Mostrando las entradas para la consulta Casteleto ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Casteleto ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXX, perg 106, 27 octubre 1139


XXX

Perg. N° 106. 27 oct. 1139.

Sit notum presentibus atque futuris quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac princeps Aragonensis dono tibi Reverterio vicecomiti Barchinone totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua Udalardus vicecomes per Raimundum Berengarii comitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverterio castrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto castro
pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et Guillelmum de
Monteboi quando tu predictus Reverterius mihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi
eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlanie de Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et servitium meorum et successorum meorum. Propter hanc quoque donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me requisieris per te vel per tuos. Si quis presentem donationem dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice incarnationis CXXXVllII post millessimum regisque franchorum Ledovici junioris anno III. Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Arberti de Apierola. Sig+num
Rodlandi fratris ejus. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii. Sig+num Rodberti hominis Reverterii. Sig+num Guillelmi de Subiratis. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Poncii de Monte Lauro. Sig+num Raimundi de Barberano. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Berengarii filii Berengarii Raimundi. Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man. Sig+num Deusde de Tamarito. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi
Berengarii barchinonensis ecciesie canonici. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto suprapositis literis in linea III.

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXIX , perg 264, 11 diciembre 1153


LXXIX
Perg. N°264. 11 dic. 1153.

Hoc est translatum a quodam transumpto de verbo ad verbum bene et fideliter sumptum V kalendas februarii anno Dominice incarnacionis MCCXC quarto cujus tenor talis est.
Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus marcii anno Dominice incarnationis MCCXII a quadam carta que sic habetur. In Dei nomine ego Raimundus comes Barchinone et princeps Aragone et Dertose marchio dono tibi Guillelmo de Copons fideli meo et successoribus tuis in perpetuum per propriam hereditatem francam et liberam illam villam que appellatur Godayl cum omnibus terminis suis et pertinenciis sicut melius potest dici vel intelligi ad tuum tuorumque profectum hereditatem queque totam sicut superius est scriptum et nominatum dono et firmiter laudo tibi suprascripto Guillelmo de Copons et omni tua projeniei pro hereditate propria et francha ad omnem velle tuum perficiendum et omnium successorum meorum salva mea fidelitate et omnium successorum meorum per secula cuncta. Est autem supradicta villa que appelatur Godayl in termino Dertose in territorio quod dicitur Canals et dono eam tibi integriter et potenter cum omnibus almuniis suis et cum omnibus suis arralials et cum boscho et cum suis fontibus et cum pratis et pascuis cum pronis et planis. Et dono tibi termino in circuitu ipsius ville duos miliarios ex omni parte. Omina vero sicut sunt superius scripta et nominata tibi dono Guillelmo jamdicto omnique tue projeniei pro hereditate propria et francha simul cum ipso molendino quod feceris in predicta aqua de Vayl de cona salva mea meorumque successorum fidelitate in perpetuum. Si quis autem suprascriptam donacionem infringere vel dirrumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum presens donatio firma permaneat imperpetuum. Facta carta donacionis III idus decembris anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi CLIII post millessimum.
- Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num A. de Lercio. Sig+num Raimundi de Podio alto. Sig+num Guillelmi de Castro vetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Arberti de Castro vetulo. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra.
- Sig+num Bernardi de Mora qui me pro teste subscribo. Sig+num Berengarii presbiteri.
- Ego Bernardus Tolsana hoc scripsi et hoc feci die et anno quo supra. - Sig+num mei Petri de Villarotundi junioris notarii Dertuse publici qui hoc transcripsi et comprobavi cum diccione aptata in V linea ubi dicitur suprascripto. Et cum supraposita in VIII linea ubi dicitur in circuitu die et anno prefixis.

Nota: Villarotundi : Vilarodona, Vila-Rodona.

viernes, 20 de diciembre de 2019

XX, perg 66, 24 julio 1136


XX

Perg. N° 66. 24 jul. 1136.

Hec est convenientia que est facta inter domnum Raimundum comitem Barchinonensem et Deusde. Donat namque prelibatus comes Raimundus jamdicto Deusde decimum de ipsis pariis Ispanie que amodo inde exierint comiti nominatim per ipsam pacem ad fevum. Tali quoque modo ut ipse Deusde vadat aut mitat nuntium suum illuc ad ipsas parias fideliter recipiendas et faciat ex eis quicquid comes ei mandaverit secundum posse suum. Propter hoc quoque donum superius comprehensum jamdictus Deusde est homo ejus et convenit ei ut sit ei inde fidelis et serviat ei bene. Iterum convenit prephatus comes prelibato Deusde ut quando Deus dederit ei de terris Ispanie multum aut parum vadat donando de ipsis terris secundum esse ipsius honoris ad ipsum Deusde tandiu donec habeat ei completas quinquaginta cavallarias in honore usque ad partes Valencie. Propter hoc totum donum suprataxatum prephatus Deusde convenit seniori suo Raimundo comiti ut bene serviat ei et sit ei fidelis: et cum compleverit ei comes jamdictus prephatas quinquaginta cavallerias in honore usque Valenciam prephatus Deusde sit suus et sit ei fidelis de omni honore ejus contra omnes homines et feminas excepto vicecomite Cardone et quod tunc ei faciat convenientias et sacramentalia laudimio curie comitis nobilium hominum. Quod est actum VIIII kalendas augusti anno XXVIII regniLedovici regis. Et quod jamdictus Deusde non habeat licentiam dimitendi predictum honorem nisi filio suo: et si predictus comes veniret ad discordiam cum vicecomite Cardone filius Deusde vel homines ipsius honoris valeant comiti per fidem sine engan. Et comes accipit de Deusde morabatinos CC in auro. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Deusde qui hanc convenientiam fecit firmavit firmarique mandavit. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Bernardi Guillelmi de Luciano. Sig+num Bernardi de Casteleto. Sig+num Raimundi Petri de Baneres. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die annoque prescripto.

Nota:

Ispanie : https://www.raco.cat/index.php/Recerca/article/view/27107



















miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXII , apen 9, febrero 1161. R. comes barchinonensis et princeps aragonensis

CXXII
Apén. N°  9. Feb. 1161.

Sit notum cunctis quod ego R. comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi Guillelmo Leterico de VI milia morabetinis bonis aiadinis et lupinis recti ponderis quos convenio tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit persolvere usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia morabetinis sunt tibi obsides Trencavellus et domina Ermengardis Narbone et Guillelmus Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulano tibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item
dono tibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona. Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominus comes non paccaret tibi vel tuo mandatario usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem sicut dictum est hos VI milia morabetinos ego venirem apud Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantur sine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter. Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletis et pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagostera cum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito tibi in pignore totas meas exitas de Barchinona de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos. Et hos duo milia morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribus donec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque enganno habeas: et si aliquod avere ex pairia vel aliquo alio modo mihi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego Guillelmus barchinonensis episcopus convenio tibi Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit mori jamdictum comitem antequam tuum avere habeas recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinos vel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinis recuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensis abbas similiter. Et ego Poncius abbas Sancti Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter. Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer similiter. Et ego Abraam Alfachim similiter. Et ego Saltellus judeus similiter. Ego vero Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in medio me mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millessimo CLXI in mensis februarii in obsidione Bavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus Morrut Airaldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus Moret Bernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Gaufredus abbas rivipollensis +. Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini comitis hoc scripsit.
- Sed sciendum est quod predictus comes dedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de Murs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedors tibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine inganno sit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juravimus. - Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salas Petrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de Arzaz Petrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de predictis X hostaticis et tenetoribus morte et mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticis est manulevatrix Ermengardis vicecomitissa narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et Willelmus Montispessulani similiter per fidem suam et Trencavellus similiter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria firmaverunt de supradictis morabatinis quingentos per sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinos per sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de aliis M morabatinis.

Nota:
Parafrugello : Palafrugell.
Lagostera: Llagostera. 
exitas de Gerunda: Salidas de Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona. Eximentis.
Lezdis, lezda, leuda, leudas.
Molendinis: molinos.
(sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo tuorumque enganno, etc.
Girundensis, gerundensis, Gerunda, Girunda, Gerona, Girona.
Bavoii : ?
Villa de Murs, Villa de Muls, etc.
Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet, cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, aparece en otro tomo, repartiment de Mallorca, y en el libro de Bernardino Gómez Miedes sobre Jaime I el conquistador,