et non sunt duo, sed unum et idem
corpus. (Deinde exempla. Reducit omnia ad omnipotentiam Dei.)

Quartum sacramentum est penitentia, que est sacramentum
tam veteris quam nove legis. Est autem penitencia, ut ait
Ambrosius, mala preterita plangere et plangenda
iterum non comittere, supple: <in proposito.» Unde idem
ait; vera penitentia est a peccato recedere... Sunt autem tres partes
penitentie: contritio, confessio, et operis
satisfactio
. Est autem contritio dolor de peccatis ..
confessio est peccatorum revelatio coram sacerdote
.. (Affert rationes cum homo confiteri debeat, inter alias : Cum homo
naturaliter sibi compatiatur et parcat, non debet judicari judicio
proprio in penitentia, cum sibi parceret plus debito; unde oportet,
quod stet judicio alterius. Item, sicut delicta corporalia judicantur
per legem et judices seculi: sic peccata animarum judicari debent per
judices spirituales et legem Dei. Sed judices spirituales, qui per
legem Dei judicant, sunt sacerdotes: ergo ad sacerdotes pertinet
judicium animarum. Sed non possunt juste judicare, nisi noticiam
habeant de peccatis, nec noticiam habere possunt nisi per
confessionem delinquentium: necessaria est ergo confessio peccatorum.
Item cum sufficienter providerit sue reipublice, sicut
constituit judices manifestorum criminum. qui sint reges et
principes et constituti sub eis: ita constituit judices
peccatorum occultorum. Et quia nemo libenter confitetur illi, qu*m
scit punire ad mortem, ut ait philosophus ideo statutum est, ut judex
occultorum non puniat morte, sed injunctione penitentie, ne
aliquis timent peccatum suum confiteri. Unde sicut dicitur in libro
dicto Albuchan et in libro dicto Muslim: quia
Machometus fecit lapidari voluntarie confitentes sibi
se peccantes in fornicatione, avertit sarracenos a
confessione.
Satisfactio est emenda debita pro peccatis. Nam cum
peccatum sit injusticia, necessario exigit justificationem et
tormentum ipsius peccantis et emendam faciendam injuriam passo. Ista
satisfactio consistit in tribus, scilicet in jejunio,
oratione et eleemosyna... Sunt et multa alia opera, per
que potest satisfieri de peccatis, scilicet peregrinationes,
vigilie, discipline, et similia.
Quintum
sacramentum est extrema unctio infirmorum. Istam
unctionem inceperunt apostoli facere ante Christi
passionem Unde in evangelio Marci vi. dicitur de ipsis
apostolis: ungebant oleo multos egro*os et sanabantur. Unde
Jacobus apostolus archiepiscopus Jerosolvmitanus
statuit postea, ut hoc fieret in ecclesia, dicens in epistola sua
cap. v.: infirmatur quis...
Sextum sacramentum est ordo.
Est autem ordo sacrum signaculum, quo spiritualis
potestas traditur ordinato et officium. Ista vero potestas et
officium consistit in ministris ecclesie et maxime in sacerdotibus.
(Textus s. scripturae.)
Septimum sacramentum est matrimonium.
Est autem matrimonium sacramentum comune illis, qui fuerunt
ante legem et sub lege et sub evangelio, et diffinitur sic:
matrimonium est legitima societas sive vinculum
maris et femine in genere humano individuam vite
consuetudinem retinentem. (Demonstrat quod unica debeat esse
unius: et insurgit contra multiplicationem
uxorum et concubinarum, ut est apud Sarracenos.
Inter alia affert) i. Cor. vij: mulier potestatem sui corporis
non habet sed vir. Similiter autem et vir corporis potestatem non
habet, sed mulier. Et ideo non potest istud dare duabus
vel quatuor, sicut dicit Mahometus. (Contra
divortium)..
Quam
etiam verecundum sit et nefandum, quod aliquis dimissa uxore
sua ter, non possit eam recuperare secundum Alchoranum, nisi
prius ab alio cognoscatur, satis patet hominibus sani intellectus
inde obviantibus veritati, cum etiam ipsa mulier, que parvi
est intellectus, si sit nobilis cordis ei generosa, nullo modo
vult se submittere tali vilitati, ut ab alio per istum modum
cognoscatur...

(Undecimus articulus simboli).

Carnis
resurrectionem (textus s. scripturae) Boni immutabuntur ad gloriam
etiam quantum ad corpus, que gloria quadruplex est: claritas,
agilitas, impassibilitas, subtilitas.
Quoniam vero aliqui
sapientes Sarracenorum negant resurrectionem
corporum, ponentes beatitudinem hominis tantum in anima,
necesse est, ui ejus veritas rationibus ostendatur... Quod
autem
in errorem induxit sapientes Sarracenorum, ut
non crederent resurrectionem corporum, videtur
processisse ex Alcorano, cum ibi contineatur, quod post
resurrectionem habebunt delectationes corporales, ut delectatio cibi,
potus et coitus, que in veritate, si in alia vita essent, intellectum
a cogitatione et dilectione summi boni impedirent. Unde quia visum
est eis hoc esse inconveniens, sicut est in veritate, negaverunt
corporum resurrectionem, ponentes tantum beatitudinem hominis in
anima, non intelligentes, quod corpus humanum possit vivere sine
cibo; cum... efficietur impassibilis et immortalis, non indigebit
alimonia. Delectatio enim glorie, que influetur a Deo in anima, per
redundantiam glorificabit ipsum corpus.

(Duodecimus articulus
simboli).

Vitam eternam, suple: credo esse. Hec autem vita
eterna consistit in cognitione Dei. (Textus s. scripturae.)
Preeminentiam autem delectationum spiritualium et divinarum ad
corporales delectationes necnon et comparationem earum ad invicem
ponit Avicenna in libro de scientia divina, tractatu
ix, c. vij de promissione divina, loquens de felicitate anime.
Sapientibus theologis multo magis cupiditas fuit ad
consequendam hanc felicitatem. quam felicitatem corporalem.. Item
Algazel firmat idem in libro intentionum philosophicarum
tercio tractatu, v. c; Differt apprehensio intelligentie ab
apprehensione sensus modis multis. Apprehensa enim a sensibus sunt
corpora et accidentia, que sunt vilia et vana; apprehensa vero ab
intelligentia est quidditas universalis, eterna essentia, quam
permutari est impossibile. (Per longum integram sententiam affert.)
Eandem etiam sententiam confirmat in libro, qui dicitur, Vivificatio
scientiarum
in demonstratione, quod gloriosior et excellentior
delectationum est cognitio Dei excelsi et contemplatio vultus ejus,
et in libro, qui dicitur Trutina operum in capitulo
probationis, quid sit beatitudo ultima. Hoc idem etiam confirmat
Alpharabius in libro de auditu naturali tractatu ij.
circa finem, et in libro de intellectu. Ex hiis patet, quod
etiam apud philosophos Sarracenorum beatitudo eterna
consistit in cognitione et amore Dei, non in delectatione corporali:
(Textus s. scripturae ex novo et vet. testamento contra
Mahometum, sec. quem in cibo, potu, mulieribus,
beatitudo consistit). Quod ergo Sarraceni aliqui nituntur
probare per auctoritates evangelii, quod ibi comedetur
et bibetur, non est verum.
(In fine demonstrat poenam aeternam e
s. scriptura et rationibus. Concludit librum): Item Math. iij et Luc.
iij: veniet fortior me post me, cujus non sum dignus soluere
corrigiam calceamentorum ejus, Et infra: cujus ventilabrum in
manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit
triticum in orreum suum, paleas autem comburet igne
inextinguibili. Item Dan. xij: «Multi de hiis qui dormient in terre
pulvere, evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium, ubi
videant semper».
Explicit.






Primus articulus.




Primus
articulus.

Primus igitur articulus simboli est: Credo in
Deum patrem omnipotentem creatorem celi et terre
. Singula verba
in hoc articulo posita per ordinem exponemus. Dicit itaque: Credo
in Deum
, in quo verbo ostenditur quod fides christiana
unum tantum dicit et credit Deum esse. Et hoc probatur per
scripturas. Unde Mat. xij: «Audi Israel,
Dominus Deus tuus. Deus unus est». Et eadem auctoritas est Deutero.
V. Item Ia Cor. viij°. «Scimus quod non est ydolum in mundo
et quod nullus Deus
nisi unus» Item Eph. iiij°: «Unus dominus,
una fides, unum baptisma». Et quia totus fere mundus
unum credit esse Deum, dimissis rationibus quibus hoc probari possit,
et aliis auctoritatibus, probatio dictarum auctoritatum sufficiat ad
presens. Per hoc autem quod fides christiana unum
credit et dicit esse Deum, reprobat errorem gentilium, qui non Deum,
sed ydola adorabant. Unde Psal. (CXIII): «Simulacra
gentium argentum et aurum». Fides vero
christianorum dicit: Credo in Deum, non in Deos,
nec in aurum vel argentum vel ymaginem vel
creaturam aliquam.
Item per hoc idem tollitur error
Machometi et illorum Sarracenorum, qui Christianis
imposuerunt quod sanctam Mariam et crucem et ymaginem
sancte Virginis et alias ymagines, quas in ecclesiis ad
memoriam sanctorum formant vel pingunt. adorant tanquam Deum. Sed
fides christianorum dicit: Credo in Deum, non in
sanctam Mariam vel in sanctos, vel ipsorum ymagines. Credere
enim in Deum, est credendo ipsum amare, credendo in ipsum ire,
ei adherere et ejus membris, id est sanctis, incorporari. Sed istud
credere est tantummodo in Deum, nec in aliquam creaturam, quia nulla
creatura amanda est propter se, sed propter Deum. Unde Christiani
non credunt nisi in Deum, nec adorant nisi Deum.
Honoratur autem
sancta Maria a Christianis tamquam sancta et electa mater Christi,
secundum quod ipse est homo, et non adoratur ut Deus nec creditur
esse Deus. Et si ipsa non adoratur ut Deus nec creditur esse Deus,
multo minus ymago ejus. Dicitur autem a Christianis mater Dei (licet
ipse ante eam fuerit et ipsam creaverit) eo modo, quo aliquis dicitur
filius matris sue, cum tamen non sit ab ea genitus nisi secundum
carnem. Et hoc est, quia homo est una persona constans ex corpore et
anima: eodem modo Christus Deus et homo, cum sit una persona,
constans ex divina natura et humana: dicitur beata Virgo mater filii
Dei, quia Christus ex ipsa natus est secundum humanam naturam
divinitati ejus unitam, cum tamen ex ipsa Virgine Maria non acceperit
nisi carnem.
De cruce autem et ymaginibus est sciendum quod
Christiani ea non adorant ut Deum, sed venerantur, non propter se,
sed quia sunt quedam recordationes beneficiorum Christi per que
salvati sumus. Unde videntes crucem et alias Christi ymagines
excitamur ad gratiarum actionem pro perceptis beneficiis; videntes
autem sanctorum ymagines provocamur ad eorum imitationem, qui fide et
obediencia et passionum longanimitate Deum promeruerunt habere amicum
et ejus gloriam sunt adepti. Sunt enim quasi quedam scripture
simplicium, qui litteras nesciunt. Sicut enim scripture reducunt
sapientibus ad memoriam ea, que sunt preterita: sic crux et ymagines
quasi quedam scripture ad memoriam reducunt simplicibus et
ydiotis beneficia Dei et magnalia operum et virtutes, que
aliquando audierunt a sapientibus de domino Jhesu et sancta
Maria et aliis sanctis .. (Affert sententiam Johannis
Damasceni
)... Quapropter multotiens non secundum mentem habentes
domini passionem, ymaginis Christi crucifixionem videntes et
salutaris passionis in rememorationem venientes, procedentes adoramus
non materiam, sed ymaginem, cum similiter et Dei genitricis ymaginis
non materiam sed figuram adoramus. Honor enim, qui est ad ipsam, ad
eum qui est ex ipsa incarnatus est, reducitur. Similiter et sanctorum
certamina erigentia nos ad fortitudinem et imitacionem et zelum
veritatis eorum et gloriam Dei, quia honor, qui exhibetur sanctis,
demonstrat benivolentiam conservorum, quam habent ad comunem
dominum...
Ostensa igitur unitate divine essentie, sequitur ut
ostendatur in ea etiam trinitas personarum. Et hoc potest ostendi
primo per auctoritates, quia probatio auctoritatis in hac materia
fortior est et certior fidelibus. Deinde rationibus et
similitudinibus. Sciendum est autem in principio, quod loqui de
trinitate difficillimum est, eo quod supra intellectum non solum
humanum, verum etiam angelicum secundum quod prophete et sancti
testantur... Et ideo, cum libri sancti sint a Deo, et Deus in libris
suis per prophetas et apostolos et in Evangelio se unum esse
in essentia et trinum in personis dicat, magis credendum est
sibi de se per libros suos quam alicui, quamvis perfecte intelligi
non possit, sicut etiam cuilibet homini veridico magis creditur de
seipso, quam alii de eo. Verum quia auctoritates sacrorum librorum
non omnes recipiunt sapientes, tam fideles comuniter quam infideles
rationibus acquiescunt, rationes aliquas post auctoritates ad
ostensionem sancte trinitatis in medium proponemus.

Probatio
trinitatis per auctoritates.
(Sequuntur auctoritates e novo et
veteri testamento).
Probatio trinitatis per rationes.


(Sequuntur rationes) Numerus ternarius est numerus
omnis rei el figurat trinitatem rerum. Nos vero non extraximus
hunc numerum ni si ex natura..
Et philosophi intellexerunt primam
causam manantem ab eterno. Sed quia non intellexerunt emanationem
ejus per modum predictum, erraverunt multi ex ipsis et dixerunt,
mundum esse eternum, tamen creatum, a prima causa. Ponere autem
mundum creatum et eternum importat oppositionem, cum creatum non
possit intelligi nisi habens principium, nec eternum proprie, nisi
carens principio. Unde cum mundus sit creatus et creatum omne habeat
principium, impossibile est ipsum ab eterno fuisse.
(Ratio tertia
pro fundamento habet): Bonum est diffusivum sui. (Ratio 4.°): in Deo
est potentia, sapientia et voluntas. (Ratio 5ta pro fundamento habet
tres causas): efficientem, formalem sive exemplarem, et finalem.
(Ratio sexta): Ponamus unum hominem esse episcopum, medicum et
magistrum. Episcopus est homo, medicus est homo; magister est homo,
non tamen tres homines, sed unus homo, una natura, una
essentia... Similiter dicimus et credimus, quod in Deo sunt iij
persone, scilicet pater et filius et spiritus sanctus, et quod pater
est Deus. filius est Deus, spiritus sanctus est Deus, non tamen tres
Dii etc.

Probatio trinitatis per similitudines.


(Solitae, sunt, scil. sol et lux, ignis lux, calor etc:
Deinde primum articulum explicat, affert antiquos ut Mercurium,
Macrobium, Platonem, Trimegistum, id est magnum Hermen, Aristotelem
in libro de causis. Ad «omnipotentem» scribit): Quod autem dicitur
ab aliquibus, Deus non potest peccare, ergo non potest omnia, non est
objectio, quia posse peccare non est posse, sed potius deficere. (Ad
«creatorem caeli et terre»): expresse dicitur, quod Deus creaturas
condidit... et quod ipsa creatura inicium habuit contra illos, qui
dicunt, quod mundus est ab eterno, quod non est intelligibile, scil.
ut aliquid sit creatum et eternum. Eternum enim de sua ratione caret
principio. Creatum vero quodlibet de sua ratione principium
sumpsit,que duo propter


sui oppositionem eidem convenire non
possunt... Ceterum si mundus ab eterno fuisset, verisimile est, quod
illi qui gesta antiqua scripserunt, scripsissent utique vel ab aliis
scripta memorassent gesta vel facta, que a multis milibus annorum
in mundo (contigerunt o) eontigerunt. Sed nos non invenimus
aliquod scriptum in quo memoria sit de aliis antiquitatibus, nisi de
hiis tantum, que a vj milibus annorum et cccclvj annorum
contigerunt... (Deinde probat, Deum non esse auctorem peccati, et
quidem e similitudinibus solitis de claudicatione et caecitate).