sábado, 23 de mayo de 2020

XXXIX. Perg.n°355. Pedro 1. 1° mar. 1209.


XXXIX.
Perg.n°355. Pedro 1. 1° mar. 1209.

Hoc est
translatum fideliter factum a quodam translato sic se habente.
- Sit notum cunctis quod hoc est
translatum fideliter et bene factum de instrumento quod sic habetur.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod nos
Petrus Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone quia homines Acrimontis (Agramunt) diligere proponimus et quadam specialitate dileccionis pro aliis honorare atendentes fidelitatem et devotionem quam erga dominos suos semper habuisse noscuntur et sperantes eos nobis et nostris eandem perpetuo impensuros: idcirco corde bono et animo volenti per nos et nostros omnes laudamus concedimus et confirmamus vobis universis hominibus Acrimontis ibidem habitantibus et habitaturis tam majoribus quam minoribus omnique progeniei et posteritati vestre in perpetuum omnes libertates franchitates et immunitates concessiones etiam universas vobis ab Ermengaudo comite Urgelli et aliis dominis Acrimontis et eorum predecessoribus concessas atque indultas sicut in instrumentis ab eisdem confectis melius et plenius continetur: promittentes per nos et nostros quod numquam contra eas veniamus aut venire aliqua ratione vel occasione aliqua permitamus eas vobis semper illesas servaturi et ratas et firmissimas habituri. Preterea deffendentes nunc et semper vos tanquam nostros proprios homines et vassallos fideles et omnia bona vestra ubique fideliter protegentes enfranchimus vos et posteros vestros et franchos et liberos facimus per secula cuncta ab omni redemptione cujuslibet hostis et cavalcate et ab omni leuda pedatico portatico usaticho passaticho tolta et consuetudine novis ac veteribus constitutis et constituendis per totum comitatum Urgelli et per totam terram totius dominationis nostro ita quod de rebus aut de mercibus vestris in predicto comitatu vel in toto Aragone et Catalonia in mari et in terra et in stagno atque in aquadulci ubique non detis neque dare teneamini nunquam aliquid de predictis a quibus vos enfranchimus. Mandantes firmiter quod nullus homo noster seu alienus de gratia nostra confidens audeat aliquid de predictis exigere a vobis de rebus aut mercibus vestris vel ad ea aut eorum aliquid dandum faciendum vel solvendum compellere aut distringere ullo modo. Convenimus etiam vobis quod monetam acrimontensam non mutemus nec viciemus nec mutari nec viciari sinamus in aliquo nec cudamus nec cudi permittamus unquam quandiu nobis fuerit vita comes nisi sub ea lege et pondere in quibus modo eam consistere constat ac mandamus: precipientes firmiter et districte quod nemo sit ausus in aliquo loco totius dominationis nostre aliquem hominem Acrimontis aut res vel merces vestras quaslibet pignorare marchare impedire vel detinere pro alieno debito vel delicto nisi ille cujus res fuerint pignorate principalis debitor per se aut pro aliis fidejussor fuerit manifestus. In his etiam duobus casibus nullus vos vestri quemlibet vel aliquem ex vobis molestare atemptet nisi prius in antea fuerit inde in curia Acrimontis manifesta fatiga directi. Damus etiam vobis ut liceat semper libere actipere vobis in pignus et emere et adquirere quolibet alio modo castella et possessiones quaslibet militum et aliorum hominum in toto comitatu Urgelli ubicumque potueritis et volueritis. Ad judicium autem majoris firmitatis juramus nos Guillelmus Raimundi senescalcus et Guillelmus de Claris-Vallibus hec vobis predictis mandato domini regis et super anima ipsius et in ipsius presencia quod predicta omnia vobis prenominatis et vestris semper servabuntur illesa tactis a nobis corporaliter sacrosanctis quatuor evangeliis: quicumque autem contra hanc cartam venire presumeret iram nostram et indignationem semper habeat et insuper a nobis dampno illato prius in duplum plenarie restituto in mille morabatinis a nobis sine aliquo remedio puniretur. Data apud Acrimonte kalendas martii anno Dominice incarnationis MCC nono per manum Ferrarii notarii nostri et mandato ejus scripta cum literis emmendatis in linea decima.
- Signum +
Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Ttestes hujus rei sunt Guillelmus vicecomes Cardone R. de Montecatano R. Fulchonis R. Gaucerani Garcias Romei Blaschus Romei Sanccius de Antillone Ancennarius Pardi Martinus de Caneto Ato Oreilla Ato de Foces P. Sesse Assallitus de Gudal P. de Alcalano Guillielmus de Cerveillone P. de Podioviridi G. de Podioviridi Berenguer de Petramola Hugo de Turrerubea G. de Petraalta B. de Belloc majordomus Bertrandus de Belloc et multi alii. - Ego Matheus scriptor Acrimontis hoc translatavi ipsius loco pro mandato probi hominibus Acrimontem et hoc sig+Núm fecit in anno Domini MCCXI octavo kalendas marcii coram a. scriba et levita in Acrimonte. - Sig+num Bernardus scriptor postquam recessit in Acrimontem de Ilerda hunc translatum fecit. - Sig+num Raimundi de Ulmo notarii in Barchinona qui hoc scripsit translatum cum literis suprapositis in linea nona XI kalendas februarii anno Domini MCC nono decimo.



XXXVIII. Perg. n. 298, Pedro I. 7 ag. 1208.


XXXVIII.
Perg. n. 298, Pedro I. 7 ag. 1208.
Regibus et principibus terre pre cunctis filiis hominum expedire dinoscitur subjectos sibi populos diligere multipliciter et fovere et eos in jure et justicia toto studio gubernare et ab eis impressiones quaslibet et gravamina penitus removere. Quapropter in Christi nomine sit notum cunctis presentibus et futuris quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum et comes Barchinone attendentes et benigne ac diligentius considerantes expensas multas et grandia tedia et gravamina que vos homines nostri de villa de Calatajub et de aldeis multis modis habuistis hactenus et sustinuistis sepius super serviciis que nobis et senioribus hucusque fecistis: idcirco hec omnia mala a vobis et a tota generatione vestra in perpetuum removere curamus et vobiscum et cum successoribus vestris per nos et successores nostros corde bono et volenti animo taliter convenimus et vos omnes majores et minores tam de villa quam de aldeis omnibus per vos et successores vestros nobiscum ad hanc convenientiam et compositionem perpetuam non coacti sed libentes et voluntarii venitis suplicando et manum etiam nostram humiliter in generali concilio osculando ut ab hac hora in antea vos et omnis posteritas et generatio vestra donetis nobis et successoribus nostris semper vel cui nos mandaverimus quinquaginta milia solidos solvendo eos integre et in pace annuatim de festo sancti Michaelis usque ad festum proximi sequentis sancti Martini. Hanc autem sumam pecunie annis singulis in predicto termino sine expensa nostra et diminutione aliqua pacifice persolventes nobis vel mandatario nostro neque illa quatuor millia solidorum que seniori dare solebatis neque cenas aliquas neque earum redemptiones neque aliquid quod dici vel intelligi possit nobis seniori merino repositario majoridomus vel eorum hominibus vel alicui alii persone unquam de cetero donetis aut dare teneamini ullo modo aut facere preter ostes et cavaleatas et justicias et calonias omnes quas ultra prenominatum avere in vobis omnibus et posteris vestris nobis et nostris posteris retinemus: sed hoc complendo et faciendo ut dictum est sitis vos et successores vestri semper franchi et liberi et immunes et quieti ac penitus alieni ab omni alio servicio et demanda et exactione regali ita quod neque nos neque successores nostri neque aliquis per nos vobis aut filiis vestris aut generationi vestre plus hiis possit vel audeat aliquando querere vel demandare aliquo modo vel aliqua ratione vel causa. Preterea volumus statuimus et mandamus ut in his L milibus solidis solvendis vos et omnes qui inter vos sunt de villa et de aldeis vel erint donent et dare teneantur secundum totum mobile et inmobile quod habuerint usque ad mille morabatinos et infra mille morabatinos prout fideliter et legaliter ab illis octo qui stabiliti sint et erunt per juramentum crucis et sanctorum Evangeliorum bona fide fuerit computatum et scriptum. Preterea statuimus quod nullus vestrum de hoc quod habuerit quicquid sit hereditas vel avere ultra valens mille morabatinos nichil donet in paga pecunie supradicte aut illud possit aliquando computari. Item promittimus vobis omnibus et vestris ut nullum franchum vel infanzonem cum carta vel sine carta ex hiis qui vobiscum nobis serviunt aut servire debent inter vos deinceps faciemus. Item volumus et statuimus ut quiqui inter vos de villa et de aldeis steterint parati cum caballo et armis completis de fuste et ferro ad nostram cognitionem vel illius quem nos mandaverimus sin franchi et quieti ita quod hoc quod illi qui sic parati steterint dare debuerint secundum justum et rationabile computum cadat et exidatur de hiis nostris L milibus solidis quos nobis dare tenemini annuatim. Quiquis autem de militibus istis qui inter vos sint vel erint caballum suum dare vel vendere vel de eo se desexire voluerit faciat hoc scire justicie judici et alcaldis de Calatajub et deinde si de equo se desexierit vel equus aliquo casu mortuus fuerit vel affollatus et infra XXX dies sequentes alium non emerit vel habere non curaverit donet cum aliis et non sit franchus nec aliquatenus excusatus. Item quecumque persona sublimis vel infima in Calatajub vel ejus aldeis alicubi aliquod rejalencum tenuerit vel peitet cum aliis secundum quod illud rejalencum valuerit vel ipsum ex toto dimittat vel vos supradicti possitis illud propria auctoritate ubicumque sit in universis terminis vestris libere et sine metu aliquo emparare. Item statuimus quod nullus ex vobis pignoretur neque domus sua signari possit vel res sue alique pignorari vel emparari ex quo illud quod super eum jactatum fuerit et computatum ad solutionem predictorum L milium solidorum habuerit traditum et solutum. Sciendum est etiam quod cum nos in persona propria ad aliquam aldeyam de Calatajub venire contingent illa aldeya nobis et curie nostre faciat et exhibeat nostrum opus: ita tamen quod si illa bene per se hoc facere et complere nequerit demus et assignemus ei in succursum expensarum quas in nobis fecerit tot de aliis aldeis sibi vicinis quod bene et sine gravamine missiones et expensas cene nostre valeat sustinere. Quicumque autem in aliquo contra hanc cartam nostram venire atemptaverit iram Dei omnipotentis et gloriose virginis Marie omniumque sanctorum incurrat et a comunione corporis et sanguinis Christi alienus penitus fiat et extorris et cum Juda traditore partem habeat et pena Datan et Abiron a Domino puniatur: et ne pena temporalis ei dessit nostrum et successorum nostrorum se sciat perpetuum inimicum et prius amissione rerum suarum a nobis tamquam traditorem graviter sine aliquo remedio puniendum. Datum Calatajub VII idus augusti era MCCXL sexta per manum Ferrarii notarii nostri. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinonensis.
- Testes hujus rei sunt comes Sancius Eximinus
Cornelii Martinus Ferrandi frater Aimericus comendator domus militie de Cesaraugusta Garcias Romei Michael de Lusia P. Sesse Marchesius de Busca B. de Almenar P. Gonzalbo de Nadal Poncius de Eril P. Navarcos P. Liverro P. justicia Tirasone P. Guterriz majordomus Garcias Guterriz Didacus Ferrandi Didacus Garcie Matheus merinus et justicia Tirasone. - Ego Ferrarius notarius domini regis Aragonum et comitis Barchinonensis.