sábado, 23 de mayo de 2020

LIII. Reg.n.11.fol.197.29 mar.1261.


LIII.
Reg.n.11.fol.197.29 mar.1261.

Quod nos
Jacobus Dei gratia etc. per nos et nostros concedimus et confirmamus vobis universis et singulis populatoribus et heredibus terminorum de Palma et de Borron et vestris imperpetuum domos quas habetis in dictis terminis ad quartum vel ad tercium censum: que omnia habeatis possideatis prout date et terminate fuerunt vobis per divisores nostros cum introitibus exitibus afrontacionibus et suis pertinenciis universis a celo in abissum ad dandum vendendum alienandum et ad omnes vestras vestrorumque voluntates cui et quibus volueritis perpetuo faciendas exceptis militibus sanctis et (peosonis) personis religiosis salvis tamen nobis et nostris imperpetuum dicta quarta parte omnium fructuum dictarum hereditatum et censu predicto dominio laudimio et fatica. Data Valencie IIII calendas (1) anno Domini MCCLX primo.

(1) Aun cuando la fecha de este documento no expresa el mes, debe tenerse presente, sin embargo, que está en medio de otros que corresponden al de marzo.

https://www.lovevalencia.com/el-palmar.html ??

LII. Reg.n°11.fol.188.2 may. 1260.


LII.
Reg.n°11.fol.188.2 may. 1260.

Viso
instrumento a domino lldefonso rege Aragonum quondam avo nostro donacionis et franchitatis facto tune temporis populatoribus qui tunc populabant in Almacelles
et eorum successoribus imperpetuum in quo quidem instrumento continetur quod dicti
populatores presentes et futuri de Almacelles haberent et possiderent franche et libere omnes hereditates et possessiones suas et quod darent eidem et suis successoribus quolibet anno in festo sancti Michaelis centum kaficia bladi in loco predicto de Almacelles scilicet terciam partem frumenti et terciam partem ordei et terciam partem de avena: volentes predictam donacionem et franchitatem in omnibus et per omnia observare ideoque per nos et nostros laudamus et concedimus et confirmamus vobis universis et singulis hominibus de Almacelles presentibus et futuris imperpetuum donacionem et franquitatem a dicto domino lldefonso rege Aragonum quondam avo nostro factam predecessoribus vestris et vobis ac vestris successoribus ita quod omnes hereditates et possessiones vestras et bona habeatis semper vos et vestri et possideatis franche et libere sic quod non donetis nec dare teneamini unquam aliquo tempore vos vel vestri nobis vel nostris aliquam questiam sive peytam nec teneamini etiam nobis vel nostris dare cenam nisi nos personaliter vel successores fuerimus in Almacelles et tunc donetis nobis et successori nostro qui ibi personaliter fuerit et familie nostre sive ejus cenam et solvatis ac donetis semper predicta C kaficia bladi quolibet anno prout superius continetur abbatisse et conventui monasterii sancti Ilarii. Retinemus tamen nobis in perpetuo quod si nos vel nostri fecerimus vel fieri mandaverimus exercitum vel cavalcatam teneamini vos et vestri ire in dictum exercitum et cavalcatam quandocumque et quocienscumque vos et vestri a nobis vel nostris inde fueritis requisiti: et si forte nolueritis ire in dictum exercitum et cavalcatam et volueritis vos inde redimere pro pecunia possitis remanere et componere inde nobiscum et cum nostris sufficienter et dare peccuniam inde nobis et nostris pro redempcione. Mandantes etc. Data IlerdeIII nonas madii anno Domini MCCLX.