Mostrando las entradas para la consulta Ilerde ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Ilerde ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVIII, perg 223, enero 1149

LVIII.

Perg. n° 223. Enero 1149.

Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus novembris anno Domini millessimo ducentessimo VIIII.
Sit notum omnibus hominibus quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis atque Ilerde et Tortose marchio et ego Ermengaudus comes Urgelli qui per manum comitis barchinonensis Ilerdam habeo donamus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus sive statoribus Ilerde civitatis tam presentibus quam futuris casas et casales et ortos et ortales et totam civitatem Ilerde tam constructam quam destructam tam infra muros quam extra muros ut ibi habitetis et populetis et mansiones edificetis: et damus vobis totum territorium civitatis Ilerde tam cultum quam heremum cum omnibus terminis et
pertinentiis omnesque introitus et exitus suos ut habeatis ibi mansiones et hereditates vestras sicut unicuique vestrum eas dabimus per cartas nostre donationis per alodium proprium et franchum cum prole et sine ea ad faciendum exinde quitquid volueritis tamquam de propriis hereditatibus vestris ad dandum vel vendendum sive impignerandum quibuscumque velitis exceptis militibus et sarracenis. Donamus iterum vobis prata et paschuas fontes et aquas boschos et legnamina et venationes plana et montana ad omnes vestros usus et ad omnia vestra pechora pascenda et conducenda. Donamus iterum vobis omnibus ut deinceps in civitate Ilerde et in termino ejus non donetis leudam nec ullum usaticum nec aliqua persona hoc a vobis requirere audeat in perpetuum: et quod nos aut aliquis senior vel
castlanus sive vicarius aut bajulus Ilerde homo vel femina non faciamus vel faciant ullam fortiam vel districtum in personis vestris neque in possessionibus vestris: et quod nos aut ullus senior vel bajulus Ilerde non possimus vel possint vos inculpare aut increpare de aliquo absque legitimis et idoneis testibus et quod non faciatis nobiscum aut cum alio seniore vel bajulo Ilerde bataiam: et quod sitis deinceps securi liberi et franchi cum omnibus hereditatibus vestris atque possessionibus vestris absque aliquo retentu quem ibi non facimus preter fidelitatem et solam rectam justitiam quam ibi retinemus: quam justitiam et fidelitatem ita tenebitis et observabitis sicut inferius scriptum est et constitutum. Primus siquidem modus institutionis et observationis justitie hic est: si quis eduxerit cultellum aut ensem aut lanceam adversus alium minando vel irascendo aut donet curie LX solidos aut manum perdat: qui autem prendiderint latronem suas causas ei furantem tandiu eum teneat donec sua recuperet et postmodum illum ad justitiam reddat curie: et si quis tenuerit pignus alterius et ipse qui debitor fuerit noluerit debitum ad terminum reddere teneat ipsum pignus qui tenet decem diebus post illum terminum post quos si noluerit debitor reddere debitum ex tunc sit licitum ei qui pignus tenuerit vendere vel impignerare illud cui voluerit unde suum recuperet: si quis vero fuerit debitor aut fidejussor alicui habitatori vel statori Illerde et ad terminum noluerit eum pachare si clamor de eo venerit ad curiam cogatur debitor ille vel fidejussor totum ei reddere debitum et tantum curie de suo proprio dare quantum fuerit tertia pars illius debiti: quod si curia nollet aut non posset ipsum debitorem vel fidejussorem distringere ex tunc sit licitum habitatori Ilerde pignerandi debitorem ipsum vel fidejussorem in cavallis aut mulis aut in omnibus propriis rebus ipsius quascumque invenerit. Omnes vero injurias et omnia malefacta que fuerint infra habitatores Ilerde habeant licentiam probi homines Ilerde ea ad invicem adaptare et pacificare si voluerint antequam ad curiam querimonia inde feratur. De illis autem injuriis et malefactis de quibus fuerit clamor curie factus firment inde directum secundum quantitatem malefacti et faciant illud per judicium curie. Et si quis fueri
captus in adulterio cum uxore alterius currant ambo vir et femina per omnes plateas civitatis Ilerde nudi et verberati nec aliud dampnum honoris vel peccunie inde sustineant. Et nos prescripti comites barchinonensis scilicet et urgellensis convenimus vobis omnibus habitatoribus Ilerde omnia suprascripta tenere firmiter et adatendere bona fide sine vestro engan et manutenebimus et defensabimus corpora vestra et omnia vestra in omnibus locis maris et terre ubi potentiam habeamus contra omnes homines et feminas sicut nostros proprios atque karissimos homines. Et nos omnes pariter populatores atque statores Ilerde civitatis majores et minores convenimus vobis senioribus nostris Raimundo comiti Barchinonensi et Ermengaudo comiti urgellensi quod ab hac die in antea simus vobis fideles in omnibus directis et justitiis vestris bona fide et sine aliqua fraude nobis scientibus et quod adjuvemus vos tenere et conservare civitatem et villam Ilerde secundum posse nostrum.- Et si quis hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplo omnia supradicta componat et postmodum hoc firmum permaneat omne per evum. Facta ista carta mense januarii anno dominice incarnationis millessimo
centessimo XLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. - Signum Adefonsis + regis aragonensium et comitis barchinonensium. -
Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hanc donationem fecit firmavit testesque firmare mandavit. - Sig+num Ermengaudi filii sui comitis Urgelli qui hoc laudat et firmat. - Sig+num Arnalli Mironis comitis Palearesis. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Bernardi de Belloloco. - Sig+num Geralli de Jorba. - Sig+num Guillelmi de Cervera. - Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola. - Sig+num Berengari Arnalli de Anglerola. - Sig+num Gomballi de Ribeles. - Sig+num Arnalli
de Ponts. - Sig+num Berengarii de Torroja. - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto. - Sig+num Petri de Betesa presbiteri ecclesie de Villanova. - Guillelmus Palentianus scripsit se pro teste et hoc Sig+num fecit. - Sig+num mei Arnaldi Mironis qui hoc translatum cum ejusdem autentico comprobavi: Qui hujus translati sunt testes. - Berengarius de Vilanova translatavit et hoc sig+num fecit cum literis suprapositis in Xa linea.

miércoles, 19 de febrero de 2020

LXIII, reg. 197, fol 176, 2 septiembre 1300, Jaime II, studio Ilerdensi

LXIII.
Reg. n. 197 fol. 176. 2 set. 1300.

Jacobus Dei gratia etc. venerabilibus et dilectis Eximino divina providencia Cesarauguste episcopo

Jacobus Dei gratia rex Aragonum etc. universis doctoribus et magistris atque scolaribus cujuscumque scientie presentibus et futuris in studio Ilerdensi studentibus et studere volentibus salutem et gratiam ac benevolentiam suam semper. Curas nostras continue sollicitudo non deserit subjectorum sic comodis specialis quedam affectionis gratia providere ut illa precipue nutriamus pro viribus que nostre reipublice pariant utilitatem pariter et profectum. Idcirco scientiarum doctrinam per cujus austum divine res et humane disponuntur comodius in nostris subditis affectantes nuper habito super hoc diligente consilio et tractatu in civitate nostra Ilerdensi studium generale in jure canonico et civili medicina philosophia et artibus et aliis approbatis et honestis scienciis quibuscumque auctoritate apostolica nobis in hac parte concessa ac etiam nostra duximus ordinandum. Ipsam nempe civitatem ad hoc aptiorem elegimus tanquam locum comunem et quasi regnorum et terrarum nostrarum intermedium quoddam fertilitate victualium opulentum aeris temperantia moderatum aquarum et fluminum abundancia circunspectum nobilitate civium insignitum ac decente populo decoratum: unde licet eidem studio ab ipsa sede apostolica supradicta omnes indulgentie immunitates et gratie sint concesse que Tholosano studio sunt indulte quia tamen cordi nobis adhuc existit ut idem studium sic ex continuo gratiarum fomento suscipiat incrementum quod ejus palmites dilatate producantur ubique: quibusdam aliis specialibus donis et infrascriptis statutis et ordinationibus graciosis quas inferius ad perpetuam rei memoriam et ut ad nostram proferantur noticiam subnotamus disposuimus rubricare. In primis igitur volumus ac ipsi eidem studio perpetuo indulgemus quod universitas scolarium forensium qui non sint de civitate Ilerde clerici vel layci in utroque jure studentes dumtaxat habeant potestatem annis singulis sibi eligendi et creandi rectorem consiliarios ac generalem bedellum et bancarios prout sibi ad utilitatem ejusdem studii videbitur expedire: ita quod ipse rector et consiliarii similiter sint forenses: qui rector et consiliarii illam habeant in doctoribus magistris et scolaribus cujuscumque scientie in eodem studio residentibus tam privatis quam extraneis potestatem quam in studio bononiensi et in aliis studiis generalibus habere noscuntur. Item quod idem rector et consiliarii ad comodum et utilitatem ipsius studii possint facere et ordinare statuta ac doctoribus magistris et scolaribus penas et multas imponere si ea non servaverint sive eis non obedierint prout in dictis studiis fieri consuevit. Item quod doctores et magistri tam in utroque jure quam in aliis quibuscumque scientiis in ipso studio creandi vel assumendi ad magistratus honorem priusquam assumantur in presentia rectoris ipsius studii sint diligenter private ac publice doctorum vel magistrorum et aliorum in illa scientia ad quam assumendi sunt peritorum examinationi subjecti prout in dictis generalibus studiis observatur: ita tamen quod librum et auctoritatem legendi et magistralem dignitatem suscipiant a cancellario vel ejus vicario prefato studio presidenti quem semper esse volumus et ordinamus propter honorem ecclesie et ipsius studii canonicum Ilerdensem. Quod quidem cancellarie officium volumus esse perpetuum nec propterea quia canonico Ilerdensi debemus ipsum comittere sive concedere dignitas personatus officium vel beneficium ecclesiasticum ullatenus censeatur. Qui etiam cancellarius per nos taliter institutus tali suscripcione utatur: Nos talis cancellarius studii Ilerdensis auctoritate apostolica et domini nostri domini regis Aragonum quibus fungimur in hac parte tali negocio nostram auctoritatem impertimur etc. et sic perpetuo volumus observari. Addicientes quod idem cancellarius etiam vel ejus vicarius examinationi tam private quam publice que fiet de dictis doctoribus et magistris vocari debeant ac etiam interesse. Non tamen ratione sue presencie vel auctoritatis prestade sub colore sigilli vel littere testimonialis tradende aliquid a scolari promovendo accipere vel exigere possint per se vel per alium publice vel oculte sed ejus notarius sive scriptor pro litteris et sigillis et omnibus aliis scripturis necessariis eidem negocio accipiat quod justum fuerit et secundum personarum conditionem etiam moderatum: ita quod de promovendo ad magistratus honorem in jure canonico vel civili ultra unam marcham argenti in medicina vero ultra XX solidos in aliis vero scientiis ultra X solidos ejusdem monete non possit petere vel habere pro sigillo litteris et scripturis. Item quod nullus doctor magister scolaris aut socii sive familiares vel continui domestici sui neve aliquis stacionarius bedellus librarius sive scriptor clerici vel layci qui causa morandi in ipso studio vel etiam causa vendendi libros vel pergamena ad eandem civitatem accesserint capiantur detineantur pignorentur sive marchentur in personis vel propriis bonis ipsorum veniendo stando vel redeundo pro aliquo debito antequam ad idem studium venirent contracto nisi principales fuerint debitores sive fidejussores et tunc etiam non valeant impediri detineri vel pignorari ipsis offerentibus fidanciam de directo coram judice competenti. Non etiam pro debitis in quibus antequam venirent ad studium fuerant aliis personis quam vicinis Ilerde principali sive fidejussorio nomine obligati valeant dum in eodem studio fuerint inibi conveniri immo jus repetendi domum sibi concedimus de presenti: super hoc autem sub cessionis vel alterius cause simulate colore per vicinos Ilerde nichil contra mentem hujus nostre gracie machinetur. Idemque super criminibus vel delictis que mortis penam non ingerunt per eos antequam ad studium venirent comissis volumus observari nisi jam fuissent per vicarium vel curiam et paciarios Ilerde baniti et preconizati ratione maleficiorum ipsorum. Item quod nullus predictorum capiatur vel captus detineatur in persona pro ullo levi crimine seu delicto quod penam mortis seu membri abcissionem non ingerat delinquenti dum tamen fidejussores vel caplevatores coram suo judice possint offerre idoneos contraria consuetudine vel observancia civitatis Ilerde super hoc in aliquo non obstante. Item quod nemo predictorum cujuscumque condicionis existat teneatur in exercitum vel cavalcatam regalem seu vicinalem nec etiam ad sonum vel appellitum invitus ire vel alium mittere loco sui. Item quod in hospitiis doctorum magistrorum vel scolariorum clericorum vel laycorum in eodem studio commorancium et studencium non fiat cerca vel indagatio per aliquos nostros officiales seu alias quascumque personas ratione alicujus qui diceretur ibidem latere vel ocultari nisi foret qui latere dicitur pro tali maleficio inculpatus quod mortis periculum vel membri abcissionem ingereret delinquenti vel nisi insequtus per officiales nostros aut alios de mandato ipsorum se publice recollegerit in dictorum studentium hospicio in conspectu officialium eorundem: tuncque etiam in casibus supradictis per nostros officiales paucis personis adhibitis ad id necessariis curialiter perquiratur seu etiam extrahatur sine aliqua lesione hospicii et commorancium in eodem. Item ut idem studentes in majori quiete ac firmiori securitate permaneant statuimus et ordinamus quod nullus privatus vel extraneus tam audax reperiatur quod infra loca limitanda infra dictam civitatem et ad habitacionem dictorum studencium specialiter assignanda presumat contra ipsos doctores magistros scolares eorumque familiares et omnes alios supradictos seu alias quascumque personas masculas vel feminas que causa studencium ibi permanserint movere vel incipere barayllam sive rixam nec eisdem inferre violenciam aliquam in hospiciis eorundem vel etiam extra: quod qui presumpserit si cum armis comisserit vel ipsa etiam arma contra predictos produxerit vel elevaverit solvat centum solidos jaccenses pro pena vel subeat centum açotos: et si eadem violencia fuit judicata pro invasione seu trencamento hospicii manum perdat vel centum aureos redimat: si vero citra invasionem hospicii cum gladio vel aliis armis percusserit ita quod vulnus vel livor ictus appareat solvat ducentos solidos jaccenses vel subeat CC açotos: et si autem quod absit aliquis tante presumpcionis et temeritatis extiterit quod sonum emmitendo vel multitudinem populi congregando quasi sediciosus ad hospicia studencium invadenda concitaverit gentes ex hoc contra scolares et studium materiam scandali suscitando per gul moriturus sine omni remedio suspendatur vel alia capitali pena plectatur ex qua protinus mors sequatur. Et si tamen extra limitationes dictorum locorum predictis studentibus et aliis fuerit violencia vel offensa illata solvatur inde calonia sive bannum quod fuerit appositum inter alios vicinos Ilerde inter se delinquentes: quia tamen ipsi studentes et studium sub nostra proteccione consistunt et guidatico speciali volumus ac firmiter statuimus quod quicumque privatus vel extraneus cujuscumque fuerit condicionis status aut legis doctorem magistrum vel scolarem in dicto studio studentem considerata mente in persona propria extra rixam vel citra deffensionis corporis sui tutelam atrociter verberaverit vulneraverit sive occiderit persona et bona illius sint nostre voluntati omnino supposita: nisi coram tribus testibus ut inimicum difidasse eundem prius per quinque dies ita quod doctor magister vel scolaris recepto ipso diffidamento si sue voluerit providere quieti possit petere a diffidatore securitatem sibi prestari et dari ad quam prestandam per nostros officiales compelli volumus quemlibet in persona et rebus cujuscumque fuerit condicionis status aut legis fortiter et districte. Et quia parum est in civitate jus condere si defuerit exequtor districte mandamus quod supradictis penis per nos superius appositis et expressis nulla fieri possit remissio per nostros officiales sine nostra licentia speciali: immo si delinquens in premissis effugerit ubicumque fuerit infra nostram jurisdictionem repertus incontinenti ad requisitionem curie et paciariorum Ilerde ad ipsos per quoscumque ad quos devenerit eundem sub pena gratie nostre mandamus remitti penam pro meritis recepturum. Si autem infra III menses inventus non fuerit latitando de bonis suis que habuerit solvantur banna predicta inter nostram curiam et paciarios llerde prout alia dividenda et alias de eisdem passo injuriam plenarie satisfiat. Item concedimus doctoribus magistris scolaribus et omnibus aliis supradictis qui causa studii in dicta civitate permanserint sive clerici sive layci fuerint quod supra civilibus causis necnon etiam criminalibus que tamen mortem vel abcissionem membri non ingerunt delinquenti non possint nisi sub quo maluerint de tribus judicibus conveniri videlicet coram curia Ilerdensi vel ejusdem episcopo sive coram studii memorati rectore excepta solutione bannorum prout in sequenti capitulo declaratur. Item volumus et concedimus quod si scolares et eorum familiares continui et alii predicti inventi fuerint in maleficiis vel cum armis infra affrontaciones locorum eis ad habitandum in dicta civitate assignandorum si de die fuerit clerici vel layci perdant arma et sine solutione alicujus banni faciant super malefactis de se querelantibus justicie complementum si vero de nocte in hujusmodi fuerint deprehensi vel cum musicis instrumentis reperti perdant arma et instrumenta. Et nichilominus si layci fuerint solvant medium bannum curie et paciariis quod vicini civitatis ejusdem in tali casu solvere tenerentur. Si autem extra locorum limites predictorum de die vel de nocte cum armis vel instrumentis fuerint inventi vel alias comisserint sive delinquerint si layci fuerint habeantur et judicentur in omnibus ut vicini: si vero clerici sint exceptis armis et instrumentis que eis auferri per officiales nostros permittimus in aliis ab episcopo vel rectore studii corrigantur. Item damus et concedimus omnibus venientibus ad dictum studium causa studendi vel ibi studencium ratione morandi quod de animalibus et saffrano et rebus aliis quas ad dictam civitatem adducent vel portaverint si contingat ipsas vendere in eadem nulla lezda pedagium vel aliqua exactio alia petatur vel exigatur ab ipsis. Si libri etiam vel pergamena causa vendendi ad dictum studium a quocumque mercatore vel alio portata fuerint vel vendita in eodem nulla similiter lezda vel pedagium exigatur. Item volumus et concedimus quod pro aliqua barata quam doctor magister vel scolaris quicumque faciat in civitate Ilerde de blado vino vel alia re quacumque licet illam rem scolaris revendat pro suo victu vel sua necessitate quod non teneantur inde solvere lezdam vel alia jura nobis ita tamen quod ille talis debeat juramentum si exactum fuerit ab eo prestare hoc ratione lucri vel mercaderie non facere nec in fraudem juris nostri aliquid machinari. Item concedimus et laudamus quod unus vel duo mercatores vel alii judei vel christiani qui tamen non sint de civitate Ilerde qui electi a rectore et consiliariis ipsius studui causa mutuandi scolaribus et studentibus in dicto studio venerint moraturi ad civitatem Ilerde quod numquam ibi manentes ratione predicta teneantur ire in exercitum vel cavalcatam seu appellitum vel exire ad sonum sive regalis sive vicinalis fuerit exercitus cavalcata vel appellitus et quod etiam de omnibus mercaturis quas ibi venderint vel negociati per se vel per suos capitalarios fuerint non teneantur per quinque annos ex nunc a festo proximo sancti Michaelis in antea numerandos prestare ullo modo nobis vel aliis in dicta civitate nisi mediam lezdam et medium peatge et medium portatge et medium mesuratge sive medios cuçolos de omnibus mercaturis quas ibi vendiderint vel fuerint negociati. Item concedimus eidem studio quod doctores magistri scolares et omnes alii superius nominati cum familia et rebus suis possint libere et secure ad ipsum studium venire et morari in ipso sub fide nostra undecumque sint etiamsi de terris inimicorum nostrorum existant vel eorum qui guerram habent nobiscum nisi forte persona suspecta: et tunc etiam tali persona daretur tempus sufficiens ad exeundum de terra nostra cum rebus suis ex quo ratione studii ostenderint se venisse. Item promittimus et convenimus vobis doctoribus magistris scolaribus et aliis supradictis quod pacta et condiciones sive conveniencias quas habebitis cum civibus Ilerde et libertates et gratias quas modo vobis conferunt et se promittunt vobis observaturos et facturos et illas etiam quas obtinere de cetero poteritis cum eisdem que quidem utilitatem vestram et bonum statum studii respiciant memorati vobis observabimus et faciemus etiam vobis presentibus et futuris per nos et successores nostros inviolabiliter perpetuo observari. Volentes ac etiam vobis ad majorem plenitudinem gratie concedentes quod in omnibus et singulis superius non expressis que alias vestram vel dicti studii utilitatem respiciant et profectum sitis pro vicinis Ilerde recepti ac etiam judicati. Has igitur immunitates et gratias vobis donamus concedimus intimamus et offerimus quoad presens vos ad idem studium velut ad sollempne convivium liberaliter invitantes firmam spem fiduciamque tenentes ac certam de liberalitate regia concepturi fiduciam quod vos et idem studium de auctore per quem vivimus et regnamus amplioribus graciis libertatibus et indulgenciis honorare disponimus in futurum. Mandantes universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predictas immunitates gratias et ordinaciones nostras prefixas observent et faciant vobis imperpetuum inviolabiliter observari et quod circa tuicionem deffensionem et gubernacionem studii nostri Ilerdensis sint semper vigiles et intenti si de nostra confidunt gratia vel amore. Data Cesarauguste IIII nonas septembris anno predicto. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum etc. - Testes sunt Eximinus episcopus Cesarauguste R. episcopus Valencie Eximinus Petri abbas Montis Aragonum Jacobus dominus de Xericha Petrus dominus de Ayerbe Petrus Ferrandi Berengarius de Entença Luppus Ferrench de Luna Johannes Martini de Luna Artaldus de Luna Petrus Cornelii Eximinus Cornelii Sancius de Antilione Petrus Luppi de Oteyça Petrus Guillelmi de Castilione Eximinus Petri Darenos. - Fuit clausum per Bernardum de Aversone de mandato domini episcopi.


lunes, 23 de diciembre de 2019

LIV, perg 202, 25 mayo 1148

LIV.

Perg. N° 202. 25 may. 1148.

catalán = castellano

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Ermengaudum
comitem Urgellensem. Donat itaque prephatus comes Barchinonensis predicto comiti Urgellensi per fevum civitatem Ilerdam cum omnibus terminis suis videlicet de termino de Jabud usque ad terminum de Corbinis et donat ei tertiam partem totius Ilerde et termini ejus in omnibus rebus in dominio retentis duabus partibus sibi in omnibus. Et dat eidem civitati terminos suos in omnibus locis ubicumque debet habere exceptis terminis castellorum. Et comes Urgellensis de ista sua tertia parte possit dare quantum
voluerit et cui voluerit. Similiter comes Barchinonensis de duabus partibus suis possit dare quantum voluerit et cui voluerit et comes Barchinonensis in duabus partibus suis donet militie templi Ihierosolimitani illam quintam partem quam ipsa militia debet habere de tota civitate Ilerde et de terminis ejus in omnibus. Et in illa quinta parte jamdicta ipsi milicie comes Urgellensis aut ullus homo per eum non habeat ullum senioraticum neque ullum districtum aliquo modo. Et comes Barchinonensis pro illo
senioratico de illa quinta parte prenominate militie facit emendam comiti urgellensi ipsum castrum de Azcho tali modo ut comes barchinonensis comendat comiti Urgellensi ipsum castlanum. Et in illas ostes et cavalcadas ubi fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi sit ipse castlanus ibi cum comite Urgelli cum militibus suis: et in illas ostes et cavalcadas ubi non fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi vadat ipse castlanus cum comite Barchinonensi cum militibus ipsius castri: et quandocumque requisierit comes Barchinonensis potestatem ipsius castri de Azcho per se aut per nuntios suos jamdictus comes Urgelli donet ei potestatem ipsam sine engan iratus aut pachatus. Et si comes Urgelli ibi non esset ipse castlanus donet ei ipsam potestatem iratus vel pachatus quandocumque eam requireret comes Barchinonensis per se vel per suos. Et donat ei comes Barchinonensis in Azcho videlicet comiti Urgelli duos homines in dominio. Et comes Barchinonensis mitat castlanum in predicta civitate Ilerde et collocet eum de duabus partibus suis. Et ipse castlanus habeat senioraticum in tota civitate Ilerde et in omnibus supradictis terminis ejus excepto in illa quinta parte supradicta prephate milicie.
Et totum ipsum senioraticum quod ibi habuerit castlanus et quidquid ei dederit comes per castlaniam habeat hoc totum solide et libere per comitem Urgellensem. Si autem de predicto castlano venerit ad apertura comes Urgelli mittat ibi castlanum ad suam voluntatem et comes Urgellensis donet
potestatem de predicta civitate Ilerde comiti Barchinonensi iratus vel pachatus quotienscumque eam quesierit per se vel per nuntios suos. Adhuc autem prelibatus comes Barchinonensis donat prenominato comiti Urgellensi ipsum castrum de Cardona cum omnibus terminis suis ad suum proprium alodium ad
faciendum voluntatem suam. Iterum donat ei ipsum castrum de Albella cum omnibus terminis suis ad proprium alodium ita videlicet ut Petrus de Stopana habeat illud per comitem Urgellensem sicut
habebat per comitem Barchinonensem. Item predictus comes Barchinonensis convenit prenominato comiti Urgellensi quod emendet ei Bergeda de Tortosa usque Illerdam cum consilio procerum
suorum et procerum comitis Ermengaudi qui hoc per bonum laudaverint. Et comes Urgellensis habeat ipsam emendam per comitem Barchinonensem per fevum. Et de castellis de ipsa emenda donet potestatem comiti barchinonensi quotiescumque requisierit eam per se aut per nuntios suos iratus vel pachatus. Iterum convenit predictus comes barchinonensis ipsi comiti urgellensi quod donet ei singulis
annis mille morabetinos quingentos ad festum Sancti Michaelis et quingentos ad Pascha usque
quo capiatur Ilerda. Et si forte quod absit pacem fecerit cum Ilerda donet ei tertiam partem de ipsa paria quam inde habuerit et cadant mille morabetini. Quod si tertia pars non sufficerit ad mille morabetinos compleat ei de suo quod defuerit comes barchinonensis. Et comes barchinonensis donat ei in Barchinona unum burgensem videlicet capdemansum Petri Costancii cum ipso qui tenet illud et unum judeum nomine Santo. Propter hec quoque dona superius comprehensa et propter ipsos fevos prenominatos convenit predictus comes Urgelli comiti Barchinonensi quod sit propter hoc suus solidus sicut homo debet esse de suo meliori seniori et quod inde faciat ei ostes et cavalcadas et cortes et placita et seguimenta quando ipse jusserit de suo corpore cum hominibus quos tenebit de honore ejus et cum hominibus suis de Urgello sicut homo debet facere suo meliori seniori et quod faciat per eum pacem et guerram sarracenis et christianis de se et de suis hominibus et de terra sua et quod faciat ei
fidelitates per sacramenta de suo corpore et de suo honore et de tenendo isto placito.
Facta carta convenientie VIII kalendas junii anno dominice incarnationis millessimo CXLVIII regnique Ledovici regis junioris anno XI. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Ermengaudi comes. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Berengarii Arnalli de Anglesola. Sig+num Arnalli de Pontis. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in linea V et VI die annoque prescripto.
(Alphabeto divisa).

miércoles, 19 de febrero de 2020

LXVII, reg. 197, fol 181, 5 septiembre 1300, Ilerde, Lérida, universidad

LXVII.
Reg. n. 197, fol. 181. 5 set. 1300.

Jaime II de Aragón, el Justo, reg. 197, fol 181, 5 septiembre 1300

Dilecto suo Bernardo de Ponte vicario et curie Ilerde vel ejus locum tenenti etc.
Cum paciarii et probi homines civitatis Ilerde circa comodum civitatis ipsius jugiter vigilantes a nobis obtinuerint studium generale et ratione ipsius studii oporteat ipsos in salariis magistrorum et aliis quibusdam ad institucionem et ordinacionem ipsius studii necessariis facere sumptus magnos pro quibus ipsos oportet ut pecuniam possint habere incontinenti taxare aliquos de civibus et vicinis Ilerde qui ipsam mutuent donec comune per eos imponendum fuerit perfecte solutum: idcirco vobis dicimus et mandamus quatenus omni excusacione excepcione et appellacione remotis et per vos non admissis ad requisicionem paciariorum predictorum compellatis quoscumque cives et vicinos Ilerde ad faciendum prout taxati fuerit mutuum supradictum et ad solvendum etiam comune per eos imponendum omni dilacione et excusacione ut dictum est non admissis.
Data ut supra.

lxviii-reg-197-fol-181-5-septiembre-1300

martes, 10 de marzo de 2020

CLIV. Varia 25, Alfon. IV. (V) 3 set. 1450.

CLIV.
Varia 25, Alfon. IV. (V) 3 set. 1450.

Nos Alfonsus etc. Etsi nostra civitas Barchinone cum propter multa tum ob ejus reipublice gubernationem inter alias ditionis nostre civitates caput extulit et jam pene omnes alie quas diximus civitates ad instar illius sese gubernare et rempublicam exercere studeant: unam tamen solam rem ad ceteras hujus orbis civitates equiparandas et si fas est dicere exsuperandas deesse civitati eidem arbitramur quoniam non ita ut expediret in cujuslibet scientie facultate ibidem opera datur quod si fieret cives et incole dicte civitatis et etiam circumvicini ex sapientibus scientifici fierent et hi qui haud pingui superlectile abundant facilius litteris operam darent. Plane dilecti et fideles nostri Johannes de Marimon et Bernardus Çapila nuntii ad nos per dilectos et fideles nostros consiliarios et probos homines dicte civitatis Barchinone nuper demissi nobis pro parte dictorum consiliariorum et proborum hominum ejusdem civitatis humiliter supplicarunt ut cum consiliarii et probi homines ipsi multiplicibus justis quidem et honestis inducti motivis et presertim optima situs sepedicte civitatis dispositione pensata utque illius oriundi divinis et humanis scientiis et doctrinis floreant in ipsa civitate generale studium instituere et fundare gliscant et pro illius fundatione votiva ad ea omnia que requiruntur prompti et parati sint dignaremur eis super his nostram licentiam facultatem et auctoritatem impartiri: atque nos qui dictam civitatem Barchinone suis exigentibus servitiis et meritis inter ceteras civitates nostras nedum diligimus sed amamus ac illius comodum amplificationem et augmentum affectamus: hanc supplicationem tanquam justam et rationi consonam necnon beneficio et utilitati reipublice civitatis ejusdem ac comodam benigne exaudientes: tenore presentis carte nostre cunctis temporibus firmiter valiture de certa nostra scientia deliberate et consulto memoratis consiliariis et probis hominibus civitatis Barchinone licentiam et facultatem plenariam impertimur quod deinde in antea si et quando eis fuerit bene visum dictum generale studium in sacra theologia jure canonico et civili morali et naturali philosophia septem liberalibus artibus medicina aliisque scientiis et doctrinis ac etiam facultatibus in ipsa civitate Barchinone scilicet in ea parte quam maluerint statuere fundare et ordinare valeant atque possint. Quod quidem generale studium ejusque cancellarius rector consiliarii magistri doctores bacallarii scolares et ceteri studentes in eodem immediate cum statutum seu fundatum fuerit possit et possint ac valeant in universali et singulari gaudere uti et frui et letari omnibus illis honoribus prerogativis favoribus libertatibus immunitatibus exempcionibus franquiciis et privilegiis quibus alia generalia studia per nostros predecessores Aragonum reges serenissimos memorie celebris aut per nos ipsos in regnis nostris Aragonum Valentie et principatu Cathalonie fundari permissa et in eis habitantes seu studentes et signanter generalia studia Ilerde et ville Perpiniani letari uti frui et gaudere solita et soliti sunt et debent de jure usu seu consuetudine vel aliter quoquo modo: nos enim easdem libertates exemptiones franquitias favores honores privilegia prerogativas ac immunitates que aliis studiis predictis presertim civitatis Ilerde et ville Perpiniani concesse et concessa sunt contextu presentium eidem generali studio civitatis Barchinone et legentibus doctoribus ac studentibus in eodem et aliis omnibus predictis quam citius et quam primum statutum fundatumque fuerit de dicta certa scientia conferimus concedimus et plenarie impertimur sicut et quemadmodum comuniter ceteris studiis generalibus in regnis et terris nostris occiduis et presertim dictis generalibus studiis civitatis Ilerde et ville Perpiniani hactenus sunt indulta et eis ipsa generalia studia hactenus usa sunt ac in eorum possessione existunt. Serenissimis propterea Iocumtenentibus generalibus nostris presentibus et futuris voluntatem nostram hanc declaramus qua volumus disponimus et ordinamus reverendosque ac venerabiles in Christo patres archiepiscopos episcopos abbates ac ceteros ecclesiasticos dictorumque archiepiscoporum et episcoporum in spiritualibus et temporalibus vicarios generales requirimus et hortamur mandamusque gubernatori nostro generali ac ejus vicesgerenti bajulis quoque generalibus et localibus vicariis subvicariis consiliariis paciariis procuratoribus juratis consulibus ceterisque universis et singulis officialibus et personis quavis auctoritate ecclesiastica aut seculari fungentibus tam presentibus quam futuris per universa regna et terras nostras ubilibet constitutis et constituendis sub nostre indignationis et ire incursu et alias quanto fortius et strictius dici potest quatenus nostras hujusmodi licentiam facultatem et concessionem et omnia et singula supra contenta firmiter teneant et observent ac faciant ab omnibus perpetuis temporibus efficaciter custodiri nec secus agant ratione aliqua sive causa. In quorum testimonium presentes fieri jussimus nostro majori sigillo majestatis pendenti munita.
Datum in castello Turris Octave die tertio mensis septembris anno a nativitate Domini millessimo quadringentessimo quinquagessimo hujus regni nostri Sicilie citra farum anno sexto decimo aliorum vero regnorum nostrorum tricessimo quinto. - Signum Alfonsi Dei gratia regis Aragonum Sicilie citra et ultra farum etc. - Rex Alfonsus (1).

(1) En virtud de este real privilegio se estableció en Barcelona la primitiva universidad literaria, o estudios generales, en el edificio que se halla situado en la calle den Ripoll frente del arco o volta de miser Ferrer, propio en el día del Exmo. Sr. marqués de Ayerbe; y desde este punto fue trasladada a la Rambla, en los términos que manifiestan los antiguos dietarios que existen en el archivo de la casa de la ciudad y en nuestro poder, que dicen así:
- El de la ciudad. (N. E. Atentos a los plurales Y la y griega)
- Dimecres a XVIII de octubre de MDXXXVI los honorables consellers volent effectuar la desliberacio del consell de cent jurats celebrat a X de agost prop passat sobre la edificacio del estudi general fahedor en la Rambla en la plassa dels Bargans y de la Palla foren de bon mati a la Seu per acompanyar la professo del reverent capitol y clero de la Seu que ana al dit lloch lo qual fonch envelat y molt ben empaliat ab un bell altar arrimat a la paret de la muralla que es al costal del portal de la Palla ab uns bells draps de brocat ben ornat de or y argent brandons y ciris blanchs cremants tot entapissat per terra y enramat, y en lo dit altar y eren posades ço es la creu ab lo crucifixi al mig de argent de la ciutat y la imatge de santa Eulalia de argent que presta la Seu a la part dreta y la imatge de santa Ana que presta la iglesia de santa Ana a la part esquerra per ço que lo altar de dita capella ha de ser fundat sots invocacio de santa Creu santa Eulalia y santa Ana. E parti la dita professo de la Seu a las VIII hores de mati ans de mig jorn acompanyada de molta gent ahont celebra lo offici divinal lo reverent señor archabisbe de gracia don Joan Miralles: lo qual offici finit la dita professo isque fora a la cantonada del lloch ont estava feta la cava per posar la primera pedra que es devant lo carrer dels Telles ahont devallaren lo dit senyor archabisbe y los honorables consellers y lo mestre de cases: e preparada la pedra se havia de posar en lo dit canto per lo dit senyor archabisbe Miralles foren dites las oracions y benediccions pertanyents: las quals finides maestre Bertran Dezvalls conseller en cap en nom y per part de la present ciutat posa la primera pedra en son lloch donant principi a la dita obra en nom de la Santissima Trinitat pare fill y sant esperit y a honor y gloria de la santissima creu y de las preciosas santa Eulalia y santa Ana y de tots los sans de paradis que vullan supplicar a la divina Magestat vulle infundir la sua beneita gracia a la obra del dit studi y apres a la institucio de aquell al seu sant servey amen.
- En otro dietario dice asi:
- En aquest present any (1535) per algunas personas devotas y Iletradas mogut per lo sant Esperit fonch fet ofertas als consellers de algunas rendas e pecunias contans per fer un estudi general en la present ciutat: y entes per los conselles lo tal benefici per la cosa publica feren eleccio de persones de tots staments per concertar lloch y mestres y llissons hoc encara per anar per la ciutat per cercar major caritat: e lo dia de sant Llorens a 10 de agost entre la renda que la ciutat tenia ab antiquo que eran 150 lliuras per lo estudi fonch trobat tenir 500 lliuras de renda y mil lliuras comptans passadas per obrar lo colegi. Las ores dit dia per lo consell de cent jurats fonch deliberat y donat lloch per dit estudi o collegi al cap de la Rambla del portal de Sant Sever hon se pesaba la palla fins al portal hon se posaben los bergans braçers: en lo jorn de sant Bartomeu comensaren a dar (dari : hay una i escrita más abajo en la línea) pedra y altre manobra ab molta cerimonia per obs de dita obra en tos temps. Apres anant en aument alavorens mudaren los bargans al portal de la Bocaria a la colsada de la torra envers mar e lo pes de la palla a la colsada de la altra torra del portal que diuen de la Verema.
- El cuerpo municipal o concejo de ciento de Barcelona, a cuyo cargo corría la universidad literaria, le dio en seguida ordinaciones que se imprimieron en Barcelona por Jaime Cortey, librero, a 18 de julio de 1560. Concluida la guerra de sucesión, el rey Don Felipe V mandó trasladar esta universidad de Barcelona a la ciudad de Cervera, y destinó el edificio para cuartel de artillería y otras tropas, que al fin ha sido destruido para ensanche de la Rambla y apertura de la puerta de Isabel II.

clv-secret-10-alfon-iv-fol-10-25-enero-1453

miércoles, 19 de febrero de 2020

LXII, reg. 1197, fol 275, 1 septiembre 1300, Jaime II

LXII.
Reg. n.° 1197. fol. 275. 1 set. 1300. (el primer 1 no se veía bien)

Jacobus Dei gratia etc. venerabilibus et dilectis Eximino divina providencia Cesarauguste episcopo

Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valencie et Murcie comes Barchinone. Dilectis ac fidelibus suis paciariis et probis hominibus ac toti universitati civitatis Ilerde presentibus et futuris salutem et gratiam.
Dum noster curis animus agitatur assiduis quam nobis sit utile quam decorum viros erudire prudentes per semina doctrinarum qui per studium prudentiores effiecti Deo nobisque complaceant ac regnis et terris nostris quibus Deo propicio presidemus fructus afferant salutares: ad id precipue curas nostras dirigimus per quod viris eisdem scientiarum quarumlibet honestarum apud nos alimenta condantur ut nec potissime nostros fideles et subditos pro investigandis scientiis naciones peregrinas expetere nec in alienis ipsos opporteat regionibus mendicare. Cum igitur sanctissimus in Christo pater ac dominus dominus Bonifacius papa octavus per speciale privilegium nobis hoc sitientibus duxerit concedendum ut in aliqua civitate vel loco terre nostre insigni fundare vel ordinare possemus studium generale et quod idem studium postquam per nos existeret ordinatum eisdem graciis privilegiis et indulgenciis gauderet omnino que a sede apostolica Tholosano studio sunt concesse prout in ipso privilegio plenius continetur: nos habito diligenti tractatu et consilio pleniori super eleccione loci quo posset comodius idem studium ordinari ad civitatem Ilerde velut hortum fertilitatis et fecunditatis conclusum ac fontem deliciarum signatum qui quasi quoddam intermedium terrarum ac regnorum nostrorum existit occulos nostre considerationis super hoc vigiles duximus dirigendos. Ad ejus namque reformationem ac statum laudabilem tanto diligencius et specialius aspiramus quanto civitatis ejusdem ac vestram honorabiles cives antiquam nobilitatem legalitatem et fidem ac grata pariter et accepta predecessoribus nostris nec minus nobis per vos impensa servicia ad nostram crebrius memoriam revocamus. Per nos igitur et omnes successores nostros volentes civitatem eandem hujusmodi gratie nostre prerogativa potiri tantique honoris titulis decorari gratis et ex certa scientia civitatem predictam auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte ac etiam nostra ad generale studium pre ceteris locis et civitatibus terre nostre eligimus de presenti ac etiam ordinamus volentes ac firmiter statuentes ut in ipsa civitate sit studium generale de cetero tam in jure canonico quam civili medicina philosophia et artibus ac quibuslibet facultatibus aliis et approbatis scientiis quibuscumque: ita quod de cetero nulla persona cujuscumque preheminencie dignitatis condicionis status aut legis existat tam audax reperiatur quod in aliquo loco terre et dominationis nostre ubique citra mare habite vel Deo auctore in futurum habende jura canonica vel civilia aut libros medicine sive philosophie audeat vel presumat aliquibus scolaribus legere vel docere neve scolares quicumque presumant infra terram et dominationem nostram alibi quam in nostro studio Ilerdensi jura canonica vel civilia scientiam medicine seu philosophie a quocumque causa leccionis audire alioquin iram et indignacionem nostram et penam mille aureorum tam legentes quam audientes quotiens convenerint se noverint incursuros presenti statuto seu privilegio nichilominus in suo robore duraturo. Et quia cordi nobis existit idem prosequi studium continuis graciis et favoribus oportunis illas ad presens libertates et gracias ac indulgencias qualescumque que a sede apostolica Tholosano studio sunt concesse ipsas eidem studio Ilerdensi doctoribus et magistris ac scolaribus ibidem studentibus et studere volentibus auctoritate apostolica atque nostra de regie liberalitatis beneficio concedimus et donamus ac etiam confirmamus: intendentes in posterum prout temporum et negociorum exegerit qualitas eidem studio et scolaribus de libertatibus et immunitatibus et graciis continuis liberaliter providere quibus idem magis proficiat studium incrementum. Hoc igitur donum sollempne nos rex prefatus mente gratuita ac etiam corde bono vobis dilectis et fidelibus nostris paciariis probis hominibus ac toti universitati Ilerde presentibus et futuris per nos et omnes successores nostros offerimus concedimus et donamus prout melius et plenius dici et intelligi potest ad vestrum et dicte civitatis commodum et vestrorum ut scilicet dictum studium generale in ipsa civitate habeatis gubernetis ac etiam ordinetis: salvis semper privilegiis et graciis per nos vel successores nostros concessis eidem studio seu etiam concedendis et salvis pactis et conventionibus per nos eidem promissis atque concessis et concedendis et omnibus aliis nostris preceptis et ordinationibus quibuscumque qui ad utilitatem ipsius studii ilerdensis nobis et successoribus nostris necessarie videbuntur. In cujus rei testimonium presentem cartam concessionis et donationis de dicto studio vobis concedimus ac nostra bulla plumbea tradi precipimus comunitam.
Data Cesarauguste kalendas septembris anno Domini millessimo trescentessimo. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum. - Testes sunt Eximinus episcopus Cesarauguste R. episcopus Valencie Eximinus Petri abbas Montisaragonis Jacobus dominus de Xericha Petrus dominus de Ayerbe Petrus Ferrandi Berengarius de Entença Lupus Ferrench de Luna Johannes Martini de Luna Artaldus de Luna Petrus Cornelii Eximinus Cornelii Sancius de Antilione Petrus Lupi de Oteyça Petrus Guillermi de Castilione Eximinus Petri de Arenos et plures alii ibidem ad generalem curiam congregati. - Fuit clausa per Bernardum de Aversone de mandato domini episcopi.


lunes, 1 de junio de 2020

LXXXII. Reg. n. 1890, fol. 131. 20 marzo 1387. Juan I, Ilerde

LXXXII. Reg. n. 1890, fol. 131. 20 marzo 1387.

Nos Johannes Dei gratia &c. viso quodam privilegio facto et concesso universitati Ilerde per serenissimum dominum Petrum recolende memorie regem Aragonum genitorem nostrum dato et acto Barchinone XXVII die marcii anno a nativitate Domini MCCCLXXXVI ejusque bulla plumbea impendenti munito continente ordinaciones quas idem genitor noster servari exinde voluit super eleccionibus paciariorum consiliariorum et aliorum officialium in dicto privilegio contentorum et super convocacione ac celebratione consiliorum generalium et particularium civitatis ipsius: et intellecto quod ipsis ordinacionibus deductis in praticam sequebantur aliqua inconveniencia et specialiter difficultas habendi consilia generalia vel particularia ob que negocia dicte civitatis turbabantur protelabantur nimium et sepissime in devium veniebant: idcirco suplicantibus nobis Dominico de Montsuar et Nicolao Çabaterii nunciis dicte civitatis in nostra curia presentibus habito super hiis maturo et digesto consilio informati ad plenum per fidelem consiliarium et negociorum nostre curie promotorem Andream de Contijoch qui ut locumtenens regni diu fuit et stetit in civitate predicta et semel mandato regio fecit elecciones consiliariorum dicte civitatis interfuitque sepissime in ejus consilio in quibus ut dixit nedum expediens imo neccessarium erat provisiones facere infrascriptas correcciones et suplicaciones fecimus que sequntur quas ut ab ipsis consiliariis melius intelligi valeant in vulgari poni fecimus ut sicut alie quas corrigunt et suplent habeant vim robur et firmitatem privilegii cunctis temporibus pereniter valituri.

- Primerament com en la dita ordinacio real entre les altres coses per toldre cas ques poria sdevenir es assaber que per absencia de alguns nos poria tenir consell general si tots los cinquanta consellers qui fan consell general hi havien a esser ni consell particular si tots los XXII consellers qui fan consell particular hi havien a esser sia expressament contengut et ordenat que si alguns dels dits consellers seran absents o empaxats axis com dit es pus quels consellers sien appellats publicament e axi com es acostumat que almenys XXX prohomens hajen a esser en los consells generals es assaber nou dels quinze de la ma major et nou dels XV de la ma mijana e nou dels XV de la ma menor e tres dels V consellers dels officis axi que entre tots sian almeyns XXX e que almenys XV hajen a esser en los consells particulars es assaber V dels consellers de la ma major e V daquells de la ma mijana et V daquells de la ma menor e si aquell un dels XXII qui fan consell particular qui es dels officis es a compliment dels dits XV que puxa esser: e segons informacio quel senyor rey ne ha hauda aço import en si gran difficultat de haver et tenir consell algu general o particular en la dita ciutat per tal com es leugera cosa de fallir en los consells generals algun conseller dels nou qui de cascuna ma hi ha a esser almenys axi que posat que en los consells generals ne haje nou o X o XV de cascuna de les dues mans et de la tercera ma no ni fall sino un posat quen hi haje per ventura VIII o si nhi fall un dels consellers dels officis qui almenys hi ha a esser nos pot tenir consell general o posat que en los consells particulars ne haje a esser de cascuna de les dues mans si nhi fall un dels V de la tercera ma qui hi han a esser nos pot tenir consell particular de que shan seguits en la dita ciutat segons quel dit senyor ha sabut despuys que la dita ordinacio ses feta grans inconvenients e distrigament et allongament del affers de la dita ciutat: corregin en aço la dita ordinacio reyal vol ordone e stableix que daqui avant puys quels consells generals sien appellats publicament tota frau cessant ab crida e ab albarans segons que es acostumat los cuals albarans se hajen a fer a tots los cincuanta consellers o a lurs alberchs posat que absens o empatxats sien que almenys XXX consellers dels dits L facen consell general axi com era ja ordonat: mas que daci avant no sia feta differencia de les mans de que devien esser ans bast en tots los dits consells generals quey sien XXX consellers o pus tro en nombre de L de mans se vulle sien de la dita ciutat e semblant sia en los consells particulars on hajen a esser almenys quinze: es assaber que pus que tota frau cessant sien fets los dits albarans a tots los XXII consellers qui fan consell particular o a lurs alberchs posat que empatxats o absents sien ey seran almenys XV consellers quels XV facen consell particular no fahen differencia de quals sien e ab aço seran tolts los inconvenients quis seguien con era feta differencia de les dites mans. Item es contengut en la dita ordinacio que en algun consell general o particular o altre de la dita ciutat no gos entrar algu qui no sie conseller exceptats los pahers e algunes persones alli nomenades. E com sie necesari quel dit sindich de la dita ciutat sie o puxe entrar en aquells per tal que sie informat dels fets o drets de la dita ciutat per los quals ha a esser e entervenir sovin en les corts et altres lochs: per ço lo dit senyor rey suplin en aço la dita ordinacio ordona e stableix quel sindich de la dita ciutat qui es o sera daquiavant puxe entrar esser e estar en los consells generals particulars et altres de la dita ciutat tota pena cessant mas que noy haje veu alguna. Mes avant lo dit senyor supplin en aço la dita ordinacio volent provehir a cas ques poria sdevenir es a saber si per qualque necessari se esdevenia que en la dita ciutat hagues obs consell general o particular con la host es fora de la dita ciutat: vol ordona et stableix que daqui avant per tots temps con la host deura exir de la dita ciutat per host reyal o vicinal o altre qualsevol raho quels quinze consellers de la ma major elegesquen III consellers de si mateixs els XV consellers de la ma mijana altres tres consellers de si mateixs els XV de la ma menor altres III de si mateixs els V consellers dels officis ne elegesquen un de si mateixs. Guardense pero tots los damunt dits L consellers que elegesquen cascuns de si mateixs aquells que sien pus vells o inhabils a hostejar o qui per altra raho alguna haurien a romanir. E si avenir no sen poden cascuns de sa ma entre si mateixs quel official qui traura la dita host ab consell dels pahers los elegesque: los quals deu consellers axi elets romanguen en la dita ciutat. E si cas sera que per alguna causa o raho necessaria hauran obs consell general dins la dita ciutat la dita host difora lavors los X consellers elegesquen XX homens los millors o pus enteses daquells qui romases seran en la dita ciutat ab los quals e ab los dos pahers qui tots temps acostumen romanir absent la dita host facen consell general guardantse que nol tinguen si per gran et fort necessaria causa no sera. Item es contengut en lo dit privilegi reyal que si algun clergue ancara conjugat sera elet a conseller daquells VIII consellers qui han a termenar los bans de la dita ciutat no sia admes a usar del dit offici de conselleria si donchs abans no assegura sufficienment en poder del veguer de Leyda ab pena de M solidos barchinonenses e ab fermances legues que durant lo dit offici de conselleria no allegara corona ne haura recors a jutge o cort eclesiastica per algun fet civil o criminal ne per algun ban: e segons que de cert lo dit senyor ha sabut algun qui sia estat elet a esser dels dits VIII consellers no haje volguda fer ni donar la dita caucio ans expressament hajen tots dit que no volen esser consellers si a darla han e quels plau molt que noy sien admeses com sia offici de carrech et destorb de lurs affers e del qual no han algun salari: per ço lo dit senyor hagut per cert que jatsia puxen esser forçats o pendre lo dit offici de conselleria pero no poden ab justicia esser forçats a dar la dita caucio: per ço revoca et tol de tot en tot la dita caucio e vol que sia axi com si en lo dit privilegi posada no fos. En totes les altres coses vol e ordona lo dit senyor a que stiguen en sa força et valor lo dit privilegi et ordinacio dels consells de la dita ciutat e de les eleccions en aquell ordenades e totes et sengles altres coses contengudes en aquell lo dit senyor confirma loa et approva axi com a coses be et rahonablement ordenades.

- Mandantes itaque firmiter et expresse sub pena in dicto privilegio contenta curie et vicario Ilerde vel ejus locumtenenti paciariis et probis hominibus ac toti universitati Ilerde et singularibus ejusdem presentibus et futuris quatenus correcciones et suppleciones nostras hujusmodi factas de certa sciencia et consulte teneant firmiter et observent tenerique et observari ab omnibus faciant inconcusse nichil la contrarium tentaturi. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri et sigillo nostro impendenti jussimus comuniri.
Data Barchinone XX die marcii anno a nativitate Domini MCCCLXXXVII regnique nostri primo. - Franciscus Çacosta. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. - Testes sunt infans Martinus dux Montisalbi Raimundus vicecomes de Roda Gastonus de Monthecatheno Eymericus de Cintillis et Jacobus Castellarii milites.
- Dominus rex presente infante Martino duce Montisalbi mandavit michi Bernardo de Jonquerio.



viernes, 6 de marzo de 2020

CXLVI, reg 2175, fol 89, 9 abril 1402, Lo rey, promens

CXLVI.
Reg. N° 2175, fól. 89. 9 abr. 1402.

Lo rey.
Promens: be que per clara e vera relacio sintam la bona et singular affeccio que havets aixi com rahonablement haber devets a la prosperitat et augmentacio del estudi de medicina de aqueixa ciutat per nos et per nostra real provisio et adjutori fundat axi per necessitat et utilitat de nostra persona com per bellesa et conservacio de sanitat singularment de vosaltres et dels habitadors de la dita ciutat: pero encareus manam pregantvos tan affectuosament com podem que lo dit studi axi en general com en singular rebats per nostre servir et sguart quius ho grahirem fort singularment en recomendacio especial prosseguint aquell de totes utilitats favors et liberalitats posibles: e per res si servir nos desitjats non sintam lo contrari car part quens ens desplauriets molt fariets gran dan a vosaltres mateixos et al ben publich daqueixa ciutat la cual segons vehets es ara per divinal juhi de pestilencia epidemial vexada.
Dada en Valencia sots nostre segell secret a IX dies de abril del any MCCCCII. - Rex Martinus. - Dominus rex missit signatam - Dirigitur consiliariis Barchinone (1).

(1) Otro testimonio de la constante protección que los monarcas aragoneses dispensaron al estudio de la medicina es el siguiente privilegio concedido por el rey don Juan 1.° a sus profesores y maestros en artes. - (Reg. 1904, fól. 72.) Nos Johannes et cetera. Volentes vos magistros in medicine et artium facultatibus studii generalis civitatis nostre Ilerde in quo ut e cetero didiscimus notabiliter et egregie ac etiam singulariter inter alia nostri dominii studia actus medicine et arcium continue leguntur prerogativis et favoribus in scriptis tanquam benemeritos et condignos prossequi in hac parte: tenore presentis hec vobis de speciali gratia concedentes in perpetuum volumus et ordinamus quod omnes magistri dictarum duarum scienciarum videlicet medicine et artium qui nunc estis vel fueritis pro tempore in studio predicto gaudeatis et gaudere possitis de cetero in perpetuum omnibus illis graciis favoribus honoribus prerogativis franquitatibus et immunitatibus quibus gaudent et gaudere possunt doctores in utroque jure vel tantum in altero tam virtute quarumcumque gratiarum seu privilegiorum per nos seu predecessores nostros celebris memorie eisdem indultorum quam etiam virtute aliquorum statutorum seu ordinacionum per consilium studii predicti factorum seu fiendorum. Mandantes per hanc eandem gubernatori Cathalonie vicario et curie ac paciariis et probis hominibus civitatis Ilerde necnon cancellario et rectori ac doctoribus et bacallariis et scolaribus utriusque juris dicti studii el aliis etiam ad quos spectet presentibus et futuris de certa sciencia et expresse sub nostre ire et indignationis incursu quatenus vos dictos magistros in medicina et artibus uti permitiendo favorabiliter honoribus et prerogativis supradictis quibus ipsi doctores in jure utroque dictorum privilegiorum seu statutorum pretextu uti possunt et debent ac eciam vos favorabiliter pertractantes graciam et concessionem nostras hujusmodi vobis perpetuo teneant firmiter et observent tenerique et observari faciant inconcusse et non contraveniant seu aliquem contravenire permittant aliqua racione. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro sigillo majestatis impendenti munitam. Data in monasterio de Petrisalbis XVII die augusti anno a nativitate Domini M° CCC° XC° secundo regnique nostri sexto.- Petrus Oltzina.- Signum + Johannis Dei gratia regis Aragonis Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie.- Rex Johannes.- Testes sunt Petrus Latronis vicecomes de Vilanova Jacobus Castella camerlengus domine regine Franciscus de Sancto Clemente majordomus Jacobus Castella uxerius armorum et Eximinus de Tovia cavallericius domini regis.- Dominus rex mandavit mihi Johanni de Tudela.

Retrato imaginario de Martín I de Aragón, de Manuel Aguirre y Monsalbe. Ca. 1851-1854. (Diputación Provincial de Zaragoza).

FIN DEL TOMO SEXTO DE LA COLECCIÓN.

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLV, 11, judicium, Bernardum de Anglerola

CXLV.

Núm. 11.

Hoc est judicium datum inter dompnum R. comitem barchinonensem principem aragonensem et Bernardum de Anglerola de controversiis que inter eos agitabantur apud Barchinonam a venerabili Bernardo terrachonensi archiepiscopo atque Guillelmo barchinonensi ac Petro ausonensi necnon et P. cesaraugustano episcopis et Ugone de Cervilione ac Borrello gerundensi judice et Guillielmo Dapifero atque Guillielmo de Castrovetulo et fratre suo Arberto et Arnallo de Lercio et Raimundo de Villa Murorum atque Guillelmo de Cervera et Gerallo de Jorba.
Primum conquestus est comes jamdictus quod Bernardus de Anglerola invaserat et per invasionem tenebat multos honores in illis partibus inter Ilerdam et Anglerolam quod ipse comes divina gratia auxiliante a sarracenis adquisierat quos comes jamdictus nunquam ei dederat. Ad quod respondit Bernardus quod predictos honores habebat per aquisicionem et donum quod parentes sui fecerant per scripturas ab atavo predicti comitis scilicet Raimundo Berengarii vetulo. Ad quod respondit comes
quod atavus ejus nec donacionem illam fecerat aut si fecisset illa donacio non valebat nisi ipse eam aprobaret tum quia nunquam parentes Bernardi illam donacionem possederant aut in donatoris
potestate nunquam illa donacio fuerat. Multis hinc inde dictis et auditis rationibus judices supradicti noluerunt de causa procedere donec scriptura donacionis deduceretur in medium quam ilico adjudicaverunt ostendi. Quam scripturam Bernardus dixit se ibi non habere sed ostenderet eam si comes ei diem statueret. Quam diem comes noluit ei statuere quia dixit quod eo tempore quo statuit ei diem agitandi causam apud Barchinonam precepit ei ut munitus omnibus auctoritatibus et rationibus suis ad
placitum veniret. Quod Bernardus se intellexisse negavit. Et ideo judicaverunt judices supradicti quod si comes testibus posset ostendere quod hanc precepcionem ei fecisset vel scripturam ostenderet aut quiquid dampni in dilacione ostendende scripture comes sustinebat jamdictus Bernardus ei restitueret: si vero comes in probacione defecerit judicaverunt quod propria manu juret Bernardus se non intellexisse comitem sibi precepisse ut prephatam scripturam aferret. Iterum conquestus est comes super Bernardum jamdictum quod ipse terminos amplissimos acceperat ad illam turrem que dicitur Alcholeia quos nec ipse dederat ei vel patri suo. Ad hoc respondit Bernardus quod illam turrem cum jamdictis terminis pater suus
per suum fevum adquisierat. Predicti vero judices interrogaverunt Bernardum si quod dicebat per scripturam ostendere posset: quod se facere posse negavit. Ideoque judicatum est quod vel testibus patrem suum illam adquisicionem fecisse probaret aut secundum curie consuetudinem monstraret
Bernardus hoc adquisisse patrem suum per fevum. Iterum conquestus est comes de Bernardo jamdicto quod acceperat longiores terminos ad castrum Corbins quam continebatur in carta cum qua pater Bernardi predictum castrum adquisivit. Ad hec Bernardus respondit quod comes dederat jamdictum castrum cum predicto Bernardo milicie Templi et habebant magistrum milicie dominum suum in hac causa defensorem atque tutorem. Ideoque judicaverunt ut Bernardus haberet magistrum milicie Templi
qui eum in hoc negocio rationabiliter defenderet aut pro se ipso responderet. Itemque conquestus est comes quod Bernardus et sui proprias oves comitis rapuerat et ovile invaserat et quicquid invenit ibi asporteverat et depredaciones multas hominibus comitis fecerat et homines sui in publica via transeuntibus et venalia portantibus multa rapuerant et etiam ipse Bernardus erat multorum
debitor tam pro se quam pro fratre suo defuncto Berengario hominibus comitis quibus creditam pecuniam persolvere nolebat.
Ad hoc Bernardus respondit quod malefacta illa que hominibus Ilerde intulerat ideo fecit quia sui malefactores cum comite Urgelli extiterunt debita autem que ipse vel frater suus hominibus comitis debebant illa que ab hominibus comitis vera esse monstrarentur libere redderet: si quas vero depredaciones in campo vel in via publica vel hominibus comitis preter inimicis suis ipse vel homines sui fecerant vel restitueret vel restitui faceret.
Ad hoc supradicti judices tale judicium dedere quod quicqid mali tam hominibus Ilerde quam alliis hominibus comitis vel etiam iter agentibus preter illis quos in propriis malefactis invenere intulerant Bernardus vel sui omnia eis in integrum restituat: de debitis autem illa que recognoscit se vel fratrem suum debere reddat: illa vero que se vel fratrem suum debere disitetur creditores vel testibus convincant eos sibi debitores existere vel jurent eos sibi debere quod querunt aut Bernardus jurare faciat quod
de debitis sibi et fratri suo super impositis nec plus debeat quam recognoscit nec scit amplius Berengarium fratrem suum debere. Conquestus est iterum quidam homo de Bernardo a quo mutuo
susceperat CCC morabetinos in itinere Beati Jachobi et ei reddere nolebat. Ad quod respondit Bernardus quod comiti nullam injuriam in non reddendo prephatam pechuniam faciebat ideo quia ille homo de terra comitis non erat. Ideo judicaverunt judices quoniam omnium injuste oppressorum in terra sua cura ad
comitem de jure spectat pecuniam in fide propria Bernardo creditam per instanciam comitis jamdicto homini conquerenti Bernardus jure reddere debet.
- Conquestus est Bernardus de Anglerola super jamdicto comite domino suo qui ei promiserat se daturum advocatos qui eum in causa quam eum eo habebat patrocinarentur et ei dare nolebat:
quod comes se promississe negavit. Ad quod tale dedere judicium quod Bernardus testibus ostenderet verum esse quod comiti obiciebat: et si facere posset quicquid dampni Bernardus sustinuit pro advocatorum penuria comes ei restituat. Iterum conquestus est Bernardus quod ex precepto comitis ivit cum eo in exercitum in Aragonem et multa ibi perdidit: et hoc comes non recognovit. Judicaverunt
supradicti judices quod Bernardus probaret se perdidisse cum comite que dicebat aut secundum curie sue consuetudinem averaret et comes ei restitueret. Conquestus est iterum Bernardus quod homines comitis diversis locis sue terre comorantes auferebant suis hominibus de Anglerola pecuniam quam eis debebant: ad quod respondit se nescire quod ipse dicebat. Judicaverunt judices quod debitores qui erant comitis hominum de Anglerola cogeret comes vel ad restituendum vel ad jure respondendum.

miércoles, 19 de febrero de 2020

LXVIII, reg 197, fol 181, 5 septiembre 1300 (duplicado)

https://historia-aragon.blogspot.com/2020/02/lxvii-reg-197-fol-181-5-septiembre-1300.html

LXVIII.
Reg. n. 197, fol. 181. 5 set. 1300.

Nos Jacobus etc. attendentes fidem et legalitatem ac tue merita probitatis quibus tu Andreas de Espenso clericus conjugatus Ilerde apud nos quorundam fidedignorum testimonio comendaris: officium generalis bedelli et stacionarii nostri studii Ilerdensis per nos de novo fundati tibi concedimus et donamus tenendum et exercendum in ipso studio per te vel alium loco tui ad hoc idoneum toto tempore vite tue ita quod te in ipso officio bene et legaliter ad utilitatem dicti studii habeas et quod in quaterniis et peciis ac aliis que ad usum scolarium bedelli studiorum bononiensis et tholosani tenere consueverunt te adeo exhibeas infra tempus competens copiosum quod scolares inde reputare debeant se contentos facto tibi ad hoc per cives Ilerde prout per eos vobis promissum extitit adjutorio competenti.
Post vitam vero tuam volumus quod electio bedelli et stacionarii in ipso studio generali rectori et universitati dicti studii nobis et successoribus nostris irrequisitis prorsus pertineat prout in privilegio per nos super hoc et quibusdam aliis studio sepedicto concesso plenius continetur. In cujus rei testimonium presentem cartam fieri et sigillo nostro apendicio jussimus comuniri.
- Data Cesarauguste ut supra.

Jaime II de Aragón, el Justo

 

miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXVIII, reg. 1900, fol 28, 3 junio 1391, Juan I, Aytona

CXXVIII.
Reg. n° 1900, fól. 28. 3 jun. 1391.

CXXVIII, reg. 1900, fol 28, 3 junio 1391, Juan I, Aytona


Nos Johannes Dei gratia rex Aragonis Valencie Majoricarum Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rosilionis et Ceritanie. Licet interiora per exteriora judicia judicentur et etiam arbitrentur atamen firmiora et veritatis constantiora persistunt que ad occulum patent quam que probacionum seu experienciarum formis ad veritatem deducuntur. Idcirco ad ingentem supplicacionem pro parte universitatis studii artis medicine generalis civitatis Ilerde et medicorum ejusdem propterea nobis factam tenore presentis nostri privilegii cunctis temporibus valituri statuimus ordinamus ac etiam universitati studii predicti et medicis ac lucubrantibus in eodem presentibus et futuris concedimus quod infra tres annos a data presentis nostri privilegii in antea continue computandos et ex post de triennio in triennium perpetuo bajulus vicarius et curia seu paciarii ac probi homines vel alii quicumque officiales civitatis predicte seu ille vel illi eorum ad quem seu quos pertineat seu spectet quomodocumque cum per vos universitatem predictam seu medicos ejusdem requisiti fuerint tradant et dent ac tradere et dare teneantur unum hominem cujuscumque legis seu status existat morti atamen ejus demeritis exhigentibus condempnatum vobis dictis medicis studii seu civitatis Ilerde antefate sic quod quacumque maneria seu specie mortis quam ejus demeritorum occasione subire debeat minime obsistente palam coram omnibus qui eum videre sic obire voluerint per officiales nostros predictos in aqua judicialiter demergatur et inibi penitus sufocetur: quo ab hac luce modo et forma predictis sublato per juncturas et partes et arterias corporis pro videndo membrorum occultorum disposicionem intercipiatur et incidatur ad vestre omnimode libitum voluntatis: que incisio apud medicos anathomia nominatur: qua quidem incisione seu mutilacione per eos facta corpus seu cadaver ipsius sic defuncti per vos tradatur ecclesiastice sepulture.
Mandantes per presens privilegium nostrum dictis bajulo vicario et curie paciariisque ac probis hominibus et ceteris officialibus dicte civitatis et aliis ad quos spectet presentibus et futuris quatenus hominem predictum in quolibet triennio cum per vos medicos qui nunc estis vel fuerint pro tempore in dicta civitate seu per majorem partem vestrum seu eorum requisitus seu requisiti fuerint ut prefertur tradant liberent atque dent pro dicta experiencia seu anathomia fienda omni difficultate cessante. Injungentes nichilominus inclito infanti Martino duci Montisalbi carissimo fratri nostro ac in omnibus regnis et terris generali gubernatori ceterisque universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris et aliis etiam ad quos spectet quatenus privilegium et ordinacionem nostras hujusmodi teneant inviolabiliter et observent tenerique et observari faciant inconcusse et non contraveniant seu aliquem contravenire permitant aliqua ratione: cum nos ob utilitatem et comodum rei publice et cum predicta in lumen et verificacionem artis medicine redundent sic de certa sciencia fieri ordinaverimus et velimus. In cujus rei testimonium presentem vobis fieri jussimus nostre majestatis sigillo in pendenti munitam.
Data in loco Daytona tercia die junii anno a nativitate Domini millessimo trecentessimo nonagessimo primo regnique nostri quinto.- Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonis etcetera. Rex Johannes. - Testes sunt Eymericus de Scintillis Poncius de Perillionibus majordomus Bernardus Margariti Franciscus Çagarriga milites et Guillelmus de Vilarnau camerarius domini regis predicti.- Sig+num Bernardi de Jonqueriis secretarii dicti domini regis qui mandato ipsius hec scribi fecit et clausit cum literis rasis et emendatis in linea VI officiales nostros predictos.

cxxix-reg-1900-fol-58-5-julio-1391