martes, 17 de marzo de 2020

XXI. Perg. n. 307, Alfonso II. Dic. 1180. judicio, Blasco Romeu, Blascho Romeo

XXI.
Perg. n. 307, Alfonso II. Dic. 1180.

In nomine domini nostri Jhesuchristi amen. Quoniam labilis est hominum memoria et exinde accidit gestarum rerum probacionem: precipue de racione videtur esse et de consuetudine bona patrum nostrorum ut negocia et maxime majora que inter homines solent agitari scriptis debeant inseri et comendari ad evidenciam majorem et cautelam solidiorem. Omnes igitur ad quorum noticiam ista pervenerint firmiter sciant et nullatenus dubitent quoniam dominus lldefonsus rex Aragone filius Raimundi Berengarii christianissimi comitis Barchinonensis viri utique memorie celeberrime exigit pecuniam propter negocia sua expedienda a populo Cesaraugustano: populus autem volebat et omnibus ad hoc anelabat modis ut clerici conferrent et exerici eorum et similia ad istam pecuniam regi persolvendam et hoc petebat populus pro vicinitate. Tandem ad hec decursum est et deventum quod pignora clericorum exericorum et familie a laicis fuerunt capta et domus eorum invase. Hoc audito venerabilis Petrus Cesaraugustanus episcopus interdixit divina oficia in civitate prefata: aliquando vero tempore elapso dum sancta a divinis cessaret ecclesia supervenit dompnus Blasco Romeu post regem dominus civitatis prenominate. Iste siquidem volens de medio hoc malum et hanc discordiam tollere partem utramque ad lenitatem pacis et ad sopiendam hujusmudi litem blandis et dulcibus verbis frequenter convenire non dubitavit: tandem placuit pretaxato episcopo clero et populo ut se ponerent in manu dicti Blasco Romeu pro justicia hinc inde consequenda sicque factum est. In inicio cause postulavit dominus episcopus cum clero sua sibi pignora restitui antequam litem ingrederetur et ut breviter expediamus nos circa hunc articulum mandavit dominus Blascho Romeo utriusque partis pignora absolvi. Hoc dicto processum est ad causam. Dominus episcopus allegabat libertatem clerici a vicinitate facienda excusandam ratione multiplici: jure scilicet comuni decreto domini pape Alexandri speciali donacione inclite recordacionis regis Ranimiri et speciali dono suprascripti regis Ildefonsi: et hec duo donativa ostendebat in instrumentis idoneys.
Pars populi respondebat quod non pignorabant clericos sed patres et matres eorum et clavigeras et alias personas que habebant res unde vicinitatem facere tenebantur: asserebant etiam quosdam eorum non esse ad ordines promotos pro quibus aliquam in hac parte mererentur excusacionem. His racionibus et aliis multis ab utraque parte interpositis intellectis habito consilio cum venerabili Johanne Tirasonensi episcopo Bernardo Cesaraugustano archiepiscopo et magistro Renaldo Pampilonensi archiepiscopo et Eximeno Romeu domnus Blascho ita judicavit et talem sentenciam dedit. Judicavit siquidem sentencialiter decrevit quod si pater materve supersit et filius clericus cum eo vel cum ea in eadem habitet domo si pater materve proprium habeat patrimonium ocasione filii clerici a colacione vel a vicinitate civitatis non excusabitur. Secundo judicavit et per vigorem judicii mandavit quod si forte mulier aliqua conversetur cum clerico et habeat hereditatem vel res unde vicinitatem solebat facere propter hanc conversacionem vel cohabitacionem a vicinitate facienda non excusetur. Mandavit etiam et firmiter mandavit per sentenciam quod nullus ingrediatur domos clericorum ocasione pignorandi tales mulieres sed si extra inveniantur prout ratio exigit pignorentur: si vero clericus aliquam receperit mulierem ut serviat in domo sua non habentem unde debeat facere vicinitatem hujusmodi mulier vicinitatem facere non compellatur: item judicavit de alia familia clericorum. Tercio loco judicavit quod si ecclesia aliquem laicum in societate receperit et ei libram et justiciam dederit pro libra et justicia nullam habebit excusacionem a vicinitate facienda si hereditatem vel res suas sibi retinuerit: si vero totum ecclesie contulerit nullam deinceps vicinitatem faciet. Preterea judicat de exaricis videlicet quod si ecclesia habuerit aliquos exaricos qui venerint aliunde et antea cum illis vicinitatem non habuerint nec per annum steterint vicinitatem facere non cogentur: si vero postea adquisierint unde vicinitatem facere debeant ocassione ecclesie in suo proprio non excusabuntur. Insuper judicavit quod nullus clericus ullam vicinitatem facere compellatur pro parte patrimonii vel pro sua fratisca vel pro alia adquisicione. Hic quesitum fuit a domino Blascho quod si clericus totum posideat patrimonium: hoc noluit judicare set distulit donec locatur cum domino rege et hoc fecit propter ....am et donacionem quam dominus rex fecit prenominato episcopo et cesaraugustane ecclesie et clericis tocius episcopatus cesaraugustani. Judicavit preter supradicta quod nullus ingrediatur domum clerici de cetero quocumque modo illam possideat ocasione pignorandi.
Hoc judicium fuit datum a Blascho Romeu apud Cesaraugustam in palacio sepedicti episcopi Cesaraugustani mense decembris era MCCXVIII. Et habuit secum in judicio Johannem Tirasonensem episcopum B. Cesaraugustanum archiepiscopum magistrum Renaldum Pampilone archiepiscopum et Eximen Romeu. - Ego magister R. Pampilone archiepiscopus laudo et confirmo et hoc + signum facio.


xxii-perg-309-alfonso-i-dic-1180-porrera

XX. Perg n. 296. Alfonso II. 13 agosto 1180. Monsrubeus, Montis Rubei

XX.
Perg n. 296. Alfonso II. 13 ag. 1180.

Hoc est translatum bene et fideliter sumptum septimo decimo kalendas octobris anno Domini millesimo CCC primo (1301) a quodam instrumento originali auctoritate venerabilis Dalmatii de Monte Olivo decani et officialis Terrachone cujus tenor de verbo ad verbum talis est.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod ego Berengarius Dei dignacione Tarrachonensis Archiepiscopus cum voluntate et consensu tocius conventus Tarrachone ecclesie et ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis et Bertrandus de Castelet et uxor ejus Guillelma donamus omnibus populatoribus colonis et habitatoribus ville nostre que dicitur Monsrubeus et omnibus filiis et heredibus et successoribus ipsorum populatorum presentium et futurorum (leo furortuum) omnes honores videlicet terras cultas et heremas domos et vineas et ortos et ferragenalia que modo habent et deinceps habebunt in termino ipsius ville vel castri Montis Rubei cui ville vel castro donamus tales terminos in circuitu: ab oriente in termino quem comes Barchinone donavit Raimundo de Aretibus et Poncio Dorcha sicut sonat in carta eorum de honore Cambrilium et in termino Alforge et descendit ad mare et affrontat a meridie in mari et ab occidente in colle Balagarii et indo de serra in serram sicut aque vergunt versus Tarrachonam ascendit ad collem Leude et inde pervenit a parte circi ad vallem Garzarum sicut aque vergunt versus Tarrachonam et inde revertitur ad terminum Alforge. Et donamus eis istos honores cum ingressibus et egressibus suis et cum lignis et pascuis et aquis ad usus ipsorum omnium et cum ademprivis tali condicione quod ipsi et successores eorum sint habitatores ipsius ville vel castri et habeant et teneant ipsos honores per nos et successores nostros et singuli laboratores qui singulas pariliatas habuerint donent nobis et successoribus nostris III quarterias ordei et unam quarteriam frumenti singulis annis. Verumtamen unaquaquo pariliata honoris sufficiat et abundet ad octuaginta quarterias ordei seminandas et singule pariliate habeant habundanter IIII quarteratas vinearum: et preterea habeant ipsi coloni et habitatores et eorum successores domos suas in villa vel castro et ortos et ferragenalia ubi eis fuerint assignata. Qui vero plus vel minus una pariliata habuerint donent secundum quantitatem honoris quem habuerint ad racionem predictam ut qui plus habuerit secundum quod plus habuerit plus donet et qui minus habuerit secundum quod minus habuerit minus donet. Et retinemus nobis et successoribus nostris fabricam et furnum ita quod nos stabiliamus furnum et fabricam et laboratores et populatores et eorum successores coquant in ipso furno panes suos et in fabrica lauceen: et donent pro furnatico vicesimum quintum panem et donent pro lauceo annuatim de singulis vomeribus et ligonibus unam migeriam ordei. Si quid autem furnarius vel ferrarius contumaciter ipsis populatoribus et eorum successoribus peioraverit vel destruxerit emendetur et restituatur eis et nos distringamus eos ad emendandum et restituendum.
Et preter istos usaticos nullus alius usaticus vel census imponatur ipsis habitatoribus vel eorum successoribus et nulla vis aut violentia fiat eis nisi per equam justiciam: set salvo censu pariliatarum et lauceo et furnatico et justicia habeant franche et libere omnes predictos honores ad omnes voluntates suas sicut melius dici et intelligi potest ad eorum profectum. Si quis hoc fregerit dupli pena restituat et postea firmum permaneat.
Quod est actum idus augusti anno MCLXXX Dominice incarnacionis. - Sig+num Berengarius Terraconensis archiepiscopus. - Ego Raimundus Terracone ecclesie prepositus. - Sig+num Bertrandi de Castelet. - Sig+num Guillelme uxoris ejus. - Sig+num Guillelmi Petri filii sui. - Hoc Ricardus ita sig+num trahit archilevita. - Sig+num Poncii presbiteri canonici. - Sig+num Calvonis. - Sig+num Richardi. - Sig+num Arnaldi de Podioviridi. - Sig+num Roberti Ginet. - Sig+num Petri de Rubione qui hujus rei testes sunt. - (Siguen unos caracteres hebreos) salvo jure de Cambrils. - Ego Petrus de Terrachona tarrachonensis .... hoc scripsi et rasi et emendavi in .... - Sig+num Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Ego Guillelmus de Bassio notarius domini regis subscribo et facio hoc sig+num. - Ego Dalmacius de Monteolivo decanus ac officialis Terracone huic translato auctoritatem prestans subscribo. - Sig+num Berengarii de Terracia publici tabellionis Terrachone sub Michaele Boter qui hoc translatum cum suo originali de verbo ad verbum fideliter comprobatum scribi fecit et clausit. - Ego Arnaldus de Pratis hoc translatum bene et fideliter translatavi mandato Michaelis Boter Terrachone notarii.


Mont-roig del Camp, Monsrubeus, Montis Rubei, Monroyo, Monroch, com lo del Matarraña, 1180