domingo, 24 de mayo de 2020

N. 7. Diversorum 4. Ferdinandi II. n. 3548. fól. 199.


N. 7.
Diversorum 4. Ferdinandi II. n. 3548. fól. 199.

Petri Michaelis Carbonelli.

Nos Ferdinandus etc. Volentes vos dilectum et fidelem Scribam nostrum ac tenentem claves nostri Archivi in Civitate Barchinone Petrum Michaelem Carbonellum favore et libertate prossequi infrascripta qua scimus vos pro moderatione vestra non nisi ad necessitatem et temperate usurum. Presentium tenore et de nostri certa scientia et consulto concedimos vobis et permittimus quod quocienscumque et quandocumque volueritis pro negociis vestris aut tempore insalubritatis aeris seu pestis in dicta civitati quem Deus avertat liceat vobis a dicta civitate quam longius volueritis excedere et quantum fuerit vobis necessarium morari dum tamen in discessu vestro claves ipsius Archivi relinquatis Protonotario nostro vel eius locumtenenti aut alicui ex Scribis mandati et in casu eorum absentie Magistro rationali Cathalonie vel eius locumtenenti aut alicui ex scribis officii eiusdem qui si interim exquirendum aliquid sit in dicto officio curie nostre nesessarium aut parti alicui private exquirat et fungatur officio vestro. Et in his absenciis vestris pro presente et serviente a dicto protonotario et Scriba porcionis domus nostre habeamini et fiat vobis computum et solucio quitacionis vestre si tanquam non recessissetis ordinationibus aut pragmaticis sanctionibus si que forte essent que absenciam vestram prohiberent super quibus pro hac vice dispensamus in aliquo non obstantibus. Mandantes dictis protonotario et Scribe porcionis universisque et singulis officialibus nostris maioribus aut minoribus ad quos spectet quod nostram huiusmodi provisionem et singula in ea contenta ad unguem teneant et inviolabiliter observent quoniam hec est voluntas nostra. In cuius rei testimonium presentem fieri jussimus nostro comuni sigillo a dorso munitam. Data in nostra civitate Tirassone die tertio mensis marcii anno a nativitate Domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto. (1484)
Yo el Rey.
Dominus Rex mandavit michi Gaspari Darinyo visa per thesaurarium generalem et locumtenentem conservatoris generalis.
P.



N. 6. Itinerum 4. Infantis Ferdinandi, Locumtenentie Joannis II. n. 3518, fól. 80 y 81.

N. 6. 
Itinerum 4. Infantis Ferdinandi,
Locumtenentie Joannis II. n. 3518,
fól. 80 y 81.

Después de copiar íntegra y exactamente el documento precedente, pone a su pie la confirmación que se sigue.

Et nos Ferdinandus eadem gratia Rex Castelle Legionis Sicilie etc. visa carta paternaRegia et contentis in ea moti eisdem respectibus quibus dictus Serenissimus dominus Rex genitor noster motus extitit in concedendo tenore presentium deque nostra certa scientia et expresse cartam preinsertam ac omnia et singula in eadem contenta laudamus approbamus ratifficamus et confirmamus ac de novo concedimus nostreque laudationis aprobationis ratifficacionis et confirmationis ac nove concessionis munimine roboramus in quorum testimonium presentem fieri jussimus sigillo gubernationis nostre generalis quo antequam ad apicem horum Regnorum assumpti essemus utebamur cum alia nondum fabricata fuit inpendenti munitam. Datum in Civitate de Xerez die XXIII mensis octobris anno a nativitate Domini MCCCCLXXVII Regnorum nostrorum videlicet Castelle et Legionis anno quarto Sicilievero decimo.

Yo el Rey.

Dominus Rex et primogenitus mandavit michi Gaspari Darinyo visa per Gabrielem Sanchez Locumtenentem generalis Thesaurarii et Jo. Danchias pro conservatore generali.
P.

Documento 7