Mostrando las entradas para la consulta Baneres ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Baneres ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de diciembre de 2019

XL, perg 154, 28 mayo 1143


XL
Perg. N° 154. 28 may. 1143.

Hec sunt querimonie quas fecit Guillelmus de Castro-vetulo (en dos lineas) super Poncio Petri de Baneres ante domnum Raimundum comitem barchinonensem et curiam suam apud Sanctum Cucuphatum existentem. Primum conquestus est predictus Guillelmus quod pater ipsius Poncii fuit homo solidus patris Guillelmi et iste Poncius similiter suus et modo fecerat soliditatem alteri contra suam voluntatem. Ad hoc respondit Poncius se non fecisse nec patrem suum scire fecisse. Super hoc in presencia comitis judices ab ipso electi videlicet R. ausonensis episcopus et B. gerundensis archidiaconus et B. ostolensis et Petrus Berengarii et comes impuriensis et W. Raimundi Dapifer ac B. Guillelmi de Luciano et B. Raimundi de Barchinona et R. de Pugalt et Oto Senescale et B. de Bellog et R. de Torroga judicaverunt quod si Guillelmus quod affirmabat scriptis aut testibus probare potuerit Poncius hoc sibi attendat. Sin autem ipse Poncius expiet se de hoc sacramento plano propia manu et postea faciat ei servicium et convenientiam secundum tenorem et valorem honoris quem tenet per ipsum. Item conquestus est Guillelmus quod ipse Poncius auferebat ei suum honorem quem pater suus sibi in testamento dimisserat videlicet cavalleriam Sancte Margante cum sexta parte placitorum Castrivetuli. Ad quod respondit Poncius hunc honorem partim se habuisse per pignus partim per donum ab avunculo suo Dorcha cujus erat per possessionem et hereditatem et acquisitionem et postea ipse Guillelmus dederat ei totum quem fuit homo ejus sicut ipse Poncius illum habebat et tenebat. Visis ergo scripturis testamento videlicet et judicio Guillelmi patris Guillelmi et testamento avunculi sui Bonifilii Guillelmi judicaverunt predicli judices quod Dorcha cujus auctoritatem Poncius tenebat nullam divisionem cum fratre suo fecerat predictum honorem reverti debere ad integrum in potestatem istius Guillelmi salvo jure Poncii sive per donum sive per pignus defuncti Dorche sive per donum presentis Guillelmi sicut judicatum fuerit inter eos. Item conquestus est Guillelmus quod Poncius et castlani sui auferebant sibi multa sui juris in Castrovetulo videlicet estachamenta militum et sui bajuli el forcias et toltas et albergas qui non sunt de fevis illorum.
Ad hec respondit Poncius patrem suum et se ipsum ista que facit in predicto castro habuisse et habere per donum Guillelmi defuncti et presentis Guillelmi filii sui quod Guillelmus negavit. De bajulo vero respondit nihil se in eo querere per bajuliam domini sui nisi per honorem pagesiarum suarum quas ipse bajulus tenet. Super his judicaverunt quod Poncius probet hoc verum esse aut convenientiis aut averamento taliter ut ipse propia manu juret et Guillelmus credet eum si voluerit. Sin autem Poncius ponat pro se unum militem qui hoc per duellum defendat cum lucro et dampno sicut judicatum fuerit inter eos per directum. De responsione bajuli judicaverunt Poncium nullam injustitiam domino facere si ita sit. Item conquestus est Guillelmus super Poncio de quadam fabrica una cavalleria terre quam dederat fratri suo Gerallo cum milite et defuncto milite exheredavit filios ipsius militis ab hoc honore sicut et iste Poncius facit et isti exheredati faciunt inde clamorem Guillelmo guerram facere cominantes. Ad hoc respondit Poncius habere hanc terram sicut frater suus habebat et tenebat ad obitum suum per donum istius Guillelmi domini sui quod Guillelmus negavit. Ad hoc judicatum est predictum Poncium ad rationem justitie stare debere in manu Guillelmi domini sui predictis querelatoribus si hoc clamare voluerint. De ipsis toltis fortiis et superfluitatibus quas facit Poncius contra voluntatem domini sui in Castrovetulo judicaverunt quod ea que non potuerit probare per sacramentum esse sui juris que hucusque fecerat mala emendet Guillelmo et suis hominibus et deincebs consimilia facere desinat. Conquestus est preterea Poncius super Guillelmo domino suo quod misit eum in plevio vicecomiti Cardonensi pro mille solidis de quibus minatur ei facere malum et etiam reptat eum de sua fide quod Guillelmus non denegavit. Propter hoc judicaverunt quod Guillelmus ante predictum vicecomitem salvet et defendat eum sine damno alicujus pecunie Poncii et si hucusque ob hoc Poncius aliquod passus est dampnum emendet ei Guillelmus. Item conquestus est Poncius super
Guillelmo quod pater Poncii acomodaverat patri Guillelmi quandam cavalleriam terre quam nunquam postea recuperaverunt quod Guillelmus omnino se scire negavit. Ad hec judicaverunt quod si Poncius testibus probare potuerit Guillelmum Raimundi defunctum hujus rei ad diem obitus sui debitorem Petro Mironis fuisse huic Poncio presens Guillelmus emendet. Quod si ista defuerint nichil sequatur. - Acta sunt hec V kalendas junii apud Sanctum Cucuphatem era millesima CLXXXl anno VI regni Ledovici junioris.


Nota: millesima CLXXXl : 1181, no coincide con 28 may. 1143: sería MCLXIII.

lunes, 23 de diciembre de 2019

XLIV, perg 172, 23 febrero 1144


XLIV
Perg.n° 172. 23 feb. 1144.

Hec est convenientia quam facit Gerallus Alamanni dompno Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi. Convenit ei jamdictus Gerallus quod ab hac ora et deincebs fideliter et sinceriter et sine engan adjutor erit jamdicto comiti ad tenere et ad habere et defendet contra cunctos homines vel feminas ipsam civitatem quam dicitur Barchinona et ipsum castrum vetulum quod ibi est super unam portam civitatis quod dicitur vicecomitale et alterum castrum similiter quod est super aliam portam civitatis quod vocatur castrum novum cum omnibus aliis edificiis que in predicta civitate sunt aut erunt et ipsum episcopatum Sancte crucis Sancteque Eulalie cum suis pertinenciis omnibus et ipsum comitatum quem dicunt Barchinonensem cum omnibus abbatiis et castris et castellis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt et cum omnibus podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt et ipsam civitatem quem dicunt Gerunda cum ipso comitatu quem dicunt Gerundensem et cum ipso episcopatu Sancte Marie cum illorum castris abbaiis terminis et pertinenciis omnibus et ipsam civitatem quam dicunt Minorisam et ipsum comitatum quem dicunt Ausonam cum ipso episcopatu Sancti Petri cum omnibus illorum castris abbatiis et pertinentiis omnibus. Item convenit predictus Gerallus predicto comiti ut faciat directum de suis hominibus et de se ipse atque justitiam per ipsum sine engan per quantas vices jamdictus comes requisierit hoc ad eum. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti ut optime teneat et atendat ad eum et ipsius filios per mortem jamdicti comitis ipsam fidelitatem et sacramentum sicut est scriptum in ipso sacramentali quod predictus Gerallus jurat ad eum. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti ut adjutor sit ad tenere et ad habere et defendere et guerrejare ipsas parias de Ispania et ipsos castra aut castella alodia aut fevos terras et honores que prescriptus comes hodie habet et adhuc adquisiturus est Deo dante. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti quod non decipiat cum de ipso castro de Montagud neque de Montclar neque de Vila de Maier neque de Pontils neque de Sancta Perpetua quandiu ea habuerit cum omnibus eorum pertinentiis set potestativum cum faciet de predictis castris per quantas vices requisierit illa ad eum per se aut per suos missos vel missum et istam fidelitatem et potestatem de predictis castris similiter adtendat ad filios predicti comitis post ipsius mortem sicut est scriptum in ipso sacramentali quod jurat ad eum. Si vero predictus Gerallus non tenuerit et non atenderit predicto comiti jamdictam convenientiam et prescriptum sacramentum vel fidelitatem et ipse Gerallus vel sui fecerint aliquod malum predicto comiti vel suis hominibus predictus Gerallus redirigat illud malum qualecumque fuerit jamdicto comiti et suis infra primos LX dies postquam inde comonitus fuerit ab ipso comite vel suo misso vel missis propter jamdictam convenientiam vel sacramentum: et si predictus comes voluerit accipere ipsam emendam a Gerallo vel suis accipiat eam si vero noluerit perdonet eam Gerallo vel suis secundum mercedem suam. Et hanc convenientiam faciat et atendat predictus Gerallus ipsi filio predicti comitis similiter vel heredi qui testamento scriptis vel verbis mandato vel jure successionis per mortem predicti comitis habuerit Barchinonam et hoc totum quod suprascriptum est faciat et atendat predictus Gerallus ad jamdictum comitem sine engan. Acta convenientia VII kalendas marcii anno VIII regni Leovici regis junioris. - Sig+num Geralli Alamagni qui hanc convenientiam facio laudo et propria manu confirmo. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi Castrivetuli. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Guillelmi de Aquilone. Sig+num Raimundi Petri de Baneres. Sig+num Guillelmi Berengarii. Sig+num Guillelmi de Camarasa. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit.

viernes, 20 de diciembre de 2019

XX, perg 66, 24 julio 1136


XX

Perg. N° 66. 24 jul. 1136.

Hec est convenientia que est facta inter domnum Raimundum comitem Barchinonensem et Deusde. Donat namque prelibatus comes Raimundus jamdicto Deusde decimum de ipsis pariis Ispanie que amodo inde exierint comiti nominatim per ipsam pacem ad fevum. Tali quoque modo ut ipse Deusde vadat aut mitat nuntium suum illuc ad ipsas parias fideliter recipiendas et faciat ex eis quicquid comes ei mandaverit secundum posse suum. Propter hoc quoque donum superius comprehensum jamdictus Deusde est homo ejus et convenit ei ut sit ei inde fidelis et serviat ei bene. Iterum convenit prephatus comes prelibato Deusde ut quando Deus dederit ei de terris Ispanie multum aut parum vadat donando de ipsis terris secundum esse ipsius honoris ad ipsum Deusde tandiu donec habeat ei completas quinquaginta cavallarias in honore usque ad partes Valencie. Propter hoc totum donum suprataxatum prephatus Deusde convenit seniori suo Raimundo comiti ut bene serviat ei et sit ei fidelis: et cum compleverit ei comes jamdictus prephatas quinquaginta cavallerias in honore usque Valenciam prephatus Deusde sit suus et sit ei fidelis de omni honore ejus contra omnes homines et feminas excepto vicecomite Cardone et quod tunc ei faciat convenientias et sacramentalia laudimio curie comitis nobilium hominum. Quod est actum VIIII kalendas augusti anno XXVIII regniLedovici regis. Et quod jamdictus Deusde non habeat licentiam dimitendi predictum honorem nisi filio suo: et si predictus comes veniret ad discordiam cum vicecomite Cardone filius Deusde vel homines ipsius honoris valeant comiti per fidem sine engan. Et comes accipit de Deusde morabatinos CC in auro. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Deusde qui hanc convenientiam fecit firmavit firmarique mandavit. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Bernardi de Casteleto. Sig+num Raimundi Petri de Baneres. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prescripto.

Nota:

Ispanie : https://www.raco.cat/index.php/Recerca/article/view/27107