Mostrando las entradas para la consulta homines ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta homines ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

viernes, 14 de febrero de 2020

XIV, perg 310, Jaime I, 13 noviembre 1226

XIV.
Perg. N° 310. Jaime I. 13 nov. 1226.

In Dei nomine notum sit presentibus et futuris quod nos G. de Montecatano Dei gracia vicecomes bearnensis per nos et per omnes nostros consanguineos valitores et amicos scilicet GG. de Cervaria R. de Montecatano W. R. senescalcus W. de Cervillon et Guiralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Cesarauguste civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Oscensis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto concilio et universitate Jaccensis ville et promittimus et convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam facere vel auferre vobis vestra vel diminuere foros vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Similiter nos jurati et probi homines et totum concilium et universitas Cesarauguste civitatis et nos jurati et probi homines et totum concilium et universitas Oscensis civitatis et nos jurati et probi homines et totum concilium et universitate Jaccensis ville facimus amicitiam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum domno G. de Montecateno Dei gratia vicecomiti bearnensi et cum omnibus vestris consanguineis valitoribus et amicis scilicet W. de Cervaria R. de Montecateno W. R. Senescalcus GG. de Cervillon et Giralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte et promittimus et convenimus vobis omnibus et singulis supradictis bona fide sicut melius dici potest vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel diminuere jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur in perpetuum nos G. de Montecatano Dei gratia vicecomes bearnensis W. de Cervaria. R. de Montecatano W. R. Senescalcus Guillermus de Cervillon et Girald filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte per nos et omnes amicos nostros promittimus et convenimus vobis predictis juratis et probis hominibus et toto concilio et universitati Cesarauguste civitatis et Oscencis civitatis similiter et Jaccensis ville universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum consuetudinem Catalonie: ita ut non posit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Similiter ut hec omnia firmius et cum majore securitate serventur et compleantur nos jurati et probi homines Cesarauguste videlicet: B. de Tarba W. Bovi G. Oblit Felippus de Calzada Bartholomeus Tharin Calbet de A. Johani Martinus Guillermi P. de Tarba juvenis D. Iter P. Enamorado Matheo Davignon J. de Luch B. Alfoscea Julianus Cantarer P. Dovina P. Sanz de Martel Aymerich Isarn Vitale de A. Guillermi W. de Montaltet R. Aychen per nos et per totum concilium et universitatem Cesarauguste: et nos jurati et probi homines Osce scilicet: P. Bonanat Adam de Barbastre Portoles Çabater J. de Sesa P. Barbin Andreas de Grimon J. de Monçon S. Dalajes P. Tizon P. Lavata P. de Bardaxin W. de Nablanca D. Adimar R. Gili Ug Martin D. Ferrer B. Boncavall B. Marches P. Sora W. Richard per nos et per totum concilium et universitatem Osce: et nos jurati et probi homines de Jacca videlicet: J. de Montvalera Belengarius Deça Gozbert de Fenes W. de Campfranch Constantinus Borrell R. de Labaxa J. de Exo B. de Seres S. Aster Andreas de Morlans Auztorgus de Orellaco Adam Bolser G. de Seta J. Pelayo P. Arnalt W. Lepat S. Petrillon A. de Oloron A. de Sazera P. de Fontanas per nos et per totum concilium et universitatem Jaccensis ville promittimus vobis domino G. de Montecatano Dei gratia vicecomiti bearnensi W. de Cervaria R. de Montecatano W. R, Senescalcus G. de Cervillon et Giralt filio suo R. de Cervaria R. Alaman W. de Claromonte universis et singulis predicta omnia et singula atendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expresa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et quatuor evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicentes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie et bauzator secundum consuetudinem Catalonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare.
Quod est actum apud Jaccam sub era MCCLX IIII idus novembris.

XV 1227

miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXX, reg. 1900, fol 65, 4 agosto 1391, Tiermas

CXXX.

Reg. n. 1900, fól. 65. 4 ag. 1391.
 
CXXX, reg. 1900, fol 65, 4 agosto 1391, Tiermas

Nos Johannes Dei gratia etc. Recta meditatione pensantes locum et podium nostrum de Tiermas miro robore constructum in confinibus et frontaria regni Navare quasi pro muro inexpugnabili tocius regni Aragonum antiquitus stabilitum quod dudum sinistro eventu et contra pactus federa medio juramento et aliis variis securitatibus inter serenissimum dominum regem Petrum projenitorem nostrum divine memorie et reges Petrum Castelle et Karolum Navarre vallata in tantum fuisse fortiter obsessum et impugnatum quod invalescente famis necesitate inter vos fideles subditos et naturales nostros probos homines dicti loci octo homines ex vobis obsides sub certis pactis de voluntate dicti domini genitoris nostri dicto regi Navarre tradere habuistis quosque etiam pro dicti domini genitoris et nostri servicio pocius interimi et in omnium vestrorum presenciis eosdem martirio vitam eorum finire voluistis et consensistis quam locum et podium predicta tradere dicto regi innatam super hoc detegentes fidelitatem et naturalitatem in vestris visceribus antiquatam: reminiscentes etiam quod licet dictus dominus genitor noster vendicionem de loco predicto certis rationibus certoque precio fecerit quam postmodum confimavimus Petro Jordani Durries militi quondam eique per vos dictos homines fieri et prestari mandaverit fidelitatis homagium et sacramentum: vos tamen pro servicio et honore nostre celsitudinis ac regie nostre corone zelantes et affectantes sub nostro dominio et successorum nostrorum perpetuo remanere de voluntate nostra dum in minoribus agebamus et etiam ex post ad solium regie dignitatis evecti vendicioni predicte tam dicto Petro Jordani dum viveret quam ex post ejus uxori et successoribus posse tenus contradixistis pro quibus damma varia ac expensas plurimas habuistis nec merito facere ac etiam sustinere: et insuper vexati ex his notorie vexacionem vestram redimere et cum uxore et heredibus dicti Petri Jordani de voluntate nostra componere et censualia propterea vendere vosque usurarum voragini ultra vires facultatum vestrarum subicere predictorum podii et loci luicione seu redempcione: quia evidens evocat ratio ut vos dictos homines tamquam benemeritos in nostris honoribus et utilitatibus insudantes prosequamur graciis et favoribus oportunis precipue cum universitatis vestre fragilitas tot et tanta in et pro premissis vobis incumbencia onera sine nostre regie munificencie presidio suportare non posset: de certa nostra sciencia et consulte tenore presentis carte nostre firmiter et perpetuo valiture quam vim habere volumus et decernimus legis paccionate a qua recedere minime nos liceat seu eidem aliquatenus contraire per nos et successores nostros quoscumque sanccimus decernimus ordinamus et etiam promittimus in nostra bona fide regia sub virtute inferius per nos prestiti juramenti quod nos dictum podium seu locum terminos redditus seu jura eorundem in toto aut in parte ullo unquam tempore non dabimus concedemus vendemus infeudabimus impignorabimus permutabimus assignabimus nec obligavimus seu alio quocumque jure titulo causa seu ratione alienabimus comittemus seu in alium transferemus aut quomodolibet dividemus abdicabimus aut separabimus per nos aut alium quemcumque mediate vel inmediata a dominio jure et proprietate nostri et nostrorum et a corona nostra regia ad certum tempus violarium beneplacitum vel ad imperpetuum nec ipsius terminos redditus exitus proventus merum vel mixtum imperium jurisdiccione civilem vel criminalem aut aliam quamcumque altam vel baxiam regalias potestates nec alia jura quecumque nobis quovis modo pertinentia in predictis loco et terminis quocumque nomine nuncupentur: hoc tamen excepto et expresse retento quod dictos redditus et jura loci predicti vobis hominibus dumtaxat vendere seu alienare liceat perpetuo vel ad tempus prout nobis fuerit bene visum. Et nichilominus damus et concedimus vobis dictis hominibus et successoribus vestris ut habeatis et gaudeatis ae habere et gaudere valeatis omnibus illis foris et consuetudinibus quos habent homines de Exea prout eis ac vobis concessa et concesse fuerunt ab antecessoribus nostris et ipsis perpetuo uti valeatis tam vos quam successores vestri habitantes et habitaturi in dicto loco et etiam quod omnes milites et infançones ejusdem loci cum omnibus hereditatibus et possessionibus suis quas in dictis loco et terminis habent et habituri sunt habeant eandem libertatem et infançoniam quam habuerunt et habere consueverunt in propriis hereditatibus ipsorum: ita tamen quod milites et infançones semper et assidue unusquisque in domibus suis teneat unum hominem valentem cum scuto et lancea et capello ferreo ad defendendum ipsam villam dum guerra fuerit. Preterea licet vos homines supradicti dicamini per foros esse liberi et exempti ab omni oste exercitu et cavalcata et eorum redempcionibus et ab omni pedido et demanda prout sunt homines de Exea: tamen quia ut prefertur in dictis foris predicta minime expressantur tenore hujusmodi ad omne dubium expellendum pro vestri cautela vos et vestros de predictis omnibus et singulis franchos liberos et inmunes facimus et perpetuo nominamus: hoc tamen excepto quod ubi contigeret nos aut successores nostros seu alios loco nostri et sui ire in exercitu quod illo tunc tercia pars vestri hominum predictorum de conditione tamen seu signi servicii in talem exercitum hostem seu cavalcatam intra regnum Aragonum tamen nos et ipsos sequi teneantur reliquis duabus partibus remanentibus in dicto loco et podio pro custodia et defensione ejusdem. Etiam concedimus et confirmamus vobis dictis hominibus et vestris successoribus omnes illos terminos jam vobis concessos per serenissimum dominum regem Petrum memorie recolende regem Aragonum et comitem Barchinone cum suo privilegio dato in Tiermens tercio idus mensis augusti sub era MCCXXXIX: in quibus siquidem terminis possitis vestra ganata depascere ac herbagia et pascua vendere et vestris utilitatibus applicare ligna virida et sicca scindere et in et de dictis terminis uti et facere pro vestro libito voluntatis de quibus nobis seu officialibus nostris rationem aliquam minime redere teneamini: ita tamen quod proprietatem dictorum terminorum non valeatis a nobis seu nostro dominio separare aut segregare: confirmantes nichilominus vobis de certa sciencia dictum privilegium et etiam omnia alia et singula privilegia per predecessores nostros illustres vobis concessa etiam si eis abusi fueritis vel contra ea vi vel gratis aut alias feceritis aut veneritis ullo modo. Promitimus inquam vobis pro nobis et nostris et aliis quorum interest vel poterit interesse sub virtute juramenti infrascripti quod omnia et singula supradicta conservabimus et tenebimus corone regie incorporata et affixa nec alicui seo aliquibus palam vel occulte verbo vel scriptis concessionem vel donationem obligacionem seu assignacionem de predictis seu aliquo predictorum faciemus nec fieri concedemus aut permittemus in diminucione vel mutacione aut derogatione statuti seu provisionis nostre hujusmodi: decernentes irritum et inane et prorsus carere viribus et effectu ac nullius momenti existere si aliter a nobis vel quocumque successore nostro fuerit quomodolibet attentatum: in quo casu quicquid fuerit factum in contrarium scienter vel ignoranter ineficax sit nulliusque valoris. Nos siquidem cum presenti mandamus omnibus et singulis habitantibus et habitaturis in dictis podio et loco presentibus et futuris sub pena fidelitatis et naturalitatis quibus nobis astricti sunt vobiscum paciscentes super hoc quod nobis non liceat contrarium facere seu modo quolibet contrahire et ubi forsan fieret per nos aut successores nostros quomodocumque aliqua venditio concessio transportatio seu quevis alia alienatio per inadvertenciam aut alias de podio seu loco predictis aut parte eorum alicui seu aliquibus personis in generali seu speciali ad imperpetuum vel ad tempus quod tales alienaciones concessiones seu transportaciones habeantur pro nullis irritis et inanibus sicut et nos habemus cum presenti ipsa omnia pro nullis irritis et non factis: concedentes vobis dictis hominibus licenciam et plenariam potestatem quod libere el impune possitis personis quibus per nos aut nostros successores facte forent vendiciones cocessiones aut quevis transportationes seu alienationes podii seu loci predictorum aut eorum jurium ac pertinenciarum predictorum in totum vel in partem ut supradictum est contradicere et resistere nedum per viam judicii ordinarii seu extraordinarii sed etiam de facto cum armis aut sine quibusvis personis et officialibus nostris facientibus seu venientibus contra premissa: quoniam omnia hec ex nunc modis superius (parece que pone súperius con tilde) expressatis concedimus et habemus pro remediis defensabilibus vobis necessariis sic quod pro dampnis quibusvis in personis vel bonis per vos seu quosvis alios qui vos juvarent in defensionem predictorum nulla pena irrogari valeat vel infligi etiamsi neces hominum vel membrorum mutilaciones sequntur: quoniam nos nunc pro tunc vos et ipsos ab omni pena absolvimus et penitus liberamus. Et ubi contingeret nos vel successores nostros contrarium premissorum seu aliquorum ex eis facere predicta seu aliqua ex eis vendendo transportando seu alias quomodolibet alienando aut impignorando etiam pro qualicumque inevitabili et urgenti necessitate quod ea omnia ipso foro et facto sint nulla cassa irrita et nullius efficacie seu valoris non obstantibus quibuslibet opposicionibus et contradiccionibus per nos seu officiales nostros quoscumque factis vel fiendis inhibentes nunc pro tunc et e converso quibuslibet officialibus nostris et nostro etiam procuratori fischali ne vobis aut vestris in et supra premissis aliqualiter se opponant seu contradiccionem aliquam faciant quinimo vobis et eis in his assistant ope auxilio consilio et favore cum quando et quociens inde fuerint requisiti. Et ut de predictis omnibus vobis melius cautum sit promittimus et vobis concedimus quod hujusmodi privilegium et omnia et singula superius expressata faciemus in primis curiis generalibus vel particularibus aragonensibus celebrandis per ipsas curias laudari approbari et effectualiter confirmari. Hec igitur omnia et singula supradicta facimus concedimus et promittimus in nostra bona fide regia ac juramus per Deum et ejus sancta IIII evangelia manibus nostris corporaliter tacta quod predicta omnia et singula tenebimus et observavimus perpetuo per nos et herederes ac successores nostros quoscumque et contra ea non faciemus aut veniemus aliqua ratione. Mandantes inclito infanti Martino fratri ac generali gubernatori nostro carissimo necnon gubernatori et justicie ac bajulo generali regni Aragonum ceterisque officialibus et subditis nostris ad quos spectare possit quod hoc nostrum privilegium provisionem et concessionem teneant et observent et contra non faciant aut veniant aliqua ratione si de nostra confidunt gratia vel amore. In cujus rei testimonium hanc fieri jussimus nostre majestatis sigillo munimine roboratam.
Data Cesarauguste quarta die augusti anno a nativitate Domini MCCCLXXXX primo regnique nostri quinto. - Sig+num Johannis Dei gratia regis Aragonum etc. Rex Johannes. - Testes sunt Garsias archiepiscopus Cesarauguste Raymundus vicecomes de Roda Raymundus Alamanni de Cervilione Eymericus de Scintillis et Berengarius de Ortefano consiliarii. - Sig+num mei Berengarii de Busquetis scriptoris dicti domini regis qui de ipsius mandato hec scribi feci et clausi: corrigitur autem in lineis II antiquitus in III vallata in tantum in VII viverat in XVI prout in XIX predicta minime in XX expellendum pro vestri cautela vos et vestros et alibi in eadem seu alios loco nostri et sui ire in XXI et ipsos sequi in XXV nobis in XXIX et et in XL et justiciis. - Dominus rex mandavit michi Berengario de Busquetis in cujus posse juravit. - Vidit eam Thesaurarius. - Idem.

CXXXI reg-1901-fol-58-10-agosto-1391

https://es.wikipedia.org/wiki/Tiermas

Tiermas es un despoblado de la provincia de Zaragoza, en Aragón (España), perteneciente al municipio de Sigüés en la comarca de la Jacetania. Está a orillas del río Aragón junto al embalse de Yesa que lo inunda en parte.

De lo que era el antiguo pueblo solo queda la parte alta del mismo ya que la baja ha desaparecido bajo las aguas, al igual que la mayor parte de su término, junto con los de Escó y Ruesta. La construcción del pantano llevó a la expropiación por parte del régimen de todo el pueblo, incluidas huertas y tierras de cultivo, a excepción de dos vecinos que se quedaron en el pueblo hasta el día de su muerte.

Actualmente, sus antiguos vecinos y descendientes están luchando por la reversión y la reconstrucción del pueblo, siguen con la esperanza de que un día la justicia les de la razón, ya que fue el alcalde de Sigüés quien compró Tiermas en 1982 con una subvención que le dio la propia diputación de Zaragoza, y que a día de hoy recibe cuantiosas subvenciones para su mantenimiento mientras tiene el pueblo el más absoluto abandono. (Viva el gobierno de Aragón y la burrocracia!)

Cuando el nivel de las aguas lo permite, generalmente desde el mes de septiembre en adelante, las ruinas de las antiguas termas romanas surgen del fondo y nuevamente se puede acceder al manantial de aguas sulfurosas.​ En esta temporada se resucita el viejo espíritu de la toma de aguas que se viene realizando desde tiempos inmemoriales y son muchas las gentes que acuden a este punto a realizarla.

sulfuroso, azufre, termas, Tiermas

http://www.diariodenavarra.es/noticias/navarra/navarra/2016/10/02/ya_huele_azufre_489136_2061.html

http://redaragon.elperiodicodearagon.com/turismo/que_hacer/default.asp?accion=pagina&cosaquehacer_id=2252

sábado, 15 de febrero de 2020

XIX, perg. 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XIX.
Perg. n. 633. Jai. I. 17 may. 1234.

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum nostrorum sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curia constituti habito consilio episcoporum et aliorum Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniam constitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticis et consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariis grossis et minutis ortis campis et vineis domibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies: et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel interfecerit eum sit statim traditor. Item statuimus quod nullus vicarius noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace. Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorare nec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauzia sustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurum vel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriam nec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum auro vel argento sed erminium vel lutriam integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militis qui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensam militis vel domine alicujus nec calcet caligas rubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militis nec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceant cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus quod per singulas civitates et castella et loca nostra et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in locis Catalonie ubi currit moneta jaccensis vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum et kaficium ordei XV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii Ilerde. In Catalonia ubi currit Barchinone moneta vendatur quarteria Barchinone de frumento al plus XX solidos et quarteria ordei septem solidos quarteria siliginis octo solidos et in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie Barchinone. In episcopatu vero gerundensi migeria de frumento ad plus vendatur VI solidis et de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumento IIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi valeant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit moneta acrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladum solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes homines Catalonie tam nobiles quam clerici quam laici quam judei sive sarraceni compellantur vendere bladum suum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Jahannis (Sant o Sent Johan: Joan) et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensi deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis julii tantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi XII .... (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas, mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum habeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladum de quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constituciones observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis pace et treuga et consuetudinibus ac usaticis Barchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie: et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopo diocesano et quodcumque malum illi violatori istarum constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud malum sive dampnum quodcumque sit restituat in duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter. Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI kalendas aprilis anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Berengarii episcopi Barchinone. - G. episcopi gerundensis. - Berengarii episcopi ilerdensis. - P. episcopi dertusensis. - B. episcopi elenensis. - R. Patot magistri milicie. - H. de Fullalquer magistri Hospitalis. - P. infantis Majoricarum.
- N. Sancii. - P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus comitatibus ejus. - R. Fulconis vicecomitis cardonensis jurantis. - B. de Ça-Portella jurantis. - G. de Mediona jurantis. - Gaucerandi de Pinos jurantis. - G. de Podioviridi jurantis. - Dalmatii de Timor jurantis. - Berengarii de Podioviridi jurantis.
- G. de Ça-Guardia jurantis. - G. de Angularia jurantis. - B. de Sancta Eugenia jurantis.
- Berengarii de Angularia jurantis. - P. de Cervaria jurantis. - P. de Querald jurantis. - G. de Cervaria jurantis. - P. de Grainana jurantis. - P. Berengarii de Ager jurantis. - G. de Montecatano jurantis. - H. de Mataplana jurantis. - Gaucerandi de Rocaberti jurantis.
- Dalmacii de Sancto Martino jurantis. - Gilaberti de Crocillis jurantis. - G. de Sancto Vincentio jurantis. - F. de Sancto Martino jurantis. - G. de Palacons. - B. de Palacio jurantis. - P. de Montecatano jurantis. - Gaucerandi de Cartaia jurantis. - Dalmacii de Castello jurantis. - Berengarii de Cervaria jurantis. - B. de Rocafort jurantis. - A. de Rubione jurantis. - P. de Grainanella jurantis. - P. de Angularia jurantis.

Jacobus, Jaime I de Aragón, XIX, perg. 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XX 1139, 1 agosto 1253

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVI, perg 209, diciembre 1148

LVI.

Perg. N° 209. Dic. 1148.

Hoc est translatum bene et fideliter ab alio translato translatatum kalendas augusti anno Domini MCCXL octavo a quodam instrumento quod sic habetur. Hoc est translatum bene et fideliter translatatum XVII kalendas maii anno Domini MCCXL octavo (1248 : 1148) a quodam instrumento quod sic habetur. In nomine Patris et filii et Spiritus Sancti Amen.
Hoc est translatum fideliter translatatum.
Hoc est firmamentum quod firmavit Raimundus Berengarii comes Barchinonensis et princeps regni Aragonensis salvet illum Deus cum alguaziris et alfachis et alchavis et cum alius homines de Tortoxa custodiat illum Deus. In ora quando placuit domino Deo magno affidiant eos in lurs animas et in lures filios et in lures averes et in totas lurs causas in directa fide salva sua fidelitate de Raimundus Berengarii comes honorificet illum Deus quomodo illis demandaverint tales firmamentos quales affirmavit rex Adefonsus cui sit requies ad mauros de Çaragoça et tales fueros quales illis abent qui sunt suptus
scriptos illos naturales qui sunt de Tortoxa et illos extraneos qui ibi sunt quod teneat eos in illos fueros qui
sunt scriptos in ista carta juso volente Deo ut affirmet illo alcadii in suo honore et in sua justicia et suo filio salvet illum Deus in suo honore et in suo mandamento et totos illos alguçiros et alfachis et maiorales quod teneat eos in suos fueros et totos illos alios moros quod stent in lures casas intra in illa civitate de isto uno anno completo de termino de ista carta et infer tantum quod faciant et indreçent casas in
illos arrabales de foras et quod remaneat illa metzchida majore in lurs manus usque ad isto anno computo quod levent illos in lur fuero de lures hereditates que habent in Tortoxa et in suas villas per
directo et per justicia sic est fuero in lure lege id est quod donent decima ad comes Raimundus Berengarii de totos lures fructos et totos lures alçatas et qui voluerit ex eis sua alode vendere qui non illi devetet aliquis et vendat ubi potuerit et qui voluerit ex illis exire de Tortoxa per ad alias terras aut per terra vel per aqua vadad solutus cum suo toto avere et cum filios et mulieres qua hora voluerit prope vel tarde et vadat ad salvetate si voluerit sine consilio de nullo homine. Et totos illos mauros quod stent in
lures fueros et in lures justicias et non inde illos dissolvat nullus homo et stet super illos lure judice cum suos castigamentos sicut est in lure lege et in via de jure judicio et si venerit prelia vel baralga infer mauro et cristiano quod judicet et castiguet eos lur judice de mauros ad illo moro et de judice de cristianos ad illo cristiano et non exeat nullus de judicio de sua lege et si habuerit aliquo mauro suspita de furtu vel de fornitio vel de alia mala facta quod tangat illi juditio vel castigamentum quod sedeat ipso per testamentum de fideles et verdaderos mauros et non credant cristiano super illo mauro. Et si suspectaverit aliquo moro quod eum compariat moro vel mora captivo in sua casa sine testimonio de mauro vel de cristiano non cerchet sua casa. Et si habuerit testimonium quod cerchet sua casa sola et non de suo vicino et quod non habeat mandamentum nec bailia super illos mauros nisi fideles cristianos et
bonos homines qui levent illos per directum et quod non sedeat forçato nullo mauro per andare ad expugnandos alios mauros et quod non moret nullo cristiano per força in sua casa vel in suo orto. Et si cadigit jura super mauro circa cristiano quod juret sicut est in sua lege et non illos forçet per alia jura
facere. Et qui voluerit habitare de illis in sua almunia vel in suo orto foras illa civitate quod non ei
divetet aliquis. Et non faciant illos de Tortoxa nulla açofra nec illos homines nec suas bestias. Et non ponant super illos judicem in nulla bajulia nec in ullas suas faciendas et quod non demandent nullam occasionem super nullo servitiale qui antea tenuit aliquod servitium regale et sedeant comendatas totas causas de homines de Tortoxa ad alguaçir vel quem ei elegerit.
Et quod levent ad illos alcaides de illos moros super lures usaticos et suos fueros in quantum tenent
in manus et quod sedeant honoratos in lures usaticos sicut fuerunt in tempus de suos alios reges et non inde illos tragat nullus. Et quod posent lures mercatos ubi fuit suo fuero in illos alfondechs saputos de posare et veniant illas arrafachas de totas terras ad fidelitate et non illas sachet nec tragat nullus de suos fueros. Et quantas maluras fuerint facta inter nos usque ad isto tempus quod totas sedeant finitas. Et affidiavit comes ad alguaciles et alcadis et alfachis in lures animas et in lures hereditates et illos quod sedeant suos fideles vasallos sicut illos alios bonos homines de Tortoxa.
Et nullo judeo comparet mora nec moro qui fuerit captivo et nullo judeo non denostet ad mauros et
si fecerit quod faciat inde directum. Et si almoravites fecerint aliquod malum ad illos cristianos qui fuerint inter illos vel in suas terras non prendant per inde nullo malo homines de Tortoxa et illos moros qui modo sunt foras de Tortoxa et se tornaverint de isto termino ad IIII mensos quod habeant totas suas hereditates et vadant et paschant toto lure ganato de illos mauros ubi voluerint in terras de comes et illos metipsos vadant similiter per totas suas terras de comes sine ullo reguardo quod donent sua açadaga directa de suas oves sic est lure fuero et lure lege. Et quando steterint illos moros iri illos arraballes post isto anno completo et voluerint ire per ad lures honores et ad lures labores quod vadant per illa civitate et per illo navio sine dubitatione et mittant ad unoquoque pirata uno mauro cum illos porteros de comes qui sedeant fideles super illos necnon eos deshonoret aliquis et non tollat ad nullo mauro suas armas. Et qui habeat de illis aliqua bestia qui fuerit de cristianis usque ad diem quod intravit comes in Tortoxa non eam tangat nullus et qui habet captivo vel captiva non eos perdat sine redempcione et stent suos homines de comes salvet illum Deus in illa Açuda. Et adfidiciant illos mauros quod sedeant fideles in lures firmamentos qui stant super suo ligamento. Et juraverunt super hoc totum superius scriptum per Deum omnipotentem qui scit omnia testimonia et per totos juramentos de lege mauros. Et juravit comes et suos richos homines per Deum altissimum et per Jesum Christum et per Sancta Maria et per IIII evangelia et
per totos sanctos. Facta carta ista in era MLXXXVI in mense december.
- Signum Ildefonsi regis Aragonensis et comitis Barchinonensis.
Sig+num fratris Berengarii de Avinione magister militie templi in Provincia et partibus Ispanie qui hoc super scriptum laudo et confirmo. Acta est translatio istius carte fideliter nonas mensis septembris anno Domini MCXCVIII. (1198)
- Guillelmus de Cirquos juratus fideliter hanc cartam translatavit et hoc sig+num fecit. Sig+num Dominici capellani Montischatani subscribentis pro teste. Sig+num Johannes Scribe subscribentis pro teste. Sig+num Jacobi filii Stephani subscribentis pro teste. Sig+num Bernardi Dalmerola ecclesie Sancti
Nicholai capellani qui hoc translatum bene et fideliter translatavit et cum originali eum comprobavit et eum fidele invenit cum raso et postcripto in VIII linea ubi dicitur V et supraposito in X ubi dicitur non et in XII ubi dicitur creda et cum encausto effuso in XVIII linea ubi dicitur tragat et supraposito in XXX ubi dicitur non die et anno que supra. Sig+num Jacobi filii Stephani subscribentis pro teste. Sig+num Bernardi Dalmerola ecclesie Sancti Nicholai capellani qui hoc translatum ab alio translato bene et fideliter translatavi.

Nota: prelia vel baralga: baralla,
pelea.
non cerchet: no cercar, no buscar.
Provincia : Provenza,
Francia.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXII, perg 116, septiembre 1140

XXXII.

Perg. N° 116. 16 set. 1140.

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus Aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et ad extremum etiam vite sue totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat dedit in suo testamento dimisit omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sacrosancto sepulcro necnon et sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post obitum ejus hoc firmum et ratum haberetur suos homines jurare fecit.
Qua de causa venerandus patriarcha domnus Guillelmus iherosolimitanus cum comuni capitulo totius sepulcri rogavit domnum Raimundum magistrum ospitalis Iherusalem rogandoque precepit et in suo arbitrio misit ut quicquid de parte hujus regni ad ospitale pertinente faceret similiter de alia parte que pertinet dominico sepulcro fecisset. Igitur supradictus Raimundus dum ad partes Ispanie venit hoc
suprascriptum regnum tenentem Raimundum comitem barchinonensem invenit quem utilem ac necessarium ad regendam ac defendendam terram cognovit. Ideoque comunicato consilio cum omnibus
cannonicis sepulcri quos invenire potuit cum Guillelmo videlicet priore Castelle cum Alexandro priore Gronii aliisque quampluribus ad utilitatem dominici sepulcri cannonicorum sicut fecit ad opus sue domus hanc cartulam sive hoc pactum facere jussit et hanc scripturam subtus scriptam in persona domini
patriarche scribere fecit et firmavit ut dominus patriarcha hoc factum confirmet et sigillo suo assignet. Igitur ego supramemoratus Guillelmus Iherosolimitanus Dei gratia patriarcha una cum omni conventu totius ecclesie dominici sepulcri atque consilio et assensu nobilium militum Aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi suprascripto comiti barchinonensi Raimundo tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem predicti sepulcri partem que pertinet dominico sepulcro suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evuo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto remaneat. Et ego prenominatus Iherosolimitanus patriarcha Guillelmus una cum omnibus dominici sepulcri cannonicis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiud in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante acquirere poteris singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis
pratis paschuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius scriptum est.
Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supra memorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda
proditore participetur. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis millesimo centessimo XL.
- Sig+num Raimundi magistri hospitalis.
Sig+num Martini Prioris.
Sig+num Frontini.
Sig+num Ferriz.
Sig+num Arpa.
Sig+num Maza.
Sig+num Fortun Garcez.
Sig+num Garciacez.
Sig+num Gali Xemenons.
Sig+num Fortun Guerra.
Sig+num Michael de Albero.
Sig+num Lopo Blasco.
Sig+num Lop Arcez Actani.
Sig+num Cornelii Depespenen.
Sig+num Raimundi comes.
Sig+num Poncii notarii comitis qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in secunda in quinta et sexta linea et suprapositis in linea VIII ubi dicitur prole.

Aragón, Petronila, Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona, Alfonso II, el casto, rey de Aragón, casa real, casa de Aragón

Perg. N°  116. 16 set. 1140. (segundo texto, NO es igual.)

Universorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus inclitus aragonensium rex in suo pleno sensu et memoria et etiam ad extremum vite sue totum suum regnum quod ipse habebat
et tenebat dedit et in suo testamento dimisit domino Deo redemptori nostro ejusque salutifero sepulcro necnon etiam sanctissimo iherosolimitano ospitali venerandeque milicie templi et ut post ejus obitum hoc ratum ac firmissimum perpetuo teneretur suos homines jurare fecit. Ea de causa Raimundus ospitalis predicti venerandus magister consilio ac precepto domini patriarche iherosolimitani totiusque conventus suprascripti ospitalis ad partes Ispanie venit et prephatum regnum illustrem Raimundum comitem
Barchinonensem tenentem invenit quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnum cognovit. Igitur ego supramemoratus Raimundus licet indignus ospitalis Iherusalem custos una cum Martino priore et Caexalo priore omnibusque aliis fratribus Ispaniarum atque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regni qui hoc juraverunt damus et concedimus tibi supradicto comiti Raimundo Barchinonensi tueque cuncte projeniei ad servicium Dei et fidelitatem ospitalis predicti partem que pertinet ospitali suprascripti regni ut habeas et possideas tu et omnis projenies tua sub hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire pars hec tibi adlata sine aliquo obstaculo ospitali jamdicto remaneat. Et ego suprascriptus Raimundus una cum omnibus fratribus meis retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas Deo juvante poteris adquirere singulos homines de singulis legibus cum domibus et terris ac vineis pratis pascuis et aquis cunctisque eisdem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et usaticis regi pertinentibus ita ut tu comes nec aliqua persona pro te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere nisi quod contra paganos cum priore terre te adjuvent. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores singulos cum omnibus eorum serviciis et usaticis ut superius est scriptum. Quin etiam retinemus in Jacha tantum spatium terre quo domus et ecclesia ad opus ospitalis possint confici. Predicta vero omnia nostre parti pertinentia tibi supramemorato comiti damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et servicio summitimus.
Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit iram Dei omnipotentis incurrat occulisque duobus in vita a fronte careat a corpore et sanguine Christi alienus existat atque in extremo examine cum Juda proditore participetur et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis
millessimo CXL. - Signum Raimundi ospitalis magistri. Sig+num Martini Prioris. Fortunius abbas Montis Aragonis. Signum Frontini . Signum Ferriz. Signum Arpa. Signum Maza. Signum Fortun Garcez. Garci Garcez . Galind Xemenons. Fortun Guerra. Signum Michaelis Dalbero . Signum Lope Blasco. Signum Lop Garciaz Daitan. Signum Cornelii. Sig+num Raimundi comes. - Poncius scriptor comitis notavit. (alphabeto divisa) (1).

(1) Llamábanse escrituras partidas por alfabeto (alphabeto divisae) las que, escritas por duplicado en un mismo pergamino, llevaban trazado un alfabeto en el espacio en blanco que mediaba entre ambas copias. De este modo, cortando el pergamino, y dando una copia a cada una de las partes, las letras partidas servían de comprobante de la legitimidad de la escritura.
(N. E. Así no se podía tachar, manipular, aspar, rasgar, etc, sin que la otra copia cantase el tachoneo, cachondeo o manipulación; p. ej. con el archivero archiconocido Próspero de Bofarull.)

domingo, 24 de mayo de 2020

LVIII. Reg. n. 19. fol. 192. 3 noviembre 1274. quinque probos homines

LVIII. Reg. n. 19. fol. 192. 3 noviembre 1274.

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majorice et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani volentes circa regimen civitatis Barchinone provisionem debitam adhibere et statum ejusdem civitatis de bono in melius reformare concedimus vobis universis probis hominibus Barchinone et vestre universitati quod a proximo venturo festo sancti Andree usque ad decem annos completos continue venturos habeatis et liceat vobis habere quinque probos homines de civitate vestra illos quos eligere volueritis consiliarios vicarii et bajuli nostri Barchinone qui in presencia ipsorum vicarii et bajuli vel alterius eorum jurent tenere secretum de eo quod dictum fuerit inter eos et consulere vicario et bajulo bene et legaliter ad fidelitatem nostram et nostrorum et comunem utilitatem civitatis quandocumque et quocienscumque a predictis vicario et bajulo fuerint requisiti ita quod pro precibus timore vel amore non consulant vicario et bajulo nisi secundum Deum juxta eorum bonam conscienciam et quod qualibet septimana in die martis et in die sabbati congregent se in palacio nostro vel in alio loco idoneo quem ipsi consiliarii voluerint sine amonicione vicarii et bajuli et ibi cum vicario et bajulo si ab ipsis consiliariis fuerint requisiti iidem vicarius et bajulus habeant collacionem et tractatum de omnibus hiis que in civitate et curiis fuerint gesta et reforment procurent et tractent ea que ad fidelitatem nostram et publicam utilitatem fuerint ordinanda: et ipsi quinque consiliarii cum fuerint electi et jurati eligant simul cum nostro vicario et bajulo vel altero eorum centum probos homines de civitate qui in posse ipsorum consiliariorum jurent tenere secretum et juvare vicarium et bajulum et dictos consiliarios et eorum consilium quando et quotiens per ipsos consiliarios fuerint demandati: et isti quinque consiliarii teneantur hoc onus sustinere per unum annum et in fine anni scilicet in festo sancti Andree predicti centum probi homines jurati vel qui de ipsis centum ibi fuerint teneantur eligere duodecim probos homines de ipsis centum qui duodecim electi ab ipsis centum vel ab illis qui ibi fuerint teneantur alios quinque consiliarios eligere qui cum fuerint electi et jurati eligant centum probos homines de civitate secundum formam superius comprehensam et sic fiat de ceteris quolibet anno per predictum decennium: et illi qui fuerint electi teneantur jurare et dictum onus sustinere modo superius comprehenso: quod si facere noluerint per nostrum vicarium et bajulum compellantur. Si vero contingeret quod unus vel plures de dictis quinque consiliariis vel de dictis centum juratis decederet vel esset absens aut detineretur infirmitate ceteri remanentes locum ejus vel eorum teneant et observent. Volumus autem quod vicarius noster juret in posse dictorum quinque consiliariorum stare consilio ipsorum consiliariorum et quod eorum consilio non requisito non congregent similiter generale parlamentum nisi nos hoc specialiter mandaremus. Volumus etiam quod bajulus noster promittat in posse ipsorum consiliariorum sub fide juramenti nobis prestiti et sub fide qua nobis tenetur quod stet consilio ipsorum consiliariorum et quod eorum consilio non requisito non congreget similiter generale parlamentum nisi nos similiter hoc specialiter mandaremus et ut predicta omnia majori gaudeant firmitate in jungimus firmiter et mandamus vicario et bajulo Barchinone presentibus et venturis quod prescripta omnia sub fide qua nobis tenentur et juramento ab eis nobis prestito observent et faciant infra predictum tempus decem annorum inviolabiliter observari et in aliquo non contraveniant si de nostra confidunt gracia vel amore: et si dictus vicarius et bajulus noluerint vel neglexerint tenere justitiam aut non compleverint mandata nostra vel non starent consiliis dictorum consiliariorum volumus et mandamus dictis consiliariis quod per nuncium vel suas litteras denuncient nobis predicta et nos taliter faciemus et castigabimus eos quod non erunt ausi similia atemptare.
Data Barchinone III nonas novembris anno Domini millessimo CCLXX quarto. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani.
- Testes sunt Bernardus vicecomes Caprarie Gaucerandus de Pinos G. de Cervilione Raimundus de Capraria Huguetus de Sancta Pace.

LIX 1273

jueves, 13 de febrero de 2020

XIII, perg. 308, Jaime I, 13 noviembre 1226

XIII.

Perg. N° 308. Jai. I. 13 nov. 1226.

In Dei nomine. Notum sit presentibus et futuris quod nos dominus S. Dei gratia episcopus Cesarauguste salvo nostro ordine dominus F. eadem infans Aragone et dominus P. Ferrandi et dominus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et dompne Sancie Petri sororem dicti P. Cornelii facimus amiciciam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Cesarauguste civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Oscensis civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate Jaccensis ville et promittimus et convenimus vobis omnibus singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel pectas petere vel exacciones aliquas facere vel diminuere foros vestros vel bonas consuetudines vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Similiter nos jurati et probi homines et totum consilium et universitas Jaccensis ville facimus amiciciam et societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore duraturam vobiscum dompno S. Dei gratia episcopo Cesarauguste et vobis dompno F. eadem infans Aragone et dompno P. Ferrandi et domnus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et dompne Sancie Petri sororem P. Cornelii. Et promitimus et convenimus vobis omnibus singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent vos raubare vel forciare vel violenciam vobis facere vel auferre vobis vestra vel disminuere foros vestros vel bonas consuetudines vel jura vestra salvo in omnibus jure domini regis et domine regine. Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur nos S. Dei gratia episcopus Cesarauguste et salvo nostro ordine et nos dompno F. eadem infans Aragone et dompno P. Ferrandi et dompnus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et domine Sancie Perez per nos et omnes amicos nostros promitimus et convenimus vobis predictis juratis el probis hominibus et consilio atque universitate Cesarauguste civitatis et Osce civitatis et Jaccensis ville universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide et sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et quatuor evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Similiter ut hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et compleantur nos jurati et probi homines Cesarauguste videlicet: B. de Tarba et Guillem Bovi Guillem de Oblit Felipus de Calçada Bartholomeus Tarin Calbet de A. Johanni Martinus Guillermi P. de Tarba juvenis D. de Iter P. Enamorado Matheu de Avignon Joahan de Luch Bernardus Alfocea Julianus Cantarer P. Doviana P. Sanz de Marcel Aymerich de Isarn Vitale de A. Guillermi Guillem de Mont-Altet R. Aychen per nos et per totum consilium et universitatem Cesarauguste: et nos jurati et probi homines Osce scilicet: P. Bonanat Adam de Barbastre Portoles Çapatero J. de Sessa P. Barbin Andreas de Grimon J. de Monçon S. Dalages D. Tizon P. Lavada P. de Bardaxin Guillem Danablancha D. Adimar R. Gili Uc Martin D. Ferrer B. Boncaval B. Marches P. Sora Guillermus Richart per nos et per totum consilium et universitatem Osce et nos jurati et probi homines de Jacca scilicet: J. de Mont-Valera B. Deça Gauzbertus de Fenes G. de Campfranch Constantinus Borrel R. Baxa J. Dexo B. de Seres S. Aster Andreo de Morles Auztorch de Orllach Adam Bolser G. de Seta Johan Pelayo P. Arnalt G. Lepat S. Petrillon A. de Oloron A. de Sazera P. de Fontanas per nos et per totum consilium et universitatem jaccensis ville promittimus vobis domino S. Dei gratia episcopo Cesarauguste et vobis dompno F. eadem infans Aragone et dompno Petro Ferrandi et dompno P. Cornelii et Ato Orelia et dompne Sancie Pedrez universis et singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus et singulis juramentum addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor ad forum Aragonie ita ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Actum est hoc apud Jaccam sub era Ma CCa LXa IIII idus novembris.

Jacobus, Jaime I de Aragón, XIII, perg. 308, Jaime I, 13 noviembre 1226


XIV.

sábado, 23 de mayo de 2020

XLIII. Perg. 1419. Jaime I. 15 junio 1256

XLIII. Perg. 1419. Jaime I. 15 junio 1256

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gracia rex Aragonum Majoricarum et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani per nos et nostros concedimus vobis probis hominibus et toti universitati Cesarauguste et statuimus in perpetuum quod semper annuatim in festo sancte Marie medietatis augusti eligatis çalmedinam in civitate Cesarauguste in hunc modum videlicet quod in die predicte festivitatis sancte Marie proximo future jurati vestri Cesarauguste jactent vel ponant hoc anno tantum sortes super omnes collaciones sive parrochias Cesarauguste et homines collacionis ejusdem super qua sors ceciderit seu evenerit eligant inter se et de se ipsis sex homines de majoribus et sufficientioribus dicte parrochie qui sex homines presententur personaliter nobis vel per litteras juratorum seu concilii Cesarauguste si in regno Aragonis fuerimus presentes vel in presencia illius qui dictum regnum pro nobis gobernaverit sive tenuerit si extra regnum fuerimus constituti et nos vel ille qui locum nostrum in eodem regno tenuerit seu id regnum gubernaverit eligamus unum de ipsis sex hominibus nobis personaliter vel per litteras juratorum seu concilii Cesarauguste presentatis pro çalmedina Cesarauguste et ille judicet et difiniat ac determinet omnes causas ab ipso festo sancte Marie medietatis augusti usque ad unum annum continue completum in domo sua vel in loco quem ad hoc totum consilium Cesarauguste vel major pars duxerit eligendum: finito vero anno presenti quelibet parrochia ejusdem civitatis eligat duos homines de se ipsis qui postea jactent seu ponant sortes super omnibus aliis parrochiis ejusdem civitatis exclusa illa de qua jam assumptus fuerit çalmedina et sic anno quolibet observetur donec de omnibus parrochiis anno quolibet per eleccionem hujusmodi assumptus fuerit çalmedina: finitis autem omnibus parrochiis revertatur eleccio predicti çalmedine ad duos homines cujuslibet parrochie prout superius continetur qui jacient seu ponant sortes super una de parrochiis antedictis de qua VI homines nobis vel locum nostrum tenenti in regno Aragonis presententur juxta formam superius comprehensam et sic anno quolibet observetur in perpetuum. Qui vero in çalmedinam totaliter ut superius dictum est electus et approbatus fuerit juret in pleno concilio Cesarauguste sub hac forma:
- Ego tale juro per Deum et per hec sacrosancta evangelia et per crucem Domini coram me positam quod toto tempore mei regiminis justiciam fideliter exercebo et ab aliquo qui causam habeat vel spectet habere coram me pro facienda justicia vel non facienda nichil penitus recipiam nec aliquod servicium promissionem vel pactum nec machinacionem seu fraudem aliquam adhibebo ul recipiam aliquid ante causam nec in processu cause nec postquam causa fuerit terminata nisi tantum illa jura que çalmedina Cesarauguste antiquitus recipere consuevit nec de sententia facere justitiam odio vel timore precio vel amore nec dabo consilium palam vel oculte alicui partium que causam habeat vel spectet habere coram me quomodo causa regatur nec dicam nec consulam nec dici vel consuli faciam alicui partium quod serviat alcaydo curie vel domino: et ex quo sedero pro tribunali non surgam ad consilium cum aliqua partium quorum causa coram me tractetur nisi ad consilium super sentenciis ferendis vel negociis dirigendis seu dirimendis aut etiam componendis.
- Cum vero sic electus fuerit et juraverit personaliter judicet et diffiniat omnes causas si sanus et presens fuerit in civitate Cesarauguste et non liceat ei alii committere. Si vero in civitate non fuerit vel infirmitate detentus fuerit possit alii commitere locum suum qui predicta forma juret omnia predicta et singula fideliter exercere donec idem çalmedina possit personaliter interese. Volumus etiam et mandamus quod ille qui pro tempore fuerit çalmedina judicet et determinet omnes causas quousque illi VI qui presentandi sunt nobis vel tenenti locum nostrum in regno Aragonis fuerint presentati et per nos vel ipsum tenentem locum nostrum unus fuerit approbatus. Ceterum si infra annum sui regiminis dictum çalmedinam mori contigerit de illis VI qui nobis ut superius dictum est presentati foerint per nos vel illum qui locum nostrum tenuerit unus approbetur qui per illum annum quousque completus fuerit çalmedina existat qui juret et judicet per omnia ut superius continetur. Datum Cesarauguste XVII kalendas julii anno Domini MCC quinquagesimo VI. - Signum Jacobi Dei gracia regis Aragonum Majoricarum et Valentie comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Testes sunt Eximinus Petri de Arenoso B. Guillelmi de Entienza G. Petri archidiaconus Valentie Eximinus de Urreya B. de Ibacnes. - Signum Michaelis de Alcoario qui mandato domini regis pro domino fratre Andrea episcopo Valentino cancellario suo hec scribi fecit loco die et anno prefixis.


lunes, 1 de junio de 2020

LXXVII. Reg. n° 1437, fol. 129. 19 nov. 1377. Pedro IV, Menorca

LXXVII. Reg. n° 1437, fol. 129. 19 nov. 1377.

Petrus etc. fideli nostro regenti officium gubernacionis insule Minoricarum et alii cuicumque qui pro tempore dicto preerit officio salutem et gratiam. Dudum provisionem et ordinationem fecimus eum alia litera nostra tenoris sequentis.
- Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. dilecto nostro gerenti vices gubernatoris in insula Minoricarum vel ejus locumtenenti salutem et dilectionem. Fidelis noster Raymundus de Pulcroloco nuncius per universitatem dicte insule ad nos missus ex parte ipsius universitatis exposuit reverenter coram nobis quod anno quolibet in festo sancti Stefani prothomartiris congregantur in ecclesia sancte Marie castri de Maho insule memorate omnes homines dicti castri et ejus termini et ibidem eligunt duos homines in sindicos scilicet unum habitatorem dicti loci de Maho et alterum habitatorem in termino ejusdem extra ipsum locum qui quidem duo sindici tractant et procurant seu tractare et procurare debent bonum reipublice dicti loci. Eligunt etiam in dicta congregacione IIII homines qui illo anno tenentur ire ad villam de Ciutadilla insule supradicte pro dando consilium juratis ipsius insule quociens ipsi convocant eosdem: in qua quidem eleccione ubi est multitudo hominum loci predicti et ejus termini insurguntur et moventur quolibet anno multe dissensiones adeo quod inde scandala et dampna inter eos sequi possent. Quare supplicavit nobis dictus nuncius pro parte dicte universitatis ut pro vitandis scandalis et dampnis et pro tranquillo statu dicti loci qui respicit bonum statum tocius dicte insule providere dignaremur et etiam ordinare quod sindici dicti loci cum consilio XVIII consiliariorum qui anno quolibet pro tractando negocio dicti loci eisdem assignati existunt sine multitudine hominum dicti loci eligant annualim in vigilia nativitatis Domini decem probos homines loci ejusdem et ejus termini videlicet quinque habitatores ejusdem loci et alios quinque forenses videlicet termini dicti loci nomina quorum sic electorum binatim videlicet unum hominum habitatorum dicti loci et alterum hominum electorum forensium scripta in singulis membranulis papiri et involutis ipsis membranulis in rodulinis cere et ipsis rodulinis missis in quadam pelvi aque et ibidem revolutis et ab inde extractis per manum unius pueri illi duo qui nominati fuerint in primo rodulino sic extracto per dictum puerum sint sindici dicti loci in illo anno et illi qui nominati fuerint in duobus rodulinis qui postea extrahentur per dictum puerum a dicta pelvi sint consiliarii ipso anno dictorum juratorum et quod anno quolibet similis eleccio fiat. Nos vero supplicacione ipsa audita benigne vobis dicimus et mandamus quatenus habita informacione super predictis si repereritis quod dicta via eleccionis nobis supplicate sit melior quam illa que hodie observatur in dicto loco quod per quinque annos incepturos in festo natalis Domini proxime venienti ipsa eleccione nobis supplicata ut prefertur homines memoratos uti permittatis libere et impune.
Data Barchinone IX die aprilis anno a nativitate Domini MCCCLXXIII. - Visa Romeus. - Sane quia tempus dictorum quinque annorum de proximo debent labi moti ex causis predictis et ad humilis supplicationis instanciam per Petrum Solerii sindicum dicte insule inde nobis factam preinsertam provisionem et ordinacionem finitis dictis quinque annis ad alios quinque annos ex tunc proxime et continue secuturos ducimus presentis serie prorrogandam: mandantes vobis quatenus habentes ratam gratam et firmam presentem nostram prorrogacionem sinatis uti durantibus dictis quinque annis hujusmodi prorogacionis predictos homines eleccione jam dicta juxta preinserte litere seriem pleniorem.
Data Barchinone XIX die novembris anno a nativitate Domini MCCCLXX septimo. - Romeus Cancellarius. - Franciscus Pellicerii mandato regis facto per Castello de mandato consiliarii et promotoris.

 

lxxviii-reg-n-1240-fol-271-18-may-1380

lunes, 23 de diciembre de 2019

LXI, perg 224, 30 noviembre 1149, Costumbres de Tortosa

LXI.

Perg. N° 224. 30 nov. 1149.

(A) Todas las palabras que se hallan marcadas en cursiva están borradas en el documento que copiamos,
pero se han llenado estas lagunas comprobando este con otros traslados y en parte con lo que del mismo se halla impreso en las Costumbres de Tortosa: (Edición de la misma ciudad año 1539)
asimismo, los claros que se encuentran puntuados indican que ha sido imposible leerse las palabras que los debieran ocupar.

Hoc est translatum scertum et fideliter translatatum VII idus marcii anno ab Incarnatione Domini ... (A)
Ad honorem Dei omnipotentis Patris et filii et Spiritus Sancti. Ego Raimundus Berengarii gratia Dei
comes Barchinone princeps Aragonum atque Illerde et Tortose marchio. Dono vobis omnibus habitantibus cunctisque successoribus vestris in perpetuum in civitate Tortose domos et casales ortos et ortales campos et vineas cultos et heremos cum omnibus eorum pertinentiis in hereditate propria libera francha et ingenua sicut unicuique dabo per donationes meas et cartas quas facturus sum vobis. Dono etiam vobis montes et planos et boschos et ligneamina ad omnes vestros usus proprios tam domorum quam navium. Dono etiam vobis prata et pascuas et venationes et habeatis hec omnia vos et omnes successores vestri post vos libere et ingenue cum omnibus ingresibus et egresibus sicut habentur et continentur per terram de Colle Balagarii usque ad Uldichona et sicut pervadit de Roca Folletera usque ad mare. Damus iterum vobis omnes aquas dulces et mare ad piscandum et
navigandum exceptis stagnis et salinis in quibus retineo solam meam novenam. Dono insuper omnibus vobis quod non donetis ammodo in Tortosam leudam neque portaticum neque passaticum et quod non faciam vobis nec successoribus vestris aliquam fortiam vel districtum in personis vestris vel in possessionibus mobilibus aut immobilibus neque per me neque per personas mihi subditas nisi quod sola justicia mihi dictaverit quam justitiam tenebitis observabitis secundum mores bonos et consuetudines quas subterius vobis dedi et scribi feci.
Omnia quoque suprascripta vobis integriter dono et firmiter laudo simul cum ipsis stagnis et salinariis in quibus solam meam retineo novenam. Primo siquidem modus Tortose civitatis hic est: Quiccumque alicui extiterit debitor et ad terminum noluerit eum paccare postquam exactor querimoniam suam super hoc
curie exposuerit causam suam debitor integre ei restituat et postmodum quantum constaverit quinta pars illius debiti quod redderit tantum de propio suo idem debitor curie reddat. Pignera vero coram testibus accipiantur ad terminum: que si tunc redempta non fuerint conserventur inde post terminum X dierum: que si tunc redempta non fuerint sit deinceps licitum eis qui tenuerint ea vendere vel impignorare sine alicujus contrarietatis obstaculo. Si quis etiam minando vel irascendo contra alium cultellum vel ensem vel lanzeam traxerit LX solidos curie donet aut manum desteram perdat. Qui autem perdiderit latronem
in latrocinio tenat eum donec sua recuperet et postea illum ad justitiam curie reddat: et si quis miles alicui homini vel femine Tortose fuerit dator vel debitor per se vel per alium et statuto termino noluerit reddere quod debuerit postquam exactor semel fuerit de eo fatigatus ad curiam pigneret dictum suum datorem del debitorem de cavallo suo aut de mulo aut de quibuslibet rebus suis quas cum eo vel sine eo invenire potuerit. El ipse dator vel debitor pignus ei non deffendat neque contendat. Et si quis apellaverit alterum cucurbitum hoc est Cuguz aut renegatum aut bandatorem et eadem ora percuserit eum ille cui hoc verbum protulerit nulla de eis vindicta vel justitia requiratur. Contentiones vero et alia malefacta que fuerint infra habitatores Tortose sit licitum probis hominibus aptare et pacificare ad invicem si voluerint
antequam curie manifestentur vel ad sacramentum deveniant. De injuriis et malefactis que facte fuerint postquam clamor fuerit factus ad curiam firment in directum per judicium curie et proborum hominum Tortose. Pro inventione vero fugitivi sarraceni qui inventus sit de Tarrachona usque ad Hiberum flumen
unus morabatinus accipiatur. Et de Ibero usque ad Uldicona duos. Supradicta omnia vobis dono franchamente et libera et sine vestro engano modo prescripto ut ea potenter et firmiter teneatis et habeatis ac jure perpetuo possideatis salva in omnibus mea fidelitate et meis directis et amodo ero vobis bonus senior et bonus dominus et amabo semper atque honorabo et deffensabo personas vestras et omnia vestra ubicumque per me vel per meos posse habuero sicut meos proprios et mihi karissimos. Addo iterum vobis quod per clamorem aut per ullum repte quod vobis facerem non faciatis mecum bataiam neque cum ullo seniore aut bajulo de Tortosa. Propter hec omnia dona superius comprehensa nos omnes habitatores Tortose convenimus vobis domino nostro Raimundo comiti suprascripto ut simus vobis fideles in omnibus.
Facta ista carta II kalendas decembris die festo Sancti Andree anno dominice incarnationis MCXLIX. -
Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Tarrachonensis archiepiscopi. Sig+num G. Barchinonensi episcopi. Sig+num Guillelmi Raimundi. - Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Petri Sanctiminati.
Sig+num B. de Belloloco. Sig+num Poncii de Cervera. Sig+num G. de Copons bajuli comitis. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit die annoque proscripto. - Petrus de Almenar presbiter pro teste subscribo et signum meum facio. Sig+num Dominici abbatis subscribentis pro teste. Dominicus Miralleç diachonus hoc translatum fecit atque translatavit et hoc sig+num fecit.

Remembrança sia al Comanador de Tortosa que sis fahia composicio entrel Temple els homens de Tortosa el Temple los fahia gracia que usasen dalgunas costumes entrels que nulla costuma que sia contra dret no puxen usar contra la senyoria. - Es escrit en la carta del compte de Barcelona de les costumes quel dona als ciutadans de Tortosa que tot hom qui amenasan hoirosament traura coltell ho espasa ho lança contra altre pac a la cort LX sous ho perda lo puyn dret. Ara husen los dits ciutadans de Tortosa de poc de temps ança que quant los senyors demanen LX sous per coltell tret et provat be tot lur enteniment e audes II scentencies que pagar deu los LX sous posas defensio quen defeniment de son cors lo trac et .... testimonis en oltramar o la on se vel. E aquesta costuma an feta de III anys ho de IIII ança. - Remembrança sia al Comanador que quan sera devant lo senyor rey que acatte manament que aquel leyn en que el apart puxa anar a Tuniç.

- Utitur in civitate Tortose quod nullus absque acusatore legitimo qui se ad penam Talionis subscribatis puniatur per
hoc tam in occultis quam in notoriis criminibus seu maleficiis sine
aliqua excepcione et in crimine adulterii manifesti. Item utitur quod
licet crimina et maleficia fuerint manifeste comissa non possit inde
fieri inquisicio et sic dicta maleficia remanent impunita. Item
utitur quod si pater acusare voluerit interfectorem filii sui quod
hoc se ad penam talionis sub .... Item utitur quod tam in criminali
causa quam civili non subjiciatur quis questionibus licet alias
veritas pacti apareat non .... precedant mendacia. Item utitur quod
si aliquis in causa criminali condempnetur non auditur apellans immo
incontinenti mandatur sententia executioni sed in causa non tantum a
deffinitiva sed indiferenter ab omni interlocutoria apellatur exepta
lite con .... Item utitur quod si aliquis velit agere contra alium
personali vel reali accione ad interrogationem partis adverse hanc
eligere an agat cum carta vel sine carta et siquidem dirat quod sine
carta postea non poterit producere per se vel per alium aliquam
cartam seu scripturam siquidem dicat se velle agere cum carta nunquam
audietur nec respondebit ei adversarius quousque produxerit dictam
cartam. Item utitur quod post caucionem deparendo juri prestitam reus
non tenetur venire ad judicem per VII vel VIII dies continue
numeratos licet citetur per judicem et si non citetur infra illos VII
vel VIII dies predictam caucionem interpositam non procedetur contra
eum non premissa trina citatione que habet continere VII vel VIII
dies ex eo quod tribus diebus in abdomada tantum redditur jus et ad
illas et in illis diebus debet fieri citatio per judicem et hoc tam
in arduis quam mediocribus minimisque causis excepta causa
alimentorum mercenariorum unius diei vel duorum ne cotidianis
alimentis fraudetur et hoc servatur tam in omnibus hominibus
civitatis quam alterius jurisdictionis. Item utitur quod licet contra
non juratur de calupnia immo si reus negaverit inducuntur
probationes actori et si reus opposuerit aliquam excepcionem
quam actor negaverit judicetur reo excipienti probationes et
si dicit reus non habere in prontu testes cum sint ultramare
vel aliis longinquis partibus dabuntur ei inducie legales licet
adversarius se oponat dicendo quod per difugium vel malitiam hujus
dilationes petantur et hoc utitur nullo prestito juramento quod
maliciose hujus dilationis non petat. Item utitur quod si contentio
fuerit inter partes de processu cause eredatur simplici assertioni
judicantis et vicarii nulla inde ostensa scriptura cum de usu non
scribantur nec conficiantur acta in causis nisi cum libelus et licet
contra et producciones testium in causa. Item utitur quod testes non
compelluntur testificari nisi sit causa criminalis et promiserit se
testificaturam vel inveniatur in instrumenta subi ... Item utitur
quod sentencie proferuntur sine scriptis vel si jure aliqua eam velit
habere scriptam post latam sententiam judex qui tulit eam faciet
notario scribere et subsignare vicario et postea ipsa subscribet et
hoc faciet post unum vel duos dies et plus provi .... voluerit et sic
sententiam scriptam habeat litigator. Item utitur quod tam principali
causa quam apellationis nulla fit condempnatio expensarum in aliquo
casu licet constet de calumnia subcumbentis. Item utitur quod nullus
christianus admititur contra judeum in testem
quacumque accione contra judeum agatur tam reali quam
personali. Item utitur quod administratores tutelarum et curarum
comituntur nullo a tutore vel curatore prestito juramento. Item
utitur quod si alteratio fuerit inter partes de consuetudine
videlicet quod una pars asserat consuetudinem quam per se inducit et
altera pars dicat non esse consuetudinem cum non constet esse factam
ab hiis qui potestatem habent concedendi et propter hoc sit indicta
probatio consuetudinem asserenti utitur quod probi homines nullo
prestito juramento de veritate dicenda conferunt ad invicem et si
viderint per simplicem verbum aliquorum sui ipsorum quod illud quod
per consuetudinem alegatur fuerit inter eos judicatum et tali
modo *probatio consuetudo quod utatur non distincto bene vel male
fuerit judicatum habeatur per probata tamquam consuetudo facta de
consensu eorum qui habent concedendi consuetudinem potestatem et ac
si esset rationabilis et legitima prescriptam. Item utitur quod nisi
tribus diebus in ebdomada usque ad horam tertie non redditur jus
videlicet die lune die mercurii die sabati et si
contingat aliquam illarum dierum propter festum vel aliquam causam
fuerit feriatam in sequenti die non feriata non
redditur jus in locum illius diei in qua feriam contingit cum
deberet jus singulis diebus non feriatis jus reddi. Item utitur quod
si qua causa vel negotium dicitur per aliquam Dertusse
consuetudinem esse diversa per sententiam primam quod
postmodum ille quem lata fuerit sententia non auditur apellans. Item
utitur quod oficium judicis quod loco actionis ponitur non habet
locum in dertusani quocumque casu judicis oficium intentetur
de jure nisi in tribus casibus videlicet in dandis tutoribus et
curatoribus et reparationem instrumentorum amissorum restituere ....
ista regula indistincte quod sine accione nemo experitur sed si
competat sibi judicis oficium non poterit cum intentare maxime si non
petat aliquid sibi dari vel fieri ab adverso sed a solo judice. Item
utitur quod si aliquis fuerit captus pro aliquo maleficio ....
interrogatur extra judicium et siquid aliquid fuerit confesus sibi
providitatur licet deficiat acusator et non audit penitus de dicta
confesione. Item utitur quod si in aliquo contractu habito in
scriptis vel sine scriptis in quo caveatur ad certum
tempus pecuniam solvi vel aliquid fieri et nisi factura fuerit quod
promititur dapnum interesse refici et emendari stipulanti non
reficitur nec in aliquo emendatur. Item quod testamenta confecta cura
tabellione et unico teste valeant. Item utitur quod oficium judicis
in nullo casu intenlatur nisi in reparatione instrumentorum amissorum
et restitutione minorum petendis tutoribus et curatoribus ipsis
minoribus. Item utitur quod actor non tenetur scribere petitionem
suam seu concipere libellum quousque reus firmaverit jus et post
cautionem juris poterit actor scribere pro ut sibi melius videbitur
expedire. - Homines dertusenses habito inter se consilio
generale unanimiter statuerunt quod nullus ipsorum iret ad balnea
Templi ad balneandum et si quis iret ad balneum
Templi et non iret ad balneum P. Jordani quod ipse
P. Jordani ipso de conquereretur tamquam de eo qui venit contra
comunem civitatis propter quod videtur articulus contra dominium
factus hujus statutio contrafacta ítem jam dicti cives
dertusenses quandam plateam que quidem est dominorum
Dertuse fratribus Templi indebite concedebant ponentes
ibidem flequarias suas cum pane ad vendendum et
ejicientes illas quas faciebat in dicta platea residere in
prejudicium Templi non modicum et comptemtum minabeatur et
enim prefati cives quod si quis fratrum vel aliquis ipsorum tangeret
flequarias suas seu panem earundem medietate interficeretur ab ipsis.
Item cum judicia sint hominum civitatis deberet judices constituere
qui secundum jura sciret judicare unde quia non faciunt super hoc
impetretur litera a domino papa et judex Cesarauguste
episcopus. Item injurantur iidem cives sibi et potius Templo
de possessionibus quas vendiderunt nec dederunt seu aliquo modo
alienaverunt nec commutaverunt in posse clericorum dertusensium
et personarum religiosarum quia ipsas posessiones eiciunt de Templi
jurisdiccione et de sui ipsorum convicinitate. Item jamdicti cives
non deberent servare nec aliquatenus pati guidagium R. de
Montechateno cum ipse guidat banditos homicidas et malefactores
cum ipsi non sint homines predicti R. sed tantummodo Templi
nec teneatur dicto R. nisi sicut castellano vel feudatario.
Item cum frater Dalmacius de Fenollare comendator
Dertusensis quemdam libellum qui sequitur obtulit coram civibus
memoratis in curia Dertusensi dixerunt se non teneri
eidem respondere cujus quidem libeli tenor tale est. Proponit
conquerendo frater Dalmacius de Fenollare contra P.
Nicolau Jacobum Pertuigium S. Tener Berengarium filium S.
Tener contra filium den Gassul et contra filium Tome
Dardanos contra burdum den Cambrils burdum
den Benivey burdum den B. de na Alax et
contra duos filios legitimos dicti B. et contra Jacobum
scriptorem filium S. Tener et contra tres filios den B. den
Steve et contra filium minorem Nicolaii Fariner et
contra filium Rubei Bassier et contra A. Qucio et
fratrem suum et contra B. filium Stephani Tener et contra
filium majorem D. Leuder et contra Ros nepotem
de Na Alax dicens quod predicti convocati manu armata
gladiis lapidibus et penatis venerunt ad domum den
Cuera ad hoc ut verbararent vel pulsarent vulnerarent vel
occiderent ... de Sado et fratrem suum dictam domum fregerunt
expoliaverunt et expugnaverunt frangendo januas et tabulas
dicte domus et in eam perteratos lapides projiciendo unde cum
ex hoc inciderint in crimen legis Julie de vi
publica petit eos condemnari pena predicte legis que est ut
deportentur et amitant omnia bona sua vel saltim quod
puniantur paccare arbitrio judicantis. Item quod si fortasis
composicio esset inter Templum et homines Dertuse quod
magister petat ab eis homagium et accipiat ob hoc ut
nullum cognoscant alium dominum et si contradixerint nulla inde fiat
composicio. Item cum cives predicti sint naturales homines Templi
et fecerint homagium Templo nullum debent cognoscere dominum
preter Templum et cum a Deo faciunt homagium R. de
Montechateno faciunt illud in prejudicium Templi et
contemtum. + Item si alicui mercatores mitent vel
extraant aliquas mercaderies de civitate Dertuse
de quibus leudam debent percipere domini Dertusenses
veniet aliquis cives Dertusensis et secrete erit locutus cum
extraneo mercatore dicens quod si dictus mercator
eidem aliquod servitium duxerit faciendum illc homo Dertuse
faciet ipsas mercaderias suas et ita domini Dertuse
amitunt leudam suam. Et cum domini vel ipsorum bajuli
dicunt eis civibus quod jurent quod dicte mercaderie sint sue
nolunt jurare et ita domini amitunt jus suum dicentes non esse
consuetudinem Dertuse quod jurent.
+ Item facient dicti
cives consorcium cum mercatoribus et hominibus alienis
et ement et vendent multa absconsi de quibus Templum deberet
percipere leudam et non facit et cum ipsi domini Dertuse
inquirunt ipsos de veritate dicenda dicant quod totum suum est et
cuando iidem domini dicunt eis quod jurent nolunt jurare et
ita dominium amitit jus suum. + Item jamdicti cives deberent dare
domino Dertusensi quarentenum de omni fusta quam deferant de Portu et nolunt dare de mellize nec de
ligno quod habeat a XX palmis ultra. Et ita amitit
dominium jus suum et asserunt non esse consuetudinem Dertuse
quod dent et debent dare secundum sententiam quam tulit episcopus
illerdensis. Item si dicti cives voluerint facere aliquod
statutum vel aliquod bannum ponere in civitate petent a
comendatore quod illud eis concedat et si comendator concedet eis
quod faciant si videatur bonum R. de Montechateno ipsi facient
sin autem non facient et dimitent mandatum Templi et facient
mandatum R. de Montechateno tamquam si esset dominus ipsorum
proprie et ita non cognoscunt dominium Templi ut deberent et
facient plura hii similia et faciunt pro dicto R. qui est castlanus
ac si esset dominus eorundem. Hoc est translatum fideliter factum sub
anno Domini MCCXLVII de quodam instrumento in quo sicut
habetur. In Cristi nomine pateat universis quod cum questio
verteretur inter fratrem R. de Serra magistrum
et alios fratres domus militie Templi et nobilem
Guillelm de Montechateno ex una parte et universitatem
hominum Dertusensium ex altera super variis et diversis
articulis hinc inde propositis et specialiter super tribus articulis
quos domini Dertusenses ad jurisdictionem ipsorum
pertinere dicebant. Tandem post multam et variam altercationem pro
bono pacis et composicionis et ut omnes in perpetuum super premisis
inter eos disensionis materia sopiretur compromiserunt stare arbitrio
et voluntati mei R. Dei gratia lllerdensis episcopi in
hunc modum. Sit notum cunctis quod questio vertebatur inter fratrem
G. de Cardona preceptorem Gardenii tenentem
locum quantum ad hanc causam fratris R. de Serra magistri militie
Templi et fratrem P. Eximuz comendatorem Monssonis et
fratrem Rostani comendatorem Ozce et fratrem R.
de Barra et alios fratres templarios et nobilem virum G. de
Montechateno Dominos dertusensium agentes ex una
parte et homines dertusenses et B. Gerberti. R. de Podio. P.
Jorda. J. de Alfocea. R. de Nomine Dei. Tomam Garidelli, R. Garidel.
P. de Balaguer magistrum. B. de Monte Pao. J. Carbonell. J. Vitale.
B. Correger. Jo. de Moza. G. Dapiera. Rombal. B. Calza. R. Raimundi.
A. Oliver. G. de Mateo. B. Azco. G. Burges. J. de Cardona. D. A. de
Penedes. Tomas Correger pro se et universitate
dertusense defendentes et partim agentes ex altera. Petebant
siquidem predicti domini dertusenses quod homines
dertusenses firmarent directum in posse suo de omnibus causis
quas contra eos haberent et quod firmarent eis directum in Zuta Dertusense et quod reciperent judicem ipsorum dominorum tam
universitatis quam singulorum tam criminalibus quam civilibus quas
Domini haberent contra dictos homines dertusenses et tam
ratione personarum ipsorum dominorum quam fratrum suorum et familie
suc et ratione militum G. de Montechateno et familie sue.
Petebant etiam dicti domini ab eisdem hominibus taschas
barchas balnea et quintam decem dierum et trium et quod
cognoscerent de mensuris civitatis utrum sint recte vel non et quod
preco civitatis preconizetur per civitatem nomine ipsorum dominorum.
Petebant etiam injurias et expensas in causa factas et dampna data:
homines vero dertusenses a predictis dominis ex
adverso petebant quarentenum unum morabetinum
captivorum et tertium denariorum panis
flequeriarum et toltam rationem leudarum. Tandem post
multas contentiones rixas et placita pro bono pacis et amicabilis
compositionis partes super omnibus supra hinc inde petitis et super
omnibus aliis generaliter et specialiter pro altera partium
predictarum adversus alteram posset movere + usque ad presentem diem
tamquam hic singulariter scriptis et positis sub pena duorum
milium morabetinorum. In venerabilem patrem R. Dei gratia
illerdensem episcopum unanimiter compromiserunt
promitentes sub comisione dicte pene quod quidquid ipse jure laude
vel consilio diceret vel statueret super premisis observaretur
inviolabiliter ab eisdem quam siquidem supradictam penam pars non
adquiescens arbitrio voluntati sive dicto domini episcopi eidem
solvere teneretur quam ipse episcopus vel retineret sibi si
vellet vel daret parti acquiescenti secundum propriam voluntatem suam
pro qua siquidem pena solvenda sicut supradictum est fuerunt
fidejussores ex parte templariorum et G. de Montechateno
nobilis viri R. Berengarii Dager. P. de Montecatano.
Jacobus de Cerveria. Gauzerandus de Pinos et G. de Samata
cives illerdenses. Pro parte vero hominum de
Turtusa fuerunt fidejussores de predicta pena solvenda P.
Sancii et Thomas de Sancto Clemente cives
illerdenses. Item tam partes quam fidejussores omnes in simul
et in solidum promisserunt tradere et tornare pignora duorum
milium morabatinorum in posse domini episcopi
ad mandatum et cognitionem ipsius quandocumque et quotienscumque ab
eo fuerint requisiti. Renuntiantes tam partes quam fidejussores omni
juris auxilio canonico et civili et consuetudini dertusensi et
omnibus juribus et usaticis et consuetudinibus eis
competentibus vel competituris aliqua ratione. Quod est actum V idus
aprilis anno Domini MCCXL primo. Hujus rei testes sunt R. de
Spelunca canonicus illerdensis. G. de Solario miles. R.
Petri. R. Roci. Arnaldus de Valseguer. P. de Podio viridi. Hugo de
Plomato. Aimerici de Rabastens. - Dominicus de Binefar
notarius domini Illerdensis episcopi. R. mandato
partium supradictarum hoc compromissum scripsit et signum suum fecit.

Partibus igitur in nostra presentia constitutis productis a parte
universitatis dertusensis quibusdam instrumentis et
aliis documentis tam scripture ac rationabilis consuetudinis ut
dicebant quam aliis quibus firmiter asserebant tam ex donationibus
principum pro ut in eisdem instrumentis contineri videbatur
intentionem suam et defensionem in omnibus esse fundatam quam et
aliis. Inspectis etiam rationibus et allegationibus et aliis
documentis quibus pars magistri et fratrum et dicti G. de
Montechateno suam intentionem fundatam. Similiter asserebant super
universis et singulis hinc inde petitis tam de jure quam de facto
diligenter examinato negotio post plenam partium renuntiationem de
earundem voluntate et expresso concenssu super premisis duximus
arbitrandum ac nostram voluntatem super eisdem articulis declarandam
quod quidem arbitrium fuit a partibus incontinenti amologatum seu
confirmatum expresse ut super universis et singulis capitulis
inferius anotatis ratum et inconvulsum inviolabiliter habeatur. Quod
etiam arbitrium super eisdem capitulis nos proferendum diximus sub
pena duorum milium aureorum superius comprehensa que soluta
nichilominus remaneat compromisum. Et hoc idem voluntas partium
confirmavit. In + primis siquidem arbitrando pronuntiamus quod
homines dertusenses tam universi quam singuli magistro et
fratribus comendatoribus qui pro eo fuerint in Dertusa pro
tempore constitutis et Guillelmo de Montechateno vel eorum
vicario nomine ipsorum ot omnibus successoribus eorum in perpetuum
firment directum in Çuta vel civitate Dertusense ubi
magis ipsi domini voluerint quandocumque et quotienscumque ab ipsis
velint recipere firmamentum videlicet de omnibus querimoniis et
demandis criminalibus sive de crimine civiliter intentandis quas ipsi
domini contra universos et singulos de universitate dertusense
sive ipsi magistri et fratres comendatores
dertusenses pro personis propriis sive magister vel comendator
pro fratribus sive G. de Montechateno pro persona
propria sive pro militibus suis aut pro filiis militum qui sint filii
militum et dominarum sive pro scutiferis tam templariorum quam
G. de Montechateno quos assidue duxerint equitando sive pro donatis
eorundem templariorum in eorum mensa assidue comedentibus ac
fratrum pannis utentibus ad
vestitum sive pro morte aut gravi vulnere familie sue tam ipsi
magistri et fratres comendatores vel aliqui tenentes locum eorum quam
G. de Montechateno contra universos vel singulos dertusenses
sive criminaliter sive civiliter duxerint proponendas. Ab hujusmodi
autem dicte familie excipimus trotarios de quorum morte
arbitrando dicimus quod fiat sicut de reliqua familia. De vulnere
autem si fuerint vulnerati vel alia quacumque injuria afecti firment
directum in curia civitatis inferius et ibi placitum agitetur. Item
firment eis directum in eodem loco scilicet Zute sive de
leudis sive de emparamentis factis ratione leudarum.
Que quidem emparamenta homines dertusenses fregerint
sive de redditibus ad ipsos
dominos inmediate pertinentibus
vellint contra universos vel singulos proponere questionem. De
omnibus aliis questionibus civiliter intentandis ab ipsis dominis vel
eorum vicariis firment directum homines Dertusenses in
posse curie Dertusensis non in Zuta sed in
civitate inferius sicut est actenus consuetum et ibidem placitum
agitetur sub examine curie civitatis. Super questionibus de quibus
firmabitur directum in Zuta ut dictum est agitetur placitum
infra primos barbachane Çute dertusense infra
primam portam et juxta eandem cum de civitate venitur ad Çutam
sub examine judicis quem domini dertusenses constituerint in
eisdem. Qui quidem judex a dominis Dertuse super questionibus
constitutos justo recto ac fideli judicio primo secundum usaticos
Barchinone postmodum secundum rationabiles consuetudines
civitatis Dertusensis vel alias sicut consuetum est
actenus dirimat inter ipsos cives et dominos dertusenses per
dictas criminales sive cum de crimine civiliter agitur questiones.
Item arbitrando dicimus quod homines dertusenses habeant
barchas pasagii cum passagio franquas et
liberas quod domini dertusenses nullum jus sibi
vendicent in eisdem quibus perpetuum imponimus silentium nec alias
possint habere vel construere barchas quorum occasione vel
causa redditur barcharum universitatis hominum
dertusensium vel jus eorundem in aliquo lederetur.
Habeant tamen domini dertusenses et eorum familie passagium
in easdem barchas tam civitatis quam Cherte liberum
absque aliquo precio et expensa tam in rebus quam personis et habeant
et percipiant X mazminas annis singulis pro definicione
predictarum barcharum quas mazminas universitas
dertusensis eisdem assignet in loco tuto et idoneo ubi ipsarum
percepcio perire non possit. Balnea vero ad construccionem et
refeccionem murorum pertineat civitatis quibus fuisse deputati
noscuntur quorum redditus sive proventus expendatur in fabrica
eorundem juxta arbitrium duorum proborum hominum civitatis qui eos
recipiant quorum necligentia vel culpa corrigantur per curiam et
probos homines civitatis. Imponentes silentium ipsis dominis et super
ex ipsis preceptis. Item arbitrando pronuntiamus quod homines
dertusenses universi et singuli qui ex speciali dominatione
regum aut dominorum terras in montanis posidere noscuntur eas
franchas et liberas habeant et posideant suo jure pacifice et quiete
et eas possint aut quicumque voluerint dare aut quocumque titulo
cultas et incultas pro voluntatis arbitrio collocare.
Illi quoque qui terras incultas in eisdem montaneis sua cura
et sumptibus ad novam reduxerint culturam eas similiter
habeant et possideant franquas liberas et quietas. Et eas similiter
possint dare aut pro voluntatis arbitrio collocare. Item tamen quod
coloni qui eas perceperint excolendas si de terris ipsis sit
questio in posse dominorum qui ipsas terras dederint excolendas
firment directum sub eis que placitum agitetur. Si vero super aliis
inter colones et dominos vel inter ipsos colones
vel inter collones et quoscumque alios questio oriatur
firment directum in pose curie Dertusensis et ibidem
placitum agitetur. Illi vero qui nec speciali donatione nec cura sua
ad culturam novam terras reduxerint sed quasi autoritate propia sibi
jus in eisdem vendicabant nichil habeant in eisdem et hujusmodi
hominibus super illis terris perpetuum duximus silentium imponendum
nisi forte eas vellint de nova excolere et reducere ad culturam. Item
arbitrando dicimus quod cum ad mandatum curie Dertusensis
pignora a debitoribus capiuntur id observetur de X diebus et
tribus quod est actenus observatum ita quod domini vel eorum vicarii
non possint quintam vel aliquam partem exigere pro eo quod debitores
confitentes debitum ad solutionem compellunt licet si forte necesaria
post Xlll dies judicialis compulsio sive execucio facienda. Item
arbitrando dicimus quod homines dertusenses justas et rectas
habeant mensuras ac stateras tam in dando quam in recipiendo et
flequerie panem rectum et justi pensi faciant in quibus
omnibus si penes aliquos vel aliquas fuerint reperta falsitas per
curiam civitatis et probos homines corrigatur qui si inventi fuerint
negligentes eorum negligentiam et culpam domini Dertusenses
corrigant et emmendent ac percipiant ab eisdem llecuariis pro
falsitate comisa sine aliqua diminutione id quod modo noscitur
observare. Addicimus etiam quod preco nomine dominorum et proborum
hominum civitatis in eddictis bannis et ceteris que spectant ad
preconis oficium publice vocem emitat cum in his non videatur dominis
aliquod prejudicium generari. Item arbitrando dicimus quod
quarentenum quod domini consueverunt recipere in farina
et blado de cetero non percipiant nec aliquid jus sibi
vendicent in eodem et homines Dertusenses ad ejus collatione
pronuntiamus de jure non teneri cum videatur introductum fuisse in
periculum animarum. Hoc idem in exactione que tolta vulgariter
nuncupatur sive leuda quam domini Dertusenses sibi
ratione bestiarii injuste et
irrationabiliter vendicabant. Similiter arbitrantes in quibus quidem
quarenteno et tolta eisdem dominis perpetuum duximus
silentium imponendum hominibus dertusensibus super preceptis
de quarenteno et tolta a dominis perpetuum silentium
imponentes. Item dicimus arbitrando quod pro inventione sarracenorum
fugitivorum qui sint vel fuerint civium dertusensium
domini nichil de cetero percipiant ab inventoribus super ea que
percipere consueverant eis silentium imponentes. Item arbitrando
promitimus et declaramus voluntatem nostram quod omnes injurie et
demande remitantur seu etiam questiones hinc inde quas domini
dertusenses contra universos vel singulos de universitate
vel universitas contra eos usque in presentem diem movere
poterant aliqua ratione et ipsis super illis perpetuum silentium
duximus imponendum. Universos et singulos de universitate dertusense
et predictos dominos a predictis injuriis questionibus et demandis
penitus absolventes. Item quid pro supradictis questionibus et
demandis domini dertusenses multas sicut dicitur in
lite prosequenda fecerant expensas universitatem dertusensem
eisdem in DCC maciminis similiter condemnamus. Item
arbitrando dicimus quod domini dertusenses confirment
laudent et aprobent omnes libertates consuetudines et
donationes quas ex donationibus principum aut prescriptione
longissima actenus habuise et tenuisse noscuntur salvis universis et
singulis que superius sunt expressa. Quod est actum VIII idus marcii
anno Domini MCCXL primo. - Sig+num R. Illerdensis episcopi.
Sigi+num fratris R. de Serra magistri milicie Templi. Sig+num
Guillermi de Montechateno. Sig+num fratris G. de Cardona preceptoris
Gardeni. Sig+num fratris Poncii de Vulterra preceptoris Miraveti.
Sig+num fratris Bernardo de Boscho preceptoris Dertuse.
Sig+num fratris Dominici preceptoris Açconis. Sig+num fratris
Roslant preceptoris Oççe. Sig+num B. Girberti. Sig+num R. de
Podio. Sig+num P. Jordani. Sig+num J. de Alfocea. Sig+num R. de
Nomine Dei. Sig+num Tome Garidel. Sig+num R. Garidel. Sig+num P. de
Balaguer. Sig+num magistri B. Sig+num Br. de Montpao. Sig+num J.
Carbonel. Sig+num J. Vital. Sig+num Berenguer Correger.
Sig+num Johannis de Maza. Sig+num F. Dapiera. Sig+num R. Raimundi.
Sig+num B. Azco. Sig+num Domignelli A. de Penedes. Sig+num Rambaldi.
Sig+num A. Oliveri. Sig+num G. Burges. Sig+num A. de Penedes.
Sig+num B. Calza. Sig+num G. de Montechateno. Sig+num G. de Cardona.
Sig+num G. Correger. - Qui omnes supradictii tam domini pro se et
successoribus suis quam cives pro se et tota universitate
Dertusense et eorum successoribus hanc sententiam unanimiter
aprobarunt et eam se promiserunt sicut supradictum est inviolabiliter
servaturos.
Remembranza de hominibus qui venerunt ad portam
castri cum armis et muniti. In primis Samso de
Lobregato. Raimundus de Berengata. B. R. Garidel. F. de
Bas filius. P. Bruni filius Matiani servietus h°. B.° Colteler
filius den Moles. Filius den Sobreval. Lo marit
den Na-Çimona filius den Torner de Za
Rambla. Lo fill den Filip de Remolins. Lo marit
de Na-Aldoverona viuda qui fo den Samso de Lobregat. En
Rosset Michel de Bicen. Mateu fill de Na-Servera. En Seguret.
Lo major fill de Na-Segura. Lo fill den R.
Carbonel lo menor. En Mascaros e Guerau Samaler. R.
Jorda. - R. Galet. - Pasqual de Solsona. - B. Dalcea. - Jo. de
Novelles. - Ja. Tomas. - P. Tomas. - R. Tomas. - B. Tomas. - Jo. de
Manresa. - B. R. Pinyol. - R. Garidel. - B. N. Garidel son
fil. - F. de Bas. G. de Penedes. - A de Valmol. - G. Pere.
- P. Bru. - Roc den Esteve. - B. Dalcaraz. - G.
Carbo ... de Penedes. - Caldarer. - R. Caldarer. - P.
Queral. - .... Metge. - .... Na-Alax .... Treita .... Rossiol.
- Isti contradicunt quod non scribantur consuetudines. - G. de
Montblanch. - Rog de Villalbi. - P. Navare. - Garcia
Perez. - P. de Villabi. - P. de Manresa. - D. Daltezea. - R. Mercer.
- Nicolau Fariner. - Pere de Sarete. - D. Serra. - R. de Ripal jove.
- P. de Ripal. - Jo. de Fontannes. - D. de Fontannes. - P. de
Alcocea. - Jaume Escriba. - P. Macip. - P. Escriba. - En
Guardia. - Ermengou. - Rosch Pellicer. - A. Orella. -
P. Tort. - Bernat Caver. - G. de Sen Feliu. - En
Berdet. - F. Monnet. - R. Tos. - G. Lorigo. - En
Grinyo. - Jo. Gili. - Bernat Alzina. - P. Oliver. - P. Siffre.
- A. Oliver. - Nicolau Baro. - F. Arayola. - G. de Na-Aleu. -
B. Calderer. - Guerau Dapiera. - R. de Tala. - F. Correger. - G.
Dardenos. - B. de Cambrils. - En Xicot. - A. Negre. - B. N.
Maz. - A. Zes Moles.- En Payanot.- P. Gil.- En
Sent Marti.- En Perico. - Senyor de Lerin. - A. R. - En Mezina.
- Gerau Burges. - B. Sagrista. - Estalierola. - R. Tricha.
- Noscos. - Berenguer de Picapedras. - P. Nicolao.
- En Caldero.- En Baldovi.- F. Zasoret.- G. F.- P. Mabili.- P.
Dalbi.- R. Astrus. - R. Mercet. - En Catala Carnizer. -
Pasqual de Calaf. - A. de Miralles. - F. Monet. - Michel
Amigo. - Jo. Gili. - A. Dez Castel. - G. Baquer. -
Andreu de Aliaga. - Miquel Taragana. - A. de Reus.
- R. Garidel jove. - P. Albert. - Isti volunt quod consuetudines
scribantur. (A)....
(A) El documento que sigue aquí tiene sobre
catorce líneas enteramente borradas e ininteligibles, pudiendo
leerse tan solo su final que es indudablemente de una bula
pontificia, acaso de Urbano IV, y es como sigue:

.... tribuitur et prefate jurisdictioni dictorum magistri et
fratrum non modicum derogatur. Quare humiliter petebant a nobis ut
cum hujusmodi licentia por quam dictis civibus usus bonarum
consuetudinum reservatur ad pravas et antiquas
consuetudines extendi non debeat maxime quia de intentione
dicti episcopi hoc non videtur aliquatenus processisse dictos cives
dertusenses quod predictis et aliis consuetudinibus que absque
interitu salutis eterne servari non possunt ab eadem civitate ipsorum
penitus profligatis verum si ad illarum observantiam se juramento
prestito astringerunt eas observare vel ipsarum pretextu dictam
jurisdictionem eorundem magistri et fratrum in hiis que ad justitiam
pertinent impedire de cetero non contendam compeli per discreto
aliquos mandaremus. Quo circa fraternitati tue per apostolica scripta
mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde
propositis quod justum fuerit appellatione remota decernas faciens
quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari pro
viso ne in universitatem Dertusensem excomunicationi vel interdicti
sententiam proferas nisi a nobis super hoc mandatum receperis
especiale. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel
timore subtraxerint censura simili appelatione cesante compellas
veritati testimonium perbibere. Data Viterbii idus octobris
pontificatus nostri anno primo.
Urbanus episcopus
servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Cesar-Augustano
salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii magister et
fratres militie Templi Aragonis et Cathalonie
sua nobis petitione monstrarunt quod olim inter ipsos ex parte una et
cives Dertusenses ex altera super temporali
jurisdictione civitatis ejusdem que ad ipsos magistrum fratres plene
ac libere pertinet et aliis diversis articulis orta materia
questionis fuit tandem super hiis in bone memorie Illerdensem
episcopum tanquam in arbitrum sub certa pena concorditer
compromisserunt qui taliter exercuit arbitratus quod hujus
jurisdictio penes eosdem magistrum et fratres totaliter
remaneret. Ita tamen quod dictis civibus uti liceret illis bonis
consuetudinibus quibus cives Barchinone utuntur
et aliis quibus uti consueverunt cives dertusenses jamdicti.
Porro iidem cives dertusenses asserunt in prefata civitate de
consuetudine obtentum existit et nullus pro aliquo crimine
quantumcumque notorio puniri possit nisi aparuerit legitimus
acussator qui ad penam talionis inscribat et quod in
aliqua causa nisi criminale fuerit non compellantur testes ad
perhibendum testimonium veritati sicque predicti cives dertusenses
hujusmodi pretextu arbitri contendunt uti hujusmodi consuetudinibus
et nonnullis aliis juri contrariis per quos eorundem magistri et
fratrum jurisdiccio enervatur. Quare fuerit ex parte ipsorum magistri
et fratrum nobis humiliter suplicatum ut super hoc providere paterna
diligentia curaremus. De tua itaque circunspectione plenam in domino
fiduciam obtinentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus
quatenus vocatis qui fuerint evocandi facias tibi dictas
consuetudines in scriptis ab ipsis civibus dertusensibus
exiberi et aprobes quas de jure videris aprobandas reliquis sicut
justum fuerit reprobatis contradicentes per censuram ecclesiasticam
apellatione postpositam compescendo non obstante constitutione de
duabus dictis edita in consilio generali dummodo infra ipsos ipsi
magistri et fratres jus suum super hoc comode assequi nequeant et
ultra tertiam vel quartam aliquis accionem presentium extra suam
diocesim ad judicium non trahatur. Datum Viterbii X
kalendas maii pontificatus nostri anno primo.


Usen los ciutadans de Tortosa que de nenguns clams que age laun del altre de feit de possessio non donen possessio e axi semblans per la senyoria pren a gran tort com non done justicia axi com de les altres coses.