Mostrando las entradas para la consulta Israel ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Israel ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

domingo, 8 de marzo de 2020

APPENDIX I

APPENDIX




I

De sequenti opere DENIFLE jam in Historisches Jahrbuch, 1887, p. 225 sq. breviter locutus est. Auctor
ejusdem celeber frater Praedicator Hispanus, Raymundus
Martini
qui opus «Pugio fidei» composuit. Bibliographos hec
opus, in codice Dertusensi unice conservatum, hucusque
fugit. Certe
non est intellectui popularium adaptatum, pro quibus
tamen scriptum est. Raymundus illos fideles, qui in Hispania
inter Sarracenos et Judaeos vivebant et quotidie ab
ipsis argumenta contra christianam religionem audierunt,
principiis christianae religionis imbuere eosdemque
praservare voluit contra objectiones. Verisimiliter Raymundus
hunc libellum scripsit, ut sacerdotes et curati
illo uterentur in instructione populi fidelis et in conversione
infidelium. Quaedam hic tractantur, quae in magno opere «Pugio
fidei» latius occurrunt.
Hanc explanationem Raymundus Martini
juvenis adhuc, diu ante opus «Pugio Fidei», et quidem anno 1256
vel 1257 composuit, ut infra ex articulo 3° liquet. Ex
argumentatione etiam apparet, Raymundum nondum imbutum fuisse
doctrina scholastica decenniorum posteriorum.
Non omnia
edimus. Introductionem cum tractatu Quod libri sancti sint
incorrupti
integre in lucem proferimus, duodecim vero articulos
breviatos. Primus articulus ut specimen dari potest. Multi articuli
solum auctoritates scripturae sacrae jam notas comprehendunt.
Ubi de Sarrazenis vel Judaeis agitur, vel de
scriptoribus Arábicis, nihil praetermisimus.

E
CODICE DERTUSENSI N.° 6.
Explanatio simboli Apostolorum ad
institutionem fidelium a fratre Raymundo Martini de Ordine
Predicatorum
edita.
Videmus nunc per speculum in enigmate,
tunc autem facie ad faciem. I. Cor. xiij. Speculum de quo hic
loquitur apostolus, est fides, per quam tamquam per speculum videtur,
id est, cognoscitur Deus, ut videri potest in hac vita. Enigma
appellat obscuritatem fidei annexam. Etsi enim per fidem Deum in via
cognoscimus, non tamen sic lucide, sicut in gloria, quando per
speciem ipsum facie ad faciem videbimus. Est igitur fides ut dictum
est speculum, per quod videmus Deum quoquo modo. Verbi gratia,
ponatur quod est aliquis in aliqua domo figuris depicta ita curvus et
depressus, quod non potest levare caput, et dicitur ei: tales et
tales picture (I) sunt supra in tecto. Et quia ipse non potest eas
videre, afferiur sibi speculum vel aqua clara in pelvi, et ut
dicebatur sibi verbo, sic videt, per speculum vel per aquam. Postea
si erigatur, videbit, sine medio picturas, quas viderat speculo
mediante. Et tunc intelliget, quod speculum infallibiliter sibi
ostendebat picturas illas, licet non ita clare, ut videt eas modo
capite elevato. Similiter dum sumus in hac vita misera, sic depressi
sumus per corruptionem carnis et per peccatum, quod non possumus
videre Deum nisi per speculum, id est, per veram fidem et puram, quia
ui dicit Augustinus, mentis humane acies invalida in tam
excellenti luce non figitur, nisi prius per mundiciam fidei
emundetur. Et ipsa fides in veritate ostendit nobis quasi quoddam
speculum, quomodo est Deus, ut ostendi potest in hac vita. Et cum
corruptionem carnis deposuerimus et erimus in gloria, tunc
intelligemus et cognoscemus, quod fides infallibili ostendebat nobis
veritatem, licet non ita clare, ut tunc videbimus, sed ad modum
speculi. Hoc tale speculum, id esi fidem, impressit spiritus sanctus
in cordibus patriarcharum, prohetarum et apostolorum. Et dominus
Jhesus Christus non tantum impressit hoc speculum, id est fidem, in
cordibus apostolorum, sed etiam docuit eos verbo hoc idem. Et
apostoli cum deberent discedere ab invicem per universum mundum ad
predicandum evangelium. redegerunt in scriptis concorditer ea, que in
hac vita quasi per speculum cognoscimus de Deo, ut omnes possent
legere et intelligere, quomodo debent in Deum credere. Et illud
scriptum comuniter et concorditer ab apostolis editum dicitur
symbolum fidei apostolorum, quia quilibet eorum posuit ibi sententiam
suam, id est articulum suum; dicitur enim symbolum sin, quod
est con, et bole quod est sentencia, quia
comunis sentencia fidei apostolorum. Quilibet enim apostolus posuit
ibi unum articulum quasi proprium. et omnes comuniter in omnibus
articulis consenserunt, uude secundum numerum apostolorum xij
sunt articuli fidei.

(1) Para que haya la debida exactitud,
se copia todo como está en el Códice original.

Petrus
quidem posuit primum articulum, scil. «Credo in Deum patrem
omnipotentem, creatorem celi et terre.»
Andreas posuit
ij. scil. «El in Jhesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum
»
Johannes iij.
«Qui conceptus... Maria virgine.»
Jacobus Zebedeí iiij:
«Passus... et sepultus.»
Thomas v: «Descendit... a
mortuis.»
Jacobus Alfei vj: «Ascendit... patris
omnipotentis.»
Pliilippus vij: «Inde.., vivos et
mortuos.»
Bartholomeus viij: «Credo in spiritum sanctum
»
Matheus ix: «Sanctam ecclesiam catholicam.»
Simon
Cananeus
x: «Sanctorum communionem, remissionem peccatorum.»

Judas Jacobi xi: «Carnis resurrectionem.»
Mathias
posuit xíj: «Vitam eternam amen.»

Hoc itaque symbolum
primo ostendit, Deum esse unum in essentia et trinum in personis.
Deinde alia, que quilibet fidelis tenetur credere, de quibus in
sequentibus ostendetur auctoritatibus veteris et novi testamenti, et
etiam alicubi rationibus et similitudinibus secundum modum parvitatis
nostre. Et quia probatio et explanatio hujus symboli habet fieri
maxime per libros veteris et novi testamenti, dicit enim Augustinus:
quod credimus, auctoritati debetur, et quod intelligimus, rationi,
quod autem erramus, oppositioni; primo oportet monstrare eosdem
libros incorruptos esse et veros, scilicet quod permanserunt integri
et incorrupti, sicut editi sunt a spiritu sancto per auctores et
scriptores eorundem librorum. Quo probato necesse est credere et
suscipere omnia illa, que per ipsos probabuntur et alia que in eis
continentur.

Quod libri veteris et novi testamenti sunt
integri et incorrupti.

Igitur quod libri sint integri et
incorrupti, potest ostendi per auctoritates, quoniam nullus auderet
mutare, vel diminuere vel addere in veteri vel novo testamento,
quoniam super hoc habetur prohibitio et etiam maledictio. Unde Moyses
Deuteron. iiij:
«Non addetis ad verbum quod vobis loquor,
nec auferetis ex eo.» Item Salomon in Proverb. xxx. b, «Omnis
sermo Dei ignitus clipeus est sperantibus in se, ne addas quicquam
verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.» Item Joh.
in Apocal. ultimo: «Si quis apposuerit ad hoc, apponet Deus super
illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis
libri prophetie hujus, auferet Deus partem ejus de libro vite, et de
civitate sancta.» Non autem videtur quod aliquis esset ita , quod
contra ista auderet aliquid mutare in libris sanctis.
Si quis
vero dicat, quod Nabuchodonosor combussit libros
legis et prophetarum, hoc ostenditur esse falsum
per gesta filiorum Israel. Nam sicut habetur in iiij°
lib. Regum, xvij, Salmanasar rex Assiriorum
cepit terras filiorum Israel, et transtulit filios
Israel de terra sua in terram Assiriorum, et
posuit eos in civitatibus Medorum, et adduxit de
Babilone et de aliis locis terre sue colonos, et collocavit
eos in civitatibus Samarie pro filiis Israel. Et
cum ibi habitare cepissent, non timebant Deum, cum essent ydolatre,
unde immisit Deus in eos leones, qui interficiebant eos. Et nunciatum
est regi Assiriorum quod perirent coloni ejus, quia ignorabant
legitima Dei terre. Et misit rex unum de sacerdotibus
Israel et etiam legem Moysi, sicut dicitur in
ystoriis. Et iste habitavit in Bethel, et docebat
gentes illas legitima Dei Israel. Ipsi tamen, licet colerent
Deum Israel, colebant etiam idola sua, unusquisque
juxta ritum gentis sue. Unde lex Moysi permansit apud eos. Et
predictus Salmanasar rex Assiriorum fuit ante Nabuchodonosor
C annis, sicut probatur ex numero annorum regum qui
regnaverunt in Jherusalem ab ipso Salmanasar
usque ad Nabuchodonosor. Verum non potest dici, quod ipse
Nabuchodonosor combusserit legem generaliter,
cum non legatur destruxisse nisi Jherusalem, quam quidem
destruxit Nabuzardan princeps militie ejus, non in
prima vice, sed in secunda, sicut infra dicetur. Et tunc jam libri
legis
erant apud Samaritas tempore Salmanasar regis,
qui fuit ante Nabuchodonosor C annis, ut dictum est. Cum ergo
non legatur destruxisse Salmanasar, non destruxit etiam libros
legis
qui apud Samaritas erant. Cum igitur pervenit
Nabuchodonosor ut expugnaret Jherusalem, sicut dicitur
in predicto libro Regum xxiiij, egressus est Joachim rex
Juda
ad ipsum de voluntate propria et mater ejus et servi ejus et
principes ejus, et suscepit eum et suos rex Babilonis,
et transtulit eum et omnem populum Jherusalem xvij
milia, et non reliquit ibi exceptis pauperibus populi terre.
Et tunc mnc non destruxit Jherusalem nec combussit aliquid in
ea. Unde satis videtur vetum quod isti qui se reddiderunt et
translati sunt in pace, portaverunt sanctos libros legis et
prophetarum et alios libros quos habebant, sicut
contigit in Sarracenis qui expulsi sunt de Oriente et
Occidente Yspanie, qui secum de libris suis quos
voluerunt portaverunt.
In secunda vero vice quando captus fuit
Sedechias rex Jherusalem et exoculatus (IV Reg.
25, 7) Nabuzardan princeps regis Babilonis
destruxit muros Jherusalem et combussit domos, sed nos legitur
aliquem librum combussisse (IV Reg. 25, 9). Et tunc de beneplacito
principis remansit Jheremias propheta cum populo
Judeorum, qui remansit ad colendum terram; populares vero de
majoribus et divitibus translati sunt etiam tunc in Babilonem,
non tantum de Jherusalem, sed etiam de aliis civitatibus
Judee, que non fuerunt combuste nec destructe, ut habetur
Jheremie xi. Et est verisimile quod tam apud transmigrantes,
quam apud populum, cum quo remansit Jheremias propheta,
fuerunt libri legis et prophetarum. In Daniele etiam
legitur xiij, quod Judei habebant judices de Judeis,
qui eos judicabant secundum legem suam. Unde ibi
legitur quod fecerunt duobus senibus, sicut male egerant adversus
proximam dicendo contra eam falsum testimonium, et ideo
interfecerunt eos, ut facerent secundum legem Moysi.
Item in j° Esdre vij, a: «ipse Esdras ascendit de Babilone,
et ipse velox scriba in lege Domini quam dedit Dominus Deus
Israel
.» Et infra: «Esdras autem paravit cor suum ut
investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israel
preceptum el judicium.» Item: «Artaxerses rex
regum, Esdre sacerdoti scribe legis Dei celi doctissimo
salutem. A facie regis et vij consiliariorum ejus missus es ut
visites Judeam et Jherusalem in lege Dei tui, que est
in manu tua.» Et in Neemia viij° a: «Dixerunt Esdre
scribe ut afferret librum legis Moysi, quod preceperat Dominus
Moysi
. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine
virorum ac mulierum cunctisque qui poterant
intelligere.»
Ecce per ista patet quod lex permansit apud
Judeos sive in captivitate, sive post
captivitatem. Unde in ij° lib. Machabeorum ij°
dicitur de Neemia, quod construens bibliotecam congregavit de
regionibus libros et prophetarum et David
et epistolas regum.
Item Dominus in Evangelio Mat. xxiij
a: «Super katedram Moysi sederunt scribe
et pharisei; omnia ergo que dixerint vobis conservate et
facite, secundum vero opera eorum nolite facere.»
Et in capitulo
ubi hec dixit, arguit eos de appetitu laudis et honoris et de
ypocrisi et de aliis viciis, que erant in ipsis; unde si legem
mutassent in aliquo, magis eos de hoc redarguisset. Sed ipsemet
ostendit legem integram esse, ubi dicit Mat. v: «Non veni legem
solvere aut prophetas, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec
transeat celum et terra, jota unum aut unus apex non preteribit a
lege donec omnia fiant.» Et Luc, xxj; «Celum et terra transibunt,
verba autem mea non transient.» Ex hoc apparet quod lex
incorrupta
permanserat apud Judeos.
Item sicut habetur
in ystoria, Ptolomeus rex Egipti librorum cupidus usque ad Lta
milia libros congregavit. Qui cum audisset, quod apud Judeos
esset lex ore Dei edita, misil de Judeis captivis qui erant in
regno suo Cxx milia, et munera magna auri et argenti
Eleazaro summo pontifici Judeorum, ut sibi mitteret
Judeos sapientes in ebrea ei greca lingua
cum lege Dei, qui ad eam
transferendam in grecum
sufficerent. Unde predictus pontifex misit sibi lxx seniores
peritos utriusque lingue, qui legem et prophetas
transtulerunt. Et hoc fuit per magnum tempus ante Christum.
Et ista translatio remansit apud Grecos. Unde etiam si
voluissent Judei aliquid mutare, nichilominus veritas
translationis remansisset apud duas gentes diversas ab ipsis,
que ipsos arguere possent de mutatione. Postmodum vero, tempore
apostolorum Christi, cum predicte gentes et alii
recepissent fidem Christi, receperunt et Evangelium ab
ipsis apostolis et ab aliis discipulis, qui
predicaverunt eis juxta mandatum Christi, Math. ultimo:
«Euntes in mundum universum predicate Evangelium omni
creature», et hoc in diversis ydiomatibus. Unde iste gentes
non possent congregari de finibus mundi ad mutandum Evangelium,
cum inter se sint diverse moribus et linguis, et sub diversis
principibus et regnis,
et si factum fuisset, non potuisset latere. Item emulatio est inter
Christianos et Judeos specialiter
de scripturis, et ideo nec corruptionem Judeorum
silerent Christiani, nec corruptionem Christianorum
occultarent Judei. Cum autem sint discordes circa intellectum
scripturarum, constat quod ad corruptionem scripturarum non poterunt
concordare. Cum igitur utrique concordent in lege Moysi et
prophetis, constat legem Moysi et prophetas non
esse corruptos.
Item Evangelium est completio legis
et prophetarum, el lex et prophete fuerunt
figura Evangelii. Unde lex et prophete
continentur in Evangelio, et Evangelium in lege
et prophetis, propter quod dicit Ezechiel j°, quod
rota erat in medio rote. Si ergo Evangelium fuisset corruptum,
discordaret a lege et prophetis, et si lex et prophete corrupti
fuissent, similiter ab Evangelio discordarent. Cum ergo
perfecte concordent ad invicem, sicut pater habentibus rectum
intellectum scripture, manifestum est quod tam vetus quam
novum testamentum sine corruptione et mutatione
remanserunt.
Item cuilibet magis credendum est in sua scientia
vel in arte. Stultum enim esset magis credere medico de
agricultura, et agricole de medecina. Qua ergo
temeritate volunt Sarraceni, quod ipsis vel domino suo,
(Mahometo) qui ignoraverunt Evangelium Christi, de ipso
Evangelio magis credatur, quam Christianis, qui
professionem Evangelii per successionem temporum continuam ab
inicio tenuerunt? Nostrum quidem Evangelium non solum a
fidelibus testibus conscriptum est, verum multitudine prophetarum
veridicorum et concorditer adventum Christi preconizantium
roboratur, nec non et miraculis quamplurimis supra naturam et
martyrum multitudine copiosa, quos nec mors nec gladius
aut tribulatio quecunque potuit a fide Evangelii separare.
Unde si quis temptasset Evangelium mutare, tam zelo fidelium
et devotione, quam librorum veterum collatione, quam
diversorum codicum apud diversas nationes attestatione
confutaretur.
Preterea si Alcoranus vel unus liber
gramatice
, qui esi in una lingua, non potest corrumpi,
quomodo. Evangelium, quod fuit scriptum in diversis
linguis, potuisset universaliter corrumpi? Quod ergo recipiunt
pro se de incorruptione Alcorani vel alterius libri, oportet
eos necessario recipere contra se de incorruptione legis et
Evangelii, quia de similibus idem est judicium. Et quia
validius est argumentum ab hoste sumptum, sicut dicitur in Alcorano
in cap. apostolorum: «apostoli qui fuerunt cum Christo,
sancti fuerunt et veraces», unde certum est quod tale predicaverunt
Evangelium et scripserunt, quale ab ipso Christo docti
fuerunt, alioquin veraces non fuissent.
Quod vero lex et
Evangelium sint incorrupti, potest ostendi per Alcoranum,
unde in capitulo Jone
dictum fuit Machometo secundum dictum suum sic: «Si fueris in
dubio de eo quod misimus super te, interroga eos qui legunt librum
prius quam tu.» Sed constat quod Deus vel Gabriel,
qui, ut ipse dicit, loquebatur ei, non dicebant sibi ut interrogaret
falsarios, sed veraces, qui legebant librum, secundum
veritatem, non secundum mutationem que inducit
falsitatem. Unde per hoc ostenditur
quod libri
Evangelii
et Legis erant incorrupti, quia illi qui
legebant librum prius quam ipse esset, erant Judei veraces et
Christiani, a quibus secundum mandatum Domini debebat
requirere veritatem.
Item in cap. mense, quando Judei
postulaverunt judicium ab Ebihoreyra, quem posuerat Machometus
judicem, ut judicaret inter homines, et ille diceret eis: «Non
judico inter vos, donec interrogem Machometum», et ille
ivisset ad Machometum et interrogasset eum, respondit
Machometus et dixit: «Deus misit super me in facto Judeorum,
et dixit: Si venerint ad te, judica inter eos, aut avertere ab eis;
et si avertaris ab eis, non nocebunt tibi in aliquo. Et si
judicaveris inter eos, judica juste, quia Deus diligit juste
judicantes. Et quando venient ad judicium tuum, et apud eos est lex,
et in ipsa est judicium Dei.» Et ecce hoc testatus est
Machometus, quia tempore suo lex erat apud Judeos,
in qua erat judicium Dei; unde ex hoc patet quod remanserat
incorrupta, quia si corrupta fuisset, verum judicium Dei non
contineret.
Item in cap. Hygr, iniroducit Deum sibi
loquentem: «Nos demissus memoriale et sumus ejus custodes.» Vocat
autem legem et Evangelium memoriale Dei, ut dicunt
Sarraceni. Quod cum ipse Deus custodiat, non est corruptum,
alioquin non esset Deus fidelis custos, quod absit.
Item in cap.
v; «Non est mutatio verbo Dei.» Sed verbum Dei et lex est
Evangelium; cum ergo verbo Dei non sit mutatio, lex et Evangelium non
sunt mutata.
Item in cap. Vace, in fine secunde
distinctionis dicitur:
«Credimus Deum, et id quod fuit missum
nobis, et id quod fuit missum Abrabe et Ysmaeli et
Ysaach et Jacob et tribubus, et id quod fuit datum
Moysi et Jhesu, et id quod fuit datum propheitis
a Domino suo, et non separamus inter aliquem ex ipsis». Ecce in hiis
verbis mandatur Sarracenis, ut credant legem et prophetas, et
Evangelium Jhesu Christi, et quod non faciant differentiam inter
aliquem prophetarum. Et ita de necessitate oportet eos credere
legem et Prophetas et Evangelium. Cum ergo dictum sit
eis quod credant omnia supradicta, nec Deus mandaret credi corrupta,
nec erant corrupta, sed vera et incorrupta.
Item in v cap. circa
finem: «Dedimus librum Moysi complementum ei qui benefecit,
et discretionem in omni re et directonem et misericordiam», sed
corrupta lex non dirigit, sed potius facit errare. Ergo lex Moysi
non est corrupta.
Item in cap.. : «donec statueritis legem et
Evangelium, in nichilo estis». Ibi loquitur Dominus Christianis
et Judeis, ut dicunt Sarraceni. Sed cum Deus bonum
consulat et malum dissuadeat, hoc eis non dixisset, si lex et
Evangelium corrupta fuissent; ergo incorrupta sunt lex et Evangelium
apud Christianos et Judeos.
Item in c. Jone
introducunt Deum dicentem de Jhesu: «Nos dedimus ei (scilicet
Jhesu) Evangelium, in quo est directio et lumen». Sed si
Evangelium corruptum fuisset, non dixisset Deus in eo esse
directionem et lumen, sed potius errorem et falsitatem. Unde
constat Evangelium esse verum et incorruptum.

Item non videtur rationabile nec verisimile quod Christiani
vel Judei corruperint vel mutaverint libros
suos, in quibus est eis tradita á Deo forma vivendi et spes
salutis, cum pagani poete non mutaverint libros
suos, in quibus fabule et manifesti continentur
errores, sicut in eorum libris adhuc hodie invenitur.

Unde astutia dyaboli suggestum videtur, et hominum
etiam malicia hoc firmavit ad fulcimentum sui erroris, ut
libros sacros non legerent et corruptos assererent, ne
manifestato errore ipsorum per veritatem sacrorum librorum a
suis erroribus averterentur. Et hec astucia posita est in
Alcorano ubi dicitur in cap. Vace:« Nolite interrogare
quid egerunt priores, eis facta sua, vobis vestra», subaudi:
«sufficiant»; cum tamen e contrario in cap. Jone dicatur;
«Si fueris in dubio de eo quod misimus super te, interroga eos qui
legunt librum antequam tu», ubi mandatum est ei in
dubiis interrogare priores.
Si quis vero dicat quod in hoc sunt
corrupti libri, quod nomen Machometi est inde amotum,
respondemus quod non est causa, quare nomen ejus amoveretur, quia si
bonus erat futurus, utile erat sciri nomen ejus, ut cum venisset,
sicut bonus et de quo jam prophetatum erat, reciperetur, sicut
contigi in Joh. Baptista precursore Christi, de
cujus adventu prophetarunt Ysayas et Malachias; item
sicut scriptum est etiam de Elia et Enoch, quorum
adventus in fine mundi predictus est in veteri et in novo
testamento
, per quos Judei in fine mundi convertentur.
Si vero malus futurus erat, necesse fuit similiter sciri nomen ejus
et mores, ut cum veniret, per hujus noticiam caveretur ab eo, sicut
scriptum est de antichristo et de moribus ejus, et de
seductione, et de suis miraculis, que facturus est, ut per ista jam
scripta cum venerit cognoscatur et a fidelibus caveatur. Unde sicut
non est ablatum nomen antichristi nec nomen diaboli de
libris, eodem modo nec nomen Machometi inde fuisset
ablatum, si ibi fuisset scriptum. Unde esset frivola excusatio, que
assumitur in defensione mendacii et erroris. Quod autem dicunt pro
se, nomen ejus scriptum fuisse in libro Abacuch
prophete c. iij: «Deus ab austro veniet, et sanctus de monte
Faran», non potest convenire Machometo, quia nec Deus
fuit nec sanctus, sed potius peccator et immundus, fuit enim
luxuriosus et raptor bonorum alienorum, et interfector hominum
sine justicia, sicut colligitur ex ystoriis et gestis
de eo scriptis. Nec venit de monte Faran, imo de monte
Meche. Nam mons Meche unde ipse fuit oriundus,
dicitur Cayquiyan, sicut dicitur in lib. Ayci. Nam
Pharan
, quem jactant esse montem Meche, est in introitu
terre promissionis, sicut habetur ex tertio lib. Moysi, c°. xiij°;
Mecha vero distat a terra promissionis per longa
terrarum spacia, itinere mensis unius et ultra;
prophetia vero predicta verius Christo convenit, sicut
patet per precedentia et sequentia.
Item, quod dicunt quod
Christus predixit de Machometo in Evangelio,
ubi promisit mittere discipulis paraclitum, volentes intelligere per
paraclitum Machometum, hoc non potest stare, quoniam Joh.
xiiij promisit et dedit paraclitum apostolis, quorum tempore non
venit Machometus, dicens «paracletus autem Spiritus Sanctus
quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia». Unde cum
paraclitus sit Spiritus Sanctus, qui docuit apostolos omnia,
non convenit Machometo, ut dicatur paraclitus, cum nec
Spiritus Sanctus fuerit, qui est Deus, nec apostolos docuerit.

Item paraclitus idem est quod consolator, quod Machometus
non fuit, imo desolator, quia venit cum gladio, cogens
homines ad suscipiendam suam sectam, quod tamen Deus
facere noluit, cum hominem liberum creaverit et sue voluntatis, nec
aliquis propheta vel justus hoc attemptaverit unquam, sicut
patet legentibus gesta antiquorum.
Item Spiritus
Sanctus non videtur ab hominibus mundanis nec scitur ab eis. Unde
Joh. xiij°: «Ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit
vobis, ui maneat vobiscum in eternum, Spiritum veritatis, quem mundus
non potest accipere, quia non vidit eum nec scit eum; vos autem
cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit». Ecce per
ista que hic dicuntur patet manifeste, quod nullo modo potest dici
Machometus paraclitus, cum non fuerit datus apostolis.
Inter illos enim et ipsum fluxerunt prope DC anni, nec fuerit
consolator sed potius desolator, nec fuerit Spiritus Sanctus, qui
videre non potest, sed potius corporalis et visibilis.
Ostensa
igitur veritate et sinceritate librorum, ad explanationem simboli
redeamus.


lunes, 13 de enero de 2020

Ordinacio, los reys Darago, consegrar, coronaran

ORDINACIO FETA PER LO MOLT ALT E MOLT EXCELLENT PRINCEP E SENYOR LO SENYOR EN PERE TERÇ REY DARAGO DE LA MANERA CON LOS REYS DARAGO SE FARAN CONSEGRAR E ELLS MATEYS SE CORONARAN

Nota: PERE TERÇ (según apunta Bofarull en otro texto anterior, es 3° como conde de Barcelona, Pedro IV o Pere IV como rey de Aragón).

Nos en Pere per la gracia de Deu rey Darago de Valencia de Mallorca de Sardenya e de Corcega e comte de Barchelona de Rossello e de Cerdanya considerants de dignitat reyal pertanyer que aquell qui la reeb sia en lo començament del seu regiment ans de totes coses informat per qual forma e sollennitat la deu reebre per tal que en reebre tan sollemna dignitat per vanitat o per argull peccat de ingratitut o desconexença encorrer no pusca ans ab gran devocio segons ques cove aquella reeba e axi mateix per alcuna forma de honor licita a la tan gran e tan alta dignitat temporal e reyal sia satisfet en guisa que en aquella festa alcunes honors e magnituts per solemnitats e meriximents daquella mundanals sien fetes: en figura daço legim en lo Vell Testament que ans que Samuel levas rey Saul devant tot lo poble informa aquell secretament e apart de la sua eleccio reyal e con deliuraria lo poble. Perque nos volent que aquestes coses aquells qui apres nos regnaran sapien e aço per fretura de scriptura no pusquen neglegir o no saber o daquelles ab vanitat ans ab virtut hagen usar con lo cor human veent ab sos ulls aytals coses apenes es sens perill dalcuna sublevacio de cor saber lo poder e aministracio a ell per esta dignitat atribuits e comenats e per ço dehia lo propheta a nostre Senyor Deu: Senyor no es exaltat lo meu cor nels meus ulls nos son enargullits ne son anat en grans coses ne en maravelloses sobre mi quaix que vulla dir quel hom qui va en grans coses e porta sobre si coses meravelloses comunament se enargullex: no resmenys ab tanta humilitat la dita dignitat reebre que per aquells qui aquella solemnitat veen fos la reyal dignitat menyspreada car axi con massa vanitats es avorrible a Deu axi lo menyspreaments lo qual en aquella per los veents seria vist si lestament es assaber reyal en aytal cas poderos nos mostras li seria desplaent. Perque es necessari que de la dita cosa tempradament sia usat e que la devocio envers Deu ab la honor terrenal sia axi mesclada que sia meritoria a aquell qui la reeb. E en figura daço legim que quant lo propheta Samuel leva Saul en rey de Israel feu estar tot lo poble de Israel per sos trips e elegi Saul qui era major que null hom del poble del muscle a amunt: empero diu que Saul sera amagat en la sua casa: perques demostre aci de una part gran solemnitat e magnificencia axi en lo ajustament de tot lo poble con en la disposicio de la persona del rey e daltra part gran humilitat con sera amagat en la casa. On nos haven a tractar de dues coses molt solennes la primera spiritual e laltra temporal: de la primera es assaber del sant sagrament de la unccio la qual los princeps terrenals reeben per mans dels bisbes en lur novella creacio la qual en la vella lig se fahia per los princeps dels sacerdots segons que legim en lo Vell Testament en la paraula que Deu dix al propheta: Uncte aquell que jo te mostrare e alli mateix leva e uncte aquell e pres lo corn del oli e uncta aquell en mig dels frares dell. E en aquesta unccio deuen esser presents los sotsmesos de son principat e per ço diu la Sancta Scriptura: Vengueren los barons de Juda e unctaren David per tal que regnas sobre la casa de Juda e altre loch: Vengueren tots los trips de Israel a David e segueixse: e unctaren David en rey sobre Israel: la qual unccio se deu fer en lesgleya con scrit es:
E Sadoch sacerdot pres lo corn del oli del tabernacle e uncta Salamo, E per aquesta unccio es quascun rey constituit princep en tota la terra que es dins son principat e per ço es scrit: Unctaras Azael rey sobra Siria e Hieu fill de Namsi unctaras rey sobre Israel e en altre loch: Unctat te rey sobra Israel: en la qual unccio deu concorrer gran benediccio del poble axi con es escrit de Joas: E faeren aquell rey e unctarenlo e levants las mans dixeren: Viva lo rey: e per aquesta unccio es senyal que Deu ha aquell elegit en rey con scrit es: Unctaren David rey sobre Israel segons la paraula de nostre Senyor la qual dix nostre Senyor Deu en la ma de Samuel. E per la demunt dita paraula la qual exi de Deu segons que dit es manan al propheta que unctas rey sobre lo poble de Israel e encara per tal con los princeps terrenals son colones de la Esgleya e son deputats a deffensio daquella no estalviat escampament de sanch de si e de sos sotsmesos alscuns reys e princeps terrenals foren per privilegi del sobira bisbe es assaber del sant pare qui es vicari e lochtinent de Deu en terra segons la paraula que dix Jesuchrist en lo sant Evangeli: Tot ço que ligaras sobre la terra sera ligat en los cels e tot ço que solras sobre la terra sera solt en los cels acullits en la companya de la dita sancta unccio a semblança dels dits reys: e jassia que en lo Vell Testament fossen unctats los reys en lo cap apres empero laveniment de Jesu-Christ son unctats en lo muscle per significar la força el poder qui es en lo principat reyal perque dix lo psalmista: Fet es lo principat sobre lo muscle daquell de la qual gracia de la sagrada unccio nostra casa es perpetualment dotada: perque ordenam que aquest sagrat e san sagrament per man del matropolita en la ciutat de Ceragoça segons que en lo privilegi del papa Innocent terç de bona memoria lo qual als nostres predecessors e a nos en la dita ciutat es donat daqui avant als nostres succehidors sia continuat axi con los reys de Israel dels dits subirans sacerdots o bisbes lo reebien. En apres haven a tractar de la segona cosa la qual es temporal ço es de la corona la qual quant princeps terrenals reeben senyoria sobrel poble demonstra e daço havem figura con ligse en la Sancta Scriptura: Produi lo fill del rey e posa sobre aquell corona e testimoni. E con corona portar en lo cap se pertanga a la dignitat reyal la qual corona no ha començament ne fi per tal com es radona a significança que en lo seu cap lo rey port ab intencio infinida voluntat de fer bones obres e en special en regir lo poble a ell comenat en agualtat e en justicia: per ço daquesta tractar nos cove axi con la Sancta Scriptura ho testifica en lo dit Vell Testament es assaber quels reys de Israel part la unccio corona en lur començament de regiment portaren. E daço havem figura en lo dit Vell Testament la on diu: E David pres la corona de Melchon del cap daquell e troba en aquella lo pes de un besant dor e pedres precioses e feune corona a si mateix: la qual corona deu portar lo rey en lo cap en significança que en la pensa la qual es significada per cap deu esser fermament posat lo dit infinit voler: e per ço diu lo psalmista: Posat has en lo cap daquell corona de pedra preciosa: la qual corona deu importar creximent de totes virtuts e deffensio de tots vicis com diu lo sabi: Dara al cap teu creximent de gracies e la corona alta te guardara. Deu encara importar en lo rey gran temor de Deu con ligse: La temor de nostre Senyor gloria e gloriacio e alegria e corona de exultacio. E finalment importa e demostre que en lo rey deu haver gran abundancia de virtuts con legim en la Sancta Scriptura: Corona aquell en vaxells de virtut. E specialment importa gloria e victoria segons ques lig: En aquell dia sera lo Senyor de les osts corona e gloria e garlanda de exultacio al remanentç del poble seu. On con los reys Darago sien estrets de reebre lo dit sant sagrament de unccio en la ciutat de Ceragoça la qual es cap del regne Darago lo qual regne es titol e nom nostre principal: covinent cosa es e rahonable que axi mateix en aquella los reys Darago reeben la corona e les altres insignies reyals axi con veem quels emperadors prenen en Roma la principal corona la qual ciutat es cap de lur imperi. Data en Valencia a vint dies de janer en lany de la nativitat de nostre Senyor mil trecents cinquanta tres. - Emperamor daço ordonam que en la setmana ans de la festa quel rey se deura coronar lo rey dejun tres dies es assaber lo dimecres divendres e dissapte e si tots los dits tres dies per alcuna necessitat no pora dejunar dejun un dia en tota manera dels demunt dits: e la nit pus prop de aquella que deura anar vetlar banyse secretament en una tina e en lo mati daquell dia en lo qual deura anar vetlar lo rey se confes e reebe humilment e ab aquella major devocio que pora lo cors de Jesu-Christ e quant tot sera complit e fet e la nit la qual deura vetlar se acostara façes adobar de sos cabells pintenant aquells e per les maneres acustumades despullse les vestedures que lavores vistra e vestes la camisa e bragues noves e braguer blanch ab civella dargent e ab trabugueres de seda blancha a significança que daqui avant viva en castedat e sobre aço vestes gonella vermella de scarlata be estant al cors e no sia massa longa per tal que no cobra les partides be estants ne tant curta que a desonestat sia reputat e sobre aquesta gonella vestes una vestedura qui es appellada garnatxa la qual sia feta de vellut vermell e de drap dor a senyal nostre reyal e sobre aquesta port e abrichse un mantell lo qual sia fet de drap dor e de vellut vermell fet a senyal nostre demunt dit folrat de pells de arminis: e apres daço calçse calces vermelles de scarlata e no port sabates: e totes aquestes vestadures li vesten e li calçen cavallers fets: e axi vestit e afaytat con dit havem isque de sa cambra e mostres en una sala als seus nobles barons e cavallers e altres gents qui aqui seran. E con haura aqui stat un poch encontinent man e faça cavalcar ses gents e ell cavalch en un cavall blanch e no port sparons: e quant lo rey sera cavalcat faça portar la sua spaa devant si a un noble scuder cavalcant be apparallat en cavall ab los esparons del rey e acompanyen lo dit noble qui portara lespaa els esparons del rey dos nobles un a cascun costat: e les armes es assaber lo estandart reyal e el escut a son senyal ab lelm ab son timbre faça portar al seu senyaller cavalcant en un cavall lo qual vage a les espatles del rey e acompanyen lo dit senyaller dos altres nobles en la manera demunt dita: e entre aquell qui portara lespaa els esparons e aquell qui portara les armes no vage algun altre cavalcador sino lo rey tant solament. E quant aquestes coses seran complides e aportades a perfeccio lo rey isque de sa posada o casa e per la manera demunt dita e ordenada vage tro a la Seu ab molts brandons e luminaries e altres sollennitats de goig e de alegría axi de dia con en la nit que deura vetlar: e con sera a la porta de la Seu descavalch e vagessen dretament a laltar major per aquell orde mateix que sera vengut cavalcant e quant sera apres de laltar ajonollse e diga aquesta oracio.

Nota:
tots
los trips de Israel : todas las tribus de Israel.
La Seu: La Seo, San Salvador de Zaragoza.


Oracio.

Senyor Deu a tu ha plagut mi indigne per rey e regidor daquest poble elegir la qual cosa te graesch molt: e con aquesta sia gran carrega de portar a mi sens la tua gracia e ajuda per ço te clam merce que en aquesta dignitat reyal de la qual dema reebre les insignies que jo faça tal vida e tals obres que sien a tu plasents e profitoses e honrades a la mia corona per les quals jo aconseguesca la gloria tua en la mia fin.

E quant aquesta oracio lo rey haura dita leuse e aquell noble escuder qui portara lespaha posla dreta en mig sobre laltar e laltre qui portara lo estandart reyal poslo arrimat al altar a la part on es acustumat de dir la epistola e apres lo estandart empero sobra laltar lescut e lelm. E encontinent aço fet sia apparallat un siti de drap dor a la part on es acustumat de dir levengeli empero un poch luny del altar e lo rey posse en lo dit siti e aqui prengue confits e vin per si mateix e facen dar a tots los altres qui aqui seran: e los confits li sien aportats per un infant fill de rey sin hi haura e en cas que non hi hage per un noble cavaller e lo vin per altre infant pus jove quel e en cas que non hi hage per un noble scuder. E en totes maneres si fer se pot lo rey vetle tota la nit e sino ho pot fer siali apparallat un lit en la sagrestia o en altre loch pus prop de la esgleya en lo qual dorme es repos aquella nit e los nobles e cavallers e altres gents qui ab ell seran venguts romanguen en lesgleya acompanyant e vetlan tota la nit les armes del rey. E es en temps passat lo rey haura reebut lorde de cavalleria no li porten lespasa devant anans las port ell mateix cinyida e los esparons calçats: mas lo estandart e lelm e lescut hi sien portats e posats sobra laltar en tot cas con lo portar lespaa e los esparons devant nos fa per altra raho sino perque deu reebre lorde de cavalleria novellament. E quant lalba sera venguda lo rey leuse de dormir e ab aquelles vestedures vestit que la nit passada haura portades isque de la sagrestia o casa on haura dormit e oja una missa privadament en una de les capelles de la Seu: e quant haura oyda la dita missa assegues en lo siti que la nit passada li hauran apparallat e aqui estia una stona monstrantse a ses gents e quant dia clar sera lo matropolita o archabisbe ab los altres bisbes e prelats entren en la sagrestia per revestirse a dir la missa e con seran vestits clamen lo rey e ell appellat per ells entressen en la sagrestia e aqui despullse les dites vestadures axi que romangue en la dita gonella de scarlata la qual haja lo cabeç fes devant et detras ab botons e aquestes vestadures sien de la esgleya e sobra aquesta gonella vestes primerament una camisa de lenç nova e sia ampla e longa a manera de camisa romana ab lo cabeç fes devant e detras ab botons e sobra aquesta camisa vestas una tunicella blancha de drap de seda feta a manera de camis e haja los punyals obrats ab perles e sobre aquesta cinyes un cordo de seda blancha en lo qual no port coltell ne neguna manera darmes e sobre tot aço port la estola per aquesta manera que pertesca del musclo esquerra la una part devant e laltra detras e ajunyense a la part dreta axi con la acustumen de portar los diaches con son vestits per dir lavengeli e en lo braç esquerra port un maniple la qual stola e maniple sien cuberts de fil dor e de perles e de pedres preciosas e sienli calçades les cendalies de drap de seda vermelles obrades de fil dor e sobra aquelles sienli calçades çabates de vellut blanch obrades ab fil dor e apres tot aço siali vestida una dalmatica de vellut vermell e de drap dor de nostre senyal reyal decoroda ab managues amples aytal con ha acustumada de portar lo diacha con diu lo sant evangeli a la missa obrada de diverses obratges dor e sembrada de perles e de pedres precioses: e quant tot aço sera fet un noble cavaller pintenli lo cap. E con lo rey sera axi apparallat isquen de la sagrestia los bisbes ab mitres e altres prelats e derrera tots aquests lo matropolita revestits axi con es acustumat quant fan professo e derrera lo matropolita isquen dos ynfans e en deffalliment dells dos nobles cavallers dels quals la un port lo ceptre e vage a la part dreta e laltra port lo pom e vage a la part esquerra e derrera aquests dos nobles isque altre infant e en deffalliment daquell altra noble cavaller lo qual port un baci dargent e dintra aquell port la corona descoberta: e en aquests tres sia haut aquest esguart quel pus honrat port la corona e lo segon lo ceptre e lo tercer lo pom: e derrera tots aquests isque lo rey axi apparallat con dit es demunt: e en aquesta manera deuen anar tro a laltar e con los prelats seran apres laltar deuen fer un cor o plaça dells mateys entorn devant laltar e aço fet entren en lo dit cor o plaça los demunt dits qui portaran la corona e lo ceptre e lo pom axi ordonats con isqueren de la sagrestia e derrera aquests entre lo rey dins lo dit cor o plaça: e los demunt dits qui portaran la dita corona e lo ceptre e pom con seran prop laltar posen la dita corona ceptre e pom sobre laltar e aço fet isquense del dit cor o plaça. E complides totes aquestes coses romangue lo rey en lo dit cor e aqui fich los jonolls e los colzes en guisa que sia postrat en terra e diga la oracio demunt dita e lavores los prelats demunt dits començen a dir la letenia en la forma seguent.

Nota:
los punyals: punyetes: puñetas: puños de las mangas.
Coltell: gavinyet, gaviñet: ganivet: cuchillo.
Cendalies: sandalies: sandalias.
Ceptre: cetro.
Letenia: letanía.


Latenia.

Kyrieleyson.
Christeleyson.
Kyrieleyson.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de çelis Deus: miserere nobis.
Fili redemptor mundi Deus: miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus: miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus: miserere nobis.
Sancta Maria: ora pro nobis.
Sancta Dei genitrix: ora.
Sancte Michael: ora.
Sancte Raphael: ora.
Sancte Gabriel: ora.
Omnes sancti Angeli et Archangeli: orate pro nobis.
Omnes sancti Beatorum Spirituum ordines: orate.
Sancte Johannes Babtista: ora.
Omnes sancti Patriarche et Profete: orate pro nobis.
Sancte Petre: ora.
Sancte Paule: ora.
Sancte Andrea: ora.
Omnes sancti Apostoli et Evangeliste: orate pro nobis.
Omnes sancti discipuli Domini: orate.
Omnes sancti Innocentes: orate.
Sancte Stephane: ora.
Sancte Saturnine: ora.
Sancte Line: ora.
Sancte Vincenti: ora.
Omnes sancti Martires: orate.
Sancte Silvester: ora.
Sancte Gregori: ora.
Sancte Leo: ora.
Sancte Valeri: ora.
Omnes sancti Pontifices et Confessores: orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores: orate.
Sancte Paule: ora.
Sancte Anthoni: ora.
Sancte Machari: ora.
Sancte Leonarde: ora.
Omnes sancti Monachi et Heremite: orate pro nobis.
Omnes sancti Confessores: orate.
Sancta Maria Magdalena: ora.
Sancta Felicitas: ora.
Sancta Perpetua: ora.
Sancta Engratia: ora.
Omnes sancte Virgines: orate,
Omnes Sancte Vidue ct Continentes: orate.
Omnes Sancti: orate.
Propitius esto: parce nobis Domine.
Ab ira et odio et omni mala voluntate: libera nos Domine.
A cecitate mentis et corporis: libera.
Ab insidiis demonum: libera.
A morte subitanea atque eterna: libera.
Ab ira ventura: libera.
A dampnatione perpetua: libera.
Per Anunciationem tuam: libera.
Per Adventum tuum: libera.
Per misterium Sancte Incarnationis tue: libera.
Per Passionem et Crucem tuam: libera.
Per gloriosam Resurrectionem tuam: libera.
Per admirabilem Ascensionem tuam: libera.
Per gratiam Sancti Spiritus Paracliti: libera.
In hora mortis: succurre nobis Domine.
In die judicii: libera nos Domine.
Peccatores: te rogamus audi nos.
Ut pacem nobis dones: te rogamus.
Ut misericordia et pietas tua nos semper custodiat: te rogamus.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et defensare digneris: te rogamus.
Ut dompnum papam et omnes gradus Ecclesie in sancta religione conservare digneris: te rogamus.
Ut archiepiscopum nostrum et omnem congregationem illi comissam in tuo sancto servitio conservare digneris: te rogamus audi nos.
Ut indulgentiam omnium delictorum nostrorum nobis donare digneris: te rogamus.
Ut vitam eternam nobis donare digneris: te rogamus.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas: te rogamus.
Ut omnibus vivis et defunctis vitam et requiem eternam donare digneris: te rogamus.
Ut gentem paganam celesti virtute comprimere digneris: te rogamus.
Ut loca nostra sublimare et regere digneris: te rogamus.
Ut hunc presentem famulum tuum N. regem nostrum bene+dicere digneris: te rogamus audi nos.
Ut hunc presentem famulum tuum N. regem nostrum bene+dicere et sanctificare digneris: te rogamus audi nos.
Ut hunc presentem famulum tuum N. regem nostrum bene+dicere sanctificare et consecrare digneris: te rogamus audi nos.
Ut nos exaudire digneris: te rogamus.
Fili Dei: te rogamus.
Mediator Dei et hominum: te rogamus.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi: parce nobis Domine.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Kyrieleyson.
Christeleyson.
Kyrieleyson.
E la letania acabada lo matropolita diga ço ques segueix:
Pater noster.
Et ne nos inducas in temptationem: sed libera nos a malo.
V Salvum fac servum tuum Domine.
R Deus meus sperantem in te.
V Esto ei Domine turris fortitudinis.
R A facie inimici.
V Nichil proficiat inimicus in eum: et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
R Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
V Dominus vobiscum.
R Et cum Spiritu tuo.

Oremus.

Pretende quesumus Domine huic famulo tuo N. dexteram celestis auxilii ut toto corde perquirat et que digne postulat assequi mereatur. Per Dominum.

Alia oratio.

Actiones nostras quesumus Domine aspirando preveni et adjuvando prossequere ut cuncta nostra operatio et oratio a te semper incipiat et per te cepta finiatur. Per Dominum nostrum Jesum-Christum filium tuum qui tecum vivit et regnat. Amen.

E finida e acabada la letania ab les oracions demunt dites si lo rey no es cavaller dos fills de reys si presents seran e si no ni ha sino un aquell e en deffalliment daquells o daquell dos nobles cavallers calcen los esparons al rey e calçats los esparons en la forma devant dita los dits fills de reys o nobles qui los esparons hauran calçats al rey isquense de la plaza o cor demunt dit e encontinent lo matropolita diga sobre les armes del rey les oracions seguents.

Benedictio super omnia arma regis. - Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus majestatem tuam suppliciter exoramus respice propitius ad humilitatis nostre officium et per ministerium nostrum hec arma bene+dic et sanc+tifica quibus famulus tuus N. rex noster ornatus atque munitus hostes catholice fidei tuo nomini valeat subjugare colla sibi rebellium conterat et confundat. Per Dominum.

Benedictio super scutum. - Oratio.

Protector in te sperantium Deus omnipotentiam tuam humiliter imploramus ut bene+dicere digneris scutum istud quo famulus tuus N. rex noster tutus atque protectus hostium cuneos possit transire securus et eorum non sentiens ictus de ipsis valeat semper feliciter triumphare. Per Dominum.

Benedictio super lanceam. - Oratio.

Deus qui superbis resistis et humilibus das gratiam magnificentiam tuam humiliter et devote deposcimus ut super hanc lanceam munus tue bene+dictionis infundas quatinus famulus tuus N. rex noster ea armatus superborum audaciam confodiat et humilium devotionem sub umbra alarum suarum degentium protegat et deffendat per Dominum.

Benedictio super ensem. - Oratio.

Deus altissime rex omnium creator et ordinator qui cum sis potens potentes non abicis sed eos qui in te sperant proveis et deffendis quique in hominum multitudine diversitatem officiorum distincxisti ut alii preessent et alii subessent in conspectu Majestatis tue preces prosternimus non in nostris justificationibus sed in miserationibus tuis infinitis poscentes humiliter ut super hunc ensem copiam tue bene+dictionis infundas quatinus eo feliciter accinctus famulus tuus N. rex noster voluntatis tue beneplacitum exequatur ecclesiam sanctam tuam fideliter deffendendo hereses et errores alios catholice fidei contrarios viriliter destruendo pauperes orphanos et viduas deffendendo suam cuique justitiam conservando pie sevi ac malitiis hominum resistendo ut in hiis et in aliis mandatis tuis et justificationibus se assidue exercendo tibi Regi regum et Domino dominorum placere valeat et in die districti judicii cum sanctis coronam inmarcessibilem que nunquam auferetur ab eo percipere mereatur per Dominum nostrum.

E feta e dita la benediccio sobre les armes del rey segons que dit es si lo rey no es cavaller lo matropolita diga sobre lo rey la oracio seguent.

Oratio.

Accipe ensem de super altari sancti Salvatoris tibi regaliter impositum nostreque bene+dictionis officio in deffensionem Sancte Dei Ecclesie divinitus ordinatum et esto
memor de quo psalmista prophetavit dicens: Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime ut in hoc per eundem vim equitatis exerceas molem iniquitatis potenter destruas et sanctam dei Ecclesiam e jusque fideles deffendas atque protegas nec minus sub fide falsos quam christiani nominis hostes execres ac dispergas viduas et pupillos clementer adjuves et deffendas desolata restaures restaurata conserves ulciscaris injusta confirmes bene disposita quatinus in hoc agendo virtutum triumpho gloriosus justitieque cultor egregius cum mundi Salvatore cujus tipum geris in nomine sine fine merearis regnare. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

E acabada la dita oracio lo rey prenga lespaa del altar e ell matex cinyeles sent ajuda dalcuna persona: e dementre lo rey se cinyira lespaa lo matropolita diga les paraules seguents.

Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime et attende quod sancti non gladio sed per fidem vicerunt regna.

E cinyida lespaa segons que dit es lo rey leu les mans juntes en alt e faça oracio a Deu en la forma seguent.

Oracio.

Senyor Deu meu clamte merce que en aquest orde de cavalleria que ara reeb jo faça tals obres que tu ne sias servit e la mia anima naja gloria perdurable e el meu cors honor e profit e la mia corona reyal e el meu poble creximent e defeniment.

E feta aquesta oracio lo rey ab la ma sua dreta donse un colp en la templa esquerra. E aço fet lo rey traga lespaha del foure e devant tot lo poble de cara esbrandescala tres vegades. E apres lo rey descinyes lespaha sens ajuda dalcun e tornla en laltar. E aço fet venguen los infants nobles e cavallers e menen lo rey al siti lo qual en la nit precedent li hauran apparellat e lavores començse la missa del dia: e quant la epistola sera dita e lo respons ans quel evangeli se diga los dits dos prelats pus honrats menen lo rey al altar al siti menor qui li sia apparellat a un pas devant laltar e stia a la part demunt dita on se diu lo evangeli e aqui los infants nobles e cavallers e prelats e altres qui aqui seran estants de peus façen cor de si mateys e lo rey estant axi diga devant tot lo poble la professio seguent.

Professio.

Nos N. profitemur et promittimus coram Deo et angelis ejus deinceps legem et justitiam pacemque Sancte Ecclesie Dei populoque nobis subjecto pro posse et nosce facere et conservare salvo condigno misericordie Dei respectu sicut cum consilio fidelium nostrorum melius invenire poterimus: pontificibus quoque ecclesiarum Dei condignum et canonicum honorem exhibere atque ea que ab imperatoribus et regibus eclesiis sibi comissis collata et reddita sunt inviolabiliter conservare: abbatibus etiam conventibus et vassallis nostris congruum honorem secundum consilium fidelium nostrorum prestare.

E dita la professio per lo rey segons que demunt se conte los bisbes e prelats qui aqui seran façen de si mateys plaça e en lo mig daquells sia lo rey e los dits dos bisbes pus honrats prenguen lo rey e diguen al matropolita aquestes paraules: Reverent pare demana sancta Mare Esgleya que aquest alt e illustre cavaller al qual per successio legitima lo regne se pertany per dignitat reyal consagrets. E lavors lo matropolita respona per aquestes paraules: Sabets vosaltres a ell pertanyer lo regne per legitima successio. E tots aquells qui aqui seran responen diguen: E nos conexem e creem a aquell pertanyer lo regne per legitima successio. E sia respost per tots los circunstants: Deo gratias. E aço acabat lo matropolita diga sobre lo rey les oracions seguents.

Oratio.

Deus in cujus manu corda sunt regum inclina ad preces humilitatis aures tue misericordie et regi nostro famulo tuo N. regimen tue appone sapientie ut super omnia regna precellat. Per Dominum nostrum.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus qui famulum tuum N. regem nostrum regni fastigio dignatus es sublimare tribue ei quesumus ut ita in hujus seculi cursu cunctorum in comune salutem disponat quatinus a tue veritatis tramite non recedat. Per &c.

Oratio.

Deus qui seis omne genus humanum nulla virtute posse subsistere concede propitius ut famulus tuus N. rex noster quem populo tuo voluisti preferri ita tuo fulciatur adjutorio quatinus quibus potuit preesse valeat prodesse per &c.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus celestium terrestriumque moderator qui famulum tuum N. regem nostrum ad regni fastigium dignatus es provehere concede quesumus ut a cunctis adversitatibus liberatus et ecclesiastice pacis dono muniatur et ad eterna pacis gaudia te donante pervenire mereatur. Per &c.

E apres dites aquestes oracions lo matropolita interroch e deman al rey en la forma seguent:
Vis fidem samtam a catholicis viris tibi traditam tenere et opera justa observare. Respondeat: Volo.
Interroget:
Vis sanctarum ecclesiarum ecclesiarumque ministrorum tutor et deffensor esse. Respondeat: Volo.
Interroget:
Vis regnum tuum a Deo tibi concessum secundum justitiam patrum tuorum regere et deffendere.
Respondeat. Volo: et in quantum divino fultus adjutorio ac solatio omnium meorum valuero ita me per omnia fideliter acturum promito.
- E aço dit lo matropolita girse al poble e diga aquestes paraules:
Vis tali principi ac rectori te subicere ut ex fidelitate per te alias prestita tanquam successori legitimo in hoc regno Aragonum teneris et ipsius regnum firmare firma fide stabilire atque jussionibus illius obtemperare juxta apostolum dicentem: Omnis anima
potestatibus sublimioribus subdita sit regi quasi precellenti.
- E aquestes paraules dites tota la clericia e lo poble qui aqui sera responguen e diguen: Fiat Fiat Amen.
- E apres lo rey inclinat devotament sia dit per la un dels bisbes qui aqui seran e per lo matropolita les benediccions el prephaci seguens.

Oratio.

Bene+dic Domine hunc regem nostrum N. qui regna omnium moderaris a seculo et tali eum benedictione glorifica ut davitice teneat sublimatis ceptrum et glorificatus in ejus protinus reperiatur merito: da ei tuo spiramine cum mansuetudine ita regere populum sicut Salomonem fecisti regnum obtinere pacificum: tibi semper cum timore sit subditus tibique militet cum quiete sit tuo clipeo protectus cum proceribus et ubique tua gratia victor existat: honorifica eum pre cunctis regibus gentium felix populus dominetur et feliciter eum nationes adornent vivat inter gentium catervas magnanimus sit in judiciis equitatis singularis locupletet eum tua predives dextera frugiferam obtineat patriam et ejus liberis tribuas profuturam: presta ei prolixitatatem vite per tempora et in diebus ejus oriatur justitia: a te robustum teneat regiminis solium et cum jocunditate et justitia eterno glorietur in regno. Per Do. &c.

Prephatio.

Per omnia secula seculorum. Amen. - Dominus vobiscum. Et cum Spiritu tuo. - Sursum corda. Habemus ad Dominum. - Gratias agamus Domino Deo nostro. Dignum et justum est. - Vere dignum et justum est equum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere omnipotens eterne Deus creator omnium rerum imperator Angelorum rex regnantium Dominus dominantium qui Abraam fidelem famulum tuum de hostibus triumphare fecisti Moysi et Josue populo tuo prelatis multiplicem victoriam tribuisti humilemque David puerum tuum regni fastigio sublimasti et Salomonem sapientie pacisque inefabili munere ditasti. Respice quesumus ad preces humilitatis nostre et super hunc famulum tuum N. regem nostrum quem supplici devotione in regem habemus bene+dictionum tuarum dona multiplica eumque dextera tue potentie semper et ubique circunda quatenus predicti Abrahe fidelitate fundatus Moysi mansuetudine fretus David humilitate exaltatus Salomonis sapientia decoratus tibi in omnibus complaceat et per tramitem justitie inoffenso gressu semper incedat: tue quoque protectionis galea munitus et scuto insuperabili jugiter protectus armisque celestibus circundatus obtabilisque glorie triumphum de hostibus feliciter capiat terroremque sue potentie infidelibus inferat et pacem tibi militantibus letanter reportet. Per Christum Dominum nostrum qui in virtute crucis tartara destruxit regnoque diaboli superato ad celos victor ascendit in quo potestas omnis regnique existit victoria qui est gloria humilium et vita salusque populorum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen.

E dites les benediccions e prephaci demunt dits lo matropolita prenga del oli sanctificat e faent creu uncten lo cap dels pits del rey e apres les sumitats de cascuna de les spatles dient les paraules seguents:
Ungo te in regem hujus populi in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

E feta la unccio segons que dit es lo matropolita ab un bell drap de lin torch e munde los lochs unctats e apres diga les oracions seguents.

Oratio.

Prospice omnipotens Deus hunc gloriosum regem nostrum N. serenis obtutibus et sicut benedixisti Abraam Isach et Jacob sic illum largis benedictionibus spiritualis gratie cum omni plenitudine tue potentie irrigare atque perfundere dignare: tribue ei de rore celi et de pinguedine terre habundantiam et toti sue terre copiam frumenti vini et olei et omnium frugum opulentiam ex largitate divini muneris longa per tempora ut illo regnante sit sanitas corporum in patria et pax inviolata sit in regno et dignitas gloriosa regalis palatii maximo splendore regie potestatis oculis omnium fulgeat luce clarissima clarescat atque splendore maximo perfusa splendidissima videatur. Tribue ei omnipotens Deus ut sit fortissimus protector patrie et consolator ecclesiarum atque cenobiorum sanctorum maxima cum pietate regalis munificentie atque ut sit fortissimus regum triumphator omnium ad opprimendas rebelles et paganas nationes sitque suis inimicis multum terribilis premaxima fortitudine regalis potentie optimalibus quoque ac precelsis proceribusque ac fidelibus sui regni sit magnificus et amabilis et pius ut ab omnibus timeatur atque diligatur. Reges quoque de lumbis ejus per successiones temporum futurorum egrediantur ad regnum hoc regendum et post gloriosa tempora atque felicia presentis vite gaudia sempiterna perpetua beatitudine habere mereatur. Quod ipse prestare.

Oratio.

Domine Deus omnipotens cujus est omnis potestas et dignitas te supplici devotione atque humillima prece deposcimus ut huic famulo tuo regi nostro N. prosperum regie dignitatis concedas effectum ut in tua dispositione constituto ad defendendam Ecclesiam tuam sanctam nichil ei presentia officiant futura nichil obsistant populum sibi subditum equo justitie libramine regere valeat et in omnibus operibus suis te semper timeat jugiter placere concedas. Per Dominum.

Oratio.

Omnipotens sempiterneque Deus qui Azahel super Sinain et Jeu super Israel per Heliam David quoque et Saulem per Samuelem prophetam in reges inungi fecisti tribue quesumus manibus nostris opem tue benedictionis et huic famulo tuo N. quem hodie in te sperantem in regem nostrum sacro ungimine delinivimus dignam concede delibutionis hujus eficaciam et virtutem: constitue Domine principatum super humerum ejus ut sit fortis justus fidelis providus et indefessus regni hujus et populi tui gubernator infidelium expugnator justitie cultor meritorum remunerator Ecclesie tue Sancte ac fidei christiane deffensor ad decus et laudem tui nominis gloriosi. Per Dominum.
Oratio.

Spiritus Sancti gratia humilitatis nostre officio in te copiosa descendat ut sicut manibus nostris indignis oleo materiali pinguescis exterius oblitus ita ejus invisibili unguimine delibutus impingari merearis interius ejusque speciali unctione perfectissime semper imbutus et illicita declinare tota mente et spernere discas seu valeas et utilia anime tue jugiter cogitare optare atque operari queas auxiliante Domino nostro Jesuchristo qui cum Deo Patre.

Oratio.

Deus qui es justorum gloria et misericordia peccatorum qui missisti filium tuum preciosissimo sanguine suo genus humanum redimere qui conteris bella et propugnatores in te sperantium et sub cujus arbitrio omnium regnorum continetur potestas te humiliter deprecamur ut presentem famulum tuum regem nostrum N. in tua misericordia confidentem in presenti sede regali bene+dicas eique propitius adesse digneris ut qui tua expetit protectione deffendi omnibus sit hostibus fortior. Fac eum domine beatum esse et victorem de inimicis suis corona eum corona justitie et pietatis ut ex toto corde et ex tota mente in te credens diligat tuam sanctam Ecclesiam deffendat et sublimet populumque a te sibi comissum juste regat: nullus insidiantibus malis eum in injustitiam vertat: accende Domine cor ejus ad amorem gratie tue per hoc unctionis oleum unde uncxisti reges sacerdotes et prophetas quatimus justitiam diligens per tramitem familiariter justitie populum ducens post peracta a te disposita in regali excellentia armorum curricula pervenire ad eterna mereatur. Per Dominum nostrum.

Oratio.

Deus Dei filius dominus noster Jesus-Christus qui a Patre oleo exultationis unctus est pre participibus suis ipse per presentem sacri unguiminis infusionem Spiritus Paracliti super caput tuum infundat bene+dictionem eandemque usque ad interiora cordis tui penetrare faciat quatinus hoc visibili et tractabili dono invisibilia percipere et temporali regno justis moderaminibus executo eternaliter cum eo regnare merearis qui solus sine peccato rex regum vivit et gloriatur cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen.

E apres dites les dites oracions lo matropolita endreçant ses paraules al rey diga aquesta oracio.

Oratio.

Accipe igitur coronam regni in nomine Pa+tris et Fi+lii et Spiritus+Sancti quam sanctitatis sobriam gloriam et honorem et opus fortitudinis expressam signare intelligas et per hanc te participem ministerii nostri non ignores ita ut sicut nos interioribus pastores rectoresque animarum intelligimur ita tu quoque contra omnes adversitantes Ecclesie Christi deffensor assistas regnique tibi a Deo dati et per officium nostre benedictionis munite apostolorum omniumque sanctorum comisso utili regimine executor regnatorque proficuus semper appareas inter gloriosos athletas virtutum geminis ornatus et premio sempiterne felicitatis coronatus cum redemptore ac salvatore nostro Jesu-Christo cujus nomine vicemque gestare crederis sine fine glorieris: qui vivit et imperat Deus cum Deo patre in unitate Spiritus sancti Deus per &c.


E aquesta oracio dita lo rey prenga la corona de sobre laltar e ell matex posles en lo cap senç ajuda dalcuna persona. E dementre lo rey se posara la corona sobre lo cap lo matropolita diga aquesta oracio.

Oratio corone.

Accipe signum glorie diadema et coronam regni in nomine Pa+tris et Fi+lii et Spiri+tus sancti ut spreto antiquo hoste spretisque contagiis vitiorum omnium sic justitiam misericordiam et judicium diligas et ita juste et misericorditer et pie vivas ut ab ipso domino nostro Jesu-Christo et consorcio sanctorum eterni regni coronam percipias: qui cum patre &c.

E reebuda la corona per lo rey e dites les oracions demunt dites lo rey prenga de sobre laltar lo ceptre sens ajuda dalcuna persona e aquell tenga en la man dreta. E dementre lo rey pendra lo ceptre lo matropolita diga sobre lo rey qui estia ajonollat la oracio seguent.

Oracio ceptri.

Accipe virgam virtutis atque veritatis qua intelligas te obnoxium mulcere pios terrere reprobos errantibus viam docere lapsis manum porrigere disperdere superbos et relevare humiles et apperiat hostium Jesus-Christus dominus noster qui de se metipso ait: Ego sum hostium per me si quis introierit salvabitur qui est clavis David et ceptrum domus Israel qui apperit et nemo claudit claudit et nemo apperit sitque tibi auctor qui educit vinctum de domo carceris sedentem in tenebris et umbra mortis et in omnibus sequi merearis eum de quo David propheta cecinit: Sedes tua Deus in seculum seculi virga equitatis virga regni tui: et imitando ipsum diligas justitiam et odio habeas iniquitatem quia propterea uncxit te Deus Deus tuus ad exemplum illius quem ante secula uncxerat oleo exultationis pro participibus suis Jesum-Christum dominum nostrum qui cum eodem vivit et regnat.

E reebut lo ceptre per lo rey e dita la oracio demunt scrita lo rey prena lo pom dor de sobre laltar lo qual tenga en la ma esquerra. E dementre lo rey pendra lo pom lo matropolita diga les oracions seguents.

Oratio pomi.

Accipe dignitatis pomum et per id in te catolice fidei cognosce signaculum quia ut hodie ordinaris caput et princeps regni et populi ita perseveres auctor ac stabilitor christianitatis et fidei cristiane ut felix in opere locuplex in fide cum rege regum glorieris. Per Dominum.

Oratio.

Benedic Domine quesumus hunc regem nostrum N. quera ad salutem populi nobis a te credimus esse concessum: fac annis esse multiplicem salubri corporis robore vigentem ad senectutem optatam pervenire felicem: sit nobis fiducia obtinere gratiam populo quam Aaron in tabernaculo Heliseus in fluvio Ezechias in lecto Zacharias vetulus impetravit in templo. Sit in eo regendi auctoritas qualem Josue suscepit in castris Gedeon sumpsit in preliis Petrus accepit in clave Paulus est usus in dogmate: et ita pastorum cura tuum proficiat ovile sicut Isach profecit in fruge et Jacob est dilatatus in grege. Quod ipse prestare dignetur.

Oratio.

Deus pater eterne glorie sit adjutor tuus et protector et omnipotens benedicat tibi: preces tuas in cunctis exaudiat et vitam tuam longitudine dierum adimpleat tronum regni jugiter firmet et gentem populumque tuum in eternum conservet et inimicos tuos confusione induat et super te sancti+ficatio Christi floreat ut qui tibi tribuit in terris imperium ipse in celis conferat premium: qui vivit et regnat.

E aquestes oracions esplegades lo matropolita ab un dels prelats menen lo rey axi coronat honradament al siti reyal major e tota la clerecia diga alta veu un respons qui comença.

- R Desiderium anime ejus tribuisti ei et voluntatem labiorum ejus non fraudasti eum.
- V Domine prevenisti eum in benedictionibus dulcedinis et posuisti super caput ejus coronam de lapide pretioso. Et voluntatem labiorum ejus non fraudasti eum. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
- Iterum desiderium anime ejus.

E aqui lo matropolita diga sobre lo rey la oracio seguent.

Oratio.

Sta et retine amodo locum tibi a Deo delegatum per auctoritatem Dei omnipotentis et per presentem traditionem nostram omnium scilicet episcoporum ceterorumque Dei servitorum et quanto clerum sacris altaribus propinquiorem prospicis tanto ei potentiorem in locis congruis honorem impendere memineris quatenus mediator Dei et hominum te mediatorem cleri et plebis in hoc regni solio confirmet (In hoc loco rex sedeat in suo solio regio.) et in regnum eternum secum regnare faciat Jesus Christus Dominus noster Rex regum et Dominus dominantium qui cum Deo patre.

E aço fet lo matropolita diga e començ alta veu los altres prelats e clergues responents.

Imnus.

Te Deum laudamus te Dominum confitemur te eternum patrem omnis terra veneratur: tibi omnes angeli tibi celi et universe potestates tibi cherubin et seraphin incessabili voce proclamant: Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabaoth: pleni sunt celi et terra magestatis glorie tue: te gloriosus apostolorum corus te prophetarum laudibilis numerus te martirum candidatus laudat exercitus: te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia Patrem inmense majestatis venerandum tuum verum et unicum Filium sanctum quoque paraclitum Spiritum: tu rex glorie Christe tu Patris sempiternus es filius tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum: tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna celorum: tu ad dexteram Dei sedes in gloria Dei Patris judex crederis esse venturus te ergo quesumus famulis tuis subveni quos precioso sanguine redemisti eterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari: salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditati tue et rege eos et extolle illos usque in eternum: per singulos dies benedicimus tibi et laudamus nomen tuum in seculum et in seculum seculi: dignare Domine die isto sine peccato nos custodire miserere nostri Domine miserere nostri fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te: in te Domine speravi non confundar in eternum.

Lo qual Te Deum laudamus finit responguen dos honrats clergues e diguen aquest vers.
V Firmetur manus tua et exaltetur dextera tua.
R Justitiam et judicium preparatio sedis tue.

E encontinent lo matropolita diga les oracions seguents:

Domine exaudi orationem meam. - Et clamor meus ad te veniat.
Dominus vobiscum. - Et cum Spiritu tuo.

Oratio.

Deus qui victrices Moysi manus in oratione firmastí qui quamvis etate lacesceret infatigabili sanctitate pugnabat ut dum Amalech iniquus vincitur dum prophanus nationum populus subjugatur exterminatis alienigenis hereditati tue possessio copiosa serviret opus manuum nostrarum pie nostre orationis exauditione confirma. Habemus et nos apud te Sancte Pater Dominum salvatorem qui pro nobis manus suas tetendit in cruce per quem etiam precamur Altissime ut tua potentia sufragante universorum hostium frangatur impietas populusque tuus cessante formidine te solum timere condiscat. Per Dominum nostrum.

Oratio.

Deus inennarrablilis auctor mundi conditor generis humani gubernator imperii confirmator regni qui ex utero fidelis amici tui patriarche nostri Habrahe preelegisti regem seculum profuturum tu presentem insignem regem nostrum N. cum exercitu suo per intercessionem omnium sanctorum uberi bene+dictione locupleta in solium regni firma stabilitate connecte visita eum per interventum sanctorum omnium sicut visitasti Moysen in rubo Josue in castris Gedeonem in preliis Samuelem ornatum in templo et illa cum promissione et siderea benedictione ac sapientie tue rore perfunde quam beatus David ex psalterio Salomon filius ejus te remunerante percepit e celo: sis ei contra acies inimicorum lorica in adversis galea in prosperis sapientia in protectione clipeus sempiternus et presta ut gentes illi teneant fidem proceres atque optimates sui habeant pacem diligat caritatem abstineat se a cupiditate loquatur justitiam custodiat veritatem: et ita populus iste pullulet coalitus benedictione eternitatis ut semper maneant tripudiantes animis gaudentes et in pace victores. Per Dominum.

Oratio.

Benedicat tibi Dominus custodiat te et sicut te voluit super populum suum esse regem ita in presenti seculo felicem et eterne felicitatis tribuat esse consortem: amen. Clerum ac populum quem sua voluit opitulatione in tua sanctione congregari sua dispensatione et tua administratione per diuturna tempora faciat feliciter gubernari: amen. Quatenus divinis monitis parantes adversitatibus carentes bonis omnibus exuberantes tuo imperio fideli amore obsequentes et in presenti seculo tranquillitate fruantur et cum eternorum civium consorcio potiri mereantur: amen. Quod ipse prestare dignetur cujus regnum et imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen.

E totes les dites coses fetes e explegades lo rey seent en lo siti reyal ab les insignies reyals e axi stant ab los infants nobles cavallers ciutadans e altres qui aqui seran lo
Evangeli se diga. E apres lo rey vaga offerir e offira aquell dia dotse diners dor en reverencia dels dotse apostols.
Aquesta oracio diga lo matropolita en la secreta de la missa.

Oratio secrete.

Suscipe Domine preces et hostias Ecclesie tue pro salute famuli tui regis nostri N. supplicantis et protectione fidelium plurimorum antiqua brachii tui operare miracula ut superatis pacis inimicis secura tibi serviat christiana libertas. Per Dominum.

Oratio post comunionem.

Deus qui ad defendendum eterni regni evangelium regium aragonum solium preparasti protende famulo tuo regi nostro N. arma celestia ut pax Ecclesie nulla turbetur tempestate bellorum. Per Dominum.

Quant la pau se dara lo pus honrat prelat quiy sia exceptat aquell qui dira la missa don de la pau al rey. E finida la missa lo matropolita venga al siti on lo rey siura e diga sobre lo rey les oracions seguents.

Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus qui te populi sui voluit esse rectorem ipse te celesti benedictione sanc+tificans eterni regni faciat esse consortem. Amen. Concedatque tibi contra omnes fidei christiane hostes visibiles et invisibiles victoriam triumphalem et pacis et quietis ecclesiastice felicissimum te fieri longe lateque fundatorem. Amen. Quatinus te gubernacula regni tenente populus tibi subjectus christiane religionis jura custodiens undique tutus pace tranquilla perfruatur et te in concilio regum beatorum collocato eterna fecilitate ibidem tecum pariter gaudere mereatur. Amen. Quod ipse prestare dignetur cujus imperium sine fine permanet in secula seculorum. Amen.

Oratio.

Hec Domine salutaris sacrificii perceptio famuli tui regis nostri N. peccatorum maculas diluat et ad regendum secundum tuam voluntatem populum idoneum illum reddat ut salutari ministerio contra visibiles et invisibiles hostes reddatur invictus per quod mundus est divina dispensatione redemptus. Per Dominum. - Et benedictio Dei omnipotentis Pa+tris et Fi+lii et Spi+ritus sancti super te descendat et maneat semper. Amen.

E apres dita la missa lo rey ab les vestedures e insignies reyals demunt dites isque de la esgleya e vage cavalcar: e anans qne cavalch coman a dos nobles lo ceptre e lo pom e aquells vagen als streps apres del rey. E lo cavall en que cavalcara sia blanch e los sobresenyals sien de vellut vermell e de drap dor nostre senyal reyal representant e la flocadura respona als dits sobrasenyals. E apres sia haut un cordo de seda groga e vermella. E lo rey cavalcat prenga lo ceptre en la ma dreta e lo pom en la ma esquerra e lo dit cordo sia fermat en lo fre del cavall e tenguense en lo dit cordo pus prop del rey los infants e nobles e apres los mesnaders e apres los cavallers e apres los ciutadans de les ciutats de la senyoria del rey e altres gents. E en aquesta manera vage lo rey tro al seu alberch. E aquells qui lo dia precedent hauran portades lespaha e les armes vagen cavalcant tots sols en la manera que en lo vespre seran venguts e tots los altres vagen a peu. E com lo rey sia al seu alberch descavalch e entresen a la sua cambra e despullse la dalmatica e la tunica e la camisa romana e descalçse les calces de vellut e les sabates e vestes gonella cota e mantell radon de drap dor e calces descarlata ab sabates acustumades e isque de la cambra e vagessen al palau on deu menjar lo qual sia ornat e aparallat aquell dia segons ques seguex. Primerament la sua taula sia en loch alt posada en guisa que per totes les gents menjants en aquell sia vista. E en les espatles en la paret sia fermat un drap dor e de vellut vermell lo qual monstre en si lo nostre senyal estes e sobra aquell sia posat un sobracel daquell senyal e obra matexa. E en apres tot lo romanent del palau sia encortinat per les parets tant solament de bells e de preciosos draps. E port la corona en lo cap e lo ceptre en la ma dreta e lo pom en la ma esquerra. E anans quel rey se assega a la taula lo matropolita qui haura consecrat diga la benediccio qui es acustumada de dir al seent de la taula. E aquell dia sega lo rey tot sol a la taula. E apres pos lo ceptre en la taula a la part dreta e lo pom a la part esquerra: e sia apparallada una taula pus prop daquella del rey que neguna altre on seguen los prelats aquell dia: e tots los altres seguen segons la ordinacio nostra. E con lo rey haura menjat leuse de la taula. E lo matropolita qui haura consagrat lo rey diga la benediccio la qual es acustumada de dir al levant de la taula. E lo rey prenga lo ceptre en la ma dreta e lo pom en la ma esquerra e ab la corona al cap vagessen al palau o sala la qual li sia apparellada per star apres menjar ab los infants fills de reys nobles prelats e altres gents sues lo qual sia apparallat e ornat en la forma seguent. Primerament li sia apparallat un siti reyal en alt en guisa que per tots estants en lo dit palau sia vist e en les espatles en la pared sia fermat un drap dor e de vellut vermell demostrant lo nostre senyal estes pus rich que aquell del palau de menjar e sobra aquell sia posat un sobracel daquell senyal mateix e apres tot lo dit palau o sala sia encortinat per les parets de bells e preciosos draps e per lo sol del dit palau o sala sien esteses tapits e altres draps bells acustumats destendra per terra e aqui lo rey pos lo ceptre e lo pom e tenga solament la corona al cap e lavors sia dat del vin al rey e a tots los altres ab confits. E apres lo rey entresen en la sua cambra la qual sia ornada en la forma seguent. Primerament hi sia apparallat un lit ab cobertor e cortines acabades de bells e richs draps de un obratge tot e en apres la dita cambra sia encortinada per les parets de pus bells e richs draps que la dita sala e palau e axi mateix en lo sol de la cambra sien esteses tapits e drap pus bells e pus honrats que aquells de la sala e palau e aqui pos la corona e do les vestedures del drap dor a la capella de la Aljaferia e aquell dia lo rey no cavalch. E lo rey aquell dia e laltre seguent tenga tinell a tot hom: e aquests dos dies deuen servir los infants e nobles segons ques seguex car si hi ha dos infants fills de reys la un es assaber lo major o pus antich servesca aquells dos dies de offici de camarlench e los altres nobles e barons exercesquen singularment los officis del palau devall scrits es assaber de coper sobrecoch de boteller de raboster de panicer de tallar devant lo rey e de portar lo tallador de la sua vianda e de ventall en qual temps vulla que sia.

reynes-darago-consegrar-reys-darago-les-coronaran