Mostrando las entradas para la consulta CXXXVIIII ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta CXXXVIIII ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXX, perg 106, 27 octubre 1139

XXX.

Perg. N° 106. 27 oct. 1139.

catalán = castellano

Sit notum presentibus atque futuris quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac
princeps Aragonensis dono tibi Reverterio vicecomiti Barchinone totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua Udalardus vicecomes per Raimundum Berengarii comitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverterio castrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto castro pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et Guillelmum de Monteboi quando tu predictus Reverterius mihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlanie de Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et servitium meorum et successorum meorum.
Propter hanc quoque donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel
fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me requisieris per te vel per tuos.
Si quis presentem donationem dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore.
Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millessimum regisque franchorum Ledovici junioris anno III.
Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque firmare rogavit.
Sig+num Arberti de Apierola.
Sig+num Rodlandi fratris ejus.
Sig+num Guillelmi Montispessulani.
Sig+num Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii.
Sig+num Rodberti hominis Reverterii.
Sig+num Guillelmi de Subiratis.
Sig+num Bertrandi de Casteleto.
Sig+num Poncii de Monte Lauro.
Sig+num Raimundi de Barberano.
Sig+num Artalli de Castellonovo.
Sig+num Berengarii filii Berengarii Raimundi.
Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man.
Sig+num Deusde de Tamarito.
Sig+num Raimundi Renardi.
Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale.
Sig+num Bernardi de Belloloco.
Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco.
Sig+num Bernardi Berengarii barchinonensis ecclesie canonici.
Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto suprapositis literis in linea III.

XXVIII, perg 96, 21 febrero 1139, Tratado de Carrión

XXVIII.

Perg. N° 96. 21 feb. 1139.
Carrión de los Condes

Hec est convenientia et concordia quam fecerunt inter se illustris Adefonsus imperator Ispanie et
Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis. Concordati sunt in primis super illam terram quam tenet Garcias rex Pampilonensium tali scilicet modo ut Adefonsus imperator predictus habeat ex ea Maregno et totam aliam terram quam Adefonsus rex avus illius illo die quo mortuus est ultra Iberum ex parte Pampilonie tenebat. Consul vero Barchinonensis habeat de cetera terra quam tenet rex Garsias totam illam terram que regno Aragonensi pertinet sicut eam dompnus Sanccius rex et Petrus rex temporibus suis sine hominio quod per illa fecisset possederunt. De alia quoque terra Pampilonie pro qua rex Sanccius et rex Petrus Adefonso regi Legionensi hominium fecerunt habeat imperator Adefonsus terciam partem ex ea et Raimundus comes Barchinonensis duas. Et pro illis duabus partibus quas habebit faciat imperatori Adefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Adefonso regi avuo imperatoris Adefonsi fecerunt. In ipsa vero tercia parte imperatoris sit castrum Stelle et in duabus partibus comitis sit Erunia civitas. Preterea venerabilis Adefonsus imperator et illustris Raimundus barchinonensium comes in hoc sunt concordati ut de illis terris Pampilonie quas partituri sunt sicut supradictum est quicquid ambo vel unus sine altero et per suos homines quocumque modo recuperare aut acquirere poterint habeat imperator terciam partem et comes jamdictus duas quousque totum adquirant. Cum autem totum fuerit adquisitum dividant inter se modo prescripto et firmiter habeant. Facta convenientia et concordia apud Charrionem VIIII kalendas martii anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millesimum era millesima CLXXVIII presente dompno Berengario Salamantino episcopo et Bernardo Segontino episcopo necnon et Petro Burgensi electo atque in presentia comitis Roderici Gomez et comitis Ferrandi et comitis Osorii Martiniz et Gotterre Ferrandez ac Poncii de Cabrera et Diac Monioci majorisdomus imperatoris et Roderici Ferrandez et Lop Lobez et Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone atque Guillelmi Raimundi Dapiferi et Gaucerandi de Pinos ac Bernardi Guillelmi et Petri Taresa atque Frontini et Johannis Diaz et Lup Sancii de Belxid atque Artalli de Alago et aliorum nobilium in curia domini imperatoris existencium. Tandem conveniunt inter se imperator et comes quod de supradictis honoribus unusquisque eorum valeat alteri per fidem sine enganno et nullus eorum treguam aut placitum cum prescripto Garcia faciat sine alterius consilio.
Sig+num imperatoris. Sig+num Raimundi comes.

 

Tratado de Carrión, la fecha varía en la Wikipedia: 22 de febrero de 1140, Carrión de los Condes, Palencia.