In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie. Ad notitiam presentium et memoriam futurorum. Quidquid ad utilitatem et ornatum tradite nobis a Deo reipublice pertinet civitatesque et loca sub uno unire regimine ipsasque dignitatum titulis insignire ac eis de competentibus rectoribus providere culmini tantum pricipali competere nemini venit in dubium cum super istis promulgande quoque legis auctoritatem fortune sibi vendicet eminentia. Hinc est quod nos rex predictus attendentes nostreque mentis aciem dirigentes ad legalitatem fidemque insignem quas ad nos et predecessores nostros habuerunt et habent civitates Gerunde Minorisse et Vici (Vic, Vich) necnon ville Bisulduni (Besalú) Berge (Berga) Campirotundi (Camprodón) Sancti Petri de Auro (Sant Pere d'Or – Santpedor ?) necnon et vicecomitatus de Basso Castri FoIIiti (Castellfollit) et ville Turricelle de Montegrino (Torroella de Montgrí) de Pals et de Figueriis et omnia et singula castra villa et loca in vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Bagiarum (Bages ?) Berge et Berguitani (Berguedà) Ausonie Vici Rivipulli (Ripoll) et Rivipullensis (Ripollès) Campirotundi et de Regali vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum: considerantes insuper ac prehabito maturo et digesto consilio recensentes pro nunc et temporibus per nos infra taxandis nostre reipublice expedire dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias ac procuraciones et cetera supra dicta sub uno codemque gubernari rectore et duce: dictas civitates villas et loca bajulias et vicarias sub uno ducatu gubernandas nostra auctoritate regia erigimus et unimus ipsasque ducatus preminenciis extollimus ac etiam insignimus: decernentes ipsas exinde predictis temporibus nuncupari ducatum qui Gerunde nomine appelletur cui ducatui unus dux preficiatur qui dux Gerunde intituletur et nuncupetur omnesque preeminencias de jure vel consuetudine ducatui competentes nostra regia auctoritate eidem tribuimus etiam et donamus. Sane cum inter cetera dona que nobis a superna sunt collata clemencia illud reputemus precipuum quod hodiernis diebus nobis largitus est Deus omnium retributor videlicet vos inclitum infantem Johannem nostrum primogenitum precarissimum per quem nobis immo universis Christi fidelibus gaudium nostreque universali dicioni status tributus est pacificus et tranquillus quem ex illustri et precarissima Alionora regina Aragonum consorte nostra suscepimus in Domino exultantes: dumque consideramus ac solerti etiam meditatione pensamus statum magnificum quem secundum vestram illustrem et preclaram originem quam ex utroque parente trahitis per quem vos manutenere opportet nostris humeris incumbentem: consideramus insuper quod in vestri augmento augemur et in vobis propter spem future successionis in regno conservamur vosque unam personam et unum corpus nobiscum reputamus sicque vos dignitatibus illustrando terras et dominaciones vobis donando nichil alienamus quinimo in nostri patrimonii corpus convertimus: dum videmus quod secundum leges romanas vos qui ut primogenitus noster quodammodo dominus extimamini etiam nobis vivo nec post mortem nostram hereditatem percipere sed magis liberam administracionem consequi censemini et nancisci: idcirco hiis et aliis que nostrum animum ac regie celsitudinis magnanimitates ad hec consilio prudenti ac maturo moverint vos infantem predictum in ducem dicti ducatus promovendum ducimus ac de eo vobis tenore presencium providemus. Volentes et decernentes quod vos salvis tamen modis formis et retentionibus infrascriptis dictum ducatum et ejus dominium pleno jure habeatis et ejusdem dux nuncupemini quamdiu nobis vivente vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec quindecim annos etatis vestre compleveritis ut inferius declaratur. Dictum tamen ducatum cum omnibus supradictis vobis dicto infanti concedimus et donamus in feudum honoratum absque cujusque prestatione servicii per vos tenendum salvis infrascriptis quamdiu vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec etatem XV annorum compleveritis ut prefertur cum dictis civitatibus castris villis comitatibus vicecomitatibus rochis fortaliciis eorundem domibus turribus et aliis quibuscumque juribus nobis pertinentibus in terminis dicti ducatus portubus maris rippaticis comitibus vicecomitibus commitoribus vervesoribus et baronibus seu richis hominibus militibus dominabus civibus burgensibus hominibus et feminis cujuscumque status seu preeminencie sint christianis judeis et sarracenis in predictis civitatibus villis vicecomitatu castris et locis habitantibus et habitaturis et cum omni cognicione pacis et treuge mero et mixto imperio et omnimoda jurisdiccione civili vel criminali alta vel baxia cum salinis piscationibus venationibus mercatis trobis fluminibus vectigalibus et aliis exitibus et proventibus quibuscumque molendinis furnis questiis subsidiis ademprivis serviciis realibus vel personalibus et eorum redempcione monetatico cenis albergiis feudis feudatariis potestatibus et emparis et cum omnibus aliis juribus in dicto ducatu prout melius ad nos pertinent integro statu ac etiam pleno jure. Investientes vos de ducatu eodem et omnibus aliis supradictis in vosque transferentes dominium predictorum omnium irrevocabiliter pleno jure: inducentes vos in corporalem possessionem seu quasi eorundem prout melius dici et fieri potest ad vestram utilitatem: promittentes nichilominus vobis quod realiter omnium predictorum possessionem seu quasi vobis trademus seu illi quem ad hoc cum potestate hoc faciendi deputaverimus loco nostri: dantes nichilominus et concedentes vobis et predicto per nos deputato seu deputando liberam facultatem auctoritate vestra propria seu predicti per nos deputati seu deputandi adipiscendi possessionem seu quasi omnium predictorum ipsamque apprehensam licite retinendi. Nos vero interim constituimus nos vestro nomine possidere et tenere eadem. Et nichilominus ex causa donationis hujusmodi cedimus in vosque transferimus omnes acciones reales personales et mixtas et alias quascumque nobis competentes in omnibus supradictis contra quascumque personas vel res ratione eorum quibus possitis experiri in judicio vel extra quemadmodum nos possemus ante donacionem presentem. Ut autem presens donum stet perenniter inconvulsum ac firmum vos pro predictis ad hominem recipimus manibus comendatum dantes vobis potestatem dicti ducatus et pertinenciarum ejusdem: comendantes vobis castellanias et honores quos et quas comites et vicecomites seu alii quicumque cujuscumque status seu preeminencie existant pro nobis tenent infra dictum ducatum. Faciemus insuper vos acquirere per manum illius senioris pro quo tenemus honores siquos infra dictum ducatum pro alio tenemus et in quantum etiam possumus facimus de presenti. Mandantes nichilominus tenore presencium universis et singulis comitibus vicecomitibus comittoribus baronibus vervessoribus militibus civibus burgensibus et aliis quibuscumque et cujuscumque status vel conditionis existant quod vos exinde pro domino habeant vobisque in omnibus et singulis infra dictum ducatum existentibus sicut nobis ante presentem donacionem faciebant et tenebantur pareant et intendant vobisque pro predictis prestent homagium et fidelitatis etiam juramentum. Nos enim presencium tenore absolvimus omnes et singulos comites vicecomites et omnes alios supradictos ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis. Retinemus tamen nobis quod vos dictus infans et dux dare teneamini et detis nobis potestatem iratus et paccatus infra decem dies postquam fueritis requisitus scilicet pro civitate bajulia et vicaria tota Gerunde de civitate Gerunde pro villa bajulia et vicaria Bisulduni de dicta villa Bisulduni pro civitate bajulia et vicaria Minorisse de civitate Minorisse pro villa bajulia ac vicaria Berge et Berguitani de villa et castro Berge pro civitate bajulia et vicaria Vici de civitate Vici pro villa bajulia et vicaria Campirotundi et de Regali de villa Campirotundi pro vicecomitatu de Basso et procuracione ejus ac Castro Follito de dicto Castro Follito pro villa et procuracione Turricelle de Montegrino de dicta villa et castro Turricelle de Montegrino pro villa et bajulia de Figueriis de villa de Figueriis: hoc adjecto quod nos dictas potestates petere vel recipere minime possimus nec vos easdem nobis dare teneamini donec perfeceritis etatem viginti annorum: nos enim vobis hoc de presenti concedimus graciose. Retinemus insuper quod in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum in Cathalonia vel alibi curiam vel parlamentum generale contigerit celebrari universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos speciales seu nuncios destinare sicut tenebantur ante presentem donacionem. Vos etiam cum etatem annorum quindecim excesseritis et non ante ad dictam curiam vel parlamentum generale teneamini modo simili convenire. Retinemus insuper nobis totius dicti ducatus regimen et administrationem ac fructuum reddituum et omnium proventuum et aliorum quorumcumque emolumentorum percepcionem quos nostros faciamus donec etatis vestre compleveritis annos quindecim antedictos: illustri tamen regina matre vestra infra dictum tempus superstite in humanis vel etiam non susperstite nobis tamen non convolantibus ad vota secunda. Si vero vobis existente infra dictam etatem annorum quindecim dictam reginam matrem vestram debitum contingeret persolvere naturale nobis superviventibus et ad secunda vota convolantibus tunc ipso facto etiam ante quindecim annos etatis vestre regimen et administracio et fructuum et aliorum emolumentorum percepcio ad vos seu ad illum cui regimen vestre persone et administrationem dicte ducatus comisserimus pertineat pleno jure ac totaliter devolvatur sic quod tradicione aliqua non sit opus. In omnem vero casum quo vos etatem dictorum quindecim annorum excesseritis ad vos bonorum predictorum administratio et fructuum percepcio pleno jure continue devolvatur. Retinemus etiam nobis quod quamdiu administracionem ut premittitur tenebimus ducatus predicti possimus petere exigere et habere a comitibus vicecomitibus et aliis quibuscumque dicti ducatus armorum exercitum hostem et cavalcatam et omnia alia servicia et alia quecumque jura que poteramus exercere et habere in eis ante presentem donacionem. Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictorum civitatum villarum et locorum omnium predictorum. Premissa itaque omnia et singula prout superius sunt expressa vobis dicto infanti et duci et notario infrascripto pro vobis legittime stipulanti paciscenti et recipienti tenere servare ac servari facere et nunquam contrafacere vel venire per nos vel alium de jure vel de facto promittimus et juramus ad sancta quatuor evangelia nostris manibus corporaliter sponte tacta omnem defectum siquis forsan existeret in presenti donacione vel ratione patrie potestatis vel ratione vestre infantilis etatis vel alias quovis modo nostra regia autoritate tollentes. Sanccientes et ex certa sciencia statuentes presentem donacionem et alia supra et infra contenta proinde valere ac si vos vestri juris vel alias etatis intellectus capacis existeretis jure seu lege non obstantibus quibuscumque nos enim de nostre regie potestatis plenitudine super dictis defectibus et aliis quibuscumque qui forsan in premissis existerent de jure vel alias vobiscum ex certa sciencia dispensamus. Quam dispensacionem dicti juramenti vinculo confirmamus et etiam roboramus in vim legis predicta omnia sanccientes. Volumus tamen et presentis serie statuimus quod presens donacio duret in vobis dicto infante et ducatus ereccio in ducatu predicto quamdiu nobis viventibus vobis fuerit vita comes et post mortem etiam nostram donec vos annos quindecim compleveritis etatis vestre. Post mortem vero vestram nobis vobis superstitibus vel predefunctis vel etiam in vita vestra nobis vobis predefunctis postquam tamen vos dictam etatem annorum XV excesseritis et ad regalem dignitatem ad quam tunc assumendus proculdubio eritis assumptus fueritis confestim ducatus predictus ipso facto totaliter finiatur vosque ex tunc non nominemini nec possitis ducis nomine nuncupari: quinimo dictus ducatus et omnia et singula supradicta in statum reducantur pristinum in quo erant ante presentem donacionem et ducatus ereccionem: nolentes imposterum per nos vel vos vel alium successorem nostrum hoc ad consequenciam trahi posse cum pro nunc et temporibus per nos suprataxatis supradicta ex causa duxerimus statuenda. Predictam autem donacionem vobis dicto infanti facimus tanquam primogenito et ut nobis successuro in regnis et non aliter: nec per hoc quidquam a corona nostra cui vos vere reputamus unitum etiam nobis vivo intendimus separare. Mandantes per hoc presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod premissa omnia et singula teneant firmiter et observent et ab aliis inviolabiliter faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant quavis causa seu etiam ratione. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus vobis primogenito nostro et duci sepedicto necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. In hujus rei autem perenne testimonium presens publicum instrumentum fieri jussimus et nostre bulle auree munimine insigniri. Actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini MCCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus firmamus et juramus. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolleto vicecomes de Insula (de Illa, Dilla, D´Illa) et de Caneto Guillelmus Galcerandi de Rocabertino Petrus de Montechateno procurator Cathalonie pro dicto domino rege Berengarius de Appilia camerarius et Poncius de Sancta Pace et Bernardus de Tous ac Matheus Mercerii de domo domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tragurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse uravi t (juravit) et firmavit.
Aragón, Arago, Aragó, Aragona, Aragonum, corona Darago, aragonés, aragoneses, fueros, aragonesa, textos antiguos de la corona de Aragón
sábado, 22 de febrero de 2020
XCII, reg 1538, fol 3, 21 enero 1351

martes, 10 de diciembre de 2019
Unión del condado de Barcelona con el Reino de Aragón
PARTE PRIMERA.
Unión del condado de Barcelona con el Reino de Aragón.
Don Ramón Berenguer IV y doña Petronila.

I.
Perg.
N° 6 (1) 19 de julio 1131.
(1) Las citas marginales se refieren a la colección de pergaminos de don Ramon Berenguer IV; y la letra A.
que aparece en algunas, indica que el documento ha sido sacado del apéndice de dicha colección. Los documentos que no llevan anotada al margen su fecha, pertenecen a la colección de los de su clase, que tiene dicho reinado, y a ella se refiere el número que llevan. Las fechas notadas al margen espresan el año de la encarnación.
Postquam a paradisi gaudiis propter inobedientiam suam
humanum genus exclusum est et juste mortis incurrit periculum ne
eternaliter hoc vinculo detineretur semper Conditor pie miseratus
ammonuit. Quod ego Raimundus Berengarii gratia Dei
barchinonensis comes et marchio multum mecum
retractans tantique sententiam judicis propter enormitatem meorum
peccaminum valde pavescens dum vivo et valeo et loqui possum credidi
ordinandas omnes res meas prout ipse inspirare dignatus est Igitur in
nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus
sancti facio hoc meum testamentum et eligo manumissores meos
scilicet dominum Ollegarium tarraconensem archiepiscopum
et Berengarium gerundensem episcopum et Raimundum episcopum ausonensem et Aymericum fratrem meum et Guillermum Raimundi Dapiferum et Berengarium de Cheralt et Gaucerandum de Pinos et Guillermum de Cardona et Raimundum Bernardi de Guardia et Guillermum Gaufredi de Cerviano et Riamballum de Baseia et Raimundum Bernardi ut isti distribuant omnes res meas sicut hic invenerint scriptum. In primis dimitto Sancte Marie Rivipullensis cenobii corpus meum ut ibi sepeliar ubicumque me mori contigerit. Et dimitto ei villam de Isogol ab integro cum omnibus pertinentiis et afrontationibus ac terminis suis sine blandimento ullius hominis vel femine cum omnibus adempramentis que ibi habuit vel habere ullo modo potuit unquam potestas cum molendinis molendinariis aquis aquarum vieductibus vel reductibus pratis pascuis silvis garricis et cum omnibus que ad se pertinent sive infra sive extra terminos ejus contineantur ut nec senioraticum neque bajuliam nec quicquam omnino aul servicii aut usatici vel ullius hereditatis quicquam ibi habeat ullus homo nec bonum nec malum nisi Sancta Maria et monaci ejus in perpetuum secundum illorum voluntatem ut semper offerant Deo sacrificia et libamenta pro anima mea et parentum meorum. Item dimitto eidem Sancte Marie dominicaturas meas de Septem Casis et de Lanars
cum suis omnibus pertinentiis et cum omnibus meis equabus quas habeo
ubicumque sint. Item dimitto sedi Sancte Crucis Sancteque
Eulalie omnem decimam navium barchinonensium ex meis
directis: et ad canonicam ipsius sedis ipsas meas franchedas
de Curtibus et ipsa molendina de Stadella que
habuit Ricardus Guillermi pro remedio anime mee. Item dimitto
eidem sancte sedi omne ipsum directum et voces et auctoritates quas
querelabam in domibus que fuerunt Raimundi Dalmacii pro
emendatione illius turriç et muri quod addidi meo
palatio. Item dimitto Sancto Petro Puellarum illam
pariliatam quam Raimundus Poncii tenet in pignus pro me
pro L morabatinis: et redimant illam puelle. Cenobio Sancti Cucuphatis dimitto omnes meas franchedas quas habeo intra
suum honorem pro emendatione illius tabule quam inde habui et pro
remedio anime mee simul cum Monte Majori qui est super Calidas
sicut ego illum habeo et per directum habere debeo et in scripturis
Sancti Cucuphatis terminatur et resonat. Cenobio Sancti
Laurentii Montis unum de melioribus mansis quos habeo in Terraza.
Sancte Marie Montis Serrati unum de melioribus mansis quos
habeo in Apiera. Sancte Marie de Calidis unum de
melioribus mansis quos ibi habeo ut una lampas semper ibi ardeat
pro anima mea. Sancto Michaeli de Fallio unum de
melioribus mansis quos habeo in Villa majore. Sancto
Sebestiano Penitensi unum de melioribus mansis quos habeo in
Avinione. Canonice Sancti Petri sedis Vici ipsum
mansum quem Berengarius capud scole tenuit per laborationem ut prius
restauretur ecclesie argentum quod inde habui et postea habeat illum
prefata canonica pro remedio anime mee. Sancto Petro de
Castris-serris unum de melioribus mansis quos habeo in
Francia prope villam Albini. Sancto Petro de Cervaria
ipsum moIendinum quod dicitur de Vergos et vineas quas habeo
in Molnellis. Sancto Petro de Archellis ipsum campum
qui est ante ipsum locum prope viam que transit per transversum de
Monte Pavoni. Sancto Benedicto de Badiis dimitto vineas
que erant in contentu in termino Cervarie in valle de
Molnellis et unum mansum in Minorisa et vineas que sunt
in contentu inter me et ipsum locum. Sancte Cecilie MontisSerrati unum mansum in Terracia.
Dimitto etiam Sancte
Marie sedis Gerunde omnes capellanias quas habeas in
episcopatu gerundensi solide et libere et ad ipsius canonicam
ipsam ecclesiam de Buada cum decimis et primiciis et
oblationibus universis tali modo ut cum victus in ipsa canonica
quacumque occasione defecerit prefate ecclesie de Buada
fructus habeant prefate sedis canonici in victum comunem. Cum vero
per Dei gratiam in ipsa canonica victus more solito habundaverit
prefate ecclesie de Buada fructus omnes sint ad restauramentum
ipsius ecclesie et altaris Sancte Marie. Et Sancto Felici Gerunde
et Sancte Marie sedis dimitto ipsam vineam que fuit Bernardi
Raimundi sacriste. Cenobio Sancti Petri Gallicantus
ad operam ipsius ecclesie dimitto tertiam partem gerundensis
monete ita ut predicti mei elemosinarii faciant eam mittere in
opera ipsius ecclesie usque habeant ibi missos ducentos morabatinos.
Sancto Daniheli Puellarum unum mansum in Calidis.
Sancte Marie Amerensi unum mansum in Calidis qui fuit
de Artallo Vitallis. Sancto Michaeli de Crudilliis unum
mansum in Palacio Frugelli. Sancti Felici Guissalis
unum mansum cum vineis que erant in contentu inter me et illum.
Sancto Salvatori de Breda illam terram totam quam Gaufredus
Bonissimi dimisit eidem Sancto Salvatori cum vinea. Sancto
Paulo de Maritima unum mansum in Monte Palatio. Sancto
Paulo foris murum Barchinone unum mansum in Avinione.
Sancto Petro Campirotundi dimitto campum ipsum quem tenet
Guillermus Udalardi cum consilio rivipullensis abbatis
et G. prioris. Sancto Michaeli Coccanensi dimitto omnes
albergas et toltas et forcias quas in honore ejusdem monasterii ubi
ut habui cum uno de melioribus mansis quos habeo in Frumigera
et villa de Eu cum omnibus pertinentiis suis quam habet in
pignus Raimundus Bernardi per DC solidos monete
melgurensis, Et si ego non recuperabo illam ante mortem meam
donet illi abbas Sancti Michaelis DC solidos et habeat villam
ad integrum. Excipio tamen ab hac laxatione Sancti Michaelis illud
quod habeo in Ariano et in Centens. Sancte Marie
Celsone dimitto medietatem decime de Meresana
quam Raimundus Mironis de Pugalt tenet in pignus per C
morabatinos quam ipsi redimant tantum et habeant illam cum vinea quam
clericus Cervarie dimisit eidem loco. Sancto Martino de
Canigone unum mansum in Corneliano. Sancte Marie Bisulluni
unum mansum in Moio. Sancto Petro Bisulluni unum mansum
in Moione. Sancto Micheli Fluviani unum mansum in
Palatio Frugelli propter violationem quam feci in ejus
sacraria. Sancto Petro Rodensi duos mansos in Palatio Frugelli pro emendatione mali quod ei feci et ut cotidie
celebrent missas pro anima mea. Ad Sanctam Mariam de Stagno
dimitto cum consilio domini Raimundi ausonensis
episcopi ipsam capellaniam de Modeiano cum omnibus
alodiis eidem ecclesie Sancte Marie pertinentibus tali conditione ut
in ipsa congregatione de Stagno addatur unus regularis
canonicus qui semper celebret Deo missas pro anima mea. Sancto
Stephano de Balnoles totum quod est comitale et quod habeo
ad integrum in villa Savarres. Ad Sanctum Laurentium super
Bisulle omnes albergas et toltas et forcias
quas habeo in ejus honore dimitto et unum de melioribus mansis in
Pratis. Cenobio Sancti Johannis totum meliorem
mansum de Pratis. Sancte Marie Villebertrandi unum
mansum in Palatio Frugelli. Sancte Marie Arularum
albergas quas habeo in ejus honore de Plano de Curtis. Sancte
Marie de Corneliano unum mansum in Corneliano. Ad
Sanctum Sepulcrum Domini unum de melioribus mansis in
Langostera. Ad cavalleriam Jherusalem equum
meum Danc cum omni armatura mea. Ad Hospitalem Jherusalem dimitto unum mansum in Villa Majore juxta alium
quem dedi ei et equum meum nigrum quem redimat filius meus
Raimundus mille solidis.
Dimitto etiam Deo omnes leudas et malos usaticos quos
noviter misi in civitatibus meis. Omnem alium meum honorem dimitto
Raimundo Berengarii filio meo et Barchinonam et
comittatum barchinonensem cum omnibus sibi pertinentibus et
cum omni honore marchiarum et Hispaniarum et
episcopatum predicte civitatis et comitatum
tarraconensem et archiepiscopatum ejus cum omnibus sibi
pertinentibus et castrum de Stopagnano et de Podeo Rubeo
et de Castris-serris et de Pinzano et de Camarasa
et de Cubellis et castrum de Barberano et alia castella
et omnia alia que pertinent ad ista supradicta et quod avus
meus Raimundus Berengarii reliquit mihi in Cardona
et in Guardialada in suo testamento et comitatum
ausonensem et episcopatum ejus cum omnibus sibi
pertinentibus et castrum Cervarie cum omnibus sibi
pertinentibus et comitatum Minorise cum omnibus sibi
pertinentibus et comitatum et episcopatum gerundensem cum
omnibus sibi pertinentibus et ipsam dominationem et bajuliam quam
habeo in Petralata et comitatum bisullunensem
vallespirensem foliolitensem petrapertusensem
cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum ceiritaniensem et
confluentensem berchitanensem cum omnibus sibi
pertinentibus et Castel Follit de Rivo Meritabili
et Malacara et ipsam dominationem et bajuliam quam habeo in
Petralata cum omnibus sibi pertinentibus et comitatum
carcasonensem et episcopatum cum omnibus sibi pertinentibus et
comitatum redensem cum omnibus pertinentibus suis. Berengario
Raimundi filio meo dimitto omnem meum honorem Provincie
et comitatum et archiepiscopatus et episcopatus et abbatias et omnia
que ibi habere debeo et illum quem habeo in Rotensi patria
et in Gavallano (Gaval-lano en dos lineas) et in
Karlateso cum civitatibus et archiepiscopatibus et
episcopatibus et castellis et omnibus ad predictos honores
pertinentibus ita ut ipse maritet sorores suas honorifice cum
consilio archiepiscoporum et episcoporum et magnatuum
Provincie. Si autem evenerit alterum horum obire sine
filiis de legitimo conjugio revertantur predicta omnia ad
illum qui superstes extiterit. Omnes honores meos sicut superius
testatus sum dimitto filiis meis exceptis illis quos sanctis Dei
dimisi. Et dimitto Sancto Petro de Roma et domino
pape
C morabatinos et ad Sanctam Mariam de Podio L et ad
Sanctum Jachobum de Gallesia L et mando ut mei elemosinarii
teneant medietatem de dominicaturis et usaticis meis donec persolvant
omnia ista debita et alia que hic scripta non sunt et induant CCC
pauperes de tunicis. Si filii mei dederint vel
vendiderint aliquid de honoribus a me sibi dimissis usque habeant XXV
annos non valeat. Et dimitto filios meos in potestate Dei et sancte
Dei genitricis Marie et bajulia beati Petri apostolorum principis
et domini pape seu omnium archiepiscoporum et episcoporum et
magnatuum totius mee dominationis ac terre qui juste et fideliter
voluerint agere erga me et filios meos. Si filie mee ipsa de Castella
et illa de Fuxo reverse fuerint in terra mea filius meus
Raimundus Berengarii cum consilio magnatum meorum maritet eas
honorifice cum meo honore et meo avere et interim ipsa de Castella
stet in Lagostera et ipsa de Fuxo in Ripis et
Berengarius Raimundi de Provincia faciat similiter de aliis.
Si Raimundus Berengarii et Berengarius Raimundi filii
mei obierint sine filiis de legitimo conjugio remaneant omnis
honor quem relinquo filio meo Raimundo ad filiam
meam de Castella et ad filios ejus et omnis honor quem
relinquo Berengario Raimundi filio meo remaneat aliis
filiabus meis. Adhuc dimitto Sancte Marie de Crassa pro
emendatione de suo avere quod habui ipsam albergam de Pediano
quousque Raimundus filius meus donet ei in pace ipsam
albergam de Astagel et tam ibi quam in aliis sanctis locis a
me hereditatis omni tempore Deum exorent pro anima mea habitantes in
eis. (1)
Factum est translatum V kalendas aprilis anno ab incarnatione Domini MCCIIII (1204).
Anno dominice incarnationis MCXXXI (1131).
Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Aimerici de Narbona. Sig+num
Guillermi Raimundi Dapiferi. Sig+num Raiambaldi de Baseia.
Sig+num Guillermi Gaufredi de Cerviano. Sig+num Raimundi Renardi.
Sig+num Ollegarii archiepiscopus. Sig+num Berengarius Dei gratia
gerundensis ecclesie episcopus. Sig+num Bernardi de Bellog. -
Sig+num Raimundi Comes. - Petrus scriptor translatavit hoc
testamentum in anno ab incarnatione dominice MCCIIII V
kalendas aprilis cum literis rasis et emendatis in VII et XXI linea
et suprascriptis in XXXVII et quadragesima prima +.
En este traslado se advierte que el escribiente puso inadvertidamente la fecha del traslado antes que el año 1131, en que el conde otorgó el testamento; del mismo modo que el nombre del conde y de los
testigos que lo presenciaron; y por consiguiente no debe estrañarse la repetición de aquella fecha. En lo demás dicha copia o traslado está exacta, menos en algunas variantes de poca monta y de ortografía, con las que han publicado algunos escritores, especialmente con la del arzobispo Marca, que la sacaría del
mutilado libro grande de los feudos de este archivo.
Sigue en el II
lunes, 7 de noviembre de 2022
Pragmatica domini Regis Alfonsi secundi. Inquisitori hereticae pravitatis
Pragmatica domini Regis Alfonsi secundi quod omnes officiales domini Regis tam Aragonum Valentiae Maioricarum et Cataloniae teneantur ad eius requisionem (requisitionem) obedire Inquisitori hereticae pravitatis quicumque fuerit ordinis praedicatorum in capiendis hereticis et etiam eis incarcerandis et alias adversus eos procedendo (proce-cedendo) pro favori fidei catholicae. Data Barcinonae VIII calendas julii anno Domini MCCLXXXVI (1: N. del E. Carbonell no pone en su manuscrito más que el epígrafe de este documento pero como hemos creído que tendría intención de darlo extensamente, lo hemos copiado exactamente del fol. 144 v. del Reg. n. 66 de este Archivo general, en el que se halla continuado.).
Quoniam fidei catolice defendere pariter ac promovende secundum negocium illos pocius viriliter decet asumere quibus ex oficio potestatis et dignitatis incumbit tanta circunspeccione regere et gubernare subiectos ut ab infidelium non solum violencia sed etiam fraudulencia conserventur inmunes et sic terrena potestas celesti potestati a qua esse dinoscitur devote subjectionis obsequium ac fidelitatis debitum reddere fideliter comprobetur. Nos Alfonsus Dei gracia Rex Aragonum etc. Volumus et ordinamus ac presenti statuto inviolabili atque perpetuo firmiter stabilimus. Quod omnes heretici cuiuscumque secte nomine censeantur eliminentur extingantur et exterminentur de cunctis terris et locis dominationi nostre subjectis ne infectionis sue contagie pestifera fidem simplicium corrumpere valeant aut in aliqua depravare quod ut perfeccius et comodius expleri valeat ac debite execucioni mandari districte precipiendo mandamus vobis universis et singulis baiulis nostris justiciis çalmedinis et aliis oficialibus nostris quocumque vocabulo nominentur in Aragonia Catalonia et in regno Maiorice ac Valencie institutis ac in posterum instituendis quod ad notificationem seu denunciationem dilectorum fratrum ordinis predicatorum qui nunc sunt vel erunt in posterum heretice pravitatis inquisitores faciatis compleatis et execucioni mandetis sive in capiendo homines et incarcerando eosdem sive in aliis que ad ipsius inquisitionis negocium pertinere videbuntur cum et ipsi in huiusmodi inquisicionis officio romane ecclesie auctoritate fungantur quicquid per se vel per nuncios suos pro parte domini Pape et nostro vobis mandaverint exequendum si de nostra confiditis gracia et amore. Et hoc volumus quod faciatis quocienscumque et ubicumque ab eis vel altero eorum fueritis requisiti. Nos enim ipsum negocium fidei pro quo et in quo dicti fratres laborare intendunt omni occasione remota ex corde et cura previgili ad Dei gloriam in ipsius fidei exaltationem et Ecclesie romane reverenciam promovere intendimus et juvare. Volumus insuper et mandamus quod omnes dicti inquisitores vel alter eorum liceant ire et discurrere per terras dominacioni nostre subiectas ullum eis nec familie nec equitaturis nec aliis bonis suis impedimentum vel contrarium faciatis nec fieri permitatis sed si necesse fuerit requisiti ab eis provideatis eisdem de securo transitu et ducatu. Similiter etiam volumus et mandamus quod provideatis eisdem in expensis et salvatis omnes sumptus quos ipsi pro dicta inquisicione fecerint tam in equitaturis quam in aliis prout ipsi vobis dixerint quocienscumque ab eis vel altero ipsorum fueritis requisiti. Quod est actum Barchinone VIII kalendas julii (1286.)
Die veneris decima mensis aprilis anno a nativitate Domini MCCCCLXXXXV (1495) reverendus ¡n Christo pater et dominus Petrus Dei gratia Episcopus Barcinone et venerabilis et circunspecti viri domini Antonius de Contreras decretorum doctor et Petrus Pariente in jure canonico bacallarius (bachiller) inquisitores hereticae et apostaticae pravitatis in civitatibus et diocesis Tarraconensi Barcinonensi Vicensi Gerundensi et Helenensi apud plateam Regis urbis Barcinonae existentes eorum cum sententia diffinitiva omnes et singulos infrascriptos pro hereticis et apostatis condemnarunt illorumque statuas brachio saeculari tradiderunt atque eorum bona fisco et camerae Regiae confiscata declararunt quorum nomina sunt haec.
Aduardus Badia morabatur in Callo judeorum.
Antonius Serra portugues moram traxit cum Andrea Amoros.
Agnes uxor Michaelis Alesino.
Angelina uxor Michaelis Badia morabatur versus fontem Angelorum ad Mare.
Antonia vidua quae fuit uxor Hugueti textoris serici filiae den
Caxes-noves. (Cajas nuevas; caixes; caxia latín, caixa, caxa)
Bernardus Vilamari botigarius seu mercator pannarius morabatur in vico vulgo dicto dels Spaciers.
Bernardus Porta textor morabatur juxta plateam Trinitatis.
Brigida vidua quae fuit uxor Marci Rosanes.
Beatrix filia Mathei Barenys reconsiliati.
Blanquina uxor Bernardi Morvedre morabatur in platea Campirotundi vulgo Camprodo.
Bernardus Steve gener Gabrielis Montço.
Beatrix uxor Gabrielis Tolosa soror Francisci Requesens.
Bernardus Geraldus textor velorum morabatur apud plateam Trinitatis.
Blanquina vidua quae fuit uxor Jacobi Bosch quondam.
Blanquina uxor Francisci Puigmija.
Bonanatus Rosanes filius Marci Rosanes.
Coloma uxor Gabrielis Servent morabatur in platea Sancti Justi.
Chatherina filia Gabrielis Bonanati mercatoris morabatur in platea Vini.
Chatherina quae fuit uxor Joannis de Conques juponarii morabatur in Callo.
Clara vidua quae fuit uxor Bartholomei Limona quondam corallarii filius Danielis Malorqui morabatur versus plateam Trinitatis.
Elionor uxor Joannis Canti mercatoris.
Elionor uxor Lodovici Queralt corallarii morabatur in vico dels Ollers blanchs.
Elionor Bernardi Alamany morabatur in vico den Sos.
Eulalia uxor den Pou filia Euphrosinae uxoris den Navarro curritoris morabatur in vico de la Boqueria.
Elionor uxor Francisci Orts caligarii morabatur in Callo.
Euphrosina uxor Gabrielis Sartre maioris dierum.
Florença uxor Petri Libia filii Nicolai Libia morabatur in vico den Gimnas.
Francina uxor Joannis Viacamps barbitonsoris filia Danielis Mallorqui morabatur versus plateam Trinitatis.
Francina uxor Berengarii Gual morabatur in vico de la Tapineria.
Francina uxor Francisci vulgo Francoy de Viladecans.
Franciscus Piera corallarius morabatur in domo Joannis Fortia in vico-lato.
Francina Viladecans vidua quae fuit uxor de Francoy Viladecans.
Francina uxor den Sirera morabatur in Callo.
Francina uxor Joannis Far morabatur in vico dels Spaciers.
Francina uxor Petri Valls morabatur in platea den Camprodo.
Francina Scales vidua vulgo la grossa morabatur in vico dels Codols.
Gaillelmus Fabra curritor auris morabatur in vico de Beseya.
Joannes Çacoma libratarius sive bibliopola morabatur in vico S. Dominici.
Joannes Far filius Francisci sive Francoy Far morabatur in vico dels Speciers.
Joanna uxor Petri Queralt morabatur juxta monasterium de Mercede.
Joannes Canti mercator morabatur in domo Galcerandi Sunyer prope Mercedem.
Joannes Valls morabatur in vico de la Tapineria.
Joannes Crexells veteramentarius vulgo peyer morabatur in Callo.
Joannes Leo mercatoris morabatur in vico-lato.
Joannes Balle mercator morabatur juxta plateam Trinitatis.
Joannes Uguet filius Bonanati Uguet.
Joanna vidua uxor que fuit Gabrielis Blanqua.
Joanna uxor Jacobi de Sogovia morabatur ¡n vico dels Flasaders.
Margarita uxor Petri Antonii morabatur in vico de Beseya.
Margarita Maestres uxor Guillelmi Maestres morabatur in Callo.
Michael Vitalis filius Raimundi Vitalis morabatur in vico de Bonayre.
Mandina Balle uxor Jacobi Balle morabatur in platea Trinitatis.
Marcus Sobirats mercator morabatur in domo Marci de Parets in Burno.
Margarita Gomis vidua que fuit uxor den Gomis.
Na Garcia que morabatur in Callo.
Petrus Piera que morabatur in domo Francinae de Pau.
Paula uxor Pauli Vinyes filia Angelinae Feu.
Raphaela quae fuit uxor fratris Bernardi de Ferreris quondam presbyteri.
Sperança uxor Michaelis Fonch.
Thomasa uxor Jacobi de Pau morabatur in vico dels Codols.
Violans uxor Jacobi Uguet frumentarii morabatur in platea Trinitatis.
Violans Queralt uxor Dalmacii de Queralt morabatur juxta monasterium de Mercede.
Violans uxor Lodovici Benet drogarii morabatur in vico dels Speciers.
Violans filia Marci Rosanes uxor den Grau sartoris.
Violans uxor Guillelmi Gordiola.
Hypolita uxor Petri Palou curritoris morabatur in vico de les Filateres (hilanderas) et in vico de Beseya novissime.
Isabel uxor den Vilamari morabatur in vico dels Speciers.
Isabel uxor Francisci Malarts morabatur in vico dels Speciers.
Euphrosyna uxor Gasparis Cartella.
Francina uxor Gabrielis Benet in vico-lato.
Isabel uxor Joannis Valls morabatur in vico de la Tapineria.
Omnes namque predicti sunt habitatores huius urbis Barcinonae.
Ne memoria excidat quod extra urbem Barcinonam processum fuit per praefatos reverendos dominos Antonium de Contreras et Petrum cognomento Pariente inquisitores hereticae (la c parece ç) et apostaticae pravitatis hic continuare gradatim lubet.
Apud civitatem Gerundam.
Imprimis die XXI mensis maii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXX quinto apud civitatem Gerundam in Sede reconsiliarunt in forma debita et consueta predicti inquisitores ac carceribus perpetuis condemnarunt. (pone condamnarunt)
Aldunciam uxorem Joannis Ferrer Dala mercatoris villae seu oppidi Perpiniani.
Apud villam seu oppidum Perpiniani.
Die dominica VIIII mensis augusti anno predicto a nativitate Domini MCCCCLXXXXV apud villam seu oppidum Perpiniani reverendi patres inquisitores predicti personaliter existentes in Ecclesia beatae Mariae
de Regali reconsiliarunt gremio Sanctae matris Ecclesiae personas infrascriptas quae cum garnaxiis indutae processionem per loca solita praefatae villae cum cruce et crucifixo erectis ac modo et forma aliarum processionum sequebantur et quarum nomina reconsiliatorum (pone reconsiliatarum) tempore gratiae sunt sequentia.
Columba uxor quae primo fuit Guillelmi Petri quondam mercatoris villae seu oppidi Castilionis Emporiarum (Castelló de Empuries) nunc vero uxor Marci Croes de Cadaques (Cadaqués) et impresentiarum habitatrix Perpiniani.
Euphrosyna uxor Joannis Cavallaria textoris villae Perpiniani quae primo uxor fuit Jacobi Bonafe quondam civitatis Ilerdae.
Joannes Fanyans variopola Perpiniani.
Beatrix vidua que uxor fuit
Joannis Guillelmi sadacerii quondam Castilionis Emporiarum habitatrix Perpiniani.
Florentia vidua quae fuit uxor Leonardi Leonard variopole Perpiniani.
Laurentius Bruch botigarius Perpiniani.
Ricsen uxor predicti Laurentii Bruch.
Agnes Ventessa vidua quae uxor fuit Bartholomei Ventessa Perpiniani.
Pontius Callar cursor auris Perpiniani.
Galcerandus Sanctangel variopola Perpiniani.
Joanna Vilarasa vidua quae uxor fuit Benedicti Vilarasa quondam Perpiniani.
Jacobus Planella textor Perpiniani.
Florentia uxor Galcerandi Sanctangel sartoris Perpiniani.
Constancia uxor Jacobi Planella textoris panni lini Perpiniani.
Jacobus Cassanyes variopola Perpiniani.
Placentia vidua quae uxor fuit Bernardi Bianya quondam Perpiniani.
Margarita uxor Jacobi Sanct-Climent cursoris Perpiniani.
Violans uxor Joannis Albert variopolae Perpiniani.
Beatrix uxor Raimundi Planella cursoris Perpiniani.
Isabel uxor Jacobi Casafranca merçarii Perpiniani.
Alduncia Cassanyas vidua Perpiniani.
Mortui pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam.
Die XXI mensis decembris anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo quinto apud urbem Gerundam fuerunt pro hereticis condemnati quorum nomina sunt quae sequuntur.
Omnes civitatis Gerundae.
Bernardus Sampso quondam.
Blanquina quondam uxor Raimundi Mercader quondam maioris diebus.
Mandina quondam uxor de Monpayller. (variante de Montpellier)
Elionor quondam uxor Dalmati Mercader.
Constancia quondam uxor Gabrielis Mercader.
Omnes oppide sive villae Castilionis Emporiarum.
Joannes Miro maior dierum quondam.
Leonarda quondam vidua mater Leonardi Giponer.
Blanquina quondam uxor Manuelis Climent quondam socrus Petri Lodovici Funes variopolae civitatis Barcinonae.
Absentes pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam.
Predicta XXI die mensis decembris anno predicto a nativitate Domini MCCCCLXXXXV fuerunt pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam omnes infrascripti absentes.
Antonia uxor Leonardi soror germana Gasparis Serment.
Alduntia uxor Francisci Bosch.
Bartholomeus Comte.
Beatrix eius uxor.
Columba uxor Jacobi Petri.
Francina uxor Mathiae Petri.
Franciscus Petrus mercator.
Florentia uxor Petri Andreae.
Gaspar Servent.
Joannes Sent-Climent notarius.
Margarita uxor Bartholomei Bosch filia Joannis Ferrer civitatis Barcinonae.
Michael Andreas.
Margarita uxor Michaelis Rocha.
Mater Gasparis Servent.
Michael Rocha botigarius.
Michael Petrus.
Petre Jou.
Pere Servent.
Isabel uxor den Caxes-noves.
Omnes oppidi sive villae Castilionis Emporiarum.
Reconsiliati et carceribus perpetuis condemnati apud urbem Barcinonam.
Die XXIII mensis marcii tempore quadragesimae anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo sexto in Sede Barcinonae existentibus praesentibus prefatis reverendis patribus dominis Antonio de Contreras decretorum doctore et Petro Pariente licenciato in sacra theologia inquisitoribus hereticae pravitatis cum tota eorum curia et presentibus etiam reverendo in Christo patre Petro Garcia Dei et apostolice Sedis gratia Barcinonensi Episcopo ac me Petro Michaele Carbonello Regio Archivario notarioque publico Barchinonae et aliis in multitudine satis grandi fuerunt reconsiliati gremio Sanctae matris Ecclesiae et carceribus perpetuis condemnati omnes hi sex qui sequuntur.
(1) B Marquesia uxor Pauli Badia mercatoris - C Chatherina uxor Galcerandi Bertrandi scribae Regii (2)
- A Joanna Labiana vidua.
Gabriel Kabaçer sartor.
Isabel uxor Francisci Pallares reconciliati.
Alduntia uxor Gabrielis Comte.
(1) Posui has tres secundum earum etates quia Marquesia est maior
Chatherina media et Joanna minor et sunt hae tres sorores germanae. (tres hermanas)
(2) Hic Galcerandus alia cum sententia una cum eius uxore Chatherina fuerunt condemnati et brachio seculari traditi et combusti. (los quemaron)
Quia horum hereticorum pravitates ritusque judaicos atque sceleratissima facinora (quorum proh dolor mare magnum fuit et est in omnibus terris et dominiis Serenissimorum ac potentissimorum dominorum Regis Ferrandi et Reginae Helisabet coniugum christianissimorum) hoc in codice brevitatis gratia scribere hucusque non curavi nisi eorum aliqua nephandissima sumpta ex originalibus sententiis contra eos latis et fulminatis. Cogitanti tamen impresentiarum ut mihi videor memoratu dignum fore si praedictarum sententiarum aliquam hoc in loco interseruerim ut illorum errores actusque nephandissimos stylumque et ordinem ipsarum sententiarum quisque videre perpendereque valeat. Ita ego Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius licet sum fessus sed non defatigatus talia et tanta scelerata opera describere tamen ob domini nostri Jesu-Christi eiusque Sacratissimae semper virginis Mariae matris gloriosae totiusque Sanctissimae Trinitatis atque Caelestis Curiae reverentiam et honorem proxime dictarum sex personarum reconsiliatarum sententiam ab eius originali nota ac processu illorum habitam sumpsi et propria manu vernacula lingua scriptam ut est de more scribere placuit in haec verba.
(Continúa en la Sententia)
martes, 25 de febrero de 2020
XCV. Reg. n.1538, fol.8. 16 feb. 1351.
Pateat cunctis quod nos Petrus etc. attendentes nuper nos de civitatibus Gerunde Vici et Minorise necnon de villis Bisulduni Turricelle de Montegrino de Pals et de Figueriis omnibusque et singulis castris et villis et locis et vicariis et bajuliis ac procurationibus Gerunde Bisulduni Vici Ausone Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali Minorise Bagiarum Berge et Berguitani et Sancti Petri de Auro vicecomitatus de Basso Turricelle de Montegrino et de Figueriis predictorum unum ducatum erexisse qui Gerunde nomine appellatur ipsumque concessisse sub certis pactis formis et condicionibus inclito infanti Johanni precarissimo primogenito nostro ducique Gerunde prout hec et alia lacius et clarius apparent per instrumentum publicum nostra bulla aurea insignitum per fidelem secretarium nostrum Matheum Adriani notarium publicum clausum datum et actum in castro nostro Perpiniani XXI die januarii anno subscripto: considerantes etiam educationem dicti ducis et administracionem ipsius ducatus nobili et dilecto consiliario nostro Bernardo de Capraria comendasse seu comississe sub certis formis pactis et condicionibus de quibus clare constat per instrumentum publicum nostre majestatis sigillo et sigillo etiam illustris Alionore regine Aragonum consortis nostre amantissime subscripte roboratum clausum et factum per dictum notarium die et anno predictis: animadvertentes insuper in ereccione et concessione comandaque et educatione predictis quedam verbo imposuisse dubia seu obscura que possent dare duplicem legentibus intellectum nos igitur aspicientes nostreque mentis aciem dirigentes quod illius est interpretari cujus est condere presertim cum nos velimus ut convenit dispendia litium equitatis compendio qua possumus industria coartare instrumenta jamdicta et in eis singula contenta liberaliter ampliantes clarioraque efficere cupientes tam motu proprio et perpenso digestoque consilio quam ad supplicacionem juratorum et proborum hominum civitatis Gerunde et nunciorum per universitatem dicte civitatis ad culmen nostre regie dignitatis hac de causa specialiter destinatorum tenore presentis publici instrumenti firmiter valituri volumus sanccimus statuimus et superaddendo instrumento dicte creacionis ducatus et concessionis de eodem dicto duci facte ducimus ex certa sciencia declarandum quod in casu quo prefatam reginam consortem nostram contingat decedere et nos ei supervivere et ad secunda vota convolare dicto infante Johanne vitam in humanis ducente quod a processibus factis vel fiendis et sentenciis diffinitivis et interlocutoriis latis et ferendis et gravaminibus quibuscumque in judicio vel extra illatis vel inferendis per officiales dicti ducis contra singulares personas vel alios aut jus ipsorum seu causis eorum tam criminalibus quam civilibus possit et debeat primitus ad dictum ducem cum etatem in dicto instrumento contentam compleverit et interim ad illum cui regimen et administratio dicti ducis et ducatus spectaverit vel comissa fuerit inmediate apellari: a dicto vero duce cum dictam etatem compleverit et interim ab administratore actore seu educatore predicto possit ad nos tanquam principem inmediate et indubie appellari et per appellacionis remedium recursus haberi quamdiu nos vitam duxerimus in humanis et donec dictus dux ad apicem regie dignitatis fuerit assumptus et non alias neque ultra. Quibus justis appellacionibus teneantur dictus electus et alii imposterum eligendi ad administrationem et regimen dicti ducatus et ducis eorumque officiales dicte .... defferre et apostolos concedere et dare et alia et aliter facere et observare sicut et prout inferior a quo appellatur ad superiorem facere et observare tenetur juxta legittimas sancciones usaticos Barchinone et constituciones Cathalonie. Premissis preterea racionibus inducti ad tollendum ambiguitatem quorundam nos volentes infrascripta clarius apperire a dicto instrumento ereccionis et concessionis cassandam irritandam revocandam tollendam et anichilandam ducimus per modum interpretationis et declarationis ut predicitur clausulam immediate sequentem: Et etiam in omni casu et eventu retinemus nobis hostes exercitus et cavalcatas in hominibus dictarum civitatum et villarum et locorum omnium predictorum. Loco autem clausule preinserte et retencionis in eadem contente retinemus nobis et retinere volumus et intendimus casus contentos et specificatos expresse in usatico Barchinone incipiente: Princeps namque: quos casus et usaticum nobis reservamus et expresse intendimus reservare creacione seu ereccione ducatus predicti et contentis in ea in aliquo non obstantibus: adicientes quod per dictum creacionis et ereccionis ducatus instrumentum et concessionis de eodem dicto nostro primogenito factum dicto usatico in aliquo derogare intendimus nullo modo. Preterea quamquam in dicte creacionis et donacionis instrumento contineatur quod nos retinemus ut in generali curia que nunc Perpiniani celebratur et alias quociens in futurum contigerit celebrari in Cathalonia vel alibi curiam vel generale parlamentum universitates civitatum villarum et locorum infra dictum ducatum sitorum de mandato nostro vocate vel in futurum vocande teneantur ad dictam curiam et parlamentum procuratores suos seu sindicos destinare nichilominus per quosdam in dubium revocetur an dicti sindici vocari debeant prout hactenus vocari consueverunt: nos hoc declarare volentes decernimus et declaramus ac est intencio nostra et sic volumus et statuimus quod universitates predictarum civitatum et locorum vocentur per nos et vocate venire et interesse teneantur in ipsis curia et parlamento aut consilio generali prout facere tenebantur ante donacionem et concessionem et ducatus ereccionem supradictas. Insuper licet in instrumento comande predicte contineatur quod in casu quo contingeret dictum nobilem educatorem et administratorem decedere et alium eligi in casibus in dicto comande instrumento specifficatis quod sint de electoribus futuri educatoris ac amininistratoris duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Gerunde et Bisulduni eligendi per nobiles milites aut generosos ipsius vicarie aut majorem partem ipsorum et duo cives civitatis Gerunde eligendi per universitatem civitatis Gerunde aut majorem partem ipsius: attamen prout racioni consonum ampliando statuimus volumus concedimus et hujus serie ordinamus quod in casibus memoratis sint de electoribus ipsis quatuor nobiles milites seu generosi dicte vicarie Gerunde et quatuor cives ipsius civitatis velut caput dicti ducatus una cum aliis civitatum et locorum per quos dicti educatoris et administratoris ducis et ducatus quociens facienda ocurrerit electio celebretur prima ordinacione in dicta comanda contenta nullatenus obsistente. Declarantes et ex certa sciencia hujus serie statuentes quod per dictum instrumentum creacionis et ducatus ereccionis et concessionis predictarum non facimus nec facere intendimus aliquam separacionem de civitatibus et locis contentis in creacione dicti ducatus a comitatu Barchinone immo predicta omnia unimus et unire intendimus pocius per predicta comitatui Barchinone et corone nostre regie faciendoque privilegium firmum validum perpetuumque quod vim legis habere volumus sanccimus et etiam ordinamus quod civitates et loca predicta contenta in creacione dicti ducatus nunquam possint a comitatu Barchinone et a corona regia separari immo quod quicumque fuerit rex Aragonum et comes Barchinone habeat esse et sit dominus civitatum et locorum predictorum civitatesque et loca predicta per regem Aragonum et comitem Barchinone et sub ejus dominio et posse et per eum et ejus officiales perpetuo regantur et regi habeant seu etiam gubernari. Declaramus insuper quod quamquam in dicto instrumento creacionis et concessionis contineatur: quod per nos vel per dictum ducem et ejus successores nunquam hec creacio seu ducatus ereccio valeat ad consequenciam trahi: est tamen nostre intencionis et volumus ac etiam declaramus quod quoad primogenitum vel successorem in primogenitura qui proculdubio post dies nostros vel suos aut ejus successores assumendus esset in regem Aragonis sed non in quemvis alium nobis et eis liceat imposterum similem creacionem ducatus et de eodem concessionem facere: observatis tamen declaracionibus concessionibus ordinationibus et retencionibus supra et infra factis verbis in dicto instrumento appositis seu aliis quibuscumque obsistentibus nullo modo: cum pocius creacio et concessio fiende circa talem si forsan fieri contigerit pocius agregacio et unio comitatui Barchinone et corone regie quam separacio censeretur. Ceterum volumus et hujus serie statuimus sanccimus et perpetuo etiam ordinamus quod constituciones Cathalonie generales facte et imposterum faciende et usatici Barchinone habeant observari in locis dicti ducatus et privilegia eis concessa huc usque ac consuetudines et observancie antique tam per nos proprio nomine et ut legitimum administratorem quam per electum jamdictum et in posterum eligendum seu .... ad regimen dicti ducis et ducatus quam per ipsum ducem et ejus officiales ita quod per dictam creacionem nichil commutetur sed omnia observentur sicut observabantur et observari habebant ante dictam creacionem et ac si dicta ducatus ereccio facta non fuisset. Predictas itaque declaraciones addiciones et ablaciones seu remociones sancciones et statuta ac alia supradicta facimus et ordinamus et servare et servari facere promittimus sicut melius dici potest et intelligi ad salvum et sincerum etiam intellectum: volentes et etiam infrascripti serie juramenti per nos prestiti vigore prefatis nominibus statuimus sanccimus et promittimus ac nunc pro tunc etiam ordinamus quod cum dictus dux ad etatem pervenerit quod possit regere juxta tenorem instrumenti dicte creacionis et etiam antequam regat per se jurabit laudabit et firmabit omnia et singula supradicta. Sed sufficit predictum ducem omnia et singula supradicta jurare in dicta civitate Gerunde tantum tanquam in capite dicti ducatus. Volumus etiam et decernimus ac statuimus quod nunc de presenti nobilis et dilectus consiliarius noster Bernardus de Capraria quem dicti ducis et ducatus administratorem fecimus ut est dictum et alius vel alii et quicumque sint qui post eum dicti ducis et ducatus fuerint administratores in principio sue administrationis prestent ad sancta Dei evangelia juramentum juratis et consulibus vel consiliariis civitatum Gerunde Vici et Minorise predictarum recipientibus per se et aliis omnibus et singulis personis dicti ducatus si presentes fuerint alias notario pro eis stipulanti quod predicta omnia et singula teneant inviolabiliter et observent. Hoc etiam intellecto et declarato expresse quod quicumque qui post dictum Bernardum de Capraria fuerint educatores dicti ducis et administratores ducatus in principio sue administrationis et antequam ea utantur prestent et prestare teneantur dictum juramentum in qualibet predictarum civitatum Gerunde Vici et Minorise in presencia juratorum consiliariorum vel consulum earundem. Et ut premissa omnia et singula majori gaudeant firmitate tam nomine nostro proprio quam etiam tanquam pater et legitimus administrator dicti ducis primogeniti nostri juramus sponte in animam nostram per Dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicto omnia et singula tenere et observare ac teneri et observari facere inviolabiliter tam per dictum ducem quam per administratores ducis et ducatus predicti et eorum officiales et in aliquo non contrafacere vel venire jure aliquo causa vel etiam ratione. Mandantes per presens publicum instrumentum universis et singulis officialibus et subditis tam infra dictum ducatum quam alibi sistentibus presentibus et futuris quod premissa et infrascripta omnia
et singula que firmari et jurari facimus per dictum nobilem Bernardum de Capraria tanquam educatorem ducis et administratorem ducatus predictorum teneant firmiter et observent et ab aliis faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant quavis causa seu etiam ratione. Nos igitur Alionora Dei gratia regina Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitissaque Barchinone Rossilionis et Ceritanie prospicientes premissa omnia et singula causa justa previa ad utilitatem dicti nostri dulcisimi primogeniti et ducis fore facta ea laudamus approbamus ratificamus et confirmamus et manibus nostris ad sancta Dei quatuor evangelia juramus contra predicta vel aliquem ex eisdem numquam facere vel venire aliqua racione. Ad hec ego Bernardus de Capraria educator et administrator supradictus attendens supradicta omnia redundare ad utilitatem dicti domini ducis et perfeccionem premissorum jamdicto nomine laudans approbans ratificans et confirmans omnia et singula supradicta juro nunc ex tunc et ex tunc ut ex nunc per dominum Deum et ejus sancta quatuor evangelia meis manibus corporaliter tacta predicta omnia et singula tenere et servare et in aliquo non contrafacere vel venire jure aliquo vel etiam ratione: quinimo prestabo et dabo operam cum effectu omni excepcione remota et faciam etiam meum posse si vixero quod dictus dominus dux supradicta omnia firmabit et jurabit cum ad etatem pervenerit supradictam. Hec igitur omnia et singula supradicta ut dicta et expressa sunt supra facimus paciscimur et promittimus nos dicti rex et regina et ego Bernardus de Capraria nominibus sepe dictis quisque nostrum a se dicta vobis juratis et probis hominibus presentibus nomine dicte universitatis Gerunde necnon et notario infrascripto tanquam publice persone pro eis et pro aliis universitatibus civitatum Vici et Minorise et aliarum villarum et locorum dicti ducatus et pro aliis etiam personis omnibus et singulis quarum interest et intererit et interesse potest ac poterit in futurum recipienti et paciscenti ac etiam legitime stipulanti. Et intendimus declaramus ac etiam protestamus quod per hoc instrumentum aut per contenta in eo non fiat perjudicium aliquod tacite vel expresse aliis contentis in instrumentis ereccionis et concessionis ac educationis seu comande predictis de quibus in presentis declaracionis publico instrumento mencio non sit facta nec per illa huic: quinimo eadem et istud remanere volumus et intendimus in suo pleno robore et valore. In quorum omnium testimonium nos rex et regina predicta necnon Bernardus de Capraria educator seu actor ac administrator jamdictus ad dictorum juratorum supplicacionem humilem et etiam requisitionem mandamus fieri de premissis tot consimilia publica instrumenta sigillo majestatis nostri dicti regis et nostre dicte regine ac dicti ducis sigillis munita scilicet nobis dictis regi et regine michique dicto Bernardo de Capraria et nostris quibuslibet nominibus sepedictis ac universitati civitatis pretacte et aliis quorum interfuerit tradenda per scriptorem ac notarium infrascriptum. Actum et datum in camera Timberiorum castri regii Perpiniani sextadecima die febroarii anno a nativitate Domini MCCC quinquagesimo primo. - Sig+num Petri Dei gratia etc. qui hec jamdictis nominibus laudamus juramus et firmamus. - Sig+num Alionore Dei gratia regine Aragonum etc. que hec laudamus firmamus et juramus. - Sig+num Bernardi de Capraria educatoris ac administratoris predicti qui jam dicto nomine hec laudo firmo et juro. - Testes hujus rei sunt inclitus infans Raimundus Berengarii comes Impuriarum venerabilis Hugo Valencie episcopus cancellarius Matheus miles majordomus domine regine et Jaspertus de Tregurano promotor curie ac consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Bartholomei de Lauro dicti domini regis scriptoris et ejus auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem suam qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit cum litteris rasis et emendatis in linea IX ubi dicitur ducem cum etatem in dicto instrumento contentam in linea XXX ubi dicitur infrascripte et in linea XLIII ubi corrigitur facimus paciscimur et promittimus nos et in XLVIl linea ubi inspicitur et nostri dicte regine ac dicti ducis sigillis munita scilicet.
XCIV. Reg.n.1538, fol. 7. 21 ene. 1351.
In Dei nomine et ejus divina gratia. Si generaliter parentes in erudicione et custodia filiorum soliciti debent esse potissime reges et principes circa suorum filiorum primogenitorum erudicionem et custodiam debent solerti diligencia vigilare cum negligencia parentum circa custodiam et erudicionem ipsam tanquam reprehensibilis debeat totaliter evitari. Hac itaque consideratione commoniti pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie prospicientes ab illustri Alionora regina Aragonum conjuge nostra carissima ex Dei insigni dono prolem desideratam diu a nobis et nostris fidelibus subditis suscepisse scilicet inclitum infantem Johannem carissimum primogenitum nostrum ducem Gerunde quem intimis visceribus cordis nostri dileccionis amore et benediccionis paterne dulcedine amplectimur toto corde: animadvertentes insuper utile et opportunum fore ut provideatur dicto infanti primogenito nostro potissime in puerili etate que opportunior est eruditioni et morum informationi de alumpno et educatore idoneo provido et modesto qui mente ingeniosa honestate vite ac bonis moribus et experta erudicione et doctrina multipliciter sit edoctus et qui sic ad curam doctrinam et erudicionem ipsius intendat quod de dicto infante et duce dum in tenera etate fuerit in providendo sibi de nutrice profiqua et aliis que sibi necessaria et opportuna fuerint curam habeat specialem et eundem etiam infantem et ducem cum hoc requisierit ejus etas in bonis instruat moribus et informet quique inter ea que doceri possunt Deo propicio sciat eligere meliora nec totum ex alienis studiis accipiat sed aliqua et multa bona inveniat de se ipso ut eundem infantem possit instruere moribus sapientia et doctrina que in ipso infante quem speramus prestante Domino post cursum nostre presentis vite regnaturum feliciter in regnis nostris comitatibus atque terris necessaria sint et pluribus esse poterunt utilia in regimine populorum: idcirco ad vestri nobilis et dilecti consiliarii nostri Bernardi de Capraria constantem expertam et approbatam industriam ac scienciam et nobilitatem et fidelitatem precipuam quam preteritis temporibus in nostris maximis et nostro regio nostroque reipublice statui periculosis negotiis que inter alia industria ac ingenioso consilio et opera vestris finem optimum habuerunt nobis utilem ostendistis et quam in dicto filio nostra et ejus utili erudicione custodia et doctrina speramus utile et proficuum afferre annuente Altissimo incrementum mentis nostre aciem dirigentes: vos dictum nobilem in alumpnum et educatorem dicti infantis et ducis eligimus constituimus decernimus et etiam ordinamus. Statuentes et decernentes hujus instrumenti publici serie et etiam ordinantes quod idem infans et dux apud vos et sub vestri solerti custodia atque cum felici usquequo idem infans et dux etatis sue quintum decimum annum compleverit custodiatur alatur et nutriatur: ita videlicet quod viventibus nobis et illustri regina predicta genitrice infantis et ducis jamdicti vel eadem regina ab hac luce substracta superviventibus nobis ante tamen quam aliam uxorem ducamus in utroque istorum casuum idem infans et dux alatur et nutriatur et moretur in villa civitate vel loco in quo nos duxerimus ordinandum. Nobis autem de medio sublatis supervivente nobis regina prefata infans idem et dux alatur nutriatur et moretur in illa civitate vel loco in quo ipsa regina tenens tamen viduitatem et in regnis et terris nostris tunc habitans duxerit ordinandum. Nobis vero et dicta regina rebus humanis exemptis vel dicta regina dumtaxat nobis aliam uxorem ducentibus in utroque istorum casuum infans idem et dux alatur nutriatur et moretur in illa civitate vel loco quo vos dictus nobilis alumpnus et educator infanti et ducis ejusdem provideretis ordinandum. Nobis autem et dicta regina et vobis dicto nobili ab hoc seculo transmigratis post decessum nostri et dicte regina et vestri nobilis antefati duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Gerunde et Bisulduni eligendi per nobiles milites et generosos ipsius vicarie aut majorem partem ipsorum et duo cives civitatis Gerunde eligendi per universitatem civitatis ejusdem aut majorem partem ipsius et duo etiam nobiles seu milites aut generosi vicarie Bagiarum Berge et Berguitani eligendi per nobiles milites et generosos ejusdem vicarie vel majorem ipsorum partem et duo cives civitatis Minorise per ipsius civitatis universitatem aut ipsius majorem partem eligendi necnon etiam duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Ausonie Vici Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali eligendi per nobiles milites et generosos ejusdem vicarie vel majorem ipsorum partem et duo cives civitatis Vici per ipsius civitatis universitatem vel ejus majorem partem eligendi: omnes predicti duodecim sicut premittitur electi seu eligendi vel major pars eorum omnibus vero ad hec vocatis possint disponere et ordinare de persona seu personis et loco seu locis apud quam vel quas seu in quo dictus infans et dux alatur nutriatur et moretur usquequo dictam etatem quindecim annorum compleverit ut est dictum. Intendimus tamen quod si vos dictus nobilis nobis predecederetis possimus constituere dicto infanti in alumpnum et educatorem illam personam de qua nobis visum fuerit expedire. Statuimus insuper concedimus decernimus ordinamus et volumus quod in casu in quo nos et dicta regina predecederemus ipso infanti et duci vel dicta regina dumtaxat nobis aliam uxorem ducentibus confestim in utroque istorum casuum absque aliqua tarditate seu mora vos dictus nobilis vel alius seu alii eligendus seu eligendi per nos aut duodecim supradictos vel majorem partem ipsorum percipiatis et percipere possitis vestra auctoritate propria per vos vel ipsos illos quos vos seu ipse eligendus seu eligendi inde constitueritis pro provisione dicti infantis et familie sue omnes redditus proventus et jura ducatus predicti et etiam quod illo casu dictus ducatus cum omnibus suis juribus sit sub vestri seu dicti aut dictorum electi seu electorum administratione et regimine pleno jure: sic videlicet quod vos aut electus seu electi predicti teneatis pro dicto infante et duce potenter ducatum predictum administracionem et regimen ejusdem et in eo et in quibuscumque etiam vicariis bajuliis procurationibus civitatibus villis et locis quibuscumque ponatis et ponere possitis pro vestro et dicti electi seu electorum libito voluntatis procuratores vicarios bajulos collectores reddituum et peytarum seu exaccionum judeorum et aliorum quorumcumque et alios officiales judices seu comissarios statuere seu etiam ordinare et destituere seu exerceri facere per vos seu dictum electum seu electos et officiales quos vos aut ipse seu ipsi eligeritis merum et mixtum imperium et omnem aliam jurisdiccionem altam et baxiam paces et treugas et cognicionem earum ac recipere et recipi facere potestates honorum et castrorum que infra dictum ducatum pro dicto infante et duce tenentur seu tenebuntur et homagia etiam et sacramenta fidelitatis a baronibus mililibus civibus et burgensibus et hominibus villarum et locorum et quibuscumque aliis personis que ratione naturalitalis vel feudorum dicto infanti et duci teneantur facere et prestare: necnon etiam omnes alias regalias et jura dicti ducatus vel ad ipsum ducatum quavis causa pertinentia et que dictus infans et dux si major esset per se facere et exercere posset possitis possit aut possint libere exercere et que etiam nos poteramus ante donacionem dicto duci per nos factam etiamsi essent majora et excellenciora superius nominatis. Et pro majori premissorum securitate sanccimus statuimus et ordinamus et volumus quod comites vicecomites comitores barones vervessores milites et generosi cives burgenses et homines villarum et locorum dicti ducatus nunc de presenti faciant et prestent et prestare teneantur vobis aut alii seu aliis quos nos ut princeps pater et legitimus administrator dicti infantis et ducis statuendum seu statuendos in actores et procuratores dicti ducis duxerimus aut jam statuimus seu ordinavimus ipsius infantis et ducis nomine recipienti seu recipientibus homagium et fidelitatis juramentum quorum virtute et religione per firmam et sollempnem stipulationem promittant quod omnia predicta et infrascripta attendent et complebunt et quod etiam juvabunt toto eorum posse quod premissa et subscripta omnia prout superius et inferius scripta sunt omnino et inconcusse serventur attendantur compleantur
exequantur et ad effectum deducantur et contra ea non facient nec venient nec aliquem contrafacere vel venire permittent palam vel oculte de facto vel consilio seu quovis alio ingenio sive arte et quod vobis seu electo aut electis predictis per nos aut dictos duodecim vel ipsorum majorem partem ut predicitur suo casu nomine et vice dicti infantis et ducis et ipsi etiam infanti et duci erunt boni fideles et legales ipsumque infantem et ducem et vos dictum nobilem seu electum aut electos predictos defendent contra omnem hominem mundi: et nichilominus quod vos aut electum seu electos predictos in tenendo tute personam dicti infantis et ducis et regendo bene et libere per vos vel dictum electum seu electos et alios quos vos aut ipse vel ipsi suo casu volueritis dictum ducatum pro toto eorum posse adjuvabunt et nullum impedimentum per se vel interpositam personam palam vel oculte de facto vel cum consilio aut quovis alio ingenio sive arte apponent seu prestabunt aut apponi seu prestari facient per quoscumque. Injungentes cum hoc publico instrumento publico vicem epistole in se gerenti comitibus vicecomitibus comitoribus baronibus militibus civibus burgensibus et aliis supradictis quod vobis dicto nobili seu dictis procuratori seu procuratoribus sacramentum et homagium faciant antedicta sub forma proxime superius expressata: quoniam nos cum presenti omnes et singulos comites vicecomites comitores barones vervessores milites cives burgenses et alios predictos absolvimus ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis vel modo aliquo obligati. Et ut predicta majori gaudeant firmitate tactis per nos sacrosanctis quatuor evangeliis juramus per Deum et dicta sancta quatuor evangelia et ipsius virtute juramenti promittimus vobis dicto nobili presenti et recipienti et notario subscripto tanquam publico persone hec a vobis dicti infantis ac electi seu electorum aliorum quorum interest intererit aut interesse poterit et potest in futurum nomine stipulanti et recipienti quod non mutabimus nec mutare possimus inter vivos aut in nostra ultima voluntate quovis modo quominus vos dictus nobilis aut electus seu electi predicti regimen persone dicti infantis et ducis et etiam dicti ducatus in dicto casu habeatis et libere habere et exercere possitis aut possint per vos vel ipsum aut ipsos vel alios ut superius dictum est: sic videlicet quod per ordinacionem seu dacionem tutoris vel cujusvis alterius ordinacionis seu administracionis quovis nomine possit seu valeat nuncupari per nos dicto infanti et duci jamdicti vel imposterum dandi inter vivos vel alia ultima voluntate sub quacumque verborum forma ipsa dacio processerit semper sit et intelligatur esse exclusa ab ipsa dacione potestas regendi personam dicti infantis et ducis et ducatum in dicto casu vobis dicto nobili vel alii electo seu electis superius atributa quibuscumque verbis derogatoriis etiam de hiis expressam mencionem facientibus in ipsa dacione appositis vel apponendis obsistentibus nullo modo: in tantum quod vos aut alius in dicto casu ut superius continetur electus seu electi dicta dacione aut quavis alia ordinatione per nos facta vel fienda minime obsistente possitis regimen persone dicti infantis et dicti etiam ducatus in dicto casu libere exercere et vobis aut alii seu aliis ut predicitur electo seu electis tutor datus vel dandus nullam possit facere inhibitionem monicionem vel mandatum super non utendo libere infantis et ducis ac ducatus jamdictorum regimine sepefato nec etiam idem tutor pro aliquo crimine seu aliqua accione vel ratione possit citare vel quemvis alium processum facere contra vos dictum nobilem aut alium seu alios in dicto casu electum seu electos: quoniam nos nunc ut ex tunc eximimus prorsus vos dictum nobilem et alium seu alios ut dictum est electum seu electos a jurisdiccione districtu et quavis superioritate tutoris dati vel dandi jamdicti. Et de predictis omnibus de certa sciencia et consulte legem facimus hujus serie specialem quam dicti juramenti virtute promittimus et firmam et solemnem stipulationem hic appositam in posse dicti infrascripti notarii nunquam revocare nec contra eam aliquas provisiones facere quovis modo. Quinimo tollentes quascumque leges et jura comunia municipalia et alia et quoscumque deffectus qui et que predictis in totum vel in partem possent quomodolibet obviare dicti juramenti vigore promittimus vobis dicto nobili et dicto notario stipulanti ut supra predicta omnia et singula tenere firmiter et observare et teneri et observari facere et contra ipsa vel eorum singula non facere vel venire per nos vel interpositam personam quavis ratione jure seu causa sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. Ad hec nos Alionora Dei gratia regina Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitissaque Barchinone Rossilionis et Ceritanie antedicta vestri dilecti nobilis serenitate et matura circunspeccione prospectis habentes gratam multipliciter et acceptam ordinationem regiam antedictam ac de certa sciencia et consulte eidem adherentes in quantum in nobis est pro predictis dicto domino regi viro et domino nostro carissimo presenti gratiarum referimus et non immerito acciones necnon omnibus et singulis per eundem dominum regem constitutis decretis ordinatis et concessis consentimus et ea omnia et singula tanquam rite juste et utiliter facta firmamus laudamus et approbamus:. Et pro ipsorum meliore observatione juramus per Deum et hec sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta et dicti juramenti virtute promittimus vobis dicto nobili presenti et dicto notario dicti carissimi filii nostri infantis et ducis et dicti seu dictorum electi seu electorum et aliorum quorum potest seu poterit interesse nomine recipienti quod per nos seu alium circa regimen persone dicti infantis et ducis et ducatus predicti vobis dicto nobili et suo casu electo seu electis predictis per nos vel dictos duodecim vel eorum majorem partem ut predicitur comissum non prestabimus seu apponemus aut prestari seu apponi faciemus seu permittemus impedimentum seu obstaculum aliquod per nos seu alium palam vel occulte de facto vel consilio aut quovis alio ingenio aut aliqua ratione vel occasione aut jure aliquo sive causa etiamsi nos ejusdem infantis et ducis contingerit esse nutricem. Ego vero Bernardus de Capraria supradictus quamvis ad tantum portandum onus et honorem me insuficientem reputem et indignum tamen volendo vestri dicti domini regis et vestri dicte domine regine precibus imo verius jussionibus et mandatis expressis in omnibus obedire ac specialiter annuere in hac parte spiritus virtute resumpta in illo qui assurgit in occursum timentium et implorantium humiliter nomen suum quique clementer in semitis suis gressus hominis perficit fingo ancoram spei mee et huic tanto oneri imbeciles humeros humiliter submittendo de presenti regimen persone dicti domini infantis et ducis et dicti etiam ducatus in casibus superius et sepius declaratis recipio ac firma et solemni stipulatione promitto vobis dicto domino regi presenti et principi patri et legitimo administratori domini infantis et ducis predicti et notario supra et infrascripto tanquam publice persone ipsius domini infantis nomine stipulanti et recipienti et tactis per me corporaliter sacrosanctis quatuor evangeliis juro et homagium facio vobis dicto domino regi ore et manibus comendatum quod circa regimen persone dicti infantis et ducis ac ducatus jamdicti me habebo legaliter atque bene et quod nunquam scienter ero in consilio vel auxilio vel in facto quod dictus dominus infans et dux amitat vitam vel membrum aliquod vel quod recipiat in persona aliquam lesionem vel injuriam vel contumeliam vel quod idem dominus infans et dux amitat aliquem honorem quem nunc habet vel in antea possidebit: et si sciero vel audiero de aliquo qui velit aliquid istorum contra dictum dominum infantem et ducem facere pro posse ut non fiat impedimentum prestabo et si impedimentum prestare nequivero dicto domino infanti et duci quam scito potero nunciabo et contra eum ut potero dicto domino infanti et duci auxilium prestabo. Et si contigerit cetera aliqua que dictus dominus infans et dux habet vel habebit injuste vel fortuitu casu amittere ea recuperare juvabo et recuperata omni tempore juvabo retinere. Et si scivero ipsum dominum infantem et ducem velle juste etiam offendere aliquem et inde generaliter vel specialiter fuero requisitus meum sicut potero prestabo auxilium. Et si aliquid michi de secreto manifestaverit idem dominus infans et dux illud sine sui licencia nemini pandam vel quod pandatur faciam. Et si consilium michi super aliquo pacto postulaverit illud eidem dabo consilium quod michi videbitur magis expedire eidem et nunquam ex mea persona aliquid faciam scienter quod ad suam injuriam vel contumeliam possit quomodolibet pertinere. Nos etiam rex predictus presentis tenore sanccimus decernimus et etiam ordinamus quod idem homagium et fidelitatis sacramentum faciat seu faciant et facere teneatur sen teneantur ille vel illi qui per nos aut dictos duodecim vel eorum majorem partem in casu jamdicto electus seu electi fuerit seu fuerint ad regimen persone dicti infantis et ducis ac ducatus predicti illis videlicet persone seu personis que per eosdem duodecim vel eorum majorem partem electa fuerit seu electe. In quorum testimonium nos rex predictus nostre majestatis sigillo et nos regina predicta sigillo nostro hoc instrumentum publicum jussimus in pendenti muniri. Quod est actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini millessimo CCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia etc. qui predicta firmamus convalidamus laudamus et juramus et ex nostre regie potestatis plenitudine eisdem nostram regiam prestamus auctoritatem pariter et decretum. - Sig+num Alionore Dei gratie regine Aragonum etc. que predicta firmamus laudamus approbamus concedimus et juramus. - Sig+num Bernardi de Capraria predicti qui hec laudo firmo concedo et juro et homagium facio. - Testes hujus rei sunt nobilis Petrus de Fenolleto vicecomes de Caneto et de Insula Berengarius de Apilia et Matheus Mercerii majordomus dicte domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tregurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani.