sábado, 30 de mayo de 2020

LXIII. Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.


LXIII.
Reg.n°44, fol.193.7 dic.1230.

Noverint universi quod
probihomines et habitatores in Corbaria nobis Petro Dei gratia etc. humiliter ostenderunt quod illustris dominus Jacobus felicis recordacionis Dei gratia quondam rex Aragonis pater noster enfranquivit et francos et liberos et inmunes fecit universos et singulos populatores de Corbaria presentes atque futuros per totum regnum
Valencie
ab omni leuda portatico sive pedagio ita quod imperpetuum non teneantur de mercibus suis aliquibus quas portarent seu portari facerent per dictum regnum alicui dare vel solvere aliquod pedagium portaticum sive leudam sed essent inde liberi perpetuo ac immunes de dicto privilegio cum carta publica ac sigillo majori dicti domini regis apendicio sigillata nobis fidem plenariam facientes atque devotissime supplicantes quatenus eisdem confirmare dictum privilegium dignaremur. Cum igitur nos investigari fecerimus veritatem in villis ac locis nostris regni prefati Valencie an dicti homines de Corbaria usi essent et usque ad que tempora dicto privilegio libertatis et nobis certo certius sit compertum quod dicti populatores usi sunt et fuerunt privilegio memorato usque ad mortem vel quasi genitoris nostri prefati: ad supplicacionem igitur eorum aures nostras benigniter inclinantes cum hac presenti carta nostra ex certa ciencia laudamus concedimus et confirmamus predictis populatoribus de Corbaria presentibus et futuris privilegium memoratum a dicto domino patre nostro eisdem concessum ac datum immunitatis ac libertatis predicte prout in predicto privilegio dicti domini patris nostri melius et plenius continetur: mandantes universis ac singulis bajulis justiciis judicibus procuratoribus et aliis officialibus nostris regni prefati presentibus et futuris quod predictis populatoribus de Corbaria presentibus et futuris hanc presentis nostre confirmacionis cartam et gratiam inviolabiliter observent et ab aliis faciant observari. Data Valencie VI idus decembris (1). - Petrus Marchesii.
(1) No cita año, pero el del documento que le precede es
MCCLXXX.

LXII. Reg.n°42, fol.137.12 set.1279.


LXII.
Reg.n°42, fol.137.12 set.1279.

Fidelibus suis universis
sarracenis in fronteria de Castilla et de Biar constitutis ad quos presens litera pervenerit salutem et gratiam. Significamus vobis quod si venire volueritis ad populandum apud Villam Regalem sita satis prope villam de Burriana placebit nobis et ibidem de domibus et hereditatibus que ibi vacant vobis dare faciemus: nos enim vos ad dictam villam veniendo assecuramus cum omnibus bonis vestris. Datum Valencie II idus septembris. - R. Escorna (1: Los documentos anteriores a este llevan en el registro la fecha del año MCCLXXIX.).