sábado, 23 de mayo de 2020

LI. Reg.n° 11.fol.193.13 feb. 1260.


LI.
Reg.n° 11.fol.193.13 feb. 1260.

Per nos et nostros damus et concedimus vobis universis et singulis populatoribus
Cocentaine presentibus et futuris et vestris imperpetuum per alodium franchum et liberum ortum qui fuit Romei Martini militis et ortum qui fuit den Camarasa et quem tenet Dogor sarracenus et ortum qui fuit de Juayns Esquerdo et illum ortum qui fuit Eximini Petri de Ortis et ortum qui fuit Luppi Oxovar qui omnes sunt infra ravallum sarracenorum Cocentaine et villam Cocentaine et omnes etiam plateas que infra dictum ravallum et dictam villam sunt exceptis operatoriis furnis ad construendum et editicandum ibi domos et almudino nostro. Quas domos habeatis vos et vestri imperpetuum teneatis possideatis et expletetis ad dandum vendendum impignorandum alienandum et ad omnes vestras vestrorumque voluntates inde libere perpetuo faciendas exceptis militibus sanctis clericis et personis religiosis. Predictam itaque donacionem et concessionem vobis facimus sub hac forma quod predicta non possitis vendere nec alienare hinc ad decem annos primos venturos. Datum Denie idus februarii anno Domini MCCLX°.



L. Reg.n.10.fol.59.6 abr. 1258.


L.
Reg.n.10.fol.59.6 abr. 1258.

Quod nos
Jacobus etc. volentes vobis fidelibus nostris hominibus de Verdun gratiam facere specialem ut possitis de bono in melius augmentari ideo per nos et nostros damus vobis et vestris successoribus et dicte ville de Verdun imperpetuum pro aldeis loca illa que dicuntur La Parola Castellilbo Albes et Navasques (Navascués) cum omnibus terminis et pertinentiis suis ita quod dicta loca populetis et melioretis ad utilitatem nostram et vestram et quod semper ipsa loca sint aldee et annexe dicte ville de Verdun et omnes homines qui ibi habitaverint serviant nobis et nostris vobiscum insimul in omnibus quibus nobis vel nostris tenebimini deservire. Mandantes senioribus majoribusdomus et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod contra predicta non veniant nec aliquem venire permittant. Data Dertuse VIII idus aprilis anno Domini MCCL octavo.
Navascués (Navarra)