lunes, 1 de junio de 2020

XCI. Reg.n.1895, fol. 160. 4 feb. 1389.


XCI.
Reg.n.1895, fol. 160. 4 feb. 1389.
Johannes Dei gratia rex Aragonum etc. Fidelibus nostris Petro de Sancto Martino legum doctori Raymundo de La Via in legibus licenciato et Bernardo Strucii civi civitatis Gerunde salutem et graciam. Ecce quod nos pro sedandis et vitandis scandalis atque dampnis que de facili sequi possent et jam alias sequta fuere edocente experiencia manifesta rei publice civitatis predicte pretextu eleccionis consiliariorum ipsius civitatis duximus providendum quod in et de illis octuaginta personis que juxta privilegium civitatis predicte faciunt ejus consilium generale et de numero earum sint et esse debeant habeant atque possint viginti septem ydonee persone eligende ex utentibus officiis seu arte mecanica in civitate predicta scilicet ex quolibet officio civitatis jam dicte ille persone que juxta compartimentum inde fiendum convenerint seu contingerint eidem prout hec et plura alia in carta per nos de premissis concessa nostroque sigillo pendenti munita data ut infra lacius sunt contenta. Quamobrem de vestri industria legalitate et prudencia plenarie confidentes volumus vobisque insimul aut duobus ex vobis casu quo contingat unum vestium supra premissis et circa ea nolle aut non posse modo aliquo intendere seu vacare dicimus comittimus et mandamus quatenus investigetis et exquisitis viis et modis qui necessarii fuerint circa ista distingatis nominetis et in scriptis redigatis seu redigi faciatis ut eterne memorie comendetur quot persone eligi debeant atque possint ex quolibet officio civitatis predicte que sint de manu minori juxta privilegii jam alias inde facti seriem et tenorem usque ad complementum viginti septem personarum predictarum prout juxta vestras bonas consciencias inveneritis faciendum. Nos enim comittenles vobis et duobus vestrum sub forma predicta super predictis aut incidentibus dependentibus et emergentibus ex eisdem cum presenti plenarie vices nostras distinccionem ipsam nominationem et redaccionem in scriptis sic fiendam laudamus et approbamus ac servari ex tunc volumus et jubemus serie cum eadem. Data in villa Montissoni quarta die februarii anno a nativitate Domini MCCCLXXXIX. - Franciscus Çacosta. - Rex Johannes. - Idem.

XC. Reg. n.1895, fol. 159. 4 feb. 1389.


XC.
Reg. n.1895, fol. 159. 4 feb. 1389.
Johannes Dei gratia rex Aragonum etc. fidelibus nostris vicario bajulo subvicario subbajulo juratis consiliariis et probis hominibus civitatis Gerunde ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris ad quem seu quos presentes pervenerint et subscripta modo aliquo pertinere noscantur et locatenentibus officialium predictorum salutem et gratiam. Cum nos certis et rationabilibus causis ad ea inducentibus animum nostrum in et super eleccione de cetero fienda in civitate Gerunde predicta de consiliariis ipsius civitatis providerimus et ordinaverimus sub serta forma prout in carta nostra inde confecta nostroque sigillo pendenti munita data ut infra lacius videbitis contineri: vobis et unicuique vestrum dicimus et expresse mandamus sub ire et indignationis nostre incursu quatenus provisionem et ordinacionem nostras predictas ad unguem teneatis firmiter et observetis tenerique et observari faciatis inviolabiliter per quoscumque juxta sui seriem et tenorem et contra non veniatis seu aliquem vel aliquos venire permitatis aliqua racione quinimo vos officiales predicti easdem exequi et compleri faciatis cum inde fueritis requisiti. Datum in villa Montissoni quarta die februarii anno a nativitate Domini MCCCLXXXIX. - Franciscus Çacosta. - Rex Johannes. - Idem pro exequtione principalis.