Mostrando las entradas para la consulta Gerunda ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Gerunda ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXII , apen 9, febrero 1161. R. comes barchinonensis et princeps aragonensis

CXXII
Apén. N°  9. Feb. 1161.

Sit notum cunctis quod ego R. comes barchinonensis et princeps aragonensis debitor sum tibi Guillelmo Leterico de VI milia morabetinis bonis aiadinis et lupinis recti ponderis quos convenio tibi vel tuo mandatario qui per tuum bonum eos demandaverit persolvere usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem. Et hoc convenio tibi vel tuis adtendere et complere sine tuo tuorumque enganno ad tuam noticiam. Et pro istis VI milia morabetinis sunt tibi obsides Trencavellus et domina Ermengardis Narbone et Guillelmus Montispessulani cum omnibus aliis ostaticis et manlevatoribus et tenetoribus quos in Montepessulano tibi dedi sicut in alia tua carta scripti sunt. Et item
dono tibi obsides videlicet Arbertum de Castrovetulo et Bertrandum de Castelleto et Berengarium de Barchinona. Et ego Albertus de Castrovetulo juro et convenio tibi Guillelmo Leterico super IIII evangelia quod si dominus comes non paccaret tibi vel tuo mandatario usque ad festum Sancti Michaelis primum venientem sicut dictum est hos VI milia morabetinos ego venirem apud Motempessulanum in tuo ostatico commoniti per te vel per nuntium tuum et inde nullomodo exirem nisi tua licentia donec predicti VI milia morabetini tibi vel tuis persolvantur sine tuo enganno. Et ego Bertrandus de Castelleto juro similiter. Et ego Berengarius de Barchinona juro similiter. Item si me R. comitem antequam predictum debitum tibi persolvatur mori contingerit mito tibi in pignore meam dominicaturam de Parafrugello cum omnibus expletis et pertinentiis suis et meam dominicaturam de Lagostera cum omnibus expletis et pertinentiis suis de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos: et si aliquid inde minuerit quod predictos mille morabetinos inde pleniter in unoquoque anno recuperare non posses mito tibi in pignore totas meas exitas de Gerunda tam de lezdis quam de molendinis et de aliis omnibus eximentis ex quibus recuperes in unoquoque anno quod tibi minuerit de predictis mille morabetinis. Similiter mito tibi in pignore totas meas exitas de Barchinona de quibus recuperes in unoquoque anno ad persolvendum predictum debitum mille morabetinos. Et hos duo milia morabetinos in unoquoque anno recuperes de predictis pignoribus donec inde VI milia morabetinos recuperatos sine tuo tuorumque enganno habeas: et si aliquod avere ex pairia vel aliquo alio modo mihi vel meis evenerit ut illud totum tibi vel mandatario tuo persolvatur donec totum debitum predictum tibi persolutum et paccatum sit sine inganno. Et ego Guillelmus barchinonensis episcopus convenio tibi Guillelmo Leterico quod si forte fortuitu evenerit mori jamdictum comitem antequam tuum avere habeas recuperatum faciam statim tibi et tuis habere et tenere et explectare quiete jamdicta pignora quousque inde VI milia morabetinos vel quantum tibi minuerit de predictis VI milia morabetinis recuperatos habeas sicut superius scriptum est per jamdictos terminos. Et ego Guillelmus girundensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Petrus ausonensis episcopus convenio tibi et tuis similiter. Et ego Jofredus rivipollensis abbas similiter. Et ego Poncius abbas Sancti Johannis similiter. Et ego Bernardus Marcutii similiter. Et ego Guillelmus de Escala similiter. Et ego Guillelmus Catalan similiter. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer similiter. Et ego Abraam Alfachim similiter. Et ego Saltellus judeus similiter. Ego vero Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis accipio te in Dei fide et mea ut sicut superius scriptum est tibi et tuis adtendatur et adimpleatur sine tuo tuorumque enganno. Et si in medio me mori contingerit laudo tibi et tuis ut statim accipias predicta pignora cum omnibus expletis que tunc ibi vel in antea fuerint. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millessimo CLXI in mensis februarii in obsidione Bavoii. Hujus rei testes sunt Guillelmus Sancti Felicis vicarius Carcassone Bernardus de Cortsavins Petrus Vetulus de Arzaz Girbertus de Arlenis Bernardus Morrut Airaldus Petit Johanes Tropassen Guillelmus Olrich Petrus Moret Bernardus Guillelmi Eimericus Talador Johanes Dolzet. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Guillelmus Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus subscribo. Gaufredus abbas rivipollensis +. Poncius abbas Sancti Johannis +. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Escala. Sig+num Guillelmi Catalan. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Berengarii de Barchinona. - Sig+num Guillelmi Petri scribe qui preceptum domini comitis hoc scripsit.
- Sed sciendum est quod predictus comes dedit Guillelmo Leterico X hostaticos et tenedors scilicet Arnaldus de Lers Raimundus de Villa de Murs Guillelmus de Castellovetulo Berengarius de Canneto Bernardus de Corzavins Guillelmus de Castellonovo Berengarius Bertrandi Raimundus de Molnelz Raimbaldus de Bazellis Bernardus de Molnelz. Et nos X predicti cognoscimus esse hostaticos et tenedors tibi Guillelmo Leterico et tuis ad tuam tuorumque notitiam apud Montempessulanum et inde non discedemus nisi tua dilatione donec totum predictum avere tibi et tuis persolutum sine inganno sit et in tua tuorumque potestate manebimus et ita quisque nostrum pro toto constituimus debitores et paccatores ad tuam notitiam de toto avero sicut in alia carta scriptum est in qua juravimus. - Manulevatores sunt isti de predictis hostaticis quisque in solidum pro sacramento Ermengauvus de Leucata Guillelmus de Peiteris Petrus Raimundi de Narbona Raimundus de Salas Petrus de Fenolleto Guillelmus de Castello de Rossillone Ermengauvus de Melgorio Guillelmus de Arzaz Petrus Figuerius de Biterris. Et isti sunt manulevatores de predictis X hostaticis et tenetoribus morte et mentimento et hoc juraverunt unusquisque pro toto super IIII Del evangelia. Et de predictis tenetoribus et hostaticis est manulevatrix Ermengardis vicecomitissa narbonensis de morte et mentimento et hoc plevivit per fidem suam et Guillelmus de Durbati similiter per fidem suam et Willelmus Montispessulani similiter per fidem suam et Trencavellus similiter per fidem suam. Et Petrus Veteris et Arnaldus de Cerveria firmaverunt de supradictis morabatinis quingentos per sacramentum. Et Guiraldus de Mourimon alios D morabetinos per sacramentum. Et Guillelmus de Alesto reddidit se debitorem de aliis M morabatinis.

Nota:
Parafrugello : Palafrugell.
Lagostera: Llagostera. 
exitas de Gerunda: Salidas de Gerona. Impuestos por mercancía que salía de Gerona. Eximentis.
Lezdis, lezda, leuda, leudas.
Molendinis: molinos.
(sine) inganno, enganno, engano: sin engaño. sine tuo tuorumque enganno, etc.
Girundensis, gerundensis, Gerunda, Girunda, Gerona, Girona.
Bavoii : ?
Villa de Murs, Villa de Muls, etc.
Canneto, Caneto: La fuente, font de Canet, Cannet, cerca de Palma de Mallorca, ciudad de Mallorca, aparece en otro tomo, repartiment de Mallorca, y en el libro de Bernardino Gómez Miedes sobre Jaime I el conquistador,

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXII, perg 243, 30 noviembre 1151

LXXII.

Perg. N° 243. 30 nov. 1151.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris. Qualiter ego Raimundus comes barchinonensis princeps
aragonensis et marchio ob remedium anime mee et parentum meorum dono atque concedo ecclesie de Uliano ut omnem honorem illum quem habet vel in antea Deo annuente juste et legaliter adquisitura est in Gerunda et comitatu gerundensi bisullunensi barchinonensi et in omni honore qui ad dominium nostrum pertinere videtur libere quiete et absque ulla diminutione omnium casuum qui in predicto honore evenerit habeat et possideat. Quam ecclesiam cum omnibus que nunc habet vel ex collatione fidelium vel etiam ex adquisitione eorum qui in eadem ecclesia Deo deserviunt ipso annuente jure adquisivit et adquisitura est in defensione nostra ponimus et propter Deum suscipimus ne ulla
deinceps persona res illius ecclesie ulterius audeat inquietare diminuere aut temerario ausu invadere. Actum est hoc III kalendas november anno XV regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Bernardi Guilielmi de Luciano. Sig+num Guilielmi Raimundi Dapifer. Sig+num Petri de Palacio. Sig+num Raimundi Vilemulorum. Sig+num Guilielmi de Castro-vetulo. Sig+num Poncii scribe +. Petrus presbiter hoc rogatus scripsi die annoque prefixo.
+ Ildefonsi regis aragonensis comitis barchinonensis et marchionis provincie.

rey-alfonso-ii-aragon-caballo-lanza-escudo

martes, 18 de febrero de 2020

XLIII, reg. 13, fol 265, 14 abril 1265

XLIII.
Reg. n. 13. fol. 265. 14 abril 1265.

Noverint universi quod cum nos Jacobus etcetera fecerimus venire apud Barchinonam Bonastrugum de Porta magistrum judeum de Gerunda ratione acusacionis quam prior fratrum predicatorum Barchinone frater R. de Pennaforti et frater A. de Segarra et frater Paulus ejusdem ordinis de ipso nobis fecerant qui asserebant quod in Domini nostri vituperium et tocius fidei catholice dixerat quedam verba et etiam de eisdem librum fecerat de quo transcriptum dederat episcopo Gerunde: idem Bonastrugus in nostri presentia constitutus presentibus venerabili episcopo Barchinone Berengario A. de Angularia magistro Berengario de Turri archidiacono Barchinone magistro B. de Olerda sacrista Barchinone B. Vitale Ferrer de Minorisa et Berengario de Vico jurisperitis et pluribus aliis sic respondit quod predicta verba dixerat in disputacione que fuit inter ipsum et fratrem Paulum predictum et in nostro palacio Barchinone in principio cujus disputationis fuit a nobis sibi data licencia dicendi omnia quecumque vellet in ipsa disputacione: quare ratione licentie a nobis et fratre R. de Pennaforti predicto sibi data in dicta disputacione de predictis non tenebatur in aliquo maxime cum predictum librum quem tradidit dicto episcopo Gerunde scripsisset ad preces ipsius: super quibus nos Jacobus Dei gratia rex predictus nostrum habuimus consilium cum episcopo Barchinone et aliis supradictis qualiter in facto dicti judei procedere deberemus: habito tamen consilio cum eisdem cum nobis certum sit dictam licenciam a nobis et fratre R. de Pennaforti sibi tunc temporis fore datam volebamus ipsum judeum per sententiam exulare de terra nostra per duos annos et facere comburi libros qui scripti erant de verbis supradictis: quam quidem sententiam dicti fratres predicatores admitere nullomodo voluerunt. Quapropter nos Jacobus Dei gratia rex predictus concedimus tibi dicto Bonastrugo de Porta magistro judeo quod de premissis vel aliquo premissorum in posse alicujus persone non ..... nearis tempore aliquo respondere nisi tantum in posse nostro et presentia. Datum Barchinone II idus aprilis anno Domini MCCLX quinto.

Jacobus, Jaime I de Aragón, reg. 13, fol 265, 14 abril 1265

lunes, 23 de diciembre de 2019

XLIV, perg 172, 23 febrero 1144, Gerallus Alamanni

XLIV.

Perg. n° 172. 23 feb. 1144.

Hec est convenientia quam facit Gerallus Alamanni dompno Raimundo comiti barchinonensi et
aragonensium principi. Convenit ei jamdictus Gerallus quod ab hac ora et deincebs fideliter et sinceriter et sine engan adjutor erit jamdicto comiti ad tenere et ad habere et defendet contra cunctos homines vel feminas ipsam civitatem quam dicitur Barchinona et ipsum castrum vetulum quod ibi est super unam portam civitatis quod dicitur vicecomitale et alterum castrum similiter quod est super aliam portam
civitatis quod vocatur castrum novum cum omnibus aliis edificiis que in predicta civitate sunt aut erunt et ipsum episcopatum Sancte crucis Sancteque Eulalie cum suis pertinenciis omnibus et ipsum comitatum quem dicunt Barchinonensem cum omnibus abbatiis et castris et castellis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt et cum omnibus podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt et ipsam civitatem quem dicunt Gerunda cum ipso comitatu quem dicunt Gerundensem et cum ipso episcopatu Sancte Marie cum illorum castris abbatiis terminis et
pertinenciis omnibus et ipsam civitatem quam dicunt Minorisam et ipsum comitatum quem dicunt Ausonam cum ipso episcopatu Sancti Petri cum omnibus illorum castris abbatiis et pertinentiis omnibus. Item convenit predictus Gerallus predicto comiti ut faciat directum de suis hominibus et de se ipse atque justitiam per ipsum sine engan per quantas vices jamdictus comes requisierit hoc ad eum. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti ut optime teneat et atendat ad eum et ipsius filios per mortem jamdicti comitis ipsam fidelitatem et sacramentum sicut est scriptum in ipso sacramentali quod predictus
Gerallus jurat ad eum. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti ut adjutor sit ad tenere et ad habere et defendere et guerrejare ipsas parias de Ispania et ipsos castra aut castella alodia aut fevos terras et honores que prescriptus comes hodie habet et adhuc adquisiturus est Deo dante. Item convenit predictus Gerallus jamdicto comiti quod non decipiat cum de ipso castro de Montagud neque de Montclar neque de Vila de Maier neque de Pontils neque de Sancta Perpetua quandiu ea habuerit cum omnibus eorum pertinentiis set potestativum cum faciet de predictis castris per quantas vices requisierit illa ad eum per se aut per suos missos vel missum et istam fidelitatem et potestatem de predictis castris similiter adtendat ad filios predicti comitis post ipsius mortem sicut est scriptum in ipso sacramentali quod jurat ad eum. Si vero predictus Gerallus non tenuerit et non atenderit predicto comiti jamdictam convenientiam et prescriptum sacramentum vel fidelitatem et ipse Gerallus vel sui fecerint aliquod malum predicto comiti vel suis hominibus predictus Gerallus redirigat illud malum qualecumque fuerit jamdicto comiti et suis infra primos LX dies postquam inde comonitus fuerit ab ipso comite vel suo misso vel missis propter jamdictam convenientiam vel sacramentum: et si predictus comes voluerit accipere ipsam emendam a Gerallo vel suis accipiat eam si vero noluerit perdonet eam Gerallo vel suis secundum mercedem suam. Et hanc convenientiam faciat et atendat predictus Gerallus ipsi filio predicti comitis similiter vel heredi qui testamento scriptis vel verbis mandato vel jure successionis per mortem predicti comitis habuerit Barchinonam et hoc totum quod suprascriptum est faciat et atendat predictus Gerallus ad jamdictum comitem sine engan.
Acta convenientia VII kalendas marcii anno VIII regni Leovici regis junioris. - Sig+num Geralli Alamagni qui hanc convenientiam facio laudo et propria manu confirmo. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi Castrivetuli. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Guillelmi de Aquilone. Sig+num Raimundi Petri de Baneres. Sig+num Guillelmi Berengarii. Sig+num Guillelmi de Camarasa.
- Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit.

sábado, 23 de mayo de 2020

XLIX. Reg. 15. fol. 56 y reg. 17. fol. 84. 21 junio 1237, Figeres, Figeriis

XLIX. Reg. 15. fol. 56 y reg. 17. fol. 84. 21 junio 1237

Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Majorice Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani volentes populationem et villam construere et edificare in loco qui dicitur parrochia de Figeres et quod omnes qui ibi populabunt seu habitabunt hujusmodi libertatibus et bonis consuetudinibus infrascriptis debeant congaudere: idcirco per nos et successores nostros damus et concedimus vobis Raimundo Berengarii Raimundo Torti Johanni Mir Guillelmo Ranaldi Bernardo Laurentii Arnaldo Malerii Bernardo Renardi Petro Juliani Petro de Ortis Guillelmo Corcoy Petro Jacobi a. Letonis Perpiniano Davin Petro Ramonelli Guillelmo Aynsa Guillelmo Suynearii Bernardo Cherig Raymundo Maçot Castilioni de Salellis Guillelmo Rotbaldi Johanni Caliu Bernardo Anclet et Guillelmo Servienti et universis aliis dicte parrochie de Figeriis et quibuslibet aliis qui in dicta populatione sive villa habitabunt et populabunt et vestris ac eorum successoribus universis franquitates et consuetudines que sequntur.
- In primis statuimus quod vocetur dicta villa Villa Regalis et habeat terminos unius millierii in circuitu ipsius ville et quod in dicta villa vel dictis terminis suis curia Bisulduni nec aliqua alia curia non intret pro aliqua querimonia vel aliquo alio maleficio sed quod ibi sit bajulus noster vel vicarius qui audiat et distringat ipsas querimonias et justicias.
- Item concedimus vobis quod non teneamini facere nec faciatis unquam nobis nec nostris boaticum terragium erbagium cuguciam intestiam nec exorquiam nec aliquid ratione predictorum nec questiam nobis vel nostris dare immo ab ipsis omnibus sitis semper vos et successores vestri franchi et liberi penitus ac immunes.
- Item concedimus et indulgemus vobis quod de aliquibus mercaturis vestris nobis non detis nec teneamini dare lezdam sed sitis inde franchi sicut homines Bisulduni.
- Item concedimus vobis quod habeatis in dicta villa macellum prout est in Gerunda quod quidem sit de dominio nostro tantum.
- Item concedimus vobis quod illi a quibus hereditates vel possessiones ad censum tenetis vel tenebunt illi qui in dicta villa populabunt non possint a vobis petere nisi tantum censum quod eis facere debetis pro honoribus seu possessionibus quos vel quas pro eis tenetis ad censum nec vos compellere alia ratione.
- Item statuimus quod nullus miles vel aliquis alius extraneus vel privatus audeat mittere neque mittat equos mulos vel aliquas alias bestias in campis trillis ortis vel locis aliis in quibus blada sint et quod in dicta villa non sit desuetum de vino sed quilibet possit undecumque voluerit aportare et vendere vinum.
- Item statuimus quod furnus vel furni qui in dicta villa erunt sint nostri et non teneamini dare de pane quem ibi coquetis nisi de viginti et quatuor panibus unum panem.
- Item concedimus vobis quod de aquis terminorum dicte ville possitis accipere ad vestram voluntatem ad rigandum blada et vineas et ortos vestros ita quod illi qui habebunt necesse dictam aquam teneant ipsam quisque ipsorum per unam diem et sic secundum numerum competenter.
- Item quod de cepis porris caulibus et quibuslibet aliis erbis sive ortaliza detis lezdam nobis sicut Gerunde datur et non aliter.
- Item indulgemus vobis quod aliquis qui in dicta villa populabit qui sit ecclesie militis vel hominis ville et in dicta villa permaneat non teneatur se redimere a domino cujus erit sed quod incontinenti sit noster.
- Item concedimus vobis et statuimus quod in dicta villa sit mercatum in die lune in unaquaque septimana et sit ibidem fira semel in unoquoque anno que incipiatur in prima die dominica mensis septembris et duret per octo dies ad quam firam omnes qui ad eam venire voluerint et venerint sint salvi et securi et sub guidatico nostro in veniendo ad eam et stando ac redeundo ad domos suas nisi fuerint banditi seu preconizati vel homicide aut raptores sive latrones.
- Item concedimus vobis quod si aliquis extraneus a dicta villa percuteret aliquem de dicta villa quod bajulus seu vicarius aut aliquis alius non possit ipsum ibi guidare nec assecurare intus villam ipsam sine licencia ipsius qui vilipensus fuerit vel percussus: quod si fieret et ille qui esset percussus vel vilipensus aut amici ejus seu homines dicte ville per se de eo acciperent idoneam ultionem quod non teneatur inde curie sive nobis nec illi a quo ipsam acciperent ulcionem.
- Item concedimus vobis quod omnes habitatores dicte ville teneantur per sacramentum et sub certa pena bajulo curie nostre dicte ville quod si aliquis vel aliqui ejusdem ville esset ab aliquo extraneo vilipensus sive percussus et hoc ostenderet bajulo vel curie dicte ville quod ipse bajulus vel curia teneatur facere preconizari consilium et quod omnes homines teneantur se congregare in loco in quo ipse bajulus vel curia erit et quod ipse bajulus seu curia vel vicarius et omnes homines dicte ville teneantur sequi signariam si consilium est ipsorum et curie nostre et quod de aliquo malo quod dicto extraneo facient non teneantur.
- Item statuimus quod si aliquis vel aliqui extranei tenerent in reguardo aliquem vel aliquos habitatores dicte ville et ipse habitator dicte ville assecuraverit jus facere ipsi extraneo in posse bajuli vel vicarii dicte ville et ille extraneus noluerit hoc recipere quod dictus bajulus seu vicarius et homines ipsius ville teneant ipsum similiter in reguardo et vicarius seu bajulus ipsius ville capiat ipsum si poterit et teneat captum donec assecuraverit quod non faciat malum hominibus dicte ville.
- Item concedimus vobis quod si ab aliquo habitatore dicte ville querimonia facta fuerit racione debiti vel comande aut cujuslibet rei mobilis de qua tercium solvi deberet et ille de quo querimonia fiet cum querelante composuerit vel solverit rem petitam suo querelanti infra X dies post querimoniam curie factam ille reus non teneatur domino aliquid racione tercii dare inde.
- Item volumus et statuimus quod nullus se possit tueri privilegiis nostris regalibus licet in dicta villa permaneat nec homines ejusdem ville eum juvare teneantur donec juraverit fidelitatem nobis et nostris et quod aliquis licet fidelitatem nobis juraverit ut est dictum non habeatur pro vicino dicte ville nec deffendatur privilegiis nostris donec domum habeat in dicta villa et ibi suam faciat continue mansionem. - Concedimus etiam vobis et statuimus quod quicumque fuerit bajulus vel curia dicte ville pro nobis teneatur jurare cum de ipsa se emparaverit bajulia vel nos seu nostri eum ibi ponemus servare ibi justitiam et privilegium nostrum presens et omnia hic contenta.
- Insuper etiam promitimus vobis quod in dicta villa faciemus forciam sive castrum aut staticum ad opus nostri et quod nos vel successores nostri vos vel successores vestros aut dictam villam vel terminos ejus comiti Empuriarum nec vicecomiti Rocabertini presentibus vel futuris nec alicui alii richo-homini vel militi comitatus vel vicecomitatus predictorum non dabimus seu alienabimus in excambium vel alio quoquo modo nec eisdem in redditibus seu juribus nostris dicte ville aliquid dabimus seu assignavimus sed vos et vestros successores seu dictam villam cum terminis suis omnibus et redditibus ac juribus nostris ejusdem ville retinebimus ad opus nostri perpetuo nos et nostri etiam successores: promitentes etiam vobis quod predicta omnia observabimus nos et nostri vobis et vestris ut superius continetur et contra ipsa vel eorum aliquid non veniemus nec aliquem faciemus vel permitemus contravenire aliqua ratione: mandantes firmiter vicariis bajulis curiis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predicta omnia firma habeant et observent ac faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione.
Data Cesarauguste XI° kalendas julii anno Domini millessimo CC° L septimo.


sábado, 19 de noviembre de 2022

ÍNDICE (tomos 27 y 28)

ÍNDICE (tomos 27 y 28 de la colección)

(Las páginas son las del pdf, no coinciden con este formato)

                                                                                            Pág.

TOMO PRIMERO.

PRÓLOGO 1

BIOGRAFÍA. 1

Documentos a que se hace referencia en la biografía                  31

Notas autógrafas a que se hace referencia en la biografía            81

HISTORIA                                                                               119

De exequiis sepultura et infirmitate Regis Joannis secundi.
Liber foeliciter incipit.

Mandato del rey Don Fernando.                                                  137

Rubrica de tots los capitols del present libre.                                288

Açi son scrites per via de memorial totes les coses necessaries a les exequies de la sepultura del Illustrissimo senyor don Joan de gloriosa memoria rey de Arago de Navarra de Sicilia etc.

Per lo capellardent. 299

De les banderes per arrossegar.

Dels scuts pera correr.

De les cotes darmes. 300

Dels scuts per anar a peu derrera lo cors.

Del home a cavall anant derrera lo cors e portant scut e standart al coll e I elm en lo cap 301

De les brandoneres per portar los siris a la sepultura.

De les persones qui deuen esser convidades per fer luminaria.

Dels homens qui iran debaix la litera portants aquella. 302

Dels scuts de diverses armes Reals e altres per cosir al pali qui ira sobre lo cors.

De la scala o litera per portar lo cors a la sepultura.

De les candeles e diners per la oferta. 303

Dels scuts o senyals per los siris.

De la almoyna faedora lo dia de la sepultura.

De les moltes misses quis diran lo dia de la sepultura.

Dels bastaxos portants les brandoneres. 304

Del rompre dels Reals segells.

Quant va lo cors Real a la sepultura.

Dels VIII cavallers qui han correr les armes del senyor Rey. 305

Dels tres herauts anants denant los dits VIII cavallers. 306

Dels munteros.

Dels quatre homens a peu portants quattre scuts.

De la gent qui seguira lo cors a la sepultura. 307

Los prelats e persones a qui deu esser notificat fassen luminaria si fer ne volran per acompanyar lo cors del senyor Rey a la sepultura son los seguents. 308

Los VIII cavallers ordenats pera correr les armes Reals son los seguents. 309

Per aportar a cavall lo standar o tallamar e lescut e elmet derrera lo cors del senyor Rey. 310

DE INFIRMITATE DOMINI REGIS JOANNIS ET EIUS OBITU APUD EPISCOPALEM PALACIUM URBIS BARCINONAE. 311

Haec quae sequntur de transitu vitae Regis Joannis ad vitam aeternam ego Petrus Michael Carbonellus habui ab honorabili et circunspecto viro domino Gabriele Miro in artibus et medicina Magistro qui summarie que in his sciebat mihi retulit quorum verba haec sunt stylo infimo et raptine exarata. 313

Apéndice al libro de las exequias.

Capítulo copiado del “Libre de algunes coses assenyalades succehides en Barcelona y altres parts. Pere Joan Comes." A. M.

Libre 2. cap. 24. De la malaltia del senyor Rey En Joan y de la sua mort y de la honrrada sepultura que li fonch feta. 321

Relato a igual objeto que el capítulo anterior, copiado del Archivo de la antigua Diputación de los tres estamentos de Cataluña, fol. 74 v. del dietario del trienio de 1476 a 79. 332

AD GABRIELEM VILELL PRESBYTERUM DE VITA ET MIRACULIS DIVI SEVERI BARCINONENSIS ANTISTITIS EPISTOLA ET ETIAM DE EIUS CORPORIS TRANSLATIONE. 335

Hymnus ad Sanctum Severum.

Ad beatum Severum Barcinonensem Episcopum dignissimum hanc facio orationem ego quidem Archivarius memoratus. 349

Ad Gabrielem Vilell presbyterum alia epistola de vita Sancti Severi. 351

Confirmación de privilegios al monasterio de San Cucufate del Vallés, por la donación del cuerpo de S. Severo. 355

SUPER FACTO EXPULSIONIS HERETICORUM JUDEORUMQUE AB OMNIBUS TERRIS REGIS CASTELLAE ARAGONUM LEGIONIS SICILIAE GRANATAE ET ÇETERA AC SUPER DEDITIONE REGNI GRANATAE ATQUE PACE FIRMATA INTER IPSUM REGEM NOSTRUM ET REGEM FRANCORUM NEC NON RECUPERATIONE COMITATUUM RUSCINONIS ET CERRITANIAE ETIAMQUE ALIIS PRO PACE SERVANDA MEMORATA DIGNIS PLERAQUE ALIA HIC DESCRIBUNTUR. 369

Epigramas a Miguel Pérez Almazán. 374

Liber descriptionis reconciliacionisque purgationis et condemnationis hereticorum alias de gestis hereticorum. 377

Regia licentia inquirendi adversus hereticos concesa fratri Bernardo de Podio ordinis fratrum minorum in sacra pagina magistro pravitatis hereticae Inquisitori apud provintiam Provintiae (Provenza) a qua heretici fugiendo recedentes Cataloniam petiebant. 378

Advertencia final. 395

TOMO SEGUNDO.

Fórmula del juramento prestado por los Diputados y Concelleres de Barcelona al inquisidor. 5

Pensio assignata Inquisitori hereticae pravitatis. 7

Id. id. 8

Dies processionis. 9

Secunda processio in urbe Barcinone. 20

Secuntur homines reconsiliati gremio Sanctae Matris Ecclesiae quia confessi fuerant post gratiam. 21

Sequuntur feminae reconsiliate gremio Sancte matris Ecclesiae qui confessae fuerant post gratiam. 22

Sententia adversus hereticos in fuga arreptos Christi imaginem verberantes ac vituperantes. 27

Alia publicatio adversus hereticos. 29

Nomina illorum et illarum pro quibus statuae factae et combustae fuere. 30

Publicatio quatuor personarum in heretica pravitate depraehensarum facta in Ecclesia Barcinonensi. 32

Alia publicatio octo personarum. 34

Processio intra tempus Gratiae in civitate Tarraconae. 35

Forma abjurationis. 37

Reconsiliati et carceri perpetuo condemnati apud urbem Tarraconam. 39

Combusti condemnati et Brachio seu Curiae Saeculari traditi in statuis. 41

Personae condemnatae et earum statuae combustae.. 49

Ordo expoliationis supravestium ut vulgo loquamur garnachiarum. 50

Condemnati et Curiae seu Brachio saeculari traditi in statuis in Gerunda. 52

Capti adducti ad locum destinatum vulgo nuncupatum Canyet ubi fuerunt combusti. 53

Condemnati et brachio seculari traditi in statuis. 54

Neophyti fugitivi urbis Barcinonae. 61

Personae reconsiliatae. 63

Alia publicatio personarum deprehensarum et carceri perpetuo condemnatarum. 65

Reconciliati et carceribus perpetuis condemnati. 66

Translat de la sentencia donada per los reverents pares inquisidors de heretica pravedat de la ciutat de Avila del Regne de Castella contra un nomenat Benet Garcia queis cardador heretich e condempnat del loch de la Guardia en lany Mil CCCCXXXXXI trames per lo reverent pare lo senyor prior de la Sancta Creu inquisidor general de la heretica pravitat als reverents pares inquisidors de la ciutat de Barcelona. 68

Pragmatica domini Regis Alfonsi secundi (Alfonso III de Aragón, Alfonso II como conde de Barcelona) quod omnes officiales domini Regis tam Aragonum Valentiae Maioricarum et Cataloniae teneantur ad eius requisitionem obedire Inquisitori hereticae pravitatis quicumque fuerit ordinis praedicatorum in capiendis hereticis et etiam eis incarcerandis et alias adversus eos procedendo pro favori fidei catholicae. Dada Barcinonae VIII calendas julii anno Domini MCCLXXXVI. 75

Condemnati et eorum bona fisco et camerae Regiae confiscata. 78

Memoria processum.

Apud civitatem Gerundam. 82

Apud villam seu oppidum Perpiniani. 83

Mortui pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam. 84

Omnes civitatis Gerundae.

Omnes oppide sive villae Castilionis Emporiarum.

Absentes pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam. 85

Reconsiliati et carceribus perpetuis condemnati apud urbem Barcinonam. 86

Sententia. 88

Abjuratio. 113

Interrogationes reconsiliandis faciendae de articulis fidei et primo de articulis divinitatis. 115

Sequuntur articuli humanitatis Christi. 116

De Sacramentis. 117

Absolución y capítulo final de sentencia. 118

Sententia canonicae purgationis Angelinae uxoris Joannis Vilella mercatoris. 123

Cédula presentada por el procurador de la rea, y otros procedimientos. 125

Abjuración de Angelina. 130

Sentencia. 133

De servis et captivis manumissis et franchis propter crimina hereticalia suorum dominorum et sunt sequentes. 136

Nomina reconciliatorum et condemnatorum diocesis Urgellensis. 137

Fugitius de Balaguer. 139

Defuncts de Balaguer.

Condenados y reconciliados. 140

Id. y entregados al brazo seglar. 141

Id. a cárcel perpetua. 143

Id. y absueltos. 144

Id. a cárcel perpetua.

Id. a ser quemados, reconciliados en estatua, difuntos etc. 146

Absueltos, condenados o reconciliados en estatua etc. 147

Muertos y ausentes fugitivos condenados en Tarragona. 148

Reconciliados y absueltos en idem. 149

Condenados en estatua y entregados a la Curia seglar en idem. 150

Entregados idem en idem. 151

Siguen otras varias condenas en Tarragona y Barcelona, en diversas fechas. 152

Condena de muertos, exhumación y quema de sus cadáveres en Gerona. 157

Condenados a cárcel y reconciliados en Barcelona. 158

De la sinagoga en Valencia feta per mals christians alias heretges de styrpe judeorum. 159

Capitulo de una lettra del fiscal de la Inquisition de Valentia fecha al fiscal de la Inquisition de Barcelona sobrel caso que se fallo en casa de Miquel Viver converso de Valencia viernes en la noche a XX de marzo anno de 1500. 160

Condenados, reconciliados, degradados, entregados al brazo seglar y quemados, destinados a galeras etc. en diversas fechas en Barcelona. 164

Sententia contra Jacobum de Casafranca locumtenentem Regii Thesaurarii. 170

Sententia contra mossen Dalmau de Tolosa prevere canonge e preborda de la Seu de Leyda natural del archabisbat de Tarragona. 187

Sententia contra Na Blanquina muller de Jacme de Casafranca heretge condemnat e quondam Lochtinent de thesorer per lo Rey nostre Senyor. 201

Sententia contra micer Francesch Franch doctor en cascun dret Regent la Cancellaria del Rey nostre Senyor detengut en los carcers de la Sancta Inquisitio en lo palau mayor Real de la ciutat de Barcelona. 214

Sententia donada per lo reverendissimo Senyor don Francesch Pays de Sotomajor e frare Guillem Caselles del orde de preicadors maestre en sacra theologia inquisidors ut sequitur contra mossen Urbano de natio italica dexeble de un heretge quis diu Barba Jacobo qui va vestit de sachs com lo dit Urbano mateix va vestit. 221


APÉNDICE.

PETRI MICHAELIS CARBONELLI BARCINONIS PUBLICI NOTARII DE VIRIS ILLUSTRIBUS CATALANIS SUAE TEMPESTATIS LIBELLUS INCIPIT FOELICITER. 237

Lucianus Colominius.

Joannes Lubetus Barçinonensis. 238

Joannes Margaritus Hierundensis Episcopus qui obiit cardinalis. 239

Ferrandus Valentinus.

Jacobus Paulus jurisconsultus. 240

Joannes Raimundus Ferrarius. 241

Gabriel Clepesius Balearis.

Ferrarius Berardus Balearis.

Jacobus Gartias regius Archivarius qui fuit praecesor meus Petri scilicet Michaelis Carbonelli in officio Regii Archivi Barcinonensis. 242

Hieronymus Paulus. 243

Bartholomeus Gerbius.

Benia (Bonia) Valentinus.

Philipus Mealia. 244

Jacobus Ripullus. 245

Gabriel Canyelles. 247

Correspondencia con Juan Villar sobre genealogías y otros puntos históricos. 248

POESÍA. 257

DANÇA DE LA MORT E DE AQUELLES PERSONES QUI MAL LLUR GRAT AB AQUELLA BALLEN E DANÇEN. 267

Epigramma de felicitate et infelicitate hominis. 296

PETRI MICHAELIS CARBONELLI SCRIBAE ET ARCHIVARII REGII CARMINA IN TETRAE MORTIS ORRENDAM COREAM DIEBUS FESTIS JESU CHRISTI MAXIMI NATALICIIS ANNI SALUTIS MCCCCXCVIII DUM VULGUS INCERTUM LUDIS TAXILARIIS VACARET COMPOSITA FOELICITER INCIPIUNT. 297

COBLE COMPOSTA PER PERE MIQUEL CARBONELL ARCHIVER DEL REY NOSTRE SENYOR CONTRA LOS NEGLIGENTS SCRIVANS LEXANTS SPAYS BLANCHS NO CONTINUANT HI LES CONCLUSIONS. 318

COBLES AB TORNADA FETES PER PERE MIQUEL CARBONELL ARCHIVER DEL SENYOR REY E NOTARI PUBLICH DE BARCELONA CONTRA AQUELLS QUI INICAMENT E PER ENVEGE O CUPIDITAT HAN PROCURAT SIA FETA EN LES CORTS DE MONTSO CONTRA LO ARCHIVER REAL DE BARCELONA LA CONSTITUCIO SUPER FACTO REGESTORUM IMMITTENDORUM IN REGIUM ARCHIVUM BARCINONENSEM. 319

Cobles ab tornada contra aquells qui inicament e ab enveia han instat e procurat contra lo archiver fer dita constitucio en lany Mil DX.

Constitución a que se hace referencia en los versos anteriores.

Notas de Carbonell relativas a la misma constitución.

Cobles fetes per Pere Miquel Carbonell archiver del senyor Rey en lahor e defensio de una dama qui exia del bany segons es pintada en un drap de pinzell ab un galant qui la te abrazada e ab altre que sona orgens (orguens) e altres scolten acompanyats de una altra dona e ab un gat que sona un lehut (lahut, laúd) davant la taula ques dinaven e ara es retaula guarnit o comprat en lany mil D e quattre de la nativitat de nostre Senyor. E en loch de jugar lo dit Carbonell a gloria de nostre Senyor Deu e de la Sacratissima Verge Maria mare sua ses dispost compondre aquelles ço es en les festes de Nadal del any de la Nativitat de nostre Senyor (mil) cinccents e cinch. 329

gato tocando laúd, renacimiento, renacentista

Aquesta es la primera obra que yo Pere Miquel Carbonell notari publich de Barcelona he feta ans que fos notari ço es en lo quart digmenge de Coresma que comptavem XXX de març del any Mil CCCCLIIII per honor de una joya de Sancta Maria Magdalena que lo discret mossen Montserrat Torres prevere posa dins la esglesia de Sant Just de la dita ciutat. 333

Divae Marie Magdalenae orationem tum latino tum vulgari sermone rythmisque confectum Petrus Michael Carbonellus Barcinonensis edidit canicula regnante anno Christi MCCCCLXXIIII. 339

CORRESPONDENCIA LITERARIA. 345

Correspondencia con Francisco Cassagia. 349

Epistola in laudem Petri Michaelis Carbonelli tabellionis ab egregio viro Francisco Cassagia pontificii juris interprete edita et directa probissimo ac scientissimo Hieronimo (pone Hieromino) Paulo jurisconsulto Barcinone apud urbem nuper degenti quia Romam iter fecere ex nostra urbe Barcinona.

Franciscus Casassaia ad P. M. Carbonellum. 349

Correspondencia con Juan Villar.

Exemplum litterarum aeditarum exercitationis honestate et oblactamenti gratia super nonnullis antiquorum gravitatibus editarum ab Joanne Villario jureconsulto et Petro Michaele Carbonello tabellione. 351

Correspondencia con Guillermo Fuster.

Epigramma huiusmodi venerabilis et honestissimus frater Guillelmus Fustarius conventualis monasterii Sancti Hieronymi Vallis de Ebron Barcinonensis diocesis personuit et ipsum ad me Petrum Michaelem Carbonellum notarium quem librum de dictis et factis Regis Alfonsi cum aliis operibus sibi accomodato dederam intra tempus pactum et promissum una cum dicto libro mittere curavit. 359

Littere quibus respondetur predictis et librum restitutum iterum in commendam mitto et epigramma in quo nomen et cognomen meum contineatur fieri postulo aliaque resonantes. 360

Epigramma... amico summo viroque doctissimo Petro Michaeli Carbonell tabellioni. 363

Epigramma... clarissimo viro ac devotionis eximiae fratri Guilielmo Fusterio ordinis Sancti Hieronymi Vallis Ebronis in agro Barcinonensi. 364

Ad devotionis eximie virum religiosum fratrem G. Fusterium apud Ebronium Caenobium. 365

Correspondencia con Gerónimo Pau.

Epistola quibus elementis Barcinona scribi debet solicite inquirens. 367

Epistola quibus elementis Barcinona scribatur prudenter respondens.
Hieronimus Paulus P. Michaeli Carbonello. 369

De fide marmorum quibus elementis Barcino et Tarraco scribi debeant epistola accuratius respondet Carbonellus. 374

Huiusmodi epistolam Petrus ipse Michael Carbonellus Barcinonius tabellio lucubratione una edidi adeo quod morem gererem voluntati amicissimi contribulisque mei Hieronymi Pauli jure consulti Barcinonensis qui me suis litteris monuit ut fingerem epistolam a se editam (ut infra post hanc a me edita et mihi directa) subscriptum Theseum ad me dedisse. Cuius rei causam is Theseus impresentia ignorat. 376

Epistole Hieronymi Pauli in premissis Thesei litteris enarrate tenor talis est quam is Hieronymo edidit per hec verba. 378

FIN DEL TOMO VIGÉSIMO OCTAVO DE LA COLECCIÓN, SEGUNDO DE LOS OPÚSCULOS INÉDITOS DEL CRONISTA CATALÁN PEDRO MIQUEL CARBONELL.

//


TOMOS PUBLICADOS
(28 en total, editados por Ramón Guimerá Lorente ; no encontré en su día ni edité los tomos 20, 21, 22, 23)

EN PRENSA.

Proceso contra Jaime III, último rey de Mallorca.

CORRESPONDENCIA CON GERÓNIMO PAU.

CORRESPONDENCIA CON GERÓNIMO PAU. (Pedro Miguel Carbonell)

Fol. 276.

Epistola quibus elementis Barcinona scribi debet solicite inquirens.

Petrus Michael Carbonellus tabellio Barcinonensis Hieronymo Paulo Caesarei iuris profesori contribulo suo P. S. D. Nequeo satis atque satis mirari vir egregie de barbarie quorundam concivium Barcinonensium qui absque ratione aliqua et fundamento peritorum verba plurima non modo inepte scribere et pronuntiare non erubescunt immo si quos emendate scribentes vident ac ab eorum imperitia alienos audent stolidi eos obiurgare ac illorum doctrinam velut haereticam detestari nec tantum profecto doleo quod iniuria docti reprehendantur quam quod ipsi ignorantiam appetentes rudes indoctique persistant. Accidit nuper ex collegio nostro versipellem quempiam (quoniam vidisset me urbis nostrae nomen per C. exile scripsisse) chachinno pene crepuisse. Aiebat enim homo illitteratus usum in ea dictione scribenda servandum esse asserens a septingentis annis citra sic scriptam in publicis instrumentis comperiri sed quare ea tempora semibarbara fuisse sciebam nihili eius fundamentum existimavi sed querens si ante divi Constantini tempora hoc urbis nostre nomen per C. aspiratum apud quenquam auctorum adinvenisset et quoniam in se nescire diceret et si sciret se non curare iratus inscitiae hominis eum reliqui. Nunc te vehementer oro ad me escribas quomodo id urbis nostrae nomen scribendum esse sentias et an aspirari in eo nomine C. littera debeat necne. Vale et me tui observatissimum ama. Barcinonae calendis februariis anno salutis MCCCCLXXV.

Insiguiendo el plan que nos habíamos propuesto de dar a conocer en esta obra solamente la parte inédita de los trabajos debidos a la pluma del infatigable archivero, debiéramos omitir en este punto la importante contestación dada a la carta que antecede por el primo de Carbonell, el reputado jurisconsulto y literato Gerónimo Pau, por haberla dado a luz en su Marca Hispánica, como dato para corroborar la etimología de Barcelona, el sabio Pedro de Marca arzobispo de París, quien al citar el nombre del expresado etimologista, cuya opinión es de tanto peso para Carbonell, lo acompaña con honrosos calificativos, que son la mejor prueba de la importancia que mereciera en el mundo literario: Hieronimus Paulus vir gravis et eruditus (pone erudi-ditus); pero como Carbonell era pródigo en sacar copias de sus escritos, y hayamos observado alguna diferencia entre la reproducida por Marca, que ignoramos de donde la tomaría, y la que existe autógrafa en el códice de Gerona, tratándose precisamente en la misma carta de etimologías y desinencias o terminaciones, para lo que se requiere no omitir ni una sola letra, hemos creído indispensable publicarla aquí, tal como se encuentra en el referido códice, ya porque bajo este punto de vista puede considerarse como original inédito, ya por no interrumpir esta parte de correspondencia, acaso la más interesante de cuantas componen esta sección especial, que consideramos no menos como otro de los interesantes trabajos de Carbonell.

Fol. 276 v.

Epistola quibus elementis Barcinona scribatur prudenter respondens.

Hieronimus Paulus P. Michaeli Carbonello S.

Non mediocriter mea sententia errare videntur mi Carbonelle jureque reprehendendi sunt immo nec inter cives habendi qui nomina urbium in quibus nati alitique sunt scire haud impudenter negligunt. Quis enim non eum merito vituperet qui patris sui aut genitricis verum nomen ignoretur. Cum igitur patriam nostram nobis parentem esse sciamus et multa nos ei debere veterum scriptis manifestum sit turpissimum esse arbitror nomen parentis nostrae hoc est urbis in qua quotidie versamur pudentius ignorare. Et cum id scire omnibus profecto expediat omnesque contingat litteratis tamen viris id non ignorare per necessarium est tibique praecipue cum tabellio sis publicus et dietim nomen urbis istius te in instrumentis apponere contingat die de more adiectis et anno. Hac fortasssis ipse occasione adductus tuis litteris petitis et obsecratis admodum ad te scribam quo nomine urbem istam a majoribus appellatam esse comperiam et an in ea dictione aspirari C littera debeat. Ad responsionem ergo veniens et primo (ut mihi videtur) absoluto postremum etiam (quod petis) notissimum fiet cum altero dubium ex altero (ni fallor) pendeat. Sed potius mihi quedam praenotanda videntur quo liquidius ordinatiusque ad solutionem petitionis descensus fiat. Propria igitur nomina animalium locorumve quae neque Graecam neque Latinam derivationem aut analogiam habent a nostris grammaticis eo modo nobis scribenda esse traduntur quo apud priscos approbatosque auctores sive Graecos sive Latinos diligentius scripta invenerimus et id non sine ratione cum in barbaris dictionibus nec analogiam facilem cognoscamus neque etiam derivationem aut etymologiam. Auctoritati ergo antiquorum necessario standum est qui cum proximiores fuerint aetati qua nomina ipsa barbara initium habuerunt praesumitur juxta eorum pronuntiationem litteris mutatis in Graecum aut Latinum vertisse quandoque eas nostro more flectentes quandoque litteris tantum mutatis eas inflexas more barbaro reliquiisse ut credendum sit antiquissimos ipsos Graecorum veteres ubi videbant a barbaris nomen aliquot aspirate proferri id in Graecam vertentes litteraturam eo loco quo et barbari aspirari solitos esse. Testis est horum et Calagurritanus noster et prisci Latinorum grammatici referentes saepius nostre aetatis orthographiae autore Tortellio. Cum ergo nomen istud nostrae urbis constet barbarum esse et non Graecum et ejusdem pene nominis legamus in Aphrica fuisse urbem quam jam Barcinonium caput appellant et Hastrubali etiam a quo forte urbs ista condita fuit Barcino cognomen fuisse Livius scripserit. Querendum nunc ergo est quo nomine ab Graecorum et Latinorum majoribus haec barbara urbs fuerit appellata ut eo etiam (per ea quae supra memoravimus) a nobis appelletur. Sed prius ordo exigit his respondere qui audacius praedicant anilibus imbuti fabulis nomen istius urbis Latinum esse et ab Hercule cum Gerionem peteret conditam fuisse affirmant ab eo a nona ut aiunt barca cum ad ea litora sorte appulisset Barcinonam appellatam extitisse. Quae omnia longe a veritate aliena esse arbitror cum nusquam haec legantur et tamen ejus Ducis introitus in Hispaniam urbesque ab eo conditae ab Diodoro Siculo et Pompeio Trogo diffusius scribantur. Nulla tamen apud eos hujus oppidi mentio habetur. Nec verissimile praeterea est Herculem ipsum Graecum patrii forsitan sermonis oblitum nomine barbaro et Latino urbem in Hispania appellavisse. Barca enim non Latinum esse sed Afrum nemo ambigit pro eo dictum quod Latini musculos aut actuarias naves appellant. Nona fateor Latinum esse. Et ideo minime credendum est Graecum Ducem hujusmodi nomen urbi indidisse liciter et aliter contra hanc fabulam sequentes argui possit quod scilicet Barcino et Barcilon non Barcinona ut jam videbimus ab antiquis scriptum inveniamus. Superest hac insana opinione repulsa enarrare antiquos omnes auctores qui aut historias aut cosmographiam scripserint qua appellatione hanc urbem de qua quaerimus nuncuparunt. Primus omnium ut ipse comperio Pomponius Mela qui Augusti temporibus scripsit hujus urbis in secundo de cosmographia libro meminit sub his verbis Inde inquit ad Tarraconem parva sunt oppida Blande Luro Betulo Barcino et rursus Rubricatum in Barcinonis littore. Plinius postea Veronensis in quarto naturalis historiae Hispaniarum oras discurrens sequentia scribit In ora autem colonia Barcino cognomino Faventia. In quibusdam autem antiquis Plinii codicibus Barcine invenitur et non Barcino. Et Paulus iurisconsultus Barcinonenses inquit juris Italici sunt et paulo post idem jus et Valentini. Et Dionysius Alexandrinus de Balearibus insulis loquens in haec fere verba cecinit. Altera que major est Tarraconam civitatem versus habet. Altera vero quae minor Barcilonam contra potissimum septentrionem versa. Claudius etiam Ptolomeus Graeco sermone scribens sequentia edidit Rubricati fluvii (Llobregat) hostia deinde *(palabra en griego; página 372) Occurrunt et recentiorum auctoritates. Antoninus Pius in Itinerariis Hierunda (Ierunda, Gerunda, Gerona) Barcinonae M. P. LXVI. Et alio loco Praetorio Barcinonae M. P. XV. Divus etiam Hieronymus in libello quem de illustribus viris edidit Patianus inquit in Pyrinei jugis Barcilone Episcopus. Et Paulus Orosius de Atphaulfo (Ataúlfo o Adolfo, rey godo) Gotorum Rege loquens ait Apud Barcilonam a suis interfectus est. Et Ilarius Papa hujus nominis primus ad Scanium Tarraconensem Archiepiscopum scribens ut in regestis Pontificum legitur meminit dicens Remoto ab Ecclesia Barcinonensi et ad suam remisso Ireneo Episcopo sedatis per sacerdotalem modestiam voluptatibus quae per ignorantiam ecclesiarum legum desyderant quod non licet obtinere talis protinus de clero proprio Barcinonensibus ordinetur Episcopus qualem te praecipue frater Ascani oporteat eligere. Ausonius etiam poeta ad Paulinum filium scribens ita locutus est Quanto me affecit beneficio non delata quidem sed suscepta querimonia mea Pauline fili veritus displicuisse oleum quod miseras munus iterasti addito etiam Barcinonensis murae condimento cumulatus praestitisti. Vidi et ipse Bononiae mundi figuram tabulis antiquissimis et pene vetustate consumptis litteris quae vix legi poterant in oris citerioris Hispaniae scriptum Barcino atramenti colore non rubro quo arguitur oppidum istud tempore quo tabule ille depictae fuerunt exiguum fuisse cum ibi Tarracon et Emporiae (Empuries) minio scripte cernerentur quo colore magnarum civitatum nomina etiam hodie signari solent. Ex his omnibus apparet variae hoc urbis nostrae nomen a priscis auctoribus terminatum fuisse ut et Barcino inveniamus et Barcinon quod saepius ab antiquis in nominibus propriis tertiae in omnibus desinentibus teste Prisciano usurpatum est ut dicatur Ruscino et Ruscinon Tarraco et Tarracon Narbo et Narbon Castulo et Castulon sicut plerunque in alia etiam terminatione fit cum inveniamus Arar et Araris Hispal et Hispalis Tolos et Tolosa Nicia et Nicea Carcaso et Carcasona. Et inde etiam Barcino et Barcinona qua plurimum terminatione Christiani auctores gaudent in urbium magnarumque civitatum nominibus ut pro Vlyxippone dicatur Vlyxibona et pro Tarracone Tarracona et pro Ancone in Piceno Ancona inveniatur etiam (ut vidimus) rarius tamen Barcilon et Barcilona a Graecis prolatum quam appellationem et recentiores et vulgus sequitur n liquida in l muta quod quandoque fieri Caesariensis etiam grammaticus firmat. Apud neminem autem scriptum comperio quod c littera aspiranda in ea dictione sit cum apud Graecos non per K sed per X scribatur. Sive ergo dicamus Barcinonam sive Barcilonam nunquam c aspirari debet.

Haec sunt quae de nostrae urbis nomine non segnius ab antiquis auctoribus scrutatus ad te scribere volui cum enim particeps mecum amoris sis participem te etiam doctrinae esse convenit. Nunc te pro nostra amititia moneo atque obtestor ut istic diligentius explores si forte nomen urbis istius in antiquis marmoribus quae plura intus vetus oppidum plura intelligo sculptum invenies ut et marmorum antiquorum auctoritas quae non lenis habetur memoratis accedat auctoribus. Epigrammata etiam si qua repereris ad me antiquitatum amatorem mittito. Vale. Romae idibus junii anno salutis MCCCCLXXV.

Fol. 278 v.

De fide marmorum quibus elementis Barcino et Tarraco scribi debeant epistola accuratius respondet Carbonellus.

P. M. Carbonellus publicus tabellio Barcinonae Hieronymo Paulo viro imprimis litterato P. S. D. Etsi mihi tuae litterae iocundissimae sunt tamen jocundius fuit quod nomen urbis nostrae Barcinonis a pseudographis post divi Constantini tempora corruptum id suscitatum impresentiarum videatur quoniam antea huiuscemodi urbis insignis nomen ut auctoritatibus antiquorum qui in pretio habentur luculentissime apperuisti per C. haud aspiratum litterati scribebant tum etiam auctoritates ipse liquido corroborantur in antiquissimis marmoribus Barcinonis et Tarraconis intra oppida vetera reconditis que (ut ibi legerim) temporibus divi Aurelii Antonini in scripta fuere quem longe ante Constantinum imperasse exploratum habeo. Nam litteris tius (tuis) perlectis ut tuae morem gererem voluntati ad vetus oppidum Barcinonensium me contuli e vestigio et ad concivium sedes quaspiam ubi in pervetustissimis marmoribus non modo nostre urbis nomen absque aspiratione sed etiam Tarraconis duplicator et. a. ante et post sculptum comperitur. Quo sit ut ex inde in notis codicibus in et scripturis conficiendis tam per mei quam per alios qui hanc veram orthographiam servare imitarique voluerint huiusmodi nomina ut scripsistis scribentur. Tacebitur igitur homo ille neotericus ac versipellis quippe que procacius asserebat usum in ea dictione scribenda servandum esse meque novum eius auctorem dictionis per vicos et plateas praedicare non cessabat verum si tacere noluerit eum cum sua barbarie relinquemus postea quam te summum cosmographum et rerum antiquarum apprime studiosum aliosque doctissimos et approbatos viros in tuis litteris exaratos ad rem nostram tutandam in testes produxerim. Praeterea (ut spero) venient eminentiores viri imposterum qui tua et illorum doctrinam eximia commendationes dignissimam suscipere aequo animo curabunt. Ego vero indoctus tuam doctrinam mihi et posteris meis salutiferam tanquam matrem summis laudibus extollendam impresentiarum ac perdiu maximo cum honore reverentiaque amplecti non desinam. Sed si quod reconditum magis erit meque discere et scire opus esse putaris ad has litteras statim mihi rescribe. Vale et me tantum ama quantum te a me amari intelligis. Barcinone pridie nonas julias anno salutis MCCCCLXXV.

Fol. 237.

Jesus Christus.

Huiusmodi epistolam Petrus ipse Michael Carbonellus Barcinonius tabellio lucubratione una edidi adeo quod morem gererem voluntati amicissimi contribulisque mei Hieronymi Pauli jure consulti Barcinonensis qui me suis litteris monuit ut fingerem epistolam a se editam (ut infra post hanc a me edita et mihi directa) subscriptum Theseum ad me dedisse. Cuius rei causam is Theseus impresentia ignorat.

Theseus Benetus Ferrandus Valentinus Balearis juri Pontificio iugiter vacans Bononiaeque scholaris Petro Michaeli Carbonello Catalano Tabellioni et nostri Hieronymi Pauli legum professoris contribuli et amicissimo integerrimo. P. S. Diebus haud longe dimissis (1: Id ornatius dicendum puto superioribus diebus et non diebus non longe dimisis.) Tabellarius quispiam unas mihi reddidit litteras nostri suavissimi Hieronymi Pauli arguto omni artificio et claro ingenio ac doctrina maxime pollentes quae non solum mihi sed circumspectioni tantorum doctorum et oratorum huius felsinae antiquitus sic Bononia appellata est ut in antiquis codicibus comperitur. Urbis oblactamento et etiam prodigio fuere. Jam equidem de nostro Hieronymo dicendum puto speculum et decus Haesperiae totus est cuncta rimatur peraccuto et eleganti stylo quicquid vult dicit et ordinat absque labore. Qui vero cupit humanitatis studia et iuris Pontificii ac civilis doctrinam exhaurire pergat ad hunc Hieronymum ab eius quidem fonte sitibundus bibat et sitis citius extinguetur neminem ita adulescentem video sibi parem nec forte maiore aetate confractum.

Quicquid in eo est optimum censetur. Morali neque naturali philosophia indiget. Gratus est non modo diis deabusque sed etiam cunctis mortalibus qui ob tanti ingenii et doctrinae suae praestantiam uno ore hic predicant Beatus venter qui eum portavit et ubera quae lactarunt vivat igitur in eum is jubar ecclesiae quem fore expectamus cum secundorum ubertate successuum. De his quidem satis. Cupio magnopere me tibi si non amicum saltem benivolum esse quum vera amicitia non sit latens ac inter ignotos causari nequit. Tu autem mihi innotus es et ipse tibi. Interim vero licet facie ad faciem te videre expetam sum paratus tuae morerem gerere voluntati quotiens ad me scripseris. Et quamquam cardiaci aegrotatione laboro quae mihi ad scribundum impedimento est tamen ut particeps mecum doctrinae amorisque sis eam epistolam quam memoravi (cuius exemplum penes me est) tibi interclusum sub presenti mitto. Non mireris si is indignis elementis hanc meam epistolam transcriptor famulus meus scripserit quum ob meam invalitudinem scribere non valui sed eam emmendatissimam a me aeditam comperies. Bene vale Felsinae XVII calendas septembrias 1475.

Epigramma premissae epistolae tale erat.

Viro nasuto Petro Michaeli Carbonello tabellioni apostolico dignissimo Barcinonae.

Epistole Hieronymi Pauli in premissis Thesei litteris enarrate tenor talis est quam is Hieronymus edidit per hec verba.

Hieronymus Paulus Barcinonensis Thesei Valentino Baleari S. Maxima laetitia amicorum suavissime superioribus diebus afectus sum quum tuas litteras receperam quibus scripsisti te studiis litterarum deditissimum esse quod non tantum ex tua assertione quantum ex epistolae tuae lepore et ornatu mihi notissimum extitit vehementius etiam gavisus sum quod te sacrarum legum studio cunctis viribus vacare intelligam et iure pontificio quandoque oblectari in quo quidem peritissimum fuisse Ateium Capitonem auctor est Macrobius libro VII Saturnalium nunc obnixius oro frater humanissime accuratius prosequaris. Multa nam apud veteres de iuris civilis laudibus tradita plurima periculo ipso singularia esse cognoscimus. Quid enim ad istius disciplinae commendationem satis esse potest quum per eam scire liceat ac intelligere quid aequum quid iustum quid sanctum quid religiosum quid utile quid honestum quid denique imitandum aut fugiendum sit. Per huiusmodi etiam studium Deum colere parentes revereri patriam tutari amicos servare inimicos ipsos tolerare hostes repellere quae sua sunt tueri alienis non inhiare per id quoque bonis premia proponuntur mali autem ab iniquis studiis et facinoribus coercentur. Ideo traditum est leges ipsas non hominum sed deorum inventum esse nihil etenim mortales ipsos inmortali Deo coniungere potest quam haec legum veneranda necessitudo quae cum ipso traditae sint nihil in se continent quo Deo dignum censeri non possit nec immerito sacrarum legum ministros antiqui sacerdotes appellarunt quasi sacra quaedam heroicaque tractantes. Optime igitur adulescens clarissime a te optatum est sanctissimeque electum. Scio etiam nihil gratius aut iucundius (se lee iucundins) parenti tuo nuntiari posse quam te ad haec nostra studia divertisse. Sed quaedam nunc pro nostra amicitia moneo quae in rem tuam in dies esse cognosces ea sunt ut postquam quinque quae tantum supersunt ex deplorandis legum antiquis codicibus diligenti cura perlegeris horum quos enumerabo auctorem libellos revolves scio nam ad Ro. legum notitiam et eruditionem plurimum conferent eodem nam pene tempore fuerunt hystorici hi et jurisperitorum nostrorum clarissimi inde fit ut plura communia pertractent multarumque legum ortus explicent ac si qua obscura sint declarent et expediant imprimis tibi habende sunt Caii instituciones quas temporibus gloriosi principis divi Hadriani scripsit et Helii Pauli commentarii qui nuper Patavii inventi esse feruntur habendus praeterea est historiarum pater Livius Ciceronis libri lectitandi omnes Quintilianus Tranquillus Cornelius Tacitus Lampridius Spartianus Capitolinus Gallicanus non omittendi nec salebrosus etiam Amnianus. Ex graecis vero Polybius et Appianus Alexandrinus et commentarii quidam graeci qui in Justinianum codicem scripti sunt. Ex recentioribus autem meo concilio pauci tibi deligendi sunt praeter nam eorum semibarbarum ac solutissimum dicendi genus multae etiam ineptissimae interpretationes ab eis aeditae sunt quae liberalem quenque et ingenium ab eorum doctrina non immerito dimoveant nec mirum ita interpretati sint eorum nam aetate non modo dicendi elegantia sed litteratura ipsa vandalorum et gotorum eversione prope deperierat e contra juris consultorum aetas florida passim fuit et eloquentiae fecundissimis fontibus emanans quo modo igitur credendum est tersissima illa et elegantisima digestorum volumina ab hominibus omnis eloquentiae expertibus. Immo pene ut dixi barbaris recte exposita ac comentata esse. Causidicos ergo excellentis ingenii plures fuisse et esse nunc quoque fateor jurisconsulti autem et que iura Romanorum percalleant nusquam invenientur que numero Thebanas portas exuperent. Bartolus ergo tantum dinus et Paulus quem Castrensem cognominant tibi pertractandi sunt hi nam ut pluribus videtur minus ab antiquiorum sententiis aberrant. Coeteri autem ambagiosis quibusdam districtionibus sese implicantes confusum quoddam et inexsolubile cahos pro doctrina contexerunt et more incirculatorum ac phanaticorum hinc inde debacchari divinare conantur. Postremo nec ipsi se se intelligunt neque misserrimi ipsi lectores solidae ut aiunt doctrinae quicquam exhauriunt sed superfluis ac inextricatis allegationibus glomerati perpetua ignorantia irretiti continentur. Sed quum plura dicere vellem finem imponere coegit Tabellarius noster Polibarbarus. Mitto ad te libellum de fluminibus et montibus Hispaniarum quem ipse edidi eum transcribi facies modico aere id fiet. Deinde cures obsecro praeclaro poetae Franc. Puteolano tradatur cui plurimum me commendabis phamigerato etiam praeceptori Andreae Barbatiae Messanenssi optime de me merito et salutes plurimas et eventus prosperos verbis meis dicito Joanni quoque Garzoni oratori perfacundo et dulcissimis amicis Nicolao Emporitano et Hieronymo Lupio Valentino non vulgares salutes dicito Juliae ac Theodorae sororibus praeclaris et litteratissimis mulieribus me enixissime commendato et memineris rogo si quos ediderint libellos ad me mittere. Hic et salubritas aeris est per totam urbem et prospera valitudo paucissimi peregrinorum sonticis morbis laborant. Tu bene vale et me ama. Romae calendas augusti anno christianae religionis MIIIICLXXV fervente canicula.

Epigramma in premissa epistola tale erat.

Viro egregio Theseo Beneto Ferrando Valentino Baleari scholari peritissimo catalano Bononiae.