Mostrando las entradas para la consulta Cataloniam ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Cataloniam ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 15 de febrero de 2020

XIX, perg 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XIX.
Perg. n. 633. Jai. I. 17 may. 1234.

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum nostrorum sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curia constituti habito consilio episcoporum et aliorum Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniam constitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticis et consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariis grossis et minutis ortis campis et vineis domibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies: et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel iterfecerit eum sit statim traditor. Item statuimus quod nullus vicarius noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace. Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorare nec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauzia sustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurum vel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriam nec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum auro vel argento sed erminium vel lutriam integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militis qui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensam militis vel domine alicujus nec calcet caligas rubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militis nec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceant cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus quod per singulas civitates et castella et loca nostra et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in locis Catalonie ubi currit moneta jaccensis vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum et kaficium ordei XV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii llerde. In Catalonia ubi currit Barchinone moneta vendatur quarteria Barchinone de frumento al plus XX solidos et quarteria ordei septem solidos quarteria siliginis octo solidos et in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie Barchinone. In episcopatu vero gerundensi migeria de frumento ad plus vendatur VI solidis et de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumento IIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi valeant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit moneta acrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladum solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes homines Catalonie tam nobiles quam clerici quam laici quam judei sive sarraceni compellantur vendere bladum suum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Jahannis (Sant o Sent Johan: Joan) et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensi deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis julii tantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi XII .... (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas, mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum habeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladum de quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constituciones observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis pace et treuga et consuetudinibus ac usaticis Barchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie: et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopo diocesano et quodcumque malum illi violatori istarum constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud malum sive dampnum quodcumque sit restituat in duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter. Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI
kalendas aprilis anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Berengarii episcopi Barchinone. - G. episcopi gerundensis. - Berengarii episcopi ilerdensis. - P. episcopi dertusensis. - B. episcopi elenensis. - R. Patot magistri milicie. - H. de Fullalquer magistri Hospitalis. - P. infantis Majoricarum.
- N. Sancii. - P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus comitatibus ejus. - R. Fulconis vicecomitis cardonensis jurantis. - B. de Ça-Portella jurantis. - G. de Mediona jurantis. - Gaucerandi de Pinos jurantis. - G. de Podioviridi jurantis. - Dalmatii de Timor jurantis. - Berengarii de Podioviridi jurantis.
- G. de Ça-Guardia jurantis. - G. de Angularia jurantis. - B. de Sancta Eugenia jurantis.
- Berengarii de Angularia jurantis. - P. de Cervaria jurantis. - P. de Querald jurantis. - G. de Cervaria jurantis. - P. de Grainana jurantis. - P. Berengarii de Ager jurantis. - G. de Montecatano jurantis. - H. de Mataplana jurantis. - Gaucerandi de Rocaberti jurantis.
- Dalmacii de Sancto Martino jurantis. - Gilaberti de Crocillis jurantis. - G. de Sancto Vincentio jurantis. - F. de Sancto Martino jurantis. - G. de Palacons. - B. de Palacio jurantis. - P. de Montecatano jurantis. - Gaucerandi de Cartaia jurantis. - Dalmacii de Castello jurantis. - Berengarii de Cervaria jurantis. - B. de Rocafort jurantis. - A. de Rubione jurantis. - P. de Grainanella jurantis. - P. de Angularia jurantis.

xx-perg-1339-jaime-i-1-agosto-1253

domingo, 24 de mayo de 2020

EXPULSIONIS HERETICORUM JUDEORUMQUE

Archivo General de la Corona de Aragón.
N. 28 de la caja primera, fol. 28.

SUPER FACTO EXPULSIONIS HERETICORUM JUDEORUMQUE AB OMNIBUS TERRIS REGIS CASTELLAE ARAGONUM LEGIONIS SICILIAE GRANATAE ET ÇETERA AC SUPER DEDITIONE REGNI GRANATAE ATQUE PACE FIRMATA INTER IPSUM REGEM NOSTRUM ET REGEM FRANCORUM NEC NON RECUPERATIONE COMITATUUM RUSCINONIS ET CERRITANIAE ETIAMQUE ALIIS PRO PACE SERVANDA MEMORATU DIGNIS PLERAQUE ALIA HIC DESCRIBUNTUR.

EPISTOLA.

Petrus Michael Carbonellus Michaeli Perez Almaçaninvictissimi et religiosissimi ac potentissimi Hispaniae Regis Secretario imprimis docto P. S. D. Quum res secundas in dies magis atque magis Caesarem nostrum assequi intelligam gaudeo equidem haud mediocriter et quantum possum ex corde congratulor tantae Maiestati. Quid autem pulchrius quid laudabilius quid immortalitate dignius quam inimicitias tollere? quam benefacere? quam injuriam propulsare? Non ne haec sunt Regi nostro insita? Quippe qui triginta annis et amplius ab Ruscinonis et Cerritaniae Comitatibus divique nominis Serenissimus Rex Joannes genitor suus spoliati fuere nunc vero recuperati. Sed si illorum recuperationis formam ac nostri Regis egregia facinora omnia enumerare velim tempus deficeret prolixiorque essem. Veruntamen haud possum continere quin de ipsius gestis quicquam memoratu dignum conscribam. Ipse nam Rex noster conferre manum in Sarracenos septem annis et amplius non cessavit immo die secundo januarii anno salulis millesimo quadringentesimo
nonagesimo secundo
(1492) totum Granataecivitatem tubis clangentibus et pompa permagna illic adhibita personaliter intravit eodemque anno MCCCCXXXXII (1442) judeos omnes ab regnis et terris suis universis expulit tanquam pestes mortiferas. Quid amplius. Superioribus annis etiam impresentiarum ut verus fidei catholicae cultor ob Christi ac sacratissime eius matris virginis Mariae decus ac famulatum. Hereticos omnes intra ditionem suam sistentes insecutus fuit ac flammis supponi fecit atque abegit. Deinde quum cuperet rem publicam omnem pace perfrui Secretarium suum virum quam clarissimum Joannem Columbam (cuius tu alumnus es et haec non ignoras) ad Francorum Regemmisit ut de recuperatione Comitatuum Ruscinonis et Ceritaniae atque pace cum ipso Francorum Rege texeret. Sciebat nam hic Rex noster sapientissimus nullam victoriam esse majorem nullam illustriorem quam se ipsum vincere nec non violentum nihil diuturnum. Quippe qui Deo opitulante solertiaque et auspicatu huius nostrae Columbae ab Rege Francorum hos comitatus (ut memoravimus) recuperavit. Sic quod pax Hispaniae restituta est. Tandem his exactis hic Rex noster cum praeclarissima et religiosissima coniuge sua Regina Helisabet fausto ille die veneris XIII huius currentis mensis septembris Perpinianum intravit magna comitante caterva. Quo fit ut jussu Regum haec paxtam expectata et Barcinonae et in terris Hispaniaeatque Francia tubarum clangoribus maximoque aplausu vulgata est. Quid ergo praestantius? Quid admirabilius excogitari possit principe prudentissimo justissimo fortissimo? Quippe qui et Francorum Rex gratiam inter ipsos et suas universas plebes reconciliarint tanquam decus maximum et praesidia arcesque munitissimae Regnorum. Nam nihil esse diuturnum potest quod simultati quod odio quod discordiae sit obnoxium. Quid vero Macedonum imperium aliaque olim imperia excellentiora perdiderit quam latens odium inimiciciae et bellorum atque pugnarum genera quam plurima quae inter hos potentissimos Reges sperabantur atroscissima nisi pax intercessiset. Beata nam sunt Regna civitates castella et oppida quae in pace bellum timent. Nam varia est fortuna belli. Vidisti nunquid Regem hunc nostrum multitudine rerum opprimi? aut varietate negotiorum confundi? aut agendorum magnitudine superari? Magna est equidem sapientia sua quandoquidem scit providere futuris voluit propterea cum Francorum Rege pacem inire haut bellum ut aliqui opinabantur. Hanc igitur pacem servandam docet Virgilius beato Aurelio Augustino referente. "Tu regere imperio populos Romanae memento. Hae tibi erunt artes pacique imponere morem. Parcere subjectis et debellare superbos." vult dicere Virgilius (ut didicerim) quod multiplicata Roma AEneas cupiens in orbe dominari quum esset dominus Romae voluit consilium habere quo pacto obtinere valeret desyderium suum nam Orbem ambiens consilium ipsum invenire nequivit. Tandem super hoc cogitavit dicens secum si patrem meum invenire possem ipse consilio suo quietum me poneret quare descendendo ad inferos Patrem invenit. Cui pater Anchises ego inquit scio ad quid venisti fili tu vis scire quo pacto posses in dominio durare dominarique Orbi toti habe in tuo regimine has regulas. In primis pacis tempore omni Populo honestos mores impone sic quod te diligant omnes teque revereantur ac te filiali amore colant et tineant. Item utaris pace et misericordia subjectis parce probis superbosque et impudentissimos repice. Non insulse Leo Papa hoc retulit quodom in sermone. Haec est vera pax a voluntate Dei non dividi et in his quae solius Dei sunt delectari. Et licet haec omnia tu noris quum per te multum sapias tamen fretus amicicia nostra et ut in codice quem tu apud hoc Regium vidisti Archivum ubi agitur de castellis villis oppidis et redditibus praedictorum comitatuum quem ego refeci ut aliqua in illo addidi huiusmodi epistolam ut Franciscus meuset alii litterarum amatores legere valeant memoriaque tenere scribere placuit. Revertamur igitur unde diggressi sumus. Ad Regem nam seu alium in Potentatuexistentem pertinet pro pace curam gerere quoniam ad laudem regnantis trahitur si ab omnibus pax ametur. Quid profectu est quod Principem melius prae diceret quam quietus populus concors Senatus et universa res publica morum honestate vestita. Ob hanc causam Fredericus Romanorum Imperatur scripsit omnibus Principibus Marchionibus comitibus aliisque viris honore praeditis nos tam divinas quam humanas leges in suo vigore manere cupientes et ecclesias seu ecclesiarum personas sublevare et ab incursu quorumlibet defensare intendentes quibuscumque personis jus suum conservare volumus et pacem diu desyderatam toti terrae per universas regni partes habendam Regia auctoritate indicimus. Christus igitur qui non solum praefectus est urbibus Mundi immo Rex pacificus veniens in hunc mundum ut commotiones et perturbaciones sedaret et quietaret docuit pacem dedit pacem et reliquit pacem. Legitur autem in Gestis Romanorum quod talis consuetudo inolevit quod quum ibi firmari deberet pax inter veros magnos sive praestantes inter quos esset magna discordia ascendebant montem magnum et altum agnusque ducebatur et occidebatur et in conspectu eorum sanguis illius effundebatur in pacis reformatione ac in signum quod quicumque illorum pacem rumperet maxima de eo vindicta reciperetur sanguisque eius effunderetur. Imponamus itaque manum rebus scilicet quod pax est finis omnium bonorum salusque nostra et Francorum atque aliorum qui cupiunt in pace degere vitam. Per hanc autem et Principes satius? et Reges et viri potentes diutius et firmius regnant dominantur timentur et amantur ac faecundi obeunt facinorisque homines ac sediciosi puniuntur bonique praemiantur regnaque et principatus ac potentatus augentur et ditiores efficiuntur. Et ne verbis immoremur finem facio. Verumtamen si quid in me esse animadverteris quod vel usui tibi aut voluptati futurum putes id omne me facturum intelligas. Ex Regio Archivo Barcinonae pridie Kls. Novembres anno salutis millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio.

Prefatus amicus meus Mich. Perez Almaçan obiit apud oppidum seu locum vulgo appellatum Madrit Regni Castellae die lune decimo aprilis hebdomadae Sanctae anno salutis M. quingentesimo quartodecimo in cuius laudem aeditum fuit epigramma huiusmodi sub tenore (1).
(l) Editum in Regno Castellae per quendam cuius nomen ignoro. Aliud epigramma extensius edidit Regius Archivarius.

DEO TRINO ET UNI.
Michaeli Perez Almaçano a Secretis
Frd. Regis Catholici Clarissimo qui
probitatem Prudentiam ac FIDEM
Tanti Regis imperio ac rebus domi
forisque felicissime ac fortissime gestis.

PAREM HABUIT. (Parece que pone PÁREM, con tilde)
Vixit An .... D. M.
Obiit quarto id. aprilis M. D. XIIII.
Relicto magno sui desiderio ac cundis colacrimantibus.

D. O. M.
Mich. Perez Almaçano Bilbilitano.(1)
Religiosissimi Ferrandi 2i Reg. Aragonum
Secretario pientissimo: Apud opp. Madriti Reg. Cast.
Quarto id. Aprilis. M.D.XIIII. Vita functo.
Gratia Albiona coniuge bene merenti relicta.
P. Mich. Carb. Reg. Archivarius lachrymas
Pro viro tam circunspecto amico effundens.
H. E. F. (1) Nota: quod antiquitus Bilbilis dicta erat Calataiubia urbs qua hic Almaçan ortus erat.

LIBER DESCRIPTIONIS RECONSILIATIONISQUE PURGATIONIS ET CONDEMNATIONIS HERETICORUM ALIAS DE GESTIS HERETICORUM.

Liber descriptionis reconsiliationisque purgationis et condemnationis hereticorum quem ego Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius et Notarius publicus Barcinonae fessus sed non defatigatus sub brevi forma exaravi absque aliquo domini Regis stypendio sed gratis duntaxat et ex voto in Dei laudem ac fidei Catholicae defensionem ac infidelium opprobrium et confussionem et ut memoriae commendentur. Haec enim fateor me habuisse ab originalibus processibus Sancte Inquisitionis factis per reverendos inquisitores haereticaepravitatis tam in civitatibus Barcinonae Taraconae Vici Gerundeet Helnensi quam earum diocesibus. Veruntamen non modo ad verbum excripsi ea quoe latino sermone exarantur quandoquidem processus ipsi haereticorum sunt partim latino sermone et partim vernacula lingua scripti sed etiam mihi placuit alio stylo sine substantiae mutatione illa edere atque excerpere usque ad folium XLVII exclusive id enim feci ad hunc finem ut verborum significationes cognitionesque magis atque magis memoria teneamus. Deinde a praedicto XLVII folio in antea eo modo quo processus hereticorum mihi exhibetur eiusque effectus traditur continuabitur et eius prosecutio fiet nihilo addito nihiloque remoto.

Reverendus Alfonsus Spina hereticae pravitatis inquisitor jussu Regio preeunte voluit et mandavit mihi Petro Michaeli Carbonello Regio Archivario ut in hoc regesto sive libro continuarem que faciunt pro officio inquisitionis hereticae pravitatis tam privilegia pragmaticas ordinationes statuta et jura quam processiones reconsiliationes gratias absolutiones et condemnationes per eum faciendas seu fieri statuendas et mandandas nominaque omnium et singularium personarum in heretica pravitate deprehensarum juxta ordinem modumque et formam processus inde initiati inserere curarem.

Regia licentia inquirendi adversus hereticos concesa fratri Bernardo de Podio ordinis fratrum minorum in sacra pagina Magistro: pravitatis Hereticae Inquisitori apud provintiam Provintiae a qua heretici fugiendo recedentes Cataloniam petiebant. (Provintiae: Provenza).

Petrus Dei gratia Rex Aragonum Valentiae Maioricarum Sardiniae et Corsicae Comesque Barcinonae Rossilionis et Ceritaniae. Venerabili et religioso fratri Bernardo de Podio ordinis fratrum minorum in Sacra pagina Magistro pravitatis hereticae Inquisitori in provintia Provintiae salutem et dilectionem. Nuper percepto per sanctissimum in Christo Patremet dominum dominum Innocentium divina providentia papam sextum quod non nulli judei de çaecitate judaica ad lumen Christi verum pervenire cupientes qui sanctum chrisma et baptismum in lavacro regenerationis susceperant ut canes ad vomitum redeuntes nomen Christi sanctum ad fidem ac Ecclesiam sanctam catholicam abnegando deludentes de comitatu Venaysini et aliis locis et terris eidem domino Papae immediate subjectis ac de provintia Provintiae et aliis terris et locis vobis dicto Inquisitori auctoritate apostolica decretis exiverant et fugiendo ad Regnum nostrum Aragonum et terras alias nobis subjectas et ad alia loca atque Regna se transtulerant et in ipsis locis ac Regnis judeisando et secundum perfidum judaicum judeorum ritum vivendo nomen Domini nostri Dei Jesu-Christi et fidem praedictam blasphemando degebant vos inde dominus Papa ad nos et nostram Regiam maiestatem destinavit haec nefandissima crimina expositurus et ad inquirendum cum ipsis neophitis et eorum singulis sexus utriusque de et super omnibus antedictis cum omnibus et singulis emergentibus dependentibus et connexis exinde eosque quos de praedictis culpabiles possitis reperire capiendum carcerandum et puniendumjuxta canonicas sanctiones etiam si qui ipsorum sepulti essent exhumandum vos specialiter deputavit ac nobis scripsit ut vobis et vestris favoribus consiliis et auxiliis quibus indigeretis circa praemissa subvenire curaremus prout haec omnia et singula in suis apostolicis litteris tam apertis quam secretis nobis per vos pro parte ipsius domini Papae presentatis et directis plenius continentur et vidimus contineri. Vosque in nostri presentia constitutus praedictis et quibusdam aliis nobis per vos diligenter expositis humiliter nobis supplicastis ut illis et favoribus et consiliis et auxiliis quibus idem dominus noster Papa nobis scripserat pro praedictis vobis favorabiliter per nos et nostros subditos subvenire vellemus. Nos vero ut filius obedientiae et catholicae fidei sedulus zelator cupientes exhortationibus apostolicis condescendere et devotius parere et vestris suplicationibus aequitati consonis et rationi sicut decet favorabiliter annuere ac factis fidei ut fervidus auxiliator assistere vobis fratri Bernardo inquisitori predicto sequendo quantum possumus commode de presenti ipsius domini nostri summi Pontificis voluntatem plenam et liberam licentiam auctoritatem et facultatem damus concedimus et impartimur ac vos quamdiu tamen infra Regna vel terras nostras praesentialiter extiteritis et non alias per vos vel alium seu alios regnicolas tamen nostros cum dictis neophitis sexus utriusque sic ut predicitur judaisantibus et eorum singulis nec non cum quibuscumque aliis judeis et judeabus ac personis aliis etiam christianis et nostrorum regnorum ac terrarum nostrarum incolis qui forsitan dictae apostasiae possunt esse in causa et culpabiles vel vehementer suspecti reperiri de praedictis aut parte eorundem poterunt vel alias vos informare ubilibet infra dicta nostra Regna et quascumque terras alias nobis quomodolibet subjectas inquirere inquisitiones et informationes quascumque tam summarias et secretas quam alias recipere et facere et quoscunque culpabiles aut suspectos de praedictis seu eorum singulis capere incarcerare capique et incarcerari facere eosque corrigere et punire juxta et secundum canonicas sanctiones et alias dictum inquisitionis officium cum omnibus et singulis emergentibus incidentibus dependentibus et connexis ac incumbentibus et necessariis circa predicta et quaelibet eorundem et prout in litteris apostolicis supradictis dictae vestrae commissionis a Sede apostolica habetis in mandatis exercere. Et nihilominus ut facta fidei quae favoribus multifariis promerentur et privilegiata sunt ut canonicae sanctiones attestantur suum sicut decet et optamus Deo placabilem sortiantur effectum universis et singulis officialibus et subditis nostris dictorum nostrorum regnorum et terrarum aliarum et locorum quoruncunque nobis quovismodo sive immediate vel mediate subiectorum praesentibus et futuris et ipsorum cuiuslibet officialium locatenentibus praesentium tenore districte praecipiendo mandamus quatenus ipsi et eorum singuli cum per vos dictum inquisitorem seu deputandum vel deputandos regnicolas tamen nostros super praedictis requirentur vobiscum in captione dictorum judaisantium et aliorum quoruncunque culpabilium vel suspectorum praedictorum ac in praemissis aliis omnibus et singulis exercendis faciendis et complendis assistant et consilium auxilium et favorem vobis et dictis deputandis per vos ad praemissa prebeant carceresque securos et sufficientes vobis assignent et reliqua praestent quae per brachium saeculare inquisitoribus et gerentibusfacta fidei praestari et fieri debet et est secundum jura solitum vobisque ac vostris per vos ut praedicitur deputandis de securo et solito conducto provideant quandocunque fuerint requisiti et quoscunque nostros regios et naturales laicos et domiciliatos in regnis vel terris nostris notis ubilibet constitutos et quos vos et dicti vestri deputandi duxeritis eligendos quosque vos et vestri deputandi ad predicta non exemptos seu alienigenas a terris nostris notarios sumere habeatis fortiter compellant si fuerit necesse ad vobiscum et cum ipsis deputandis et quolibet ipsorum assistendum ut scribas et notarios in praedictis in quocumque videbitur expedire vobisque et deputandis per vos ac singulos dum tamen infra terras nostras presentialiter fueritis ut praefertur in omnibus et singulis antedictis cum emergentibus dependentibus et connexis et praedictis el quolibet eorundem pareant efficaciter et intendant sicut nobis omni morosa dilatione et oppositione ac excusatione cessantibus quibuscumque ut mereantur fidei catholice zelatores reputari et ne sententias a canone latas contra fautores hereticorum et impeditores officium dicte inquisitionis et fidei negotiorum nostramque indignationem damnabiliter incurrant. Nostre tamen intentionis omnino existit quod locorum ordinarii ut Episcopi seu vicarii eorundem vel locatenentes ipsorum vicariorum aut inquisitor seu inquisitores dictorum nostrorum Regnorum et terrarum seu ipsorum alter ad electionem tamen vestram dicti inquisitoris et vestrorum vobiscum et cum ipsis deputandis in omnibus et singulis processibus ex dicta causa fiendis et ferendis sentenciis assistant et una vobiscum sententialiter diffiniant. In receptione enim seu examinatione testium nostri officiales Regii vel alii locorum temporales coadiuvent et assistant vobis et vestris deputandis cum per vos vel eos fuerint requisiti. Volumus insuper et per presentes decernimus quod si per vos dictum inquisitorem infra terras nostras existentem contingat ad predicta exercenda aliquos deputarequod transumpto harum nostrarum litterarum in instrumento publico et sub nostro sigillo inserto absque decreto cuiusquam judicis ordinarii per quoscunque subditos nostros et dictorum regnorum et terrarum talis et tanta fides adhibeatur et tantam efficatiam et roboris et valoris firmitatem obtineant ac si presentes littere nostre originaliter exhiberentur. Nihilominus omnes et singulas condemnationes et alia emolumenta inde provenientia vobis et nostro fisco applicari et per nostrum thesaurarium exigi levari et recipi laboribus et mercede dictorum notariorum et aliorum circa predicta necessariorum et solitorum duntaxat exceptis volumus et jubemus. Datum Cervarie octava die novembris anno a nativitate Domini M trecentesimo quinquagesimo nono. P. Cancelarius. (1359)
Praeinsertas sanctorum doctorum et summorum Pontificum auctoritates constitutiones statuta et ordinationes mihi Petro Michaeli Carbonello Regio Archivario hoc in loco transcribere libuit ad liquido monstranda quae pertinent ad hereticae pravitatis inquisitionem specialiter super juramento inquisitoribus ipsius hereticae pravitatis prestando per illos qui praesunt civitati vel loco alio quocumque nomine conseantur. Quod quidem juramentum modo predicto die veneris XX mensis julii anno a nativitate Domini MCCCC octogesimo septimo (1487) praestiterunt personae subscriptae in civitate Barcinona personaliter existentes reverendo in Christo patri fratri Alfonso Spina (1) predictae hereticae pravitatis inquisitori. Et primo Ills. Dominus Infans Henricus Aragonum et Siciliae Comes Emporiarum et caetera Locumtenens generalis Serenissimi domini Regis. Magnifici Franciscus Malet Regens Cancellariam Petrus de Perapertusa Vicarius Barcinonae Joannes Çarriera Baiulus generalis Principatus Cataloniae et caeteri officiales jurisdictionem exercentes.

(1) Memoria tenequod prefatus dominus Alfonsus Spina ingressus est civitatem Barcinonae die dominica quinta julii anno praedicto MCCCCLXXXVII.
En el relato que precede, antes del párrafo que empieza Nostre tamen, marca el autor la señal de nota, y en esta se extiende con el siguiente escrito, al pie del cual esplicaen cierto modo los motivos que le han impulsado á ello.

Nota: Quod egregius ille doctor Franciscus de Mayronis in suo quodam tractatu de hereticis dicit heresim esse errorem sed non quemcumque errorem qui est contra fidem catholicam aut Ecclesiam ut habetur in proemio de origine heresis Augustini ubi dicitur quod non omnis error est heresis licet heresis sine errore esse non possit: hec autem diffinitio confirmiatur per illud quod dicitur actuum V° ubi secta saduceorum fuit vocata heresis quia non solum contra fidem veteris testamenti negabant resurectionem et Angeles sed etiam contra Synagogam Phariseorum utrumque confitentium. Et nota quod heresis secundum Isidorum VIII ethimologiarum c. III et XXIIII q. II c. heresis ab electione vocatur quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod ilii esse videtur ut philosophi paripathetici achademici epicurei et stoici vel sicut alii qui perversum dogma cogitantes arbitrio suo ad instruenda sive suscipienda quelibet ipse sibi elegit. Nobis ergo ex nostro arbitrio nihil inducere licet nec eligere quod aliquis de arbitrio induxerit. Apostolos Dei habemus auctores qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Ita quod si Angelus etiam de caelis aliter evangelizaverit anathemata vocatur haec ille. Ex his patet quod heresis habuit ortum ab electione propri judicii quia non eligunt ea que sunt a Christo vere tradita sed ea que sibi suggerit mens propria. Attende etiam quod dicit Augustinus in li. contra Epistolam fundamenti non credere inquit evangelio nisi quia Ecclesie catholice credo. Etiam nota quod diverse opiniones doctorum Sacre Scripture si non pertineant ad fidem et ad bonos mores absque periculo auditores utranque opinionem sequi possunt in tali enim casu locum habet illud Rom. XIIII unusquisque in sensu suo abundat. In aliis autem que pertinent ad fidem et bonos mores nullus excusatur si sequatur opinionem erroneam alicuius Magistri non quidem propter ignorantiam quia tunc immunes haberentur a peccato qui secuti sunt opinionem Arrii Nestorii et aliorum errantium in fide nec etiam excusari potest propter simplicitatem et ignorantiam quia in rebus dubiis potissime in his que sunt fidei non est de facili praestandus assensus. Ideo ut diect Augustinus III de doctrina christiana consulere debet aliquis regulam fidei quam de scripturarum planioribus locis et auctoritate Ecclesiaa percipit. Praeterea legi quod utile est esse hereses in Ecclesia Dei licet in se hereses male sint et hoc probatur auctoritate Apostoli I Cor. XI ubi dicitur Oportet hereses esse ut qui probati sunt manifesti fiant in vobis super quo dicit glosa Oportet et utile est etiam hereses esse sicut errant in hiis qui dubitabant de resurrectione etc. Et licet Apostolus dicat Oportet hereses esse tamen non vult nec optat ut hereses sint sed quia sic futurum est dicit et quia hoc utile est. Et attende manifeste utiles esse hereses non in se quia male sunt sed quia earum causa excitantur catholici viri ad consyderandas veritates fidei catholicae et sacrae scripturae qui primo inadversenter quasi somno gravi dormiebant. - An sit cum hereticis aut aliis hominibus publice disputandum de fidei respondetur secundum Thomam in secunda secunde q. X quod in disputatione fidei sunt duo consyderanda unum ex parte disputantis scilicet quia disputat tanquam dubius de fide et experiri volens veritatem tunc peccat proculdubio tanquam infidelis. Si autem disputat ad confutandum errores vel ad exercitium est laudabilis. Aliud est consyderandum ex parte audientium utrum scilicet ipsi sint instructi et firmi in fide tunc enim nullum est periculum disputare aut si audientes sunt simplices et in fide titillantes et tunc circa tales distinguendum est quia si sunt solicitate ab infidelibus intentibus in eis fidem corrumpere tunc necesse est publice disputare dummodo inveniantur aliqui ad hoc idonei per hoc nam simplices in fide firmabuntur et tolletur decipiendi facultas in fidelibus. Si vero non sunt solicitati tunc periculorum est publice de fide disputare coram simplicibus quorum fides etiam ex hoc est firmior quod nihil diversum audierunt et ideo non expedit eis ut audiant verba infidelium disputantum contra fidem. Prohibentur quoque omnes laici publice disdutare de fide vel oculte. Qui vero contra fecerit excomunicationis laqueo innodetur extra. de hereti. C. quecumque li. VI. Nota hic de modo inquirendi hereticos scilicet quod si papa dat certam formam illa tenenda est alias possunt queri per accusationem inquisitionem
et denuntiationem sed in examinatione testium contra hereticos debent interesse duae personae religiose et si fieri potest per publicam personam conscribi testium dicta extra. de hereti. C. ut officium li. VI. S. volumus et conceditur religiosis qui dum essent in saeculo tabellionatus officium habuerunt et exercuerunt et etiam clericis si in sacris sint constituti exercere libere officium tabellionatus quo ad premissa si eis injunctum fuerit ut in dicto C. ut officium S. concedentes. Item tenentur Diocesani vel Archiepiscopi vel Archidiaconi semel saltem in anno per se vel per alios querere hereticos ubi fama est eos habitare et illos quos credunt de hoc aliquid scire debent compellere jurare ut indicent si quos habent suspectos propter occulta conventicula vel alia signa extra. in C. excomunicamus S. addicimus. Suspectus autem si vocatus confitetur et speratur de correctione potest ei injungi penitentia salutaris. Si autem negat et ante sit infamatus indicetur ei purgatio quam si non prestiterit excomunicabitur et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitabitur. Et si per annum sic steterit extunc. velut hereticus condemnetur ....
Item illi que presunt civitati vel loco alii quocumque nomine censeantur ad requisitionem eorum debent jurare prescise attendere inviolabiliter observare ac facere ab omnibus suis subditis inviolabiliter observari toto tempore sui regiminis constitutiones in favorem fidei a Sede Apostolica promulgatas ac etiam reprobatas quas qui jurare noluerit et servare ut infamis et tanquam hereticorum fautor ac de fide suspectus officio et honore sui regiminis oxpolietur nec ulterius ad dignitatem aliquam vel officium publicum assumatur nec teneat aliquid quod fecerit ut potestas ballivus vel consul vel rector extra. li. VI C. ut officium S. statuimus. Debent etiam omnes rectores in hoc negotio parere diocesanis et etiam inquisitoribus nec aliquo modo debent cognoscere de hoc crimine ut captus liberare et huiusmodi alias sunt excomunicati et si excomunicationem sustinuerunt per annum condemnari debent tanquam heretici extra in C. ut inquisitionis li. VI. Item in negotiis heresis procedi potest simpliciter et de plano et si periculum esset non nominatis accusationibus vel testibus publice nisi coram aliquibus providis precipiendo et de tenendo secretum sed cessante periculo publicentur fit in aliis judiciis extra. in capitulo statuta li. VI. Sed numquid hereticus poterit appellare dico quod hereticis inhibita est appellatio extra. eodem C. ut inquisitionis li. VI. - Nota quod non potest quispiam esse inquisitor nisi altigerit quadragessimum annum et tam ipsi quam comissarii deputati non possunt pecuniam extorquere nec scienter ecclesiarum bona ob delictum clericorum fisco Ecclesiae applicare alioquin sunt excomunicati ipso facto a qua non possunt absolvi praeter quam in mertis articulo donec illis a quibus extorserint plene satisfecerint de pecunia sic extorta nullis privilegiis pactis aut remissionibus super hoc valituris extra. de hereticis volentes in Clementinis. Et nullo modo potest inquisitor procedere contra aliquem officialem vel nuncium Romanae Curiae ut patet in Extravaganti Joan XXII que incipit confrater. Quis proprie dicatur relapsus respondetur quod accusatus de heresivel suspectus vehementi suspitione qui in juditio abiuravit et postea commitit ipsam talis censetur relapsus licet antea heresis crimen non fuerit plene probatum.Sed si levis fuit suspicio non debet judicari relapsus quamquam ex hoc sit gravius puniendus non tamen debet ex hoc in heresim relapsorurn pena puniri extra. de hereticis accusatus li. VI. Qui vero in una specie scire in uno fidei articulo vel sacramento Ecclesiae erravit et postea abjuravit simpliciter vel generaliter heresim si postea erret in alio relapsus est judicandus Extra. eo. accusatus li. VI. Ille autem de cuius lapsu in heresim ante abjurationem constiterat vel nunc constat si postea hereticos receptet deducat visitet vel associet vel numera aut dona eis donet vel mittat vel favorem impendat qui excusari non possit judicari debet relapsus Extra. eo. accusatus li. VI in tali casu verum est quod dicit Apostolus ad Ro. I qui talia agunt digni sunt morte non sonlum qui faciunt sed etiam qui consentiunt facientibus. Item est notandum quam penam incurrunt Episcopi vel inquisitores vel eorum substituti si maliciose aut fraudulenter imponant alicui crimen heresis vel aliquid alio falso imponentes quod impediat executionem officii eorundem respondetur quod si ipsi causa odii gratiae vel amoris vel lucri vel commodi temporalis omiserint procedere vel aliquem vexarent imponendo ipsam heresim etc. si Episcopi sunt vel supra per triennium incurrunt suspensionem ab officio. Si inferiores sunt excomunicati sunt a qua non nisi per papam possunt absolvi preterquam in mortis articulo et eandem penam incurrunt si omiserint contra quemquam procedere ubi fuerit procedendum Extra. de hereticis multorum in Clemen. Etiam est videndum si in aliquo casu sunt heretici tolerandi respondetur quod in pena heresis tria possumus consyderare primo ipsius gravitatem criminis secundo Ecclesiae corrigentis charitatem tertio ipsorum fidelium utilitatem. Considerando primo criminis gravitatem statim cum heretici deprehensi sunt essent interficiendi magis quam incendiarii aut falsarii unde Exodi. XXXII statim cum Moyses descendit de monte mandavit quod frater interficeret fratrem suum et proximus proximum pro peccato idolatriae. Et Deutero. VII mandatum fuit populo Israelitico ut aras hereticorum subverteret et sculptilia combureret. Et III Regum XXII dicitur quod Rex Ozias vidit sepulchra in montibus tulitque ossa eorum de sepulchris et combuscit illa. Si vero consyderamus in tali crimine charitatem ecclesiae tunc non statim traduntur heretici exterminio sed circa eos servatur ordo correctionis fraternae quia monetur primo et secundo et si postmodum reperiuntur relapsi non amplius Ecclesia eos tolerat quia nihil amplius de eorum correctione imperat. Sed consyderando utilitatem fidelium si aliqui sint heretici qui sic defendunt falsitatem sententiae suae ut in terra multitudinerm faciant et conventiculorum segregationes vel ecclesiae conturbationes cogitent tunc absque alia dilatione vel inquisitione exterminandi sunt quia cum bonum commune sit preferendum privato magis est providendum saluti communi quam saluti alicuius vel aliquorum. Sed id unum omiseram de pena qua sunt puniendi heretici et respondetur quod quadruplici pena scilicet excomunicatione depositione rerum ablationeet militari persecutione. Excomunicatione quia omnis hereticus sive occultus sive manifestus ipso jure est excomunicatus majore excomunicatione XXIII q. I. C. I et II. Extra. de heret. C. ad abolendam. Secundo depositione quia indistincte sive clericus sive laycus etiam Papa vel imperator vel quilibet alius debet deponi ab omni dignitate XL. dist. si Papa XXXIIII q.I. qui contra pacem. Tertio rerum temporalium oblatione quia omnia bona eorum debent confiscari Ecclesiae cui deserviebant si erant clerici vel laici si in temporali jurisdictione sunt Ecclesiae subjecti. Aliorum vero laicorum bona principibus secularibus confiscantur. Quarto militari persecutione si enim propter malos puniendos oportuit Regiam maiestatem non solum legibus esse decoratam sed armis armatam multo fortius propter hereticos exterminandos. Ideo dicit gl. I. Cor. v. de Paulo quod cum videbat aliquos protervos ad corrumpentes fidem Sathanae tradebat corporaliter vexandos. Sic ergo heretici non solum excomunicantur et deponuntur sed etiam omni officio et beneficio debent expoliari et si clericus sit debet degradari et demum quilibet talis debet reliqui arbitrio potestatis secularis animadversione debita puniendus scilicet crematione nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidem velit reverti et errorem suum abjurare et satisfactionem exhibere et sic redeuntes debent in perpetuo carcere recludi Extra. de hereticis excomunicamus II. Sed quam penam incurrunt credentes receptores defensores et fautores hereticorum respondetur quod quilibet talis est excomunicatus et si non satisfecerit infra annum ex tunc ipse jure est infamis nec ad publica officia seu consilia nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi nec ad testimonium debet admiti nec potest condere testamentum nec ad alicuius hereditatis successionem accedere. Nullus quoque a super quocumque negotio sed ipse aliis cogetur

ADVERTENCIA.

Siendo excesivo el número de páginas que comprende el original de los opúsculos de Carbonell para un solo volumen de la Colección, hemos creído conveniente y más cómodo para el lector repartir la materia entre dos tomos de cuatro cientas páginas cada uno, esto es, prescindir de la división en secciones o partes, como se manifiesta en el prólogo, aun cuando parezca ser la más propia, y preferir la de la materia u original, para que los los dos tomos que resulten sean iguales en volumen y no difieran mucho de los demás que les preceden en esta publicación. Sin embargo, para que no parezca interrumpida la sección empezada en las últimas páginas de este volumen, hemos procurado acabar el tomo donde concluyen los documentos que pueden decirse preliminares de la misma, de manera que la parte narrativa o verdadero relato de cuanto corresponde a los sucesos de la Inquisición empieze en el tomo siguiente, al fin del cual se dará el índice completo de todos los opúsculos.
La diferencia que resulte de esta distribución, se compensará proporcionalmente en los tomos sucesivos.

respondere si judex est eius non valet sententia si tabellio non valent eius instrumenta. Et sic in similibus. Si vero sit clericus ab omni officio et beneficio debet deponi et illi qui tales postquam fuerint ab ecclesia denominati evitare contempserint debent excomunicari probantur hec omnia Extra. eodem excomunicamus C. S. credentes. Item omnes clerici qui talibus exibent ecclesiastica sacramenta vel traderent ecclesiasticae sepultarae aut elemosinas seu oblationes eorum reciperent debent privare suo officio ad quod nunquam restituentur sine indulto Sedis Apostolicae speciali similiter et regulares quorum etiam privilegia in illis diocesibus non serventur eis in quibus tales excessus perpetrare presumpserint ut in d. c. excomunicamus S sane clerici. Et nota quod ipsi credentes eorum erroribus heretici sunt dicendi Extra. eodem excomunicamus II. Quicumque etiam hereticos credentes receptores defensores vel fautores eorum scienter presumpserint ecclesiasticae tradere sepulturae excomunicati sunt nec debent absolvi nisi propriis manibus publice extumulent et projiciant corpora damnatorum et locus ille perpetuo eareat sepultura Extra. de heret. c. quicunque li. VI. Item heretici cum omnibus fautoribus modo dictis et ipsorum filii usque ad secundam generationem ad nullum ecclesiasticum beneficium seu officium publicum admittantur alias irritum est. Extra. eo. c. quicunque S. heretici. Et si dicas ex predictis colligitur quod hereticus est multiplici pena puniendushoc videtur irrationabilequia Deus non punit his in id ipsum. Cum ergo omnes heretici sunt excomunicati ut dictum est et excomunicatio si pena sequatur quod non sunt alia pena puniendi respondetur quod pro uno peccato una pena quis punitur sed si ad unum peccatum plura concurrunt que sunt multa peccata vel propter relapsum eiusdem potest homo juste puniri multiplici pena. Sed quis ergo labitur in damnatam heresim punitur pena excomunicationis quia ut dictum est omnis hereticus est excomunicatus sed si post abjuratam heresim iterum labatur debet alia pena corporali puniri vel temporali damnari. Pleraque alia in hac materia scribi possent quae brevitatis gratia omittere placuit.
- Quae supra scribuntur ego quidem P. M. Carbonellus excerpsi ab sacris litteris in favorem fidei et adversus haereticos exaratis et in hunc locum ea collocare curavi adeo ut in promptu quae ad inquisitionem adversum haereticos ipsos pernecessariam pertinere videbuntur si non in totum saltem in partem citius habeantur.

FIN DEL TOMO VIGÉSIMO SÉPTIMO DE LA COLECCIÓN, PRIMERO DE LOS OPÚSCULOS INÉDITOS DEL CRONISTA CATALÁN PEDRO MIGUEL CARBONELL.

miércoles, 16 de noviembre de 2022

Apéndice. DE VIRIS ILLUSTRIBUS CATALANIS.

APÉNDICE (1: Véase la pág. 134 del tomo XXVII o sea 1.° de Carbonell).

Códice de Gerona, fol. 62.

PETRI MICHAELIS CARBONELLI BARCINONIS PUBLICI NOTARII
DE VIRIS ILLUSTRIBUS CATALANIS SUAE TEMPESTATIS LIBELLUS INCIPIT FOELICITER.

Jhesus-Christus.

Posteaquam a Bartholomeo Fascio Genuense (Facio) oratore maximo de viris illustribus Italiae quedam commemorata fuere decebit igitur Catalanosaetatis nostrae viros utique illustres mihi eorum asseclae et conterranes peropportune enumerare. Quoniam tantorum Catalanorumingenio et sapientia praestantissimorum praeclara facinora atramento et calamo observari debere mihi palam videatur quorum quedam ex fracmentis contribuli mei Hieronymi Paulijurisconsulti excerpta quedam etiam a me aggregata fuerunt. Si qui in dies ocurrerint aut noviter postea phama excellent his si vita superfuerit adjicientur. Nunc autem ad rem venio.

Lucianus Colominius.

Lucianus cognomine Colominius natus est in insigni oppido quod vocatur Perpinianum situm in finibus Galliae Narbonensis prope Hispaniam et Pyreneos Montes. In quo oppido extat haud obscurum gymnasium ubi studiis liberalibus operam dedit postea transtulit se Valentiam in Hispania et Sethabim(Sétabis, Xátiva) postremo cecus effectus in maioresBalearium transffretavit et in Maiorica eius insulae clariore urbe quae olim ut creditur Palma dicta fuit. Decessit anno Domini Millesimo quadringentesimo sexagesimo. Composuit in carminibus grammaticae libros quattuor singulis eius partibus singulos atribuens libros et de Casu et fortuna librum unum Epigrammaque huiusmodi ad eius libros in principio inseruit.

Te tulit auctorem doctissima Perpinianus

Urbs aluit juvenem praeclara Valentia doctum

Ossa tenet tandem eius Balearica palma.


Joannes Lubetus Barçinonensis. (se encuentra con ç y con c)

Joannes Lubetus Barcinonensis celibem vitam elegit ingenio moribus et sanctitate clarus composuit logices librum unum et methaphisicae alterum de iure et regimine libros duos Epistolas que plures ad diversos sectatus est opinionem Lulii Maioricensis. Defunctus est apud Maiores Balearium in eius insigniori urbe honorifice est humatus. Decessit anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo cuius sepulchro sequentia sunt subscripta epigrammata.

Terrea Joannis tenet hic lapis ossa Lubeti

Arte mira Lulli nodosa enigmata solvit

Hac eadem monstrante polo Christumque deumque

Atque docens liberam concepta crimine matrem

Ivit ad extremum solvens quodcumque tributum

Quem nos o Superi et nil iam caelestibus ullis

Debentem Seimus tua mania Sancta precamur

O Pater Omnipotens cum Sanctis vivat Amen.


Joannes Margaritus

Hierundensis(Gerundensis) Episcopus qui obiit Cardinalis.

Joannes Margaritus Hierundensis et eiusdem urbis Episcopus ex equestri prosapia originem trahens jurique pontificio deditus fuit accuratissime. Et cum litterarum studiosissimus semper extiterit quattuor memoratu digna volumina edidit primum haud expernendum quod Paralypomenon Hispaniae secundum Corona Regum tertium Sedes Regum et quartum Mariale appellatur. Is enim fuit sacrarum litterarum amator et qui facundiam animi virtutes humanitatem facilitatem morum suavitatem pietatem modestiam atque continentiam non mediocres obtinuit. Legationibus que praeterea ac summis honoribus Regiis functus Sacrae Regiae Aragonum Maiestatis ob morum integritatem doctrinae que praestantiam cum dignitate coniunctam Cancellariam adeptus est.

Ferrandus Valentinus.

Ferrandus Valentinus et Prior Dertossae (Dertosa, Tortosa, aún se pronuncia Tortosae) egregia phama pernotissimus extitit theologorum quoque ac declamatorum aetatis suae prope princeps fuit et Alfonso quarto Aragonum Regi percharus.


Jacobus (pone Jocobus) Paulus jurisconsultos.

Jacobus Paulus jurisconsultus pereximius fuit in Hispaniis et Italia phama ingenti percelebratus et inter omnes eius professionis hac in mea tempestate judicis meo clarissimus Barcinone editus est patre atque avo iam olim litteratis viris vitae fuit usquequaque integerrimae charitateque egregius sermone admodum jocundus brevis elegans venustus et clarus quique ob ingenii et doctrinae praestantiam assedit in Balearibus annis quattuor cuius perprudenti consilio Joannes II Aragonum Rex accuratissime usus est ac ab eodem eximia veneratione cultus extitit humanitatis ac sacrarum litterarum studia diligentissime exploravit. Apostillarum in Romana iura permagnum volumen claro ingenii acumine ac pensatissima aequitate venerandum luculentissime congessit ex quo magnam sibi laudem Romani juris perperit pleraque ex apostillis huius egregii Jacobi Pauli Bartholomeus Verinus legum interpres ac Balearicus vir prestantissimus transcribi fecit per scribam doctum Jacobum Garciam Regio Archivo apud Urbem Barcinonam prefectum anno Christi MCCCCLXXV (1475). Mortem obiit Barcinone idibus juniis anno Salutis MCCCCLXVI (1465) sub Paulo II.° Pontifice Maximo et Joanne II.° Aragonum Rege. De quo sequens epigramma laureatorum quispiam haud ineleganter edidit quod ab antiquis sumptum esse puto.

Hic Jacobus Paulus situs est: qui gloria iuris

Caesarei: magnum iubar in orbe fuit.

Hunc paulina domus: hunc Regis Curia lugent

Hunc sibi praereptum flet studiosa cohors.

Flete super quem similem nec prisca tulerunt

Secula: nec talem forte futura dabunt.


Joannes Ramundus Ferrarius.

Joannes Ramundus Ferrarius jurisconsultus et eques Barcinonensis in huiusmodi virorum cetu non immerito connumerandus est qui heroico carmine Mariae Suppremae Virginis laudes ac vitam magno volumine decantavit Christi etiam Dei nostri miranda facinora eiusdem generis carmine complexus est. Libros Aphorismorum Hippocratis (Hipócrates) et commentorum Galieni (Galeno) cum quibusdam a se additis metrice prescripsit quos in volumen maximum octomilia quingentos (8.500) versus continens diggessit carmina quoque multa in diversis voluminibus dispersa composuit soluta quoque oratione de laudibus scientiarum in uno volumine opus unum maximum per alphabetum divisum quod appellatur semita juris canonici. Epigrammatum praeterea epistolarumque ac librorum cuiusvis artis et doctrinae tam latino vulgarique idiomate quam in rhythmis metrice et prosaice magnam copiam contexuit.


Gabriel Clepesius Balearis.

Gabriel Clepesius Balearis vir sacris litteris apprime eruditus et declamator acerrimus humanitatis quoque studia coluit qui et celebris viri Luliiconterranei disciplinam sectatus est. Cuius sectae volumen unum edidit quod nuncupatur... (no lo puso.)


Ferrarius Berardus Balearis.

Ferrarius Berardus Balearis jurisconsultos vir fuit graecis et latinis ac barbaris etiam litteris eruditus.


Jacobus Gartias (sale más arriba Jacobum Garciam)

regius Archivarius qui fuit praecesor (predecesor) meus Petri scilicet Michaelis Carbonelli in officio Regii Archivi Barcinonensis.

Non praetermitendum censui Jacobum Gartiam Barcinonensem quamvis mihi et amicissimum et eodem scribendi diligentia ac studis coniunctum is est cui nostra Regio nec parem bonitate aut priscae fidei tenacitate aluit transcripsit fabre libros innumeros non tam obtime emendatos quam elegantissime exaratos. Studia quoque humanitatis ac artes omnes maxime coluit nec sacrarum litterarum ignarus grammatica presertim se oblectatus est. Codices multos est interpretatus emendavitque ac notavit. Terentium autem jamdiu corruptum magnis lucubrationibus et pertinaci diligentia solertissime emendavit. Patrias historias Aragonumque Regumgenealogias percalluit quippe et Archinotarius et Tabellio sacrorum scriniorum Regiique Archivi fuit. Cuius multe extant notationes et apostillae ad historias et grammaticam pertinentes quae a viris doctis non mediocriter approbantur. Mortem obiit ex pestilentia BarcinoneVI calendas octobris (in XXVI octobris) circa nottis medium anno christianae religionis MCCCCLXXV (1475) sub Sixto IIII pontifice maximo et Joanne II Aragonum Rege.

Hieronymus Paulus.

Jacobo quem diximus Paulo successit eius filius Hyeronymus Paulus jureconsultus impresentiarum vitam agens latinis ac graecis litteris praeditus qui in hoc numero non in postremis censetur Rerum antiquarum studiosus et doctus nec non studiis humanitatis deditus est. A poetarum quoque studio non abhorrenis (1: Dicimus abhorreo ab hac re ac si diceremus per quam alienus sum ab hac re nam semper in eius modi significatione ablativum exquerit: teste Torrellio nostro fol. XVIIII p. I.) Cosmographiae studiosus summopere. Epigrammatum historiarumque libellum haud sane ineleganti stylo edidit epistolas que alteram scilicet de Hispaniarum viris illustribus alteram de nomine et et origine catalanorum et quamplurimas alias epistolas in honore habitas L¡bellos etiam de fluminibus et montibus utriusque Hesperiae opus et elegans et perutile adhuc adulescenscomposuit. Tandem Romam urbem petere non desiit ubi Reverendissimi d. Roderici cognomento Boria Cardinalis Valentinensis(Rodrigo Borja, Borgia, cardenal de Valencia) XVII annis vel circiter familiaris continuusque commensalis extitit.
Et ipso Rodericohoc anno salutis MCCCCLXXXXII (1492) in cathedra Piscatoris sedente (Rodrigo Borja como Papa Alejandro VI, cadira, cadiera, cátedra, silla del pescador: Pedro apóstol y sus sucesores los Papas) Hieronymus quem praediximus quadam aegrotatione percussus ad suam matrem Barcinonem remeavit veruntamen Romae vitam agens situs Urbis Barcinonis aliarum Urbium et opidorum Cataloniaediligentissimus inquisitor fuit sic quod de ipso situ librum unum elegantissime edidit.


Bartholomeus Gerbius. (Bartomeu Gerp)

Bartholomeus Gerbius Leriae natus ex agro Valentino (Llíria) ubique christianorum notissimus Sacris litteris deditus admodum fuit astrologia doctissimus.

Bonia Valentinus.

Bonia Valentinus astrologorum et methamaticorum (matemático) huius aetatis Princeps.

Philippus Mealia.

Philippus Mealia Barcinonensis canonicus in sacris litteris educatus et conterraneus meus primo sacras litteras Ilerdae postremo Luthetiae in Gallia didicit. Is fuit quem Luthetia publice eas sacras litteras legentem in decimo octavo aetatis suae anno summopere admirata est. Composuit librum duobus voluminibus partitum qui christianus redemptus dignissime nuncupatur. Declamator etiam fuit acerrimus. Tandem quamplurima sermonum volumina edidit. Et de morte memoriae dominae Violantis Aragonum Reginae eiusque aneologia moribus et doctrina sermonem pergrandem nusquam tantis eloquiis exemplis et auctoritatibus elimatum mirabiliter congessit. Et quamquam in ipsius sermonis initio dolore ac laxitate ventris admodum opprimeretur tamen ob audientium pudorem ac illustrissimi funeris celebritatem obticere voluit. Itaque sermone peracto morbum contraxit et domum revertens cubile ocyus petiit et post dies duos ortodoxe mortem obivit.


Jacobus Ripullus.

Jacobus Ripullus primo publicus Barcinonis tabellio postea jureconsultus eiusdem Urbis Barcinonis filius poeta maximus fuit et rerum antiquarum quamplurimum emulus. Tolosanos flores in maternis rhythmis iam editos percallentissime commentatus est. Epigrammata multa versus cantilenas et plura opera tam latina quam vernacula lingua decantavit. Et ut memoria teneamus quid salubre gestum tanti viri comperitur epigramma quod edidit in laudem illustrissimae dominae Elionoris gloriosae recordationis Cypri Reginae a me hoc anno jubilei a nativitate Domini MCCCCLXXV noviter reparatum quoniam semideletum esset juxta altare Caenobii Sancti Francisci Barcilonisrepos tum hic inserere ut iacet non desinamus.


D. I. T.

(Deo uni trino.)

Epigramma illustrissimae dominae Elionoris Reginae Cypri que mortem obivit die vicesimo sexto decembris anno a nativitate Domini MCCCC XVII editum ab egregio viro Jacobo Ripullo juris professore Civeque Barcinonae.


Hic iacet Aragonum Regali stirpe creata

Elionor Regina Cypri: qua faemina maior

Moribus aut vita miti. probitate pudore.

AEvo nulla suo vixit. laudesque virorum.

Sub cute faeminea meruit. nam fraude perempti

Coniugis ulta necem : gnato sua regna redemit.

Praemia ceu sceleris patruus: que marte premebat.

Ergo decus vestrum virides deflete puellae

Plangite matronae viduae plorate pudicae.

Vosque favete viri lachrymis. fuit illa virago.

Supplicium terrorque malis. spes unica iustis.

Fortibus haec clypeum. miseris praestabat asylum.

Subsidium lapsis. placidum solamen egenis.

Hinc dos virginibus: captis redimenta dabantur.

Orphanus hinc fraudem vitare. hinc templa ruinam

Hinc illesa Deo pietas stetit. ergo beatam

Caelicolae teneant animam: sed marmora corpus.

Post duo iam noviesque novem: centumque bis acta

Lustra duo fugerent anni dum Regis ad ortum

Perpetui: longe solvit mors vincula vitae.

Joannes Ramundus Ferrarius iureconsultus Barcinonensis in laudem scriptoris.

Hos versus Petrus Michael Barcinonis ortu

Carbonellus item cognomine Scriba peritus

Scriptura pulchra docte reparavit et apta:

Ut qui priscorum rimator habetur acutus. (1: Et quare in calce huiusmodi operis ego praedictus Carbonellus meis expensis Reginam Cypri prefatam cum angelis sepulchro aliis que imaginibus pingi feci ibidem manu mea propria vaccinio colore nomen pictoris hoc modo scripsi. Haec Alfonsus magister Cordubensis fabre pinxit et fuit ipsum epigramma a me repositum apud caenobium divi Francisci Barcilonis die festo Ascensionis Domini anno jubileo a nativitate Domini MCCCC septuagesimo quinto.)

(palabras griegas) TEAOE. T+omega OE+omega AOEA.


Gabriel Canyelles.

Inter hos illustres viros haud omittendum aestimo immo maximo cum honore celebrandum Gabrielem cognomine Canyelles publicum Barcinonis ac Domus Consilii eiusdem Urbis tabellionem egregium cuius memoria ob eius doctrinae praestantiam apud Barcinonem et etiam Cataloniamperceleberrimus habetur tantus vir erat doctus et probus non modo in tabellionatus officio arteque notariae sed etiam oratoria facultate et omnibus quae in hac vitae peregit. Quicquid manu sua scripsit litteris pulcherrimis et docte factum censetur. Grammaticus eximius fuit. Formulas artis notariae magno ingenio et claro pernotavit eius formulis plerique doctiores tabularii famosissime utuntur ex quibus pleraque formularia diggesta fuere. De tribus partibus in quibus ars notariae consistit breve compendium scripsit quod Vade mecum appellavit.


Códice de Gerona fol. 242.

Petrus Michael Carbonellus Joanni Villario eloquentissimo P. S. D. Quanto studio ac diligentia nostrorum Principum genealogias nudius certius perscrutatus sum vix dicere vales. Sive non latet te admonuisse videor quod aliquid primorum comitis Barcinonii et Aragonum ac Siciliae Regum a quibus parentibus et familia ortum traxerant scripserat forte nemo. Estque rei veritas palam haec genealogias istorum principum non unas sed binas ternas et quaternas partim vulgo et partim latine decerptas penes quospiam mihi necessarias comperi quibus perlectis minie me in eisdem legisse quod Remiro Rex Aragoniae primus in recta linea descendendo ab divisione Regni Cantabriae citra descriptus est huscemodi nominis primus Sanctii magni Regis sive imperatoris filius. Qui quidem Sanctius gnatam Regis Castellae cognomento Maiorem vel Geloyram in uxorem duxit et patrias leges furos appellatas (fueros) statuit et dominabatur Cantabriae et Aragoniaenec minus aliorum Regnorum quae avus suus Sanctius Avarca(Sancho Abarca) cognomento conquisierat.
Is etiam Sanctius Magnus quatuor genuit filios videlicet eum Remironem a quadam nobili domina de Aynar et tres scilicet Gartiam Ferrandum et Gondissalbum ab uxore sua Geloyra. Sed redeo ad Remironem a quo digressus eram quem fratribus suis memoratis vita functis nullos que heredes in Regno relinquentibus populus et nobiles ob eius Remironis ingentem nobilitatem 
probitatem et praeclara facinora quae gesserat (nam clarus consilio clarus honore fuit) in Regem Aragoniae elegerunt qui matrimonium postea contraxit cum Ermesende filia comitis Bigorrae et ex ea filios duos Sanctium et Gartiam in lucem edidit. Is autem Rex fuit victor acerrimus in Sarracenos quos vehementi animo saepius debellavit. Alia complura mirum in modum ab eo gesta litteris mandassem nisi vererer aures tuas prolixitate obtundere. De Guifredo nanque primo Barcilonis comite quibus parentibus et qua familia ortus fuerit humanitati tuae aliquid premere nequeo quum certo scias in aliqua ex genealogiis nihil de hoc sit sermo. Nam eius Guifredi parentes et familiam quando quidem antecessores nostri ignorarunt et nos etiam ignorare convenit. Et de his quidem satis. Postremo magna me affeceris non modo laetitia set etiam quodammodo gloria si binis litteris meis quibus usque hac non respondisti eximia tua eloquentia cum animi ilaritate coniuncta et quid circa genealogiae tabellam meam sentis (an aliquid annotatione dignum desit) respondere curaveris. Quo ut facias te vehementer etiam atque etiam obsecro. Gnatum meum admonui ut huiuscemodi epistola reddenda et in omnibus comitate tibi assurgat si id fecerit nec ne mi reddas certiorem cupio nam ipsum gnatum bene moratum ac urbanum fore nam recolo me apud Juvenalem Satyra XIII comperiisse Credebant quod grande nefas et morte piandum si juvenis vetulo non assurrexerat et si barbato cuicumque puer licet ipse videret. Plura domi Farra et maiores glandis acernos. Et alibi eadem satyra Mobilis e varia ferme est natura malorum quum scelus admittent superest constantia quod fas atque nefas tandem incipiunt sentire peractis criminibus tamen ad mores natura recurrit. Dam natos fixa et mutatur nescia nam quis peccandi finem posuit sibi et cetera cuius Juvenalis hanc doctrinam summis laudibus extollendam non solum me sed posteritatem meam assequi cum laude glisco. Haec licet perscrutatior et doctior me scias tamen (ut animus tuus me in his oblactare et quitquam sentire ac dicere intelligat) longiorem esse decrevi quod si tibi displicuerit ignosce quaeso. Vale et me tantum ama quantum te a me amari intelligis. Apud coloniam Faventiam IX calendas julias anno jubileo 1475.

Joannes Villarius P. M. Carbonello salutem. Quoniam vix ocii quicquam mihi superesse conscius essem statueram Petre optime litteris aliquandiu abstinere. Verum enim vero cogunt me litterae tuae facere praeter institutum nedum innitant quonam pacto quum te tam liberalem scribendo conspiciam maxime abs te rogatus abstinere possim par pari refferre ni forte ut Virgilius jusit dura silex extem aut marpesia cantes. Quod vero tam accurate de ortu dominorum Principium eius orae Celtiberiae quam nunc Aragoniam vocitamus scribis habeo gratiam. Caeterum quod ais nihil esse a maioribus nostris memoriae proditum de priore Guifredo Comite Barcinonio qua familia quibus parentibus originem traxerit demiror quidem et simul veterum incuriam censeo accusandam. Non enim decuit tanti principis parentes et familiam silentio praeterire nisi forte eo id factum esse putemus quod obscuri essent et indigni memoria. Sed sane ut cunque res ipsa sese habeat decuit scriptorem absolutam perfectam doctrinam posteris tradere. Nam si obscuri fuissent laus ingens tam illustrem sequebatur principem quod suis gestis floruisset ac maioribus suis initium memoriae suae dedisset et posteris tantae tamque expectatae nobilitatis initium et virtutis exemplum fuisset. Sin vero clari quod rerum gestarum gloriam nobilitatem a parentibus sibi relictam adeo auxisset tantusque Princeps utpote Comes Barcinonius creari meruisset sed veterum incuriam missam faciamus tu vero si quando post hac quicque dignum fide compertum habueris ut me compotem facias vehementer obsecro nam idem parque me facturum fidem tibi astringo meam. Et quamvis nunc quidem nostro non favebit fortuna labori favebit forte aliquando post hac freti ut poeta inquit meliore lapillo in tabellam tuam quaeque notanda putavi ea verbotenus depromere tibi constitui etenim si quecunque fert animus litteris mandem tantum epistola crescet ut tibi legenti fastidium mihi autem scribendi tedium proculdubio sit allatura. Praestare igitur existimari stilum cohibere et pariter vestrum levare laborem. Quod litteras meas tantopere laudas Virgilii suavissimos versus responsi loco accipe. Nam neque Varra (Varron) nomen videor neque dicere tynam digna set argutos interscrepere ancer olores. De tuo gnato quod scribam habeo nihil praeterquam quod ea est modestia et indole que abs quovis aetatis suae bene composito beneque morato desyderari possit. Dii illum tibi secundent. Vale V calendas julias.


Fol. 243.

Petrus Michael Carbonellus Joanni Villario P. S. D.
Nescio vir egregiae ac mocte virtutis quae natura quaeque adamatio me teneant tantopere obvolutum ac circundatum ut res bellissime gestas atque oratorias non modo loco uno sed etiam multis annotare studere et scribere compellar forte fit quandoquidem coniectamus
 suavitatem et elegantiam nos assecuturos praecipue quae ab illustribus viris scripta comperiuntur ego vero id unum tibi dicere ausim quod licet sum re uxoria captus et re familiari maxima his in fluctibus honustus redditibusque privatus et multis implicitus laboribus atque tediis quae jam pati vix nequeo (nisi Dii faveant) tamen dies noctesque nihil aliud agere cupio nisi virorum illustrium doctrinam acquirere et nihilominus scribere semper et legere quae mihi solatia sunt ingentia quae potest igitur esse (ut testatur ille vir eloquentissimus Petrus Paulus Vergerius justinopolitanus) vita incundior aut certe commodior quam legere semper aut scribere et novos quidem existentes res antiquas cognoscere praesentes vero cum posteris loqui atque ita omne tempus quod et praeteritum est et futurum nostrum facere. O praeclaram suppellectilem librorum in quam ut nos et o iocundam familiam ut recte Cicero appellat utique et frugi et bene morigeram non n. obscrepit non inclamat non est rapax non vorax non contumax nissi loquuntur et item nissi tacent semperque ad omne imperium praesto sunt a quibus nihil unquam nisi quod velis et quantum velis audias ego igitur quoniam nostra memoria non est omnium capax ac pan corum quidem tenax et vix ad singula sufficit secundo memoriae loco habendos asservandosque censeo. Nam sunt littere quidem et libri certarum rerum memoria ac scibilium omnium communis apotheca et cetera. Propterea recte dicendum puto quod a natura inest semper inest is ergo talis sum quod alius esse non possum. Vereor equidem ne tibi litterae mee fastidium contulerint quod si fecerint queso (quaeso) admodum insinuare digneris. Nam id agendum censeo non arrogantia aliqua sed (ut praedixi) circa epigramma libelli epistolarum nostrarum exercitationis quidem honestae et oblectamenti gratia. Hoc etiam super addo ut tuae que accumulatissime satisfaciam voluntati. Placeat ideo mi praeceptor suavissime quod si mea tam disperse scripta tedio seu fastidio tibi sint palam loqui cures et me tibi obsequentissimum instruere et corripere non erubeas quoniam a tua doctrina mirifica nusquam abhorrere statui. At de his quidem hactenus. Littere tuae verborum et sententiarum coloribus referte mihi redditae fuere praeclara multa virgiliana et alia commendatione digna quae mihi voluptati fuere et eorum non immeritam tibi habeo gratiam. De Guifredo prima Barcilonis comite pleraque in diversis eius genealogiae codicibus antiquissimis perscrutari non desini tandem nihil illius parentum et familiae compertum habui. Verumenimvero hoc exploratum habeas quod is Guifredus fuit primus Comes Barcinonius et miles gloriosus dominusque Castri Arriani siti juxta oppidum vulgo appellatum Villamfrancam Confluentis (Vilafranca, Villafranca, Villafrancha, Vilafrancha de Conflent) qui apud Comitatum Cerritaniae (condado de Cerdaña) editus est a quo alii postea Barcinonenses Comites descenderunt. Receperat autem comitatum anno Domini DCCCXL (840) ab Lodovico francorum Rege filio Charoli cognomento Magni francorum Regis (Carlomagno) et nepotis sive net Pipini francorum etiam Regis patris eius Charoli. Et qui Lodovicus ditioni suae subjitiens urbem Barcinonam et fere Cataloniam totam quas tunc Sarraceni occupatas tenebant prefato Guifredo quem preclara fama et actus strenui eidem Lodovico notum fecerant regendas comisit. Quippe quum comitatum Barcinonium is Guifredus per diversa curriculorum tempora quiete et sapientissime gubernasset Pater Patriae cognomento appellatus est et vita functo dicto Lodovico anno Domini (falta la i) DCCCXLI (841). Successit e¡ in Regno Charulus cognomento Calvus (Carlos el Calvo) qui Barcinonium Comitatum memorato Guifredo confirmavit. Si haec voluptati tuae non satisfecerint per te ipsum genealogiarum et vetustissimorum codicum volumina in quibus quitquam reconditum super hac re comperiri poterit accuratissime perlegere non negligas etiam volvere et revolvere donec saturitati feceris satis. Hec citra fastidium impresentiarum relinquamus et hesitationem (1: Haec hesitatio in me Carbonello non existit sed sciens eam hic inserere curavi adeo ut dicto Villario rescribendi causa essem. ) meam quam in hoc nomine Getae insitam habeo quod significet quo verbo populo originem traxit limpidare (limpidare non est latinum sed limpidus i. clarus nitidus non limpidare sed promere dicito studeas.)

Hoc testatur Ovidius XVIII epistola lib. II de Ponts. Nulla Getis toto gens es truculentior orbe. Et lib. V tristium multa de illis prosecutus est. Rursus velim vir doctissime tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere nihilque te mihi gratius facere posse quam huius verbi expositionem ut ad me mittas et ut facias vehementer te hortor et obsecro. Ego sane quae te velle queque ad te pertinere arbitrabor omnia diligenter studioseque curabo. Et ne longior sim vale et me ut facis ama. Apud Coloniam Faventiam (2: Colonia Faventia est Urbs Barcinona.) ubi tabernam notulariam foveo IIII calendas julias anno jubileo.

Fol. 244 y 245.

Petrus M. Carbonellus Joanni Villario viro quidem perfacundo salutem P. D. quid litteris meis responde a ... heri apud tabernam Scribariam meam dixeras te respon... si hoc illius nominis Getae expositionem comperuisses leg... Torrellem qui huiusce nominis meminit Getae populi fuit Traciae ut dixit Plinius naturalis historiae etiam Appianus insignis historicus graecus dixit Gete sunt quos Dacos vocant non nulli vero illos esse affirmant quos iam Gotos vocamus. Salustios vero referente Servio super VII. AEneidos dixit illos esse Mysioset a Lucillo superates. Accipe igitur vir suavissime huius verbi expositionem adeo ne a litterarum exaratione abstineas. Reponde responde igitur vir humanissime et quae a me scripta sunt improbare aut approbare (si ea digna vel indigna videantur) quam otissime studeas. Vale apud portale novum (portal nou) Urbis Barcinone ubi pro custode hoc die (ne Valentini et Maioricenses quos pestis maxima obruit hanc Urbem ingrederentur) Magistratus huius Urbis me delegit V iduum julii anno jubileo quam raptissime.

(Continuará...)