martes, 17 de marzo de 2020

XXIX. Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

XXIX. 

Perg. n. 602. Alfon.I.Dic. 1191.

Manifestum sit presentibus atque futuris quod ego
Ildefonsus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone marchio Provincie dono laudo et concedo vobis Petro Amilau et Roberto fratribus et Boneto atque Bernardo de Ulmeto et Stephano atque Gocelmo de Concorello Raimundo Ademari Raimundo de Mirabeto Michaeli de Gras Bonatono de Montesono Petro de Sanz Guillelmo de Portes et Raimundo Petri atque Arnaldo Johannis et vestris in perpetuum locum illud quod est in finibus de Belsa ad extrahendam inde menam argenti et omnia alia loca in quibus maneriam argenti poteritis invenire in toto regno meo circa que loca tam de Belsa quam alia possitis facere sive construere castrum et villam sive molendinos quoscumque ibi facere volueritis que omnia cum introitibus et exitibus suis cum aquis pascuis silvis et nemoribus et cum hominibus et feminabus (se lee femiuabus) qui ibi stare vel populare venerint et cum omnibus que in prefixis locis adquirere sive comperare poteritis in sana pace habeatis teneatis possideatis et expletetis vos et vestri in perpetuum per me et per successores meos ad fidelitatem meam et meorum secundum consuetudinem Barchinone. Retineo vero ad meum dominium furnos justicias et senioraticum. Supradicta autem omnia dono vobis et vestris tali conventu quod de omni argento quod exierit de ipsis menis (minas de plata) sive maneris donetis michi et meis in perpetuum decimum fideliter et de unoquoque molendino annuatim II solidos jacenses et de nemore in unoquoque opere XII denarios. Concedo etiam et per presentem scripturam confirmo quod vos superius scripti et nominati qui fueritis habitatores sive populatores in prefixis locis non detis leudam in omni terra mea nec faciatis ostem neque cavalcatam. Hoc siquidem donativum dono laudo atque concedo vobis et vestris in perpetuum et per presentem scripturam corroboro esse firmum atque duraturum. Estat recognitum inter vos quod unusquisque vestrum habet in hoc donativo sextam decimam partem exceptis Stephano de Concorello et Raimundo de Miraveto quorum uterque habet in hoc II sextas decimas partes. Data apud Montem-Sonum mense decembris era MCCXXVIIII. - Sig+num Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui hoc laudo et firmo. - Hujus rei testes dominus Pelegrinus de Castro-Arzol Artaldus de Alagone domini regis alferiz Berenguer de Enteza senior ipsius civitatis per manum domini regis Raimundus de Castelazol episcopus in Cesaraugusta F. Rodrici in Calatajub et in Darocha Michael de Vilamazan in Epila P. Cornel in Exea et in Uno Castro Eximinus Cornei in Oscha Eximinus de Lusia in Lusia suprascriptus Pelegrinus in Barbastro. - Sig+num Guillelmi de Corrone scriptoris infantis Petri qui hoc scripsit precepto domini regis patris sui cum literis dampnatis in linea XIIII die et anno quo supra.


XXVIII. Perg. n. 597, Alfon.I. Agosto 1191.

XXVIII. 

Perg. n. 597, Alfon.I. Agosto 1191.

Hec est
concordia condivisionis quam faciunt dominus Ildefonsus rex Aragonis comite Barchinone et marchio Provincie et Ermengaudus comes Urgelli de omnibus castellis et honoribus Poncii de Capraria tam de illis que habet in tota Catalonia et in Ripacurcia quam in toto comitatu Urgellensi quandocumque illos Deo dante adquirere poterint.
Conveniunt namque ita
dividere et distribuere inter se predicta castra et honores et hoc modo quod dominus rex Ildefonsus habeat et retineat sibi et omnibus successoribus suis in perpetuum quemcumquem honorem et castra ipse Poncius habet aut habere debet ultra Cervariam in tota Catalonia cum omnibus terminis et pertinenciis suis et habeat ac retineat sibi et suis in perpetuum castrum de Pinana castrum de Zofana castrum de Fenestris castrum de Bello-Monte (en dos líneas, Bellmunt, Belmonte) et castrum de Fedeto cum universis pertinenciis eorum necnon totum honorem quem habet ultra aquam de Nucaria (río Noguera) exceptis Casserris Pinciano et Podio-Rubeo que sunt propia alodia ipsius comitis et etiam retineat sibi omnem feudum quod ipse Poncius per illum tenebat. Habeat siquidem et retineat sibi et suis successoribus comes Urgellensis in perpetuum castrum quod nuncupatur Sanctum Jachobum et Artessam et Mama-Castrum et Ager et Castilionem de Balagerio et castrum de Oss et castrum de Monte-Sor quod penitus diruatur set expleta et dominicaturas habeat et retineat sibi et Ivarcium cum omnibus directis et pertinenciis suis et etiam omne feudum quod ipse Poncius per eum tenebat. Promitit itaque lldefonsus rex et convenit predicto comiti bona fide et sine enganno quod qualicumque racioue et fortuna aliquod predictorum castrorum vel omnia castra eidem comiti assignata in manu sua et in potestate deveniret vel devenirent ei sine aliqua retencione et interdiccione reddat atque tradat vel cui ipse mandaverit. Similiter promittit predictus comes predicto domino regi bona fide et sine enganno quod qualicumque racione et fortuna aliquod castrum vel omnia castra predicta eidem regi consignata deveniret vel devenirent in manu sua et in potestate et sine aliqua retencione et interdiccione reddat atque tradat vel cui ipse mandaverit. Ut hec autem omnia predicta firmius teneantur et observentur prout superius dictum est jurant ex parte regis tactis sacrosanctis evangeliis Arnaldus de Avinione et Bernardus de Belestar ex parte vero comitis jurant tactis sacrosanctis evangeliis Gombaldus de Ribellis et Arnaldus de Pratello. Data apud Ilerdam mense augusti anno Domini MCXCI. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Sig+num comitis Urgellensis. - Signum + Johannis de Berache domini regis notarii qui hoc scripsit mense et anno quo supra.


xxix-perg-602-alfonso-i-dic-1191-belsa-bielsa