viernes, 2 de abril de 2021

ALFONSO, QVOD NVLLVS ADVOCATVS AVDEAT ADVOCATIONIS

QVOD
NVLLVS ADVOCATVS AVDEAT ADVOCATIONIS

officium alicui praestare
contra causas fiscales, vel patrimoniales, nisi prius petita, &
obtenta licentia á Rege, vel Gubernatore, & dum talibus causis
patrocinium prestabit nullum regium possit obtinere officium.


ALFONSO
per la gracia de Deu Rey de Arago, Sicilia, deça, é della lo far,
de Valencia, Vngria; Hyerusalem, Mall Serdeñya, é Corsega,
Compta de Barçelona,
Duch de Atenes 
e
de Neopatria, Compte de Rossello, é de Cerdañya, dilecto
Consiliario, & Camerlengo Berengario de Vlmis Militi Gubern. in
Regno Maioric. & eius Locumtenent. praesentibus


&
fututis salutem, & dilectionem. Qm. sunt plures Aduocati,
& Iurisconsulti, in Ciuitate, & Regno Maioric. ut ex
informatione quorundam accepimus, qui dilectione, & reuerentia in
eorum Principem, atque Regem postpositis, non ad hoc vt
veritatem ipsam (quae nobis semper in summa reuerentia fuit) teneant:
sed surripiant, extorqueantq; in honestate 
a
multis poecunias: causas, seu fiscales siue patrimoniales nostras, &
nostrum Regium patrimonium tangentes, quodam quesito defensionis
colore offendunt, & quandoque superarit non quod res ita sit, sed
tamquam legum ipsarum, quas ira malitiam conuertere nituntur, item
inter partes vexationem eorum cauillationibus exquirunt, quibus
partes cogantur plerumque deserere, & eorum iura desperata
relaxare. Cui, & si iam prouidisse maximé pulsari debuissemus,
neque fecimus occupationem multorum quod praemanibus habemus volentes
nunc pro idemnitate nostra hoc remedio prouidere, per hoc nostrum
porpetuum, & irrefragabile statutum, mandamus scienter, &
expresse, quatenus si aliquis aut aliqui ex predictis aduocatis
fuerint quandoque qui contra causas nostras siue fiscales fiue
patrimoniales praedictas aduocare, & officium aduocationis
praestare velit, quod hoc nullo modo facere audeat, siue possit; nisi
prius a nobis speciali licentia petita & obtenta (
obteuta),
quam vos idem Gubernator eidem ipsi Aduocato (dummodo eius probitas &
industria ad hoc vobis idonea multorum approbatione videatur) ad
postulationem simplicem consedatis omni tarditate reiecta, Retinemus
tamen ac expresse volumus, & iubemus, quod id ipse aduocatus, qui
aduocationem ipsam contra fiscum nostrum sumpserit etiam si cum eadem
obtenta licentia id agit, (quandiu ipsius aduocationis officium
praastabit ac durabit, aliquod officium a nobis nullatenus valeat
obtinere: ne officiales nostri contra rem nostram impetum faciant,
nec
Rempublicam gerentes aliquo fauore eam suam aut sui
clientuli faciant potiorem, & ideo vobis iterum, & iterum
mandamus quatenus statutum nostrum huiusmodi, & in eo contenta
perpetuo teneatis, & firmiter obseruetis nec contrafaciatis
quauiscausa per quanto gratiam nostram
pcaram habetis, &
indignationem cupitis euitarei: in cuius rei testimonium praesentes
fieri 
&
sigillo secreto
indorso iussimus comuniri. Dat. in Castro
Ciuitatis
Auersae die xxj. mensis Aprilis Anno á Natiuitate
&c. M.CCCC.XXXXI. (
1441)


REX
ALFONSVS.


QVE
TOTES LES PROVISIONS (PRPVISIONS), O LLETRES REYALS QVI


sian
contra los Priulegis é bons vsos de may
sien agudes per nullas, é inualidas.


PERE
per la gracia de Deu Rey de los llochs demuntdits al amat Conseller
nostre Olfo de Proxita Gouern. en lo Regne de Mallorca, o a son
Lloctinent S.E.D. per part dels faels nostres Iurats, é Promens del
dit Regne es nos exposat, que de alguns dies ença son axides
de nostre Cort algunes lletres, é prouisions reuocatorias
de algunes lletres; que 
eren
estades obtingudes sobre alguns fets, per vigor de les Francheses,
Priuilegis, é bons vsos del dit Regne,
las quals letres,
é prouisions
iat sia, que deguen esser per nulles hagudes per
occasio de vna Franquesa per Nos a ells atorgada
contanent que
cartes, é lletres de la Cort nostra
exidas, é que de aqui
hauant axiran, que sien contre Farncheses
(Francheses, franqueses)
, é bons vsos del dit Regne no hayen
efficacia ne valor, é ells a Nos
fassen fe de las
dites Francheses, é bons vsos, als quals es feta lesio 
per
les dites Francheses, perque han suplicat a Nos sobre
aço
prouehyr de
remey de iusticia. E Nos qui las dites
Francheses, llibertats, é bons vsos hauem iurades
ans volem,
que en tot,
y per tot, que als habitadors, qui en lo
dit Regne é
sots fe de aquelles se son poblats, que
sien seruats, é per amor de aço diem, y
manam, que si prouisio alguna sera
axida ne de quiavant
axira de nostre Cort las quals primerament
conegan per vos aquelles esser preiudicials a las dites
Francheses llibertats, é bons vsos, aquelles hayen per nulles, com
Nos aquelles
sots qualseuol expressio de paraules, que sien
ab la


present:
reuocam. Dat en Barcelona, a x. del mes de Abril M.
CCC. LXVIII. (1368)

REX PETRVS. QVOD GVBERNATOR REGNI MAIORIC. POSSIT

QVOD
GVBERNATOR REGNI MAIORIC. POSSIT


procedere
deffinire, seu terminare causas Ciuiles
sine Criminales, sine
Consilio Procerum.


PETRVS
Dei gratia Rex Aragonum
, Valentiae, Maioric.
Sardiniae, & Corcicae, Comes Barchinonae,
Rocilionis, & Ceritaniae
, Nobili, & dilecto Consiliario
nostro Olfo de Proxita Militi, vicem gerenti Gubernatoris
Maioric. salutem, & dilectionem coeterisque officialibus nostris
quos infrascriptum negotium tangere dignoscatur, vel eorum loca
tenentibus; 
praesentibus,
& futuris: per fideles nostros
Ludouicum Vmberti, &
Antonium de Pax Nuntios per Vniuersitatem Maioric. &
Regnum ad Nos missos fuit Nobis reuerenter expositum, quod licet
iuxta Priuilegium, & Franchesias antiquitus eisem Ciuitati, &
Regno concessum fuerit prouisum, & ordinatum, quod causae tam
Ciuiles, quam Criminales per


Nos,
seu vos dictum Gubernatorem, aut Baiulum, seu Vicarium motae, contra
quascunque personas cum consilio Procerum habeant terminari. Et sic
factum fuerit ab antiquo: vos tamen, seu vestrum aliqui ab aliquo
citra tempore Iuxta dictum Priuilegium, & Francheziam
dictas sententias proferre, cum Procerum consilio recusatis; In
dictorum Ciuitatis, & praeiuditium atq; damnum. Vnde supplicato
nobis super his debiti prouideri vobis singulis dicimus, &
mandamus expressé, quatenus Priuilegium, & Franchesiam
praedictam inconcusse, & inuiolabiliter obseruetis. E vbi quicq;
seu vestrum aliquos in contrarium fuerit attentatum. Ilud ad statum
debitum reducatis vsu contrario desuper praedictis sequuto in aliquo
non obstante. Dat. Cesaraugustae 5. die Iulij, Anno M. ccc. lxvij.


REX
PETRVS.


TAMEN
quia nunquam fuit intentio nostra, nec hodie quod vos, & officium
vestrum comprehenderemus ad obseruantiam praedictorum nec velimus vos
repelli ab eo vsu 
&
consuetudine in quibus est de his officium vestrum. Ideo vobis
dicimus, & mandamus quatenus praedicta littera non obstante quam
reuocamus de Certa scientia in quantum vestrum officium in causis
Ciuilibus,, & Criminalibus motis, & suscitatis coram vobis
seu Locumtenente, & quouis Assessore vestro, & de coetero
suscitandis, & mouendis procedatis, & eas diffiniatis, &
terminetis mediante iustitia non vocatis supradictis Proceribus pro
vt consueuistis ante interpretationem & concessionem litterae
supradictae. Quam Nos pro restitutione praeiuditij, ad minimum
propterea nobis infertur sic per vos de certa, scientia velimus
fieri, & compleri. Dat.
Barchynonae sub nostro sigillo
secreto xiij. Nouembris Anno a Natiuitate Domini M. ccc. lxvij.


REX
PETRVS.