Mostrando las entradas para la consulta Jacobi ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Jacobi ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

lunes, 7 de noviembre de 2022

Pragmatica domini Regis Alfonsi secundi. Inquisitori hereticae pravitatis

Pragmatica domini Regis Alfonsi secundi quod omnes officiales domini Regis tam Aragonum Valentiae Maioricarum et Cataloniae teneantur ad eius requisionem (requisitionem) obedire Inquisitori hereticae pravitatis quicumque fuerit ordinis praedicatorum in capiendis hereticis et etiam eis incarcerandis et alias adversus eos procedendo (proce-cedendo) pro favori fidei catholicae. Data Barcinonae VIII calendas julii anno Domini MCCLXXXVI (1: N. del E. Carbonell no pone en su manuscrito más que el epígrafe de este documento pero como hemos creído que tendría intención de darlo extensamente, lo hemos copiado exactamente del fol. 144 v. del Reg. n. 66 de este Archivo general, en el que se halla continuado.).

Quoniam fidei catolice defendere pariter ac promovende secundum negocium illos pocius viriliter decet asumere quibus ex oficio potestatis et dignitatis incumbit tanta circunspeccione regere et gubernare subiectos ut ab infidelium non solum violencia sed etiam fraudulencia conserventur inmunes et sic terrena potestas celesti potestati a qua esse dinoscitur devote subjectionis obsequium ac fidelitatis debitum reddere fideliter comprobetur. Nos Alfonsus Dei gracia Rex Aragonum etc. Volumus et ordinamus ac presenti statuto inviolabili atque perpetuo firmiter stabilimus. Quod omnes heretici cuiuscumque secte nomine censeantur eliminentur extingantur et exterminentur de cunctis terris et locis dominationi nostre subjectis ne infectionis sue contagie pestifera fidem simplicium corrumpere valeant aut in aliqua depravare quod ut perfeccius et comodius expleri valeat ac debite execucioni mandari districte precipiendo mandamus vobis universis et singulis baiulis nostris justiciis çalmedinis et aliis oficialibus nostris quocumque vocabulo nominentur in Aragonia Catalonia et in regno Maiorice ac Valencie institutis ac in posterum instituendis quod ad notificationem seu denunciationem dilectorum fratrum ordinis predicatorum qui nunc sunt vel erunt in posterum heretice pravitatis inquisitores faciatis compleatis et execucioni mandetis sive in capiendo homines et incarcerando eosdem sive in aliis que ad ipsius inquisitionis negocium pertinere videbuntur cum et ipsi in huiusmodi inquisicionis officio romane ecclesie auctoritate fungantur quicquid per se vel per nuncios suos pro parte domini Pape et nostro vobis mandaverint exequendum si de nostra confiditis gracia et amore. Et hoc volumus quod faciatis quocienscumque et ubicumque ab eis vel altero eorum fueritis requisiti. Nos enim ipsum negocium fidei pro quo et in quo dicti fratres laborare intendunt omni occasione remota ex corde et cura previgili ad Dei gloriam in ipsius fidei exaltationem et Ecclesie romane reverenciam promovere intendimus et juvare. Volumus insuper et mandamus quod omnes dicti inquisitores vel alter eorum liceant ire et discurrere per terras dominacioni nostre subiectas ullum eis nec familie nec equitaturis nec aliis bonis suis impedimentum vel contrarium faciatis nec fieri permitatis sed si necesse fuerit requisiti ab eis provideatis eisdem de securo transitu et ducatu. Similiter etiam volumus et mandamus quod provideatis eisdem in expensis et salvatis omnes sumptus quos ipsi pro dicta inquisicione fecerint tam in equitaturis quam in aliis prout ipsi vobis dixerint quocienscumque ab eis vel altero ipsorum fueritis requisiti. Quod est actum Barchinone VIII kalendas julii (1286.)

Die veneris decima mensis aprilis anno a nativitate Domini MCCCCLXXXXV (1495) reverendus ¡n Christo pater et dominus Petrus Dei gratia Episcopus Barcinone et venerabilis et circunspecti viri domini Antonius de Contreras decretorum doctor et Petrus Pariente in jure canonico bacallarius (bachiller) inquisitores hereticae et apostaticae pravitatis in civitatibus et diocesis Tarraconensi Barcinonensi Vicensi Gerundensi et Helenensi apud plateam Regis urbis Barcinonae existentes eorum cum sententia diffinitiva omnes et singulos infrascriptos pro hereticis et apostatis condemnarunt illorumque statuas brachio saeculari tradiderunt atque eorum bona fisco et camerae Regiae confiscata declararunt quorum nomina sunt haec.

Aduardus Badia morabatur in Callo judeorum.

Antonius Serra portugues moram traxit cum Andrea Amoros.

Agnes uxor Michaelis Alesino.

Angelina uxor Michaelis Badia morabatur versus fontem Angelorum ad Mare.

Antonia vidua quae fuit uxor Hugueti textoris serici filiae den
Caxes-noves. (Cajas nuevas; caixes; caxia latín, caixa, caxa)

Bernardus Vilamari botigarius seu mercator pannarius morabatur in vico vulgo dicto dels Spaciers.

Bernardus Porta textor morabatur juxta plateam Trinitatis.

Brigida vidua quae fuit uxor Marci Rosanes.

Beatrix filia Mathei Barenys reconsiliati.

Blanquina uxor Bernardi Morvedre morabatur in platea Campirotundi vulgo Camprodo.

Bernardus Steve gener Gabrielis Montço.

Beatrix uxor Gabrielis Tolosa soror Francisci Requesens.

Bernardus Geraldus textor velorum morabatur apud plateam Trinitatis.

Blanquina vidua quae fuit uxor Jacobi Bosch quondam.

Blanquina uxor Francisci Puigmija.

Bonanatus Rosanes filius Marci Rosanes.

Coloma uxor Gabrielis Servent morabatur in platea Sancti Justi.

Chatherina filia Gabrielis Bonanati mercatoris morabatur in platea Vini.

Chatherina quae fuit uxor Joannis de Conques juponarii morabatur in Callo.

Clara vidua quae fuit uxor Bartholomei Limona quondam corallarii filius Danielis Malorqui morabatur versus plateam Trinitatis.

Elionor uxor Joannis Canti mercatoris.

Elionor uxor Lodovici Queralt corallarii morabatur in vico dels Ollers blanchs.

Elionor Bernardi Alamany morabatur in vico den Sos.

Eulalia uxor den Pou filia Euphrosinae uxoris den Navarro curritoris morabatur in vico de la Boqueria.

Elionor uxor Francisci Orts caligarii morabatur in Callo.

Euphrosina uxor Gabrielis Sartre maioris dierum.

Florença uxor Petri Libia filii Nicolai Libia morabatur in vico den Gimnas.

Francina uxor Joannis Viacamps barbitonsoris filia Danielis Mallorqui morabatur versus plateam Trinitatis.

Francina uxor Berengarii Gual morabatur in vico de la Tapineria.

Francina uxor Francisci vulgo Francoy de Viladecans.

Franciscus Piera corallarius morabatur in domo Joannis Fortia in vico-lato.

Francina Viladecans vidua quae fuit uxor de Francoy Viladecans.

Francina uxor den Sirera morabatur in Callo.

Francina uxor Joannis Far morabatur in vico dels Spaciers.

Francina uxor Petri Valls morabatur in platea den Camprodo.

Francina Scales vidua vulgo la grossa morabatur in vico dels Codols.

Gaillelmus Fabra curritor auris morabatur in vico de Beseya.

Joannes Çacoma libratarius sive bibliopola morabatur in vico S. Dominici.

Joannes Far filius Francisci sive Francoy Far morabatur in vico dels Speciers.

Joanna uxor Petri Queralt morabatur juxta monasterium de Mercede.

Joannes Canti mercator morabatur in domo Galcerandi Sunyer prope Mercedem.

Joannes Valls morabatur in vico de la Tapineria.

Joannes Crexells veteramentarius vulgo peyer morabatur in Callo.

Joannes Leo mercatoris morabatur in vico-lato.

Joannes Balle mercator morabatur juxta plateam Trinitatis.

Joannes Uguet filius Bonanati Uguet.

Joanna vidua uxor que fuit Gabrielis Blanqua.

Joanna uxor Jacobi de Sogovia morabatur ¡n vico dels Flasaders.

Margarita uxor Petri Antonii morabatur in vico de Beseya.

Margarita Maestres uxor Guillelmi Maestres morabatur in Callo.

Michael Vitalis filius Raimundi Vitalis morabatur in vico de Bonayre.

Mandina Balle uxor Jacobi Balle morabatur in platea Trinitatis.

Marcus Sobirats mercator morabatur in domo Marci de Parets in Burno.

Margarita Gomis vidua que fuit uxor den Gomis.

Na Garcia que morabatur in Callo.

Petrus Piera que morabatur in domo Francinae de Pau.

Paula uxor Pauli Vinyes filia Angelinae Feu.

Raphaela quae fuit uxor fratris Bernardi de Ferreris quondam presbyteri.

Sperança uxor Michaelis Fonch.

Thomasa uxor Jacobi de Pau morabatur in vico dels Codols.

Violans uxor Jacobi Uguet frumentarii morabatur in platea Trinitatis.

Violans Queralt uxor Dalmacii de Queralt morabatur juxta monasterium de Mercede.

Violans uxor Lodovici Benet drogarii morabatur in vico dels Speciers.

Violans filia Marci Rosanes uxor den Grau sartoris.

Violans uxor Guillelmi Gordiola.

Hypolita uxor Petri Palou curritoris morabatur in vico de les Filateres (hilanderas) et in vico de Beseya novissime.

Isabel uxor den Vilamari morabatur in vico dels Speciers.

Isabel uxor Francisci Malarts morabatur in vico dels Speciers.

Euphrosyna uxor Gasparis Cartella.

Francina uxor Gabrielis Benet in vico-lato.

Isabel uxor Joannis Valls morabatur in vico de la Tapineria.

Omnes namque predicti sunt habitatores huius urbis Barcinonae.

Ne memoria excidat quod extra urbem Barcinonam processum fuit per praefatos reverendos dominos Antonium de Contreras et Petrum cognomento Pariente inquisitores hereticae (la c parece ç) et apostaticae pravitatis hic continuare gradatim lubet.

Apud civitatem Gerundam.

Imprimis die XXI mensis maii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXX quinto apud civitatem Gerundam in Sede reconsiliarunt in forma debita et consueta predicti inquisitores ac carceribus perpetuis condemnarunt. (pone condamnarunt)

Aldunciam uxorem Joannis Ferrer Dala mercatoris villae seu oppidi Perpiniani.


Apud villam seu oppidum Perpiniani.

Die dominica VIIII mensis augusti anno predicto a nativitate Domini MCCCCLXXXXV apud villam seu oppidum Perpiniani reverendi patres inquisitores predicti personaliter existentes in Ecclesia beatae Mariae

de Regali reconsiliarunt gremio Sanctae matris Ecclesiae personas infrascriptas quae cum garnaxiis indutae processionem per loca solita praefatae villae cum cruce et crucifixo erectis ac modo et forma aliarum processionum sequebantur et quarum nomina reconsiliatorum (pone reconsiliatarum) tempore gratiae sunt sequentia.

Columba uxor quae primo fuit Guillelmi Petri quondam mercatoris villae seu oppidi Castilionis Emporiarum (Castelló de Empuries) nunc vero uxor Marci Croes de Cadaques (Cadaqués) et impresentiarum habitatrix Perpiniani.

Euphrosyna uxor Joannis Cavallaria textoris villae Perpiniani quae primo uxor fuit Jacobi Bonafe quondam civitatis Ilerdae.

Joannes Fanyans variopola Perpiniani.

Beatrix vidua que uxor fuit

Joannis Guillelmi sadacerii quondam Castilionis Emporiarum habitatrix Perpiniani.

Florentia vidua quae fuit uxor Leonardi Leonard variopole Perpiniani.

Laurentius Bruch botigarius Perpiniani.

Ricsen uxor predicti Laurentii Bruch.

Agnes Ventessa vidua quae uxor fuit Bartholomei Ventessa Perpiniani.

Pontius Callar cursor auris Perpiniani.

Galcerandus Sanctangel variopola Perpiniani.

Joanna Vilarasa vidua quae uxor fuit Benedicti Vilarasa quondam Perpiniani.

Jacobus Planella textor Perpiniani.

Florentia uxor Galcerandi Sanctangel sartoris Perpiniani.

Constancia uxor Jacobi Planella textoris panni lini Perpiniani.

Jacobus Cassanyes variopola Perpiniani.

Placentia vidua quae uxor fuit Bernardi Bianya quondam Perpiniani.

Margarita uxor Jacobi Sanct-Climent cursoris Perpiniani.

Violans uxor Joannis Albert variopolae Perpiniani.

Beatrix uxor Raimundi Planella cursoris Perpiniani.

Isabel uxor Jacobi Casafranca merçarii Perpiniani.

Alduncia Cassanyas vidua Perpiniani.


Mortui pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam.

Die XXI mensis decembris anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo quinto apud urbem Gerundam fuerunt pro hereticis condemnati quorum nomina sunt quae sequuntur.

Omnes civitatis Gerundae.

Bernardus Sampso quondam.

Blanquina quondam uxor Raimundi Mercader quondam maioris diebus.

Mandina quondam uxor de Monpayller. (variante de Montpellier)

Elionor quondam uxor Dalmati Mercader.

Constancia quondam uxor Gabrielis Mercader.

Omnes oppide sive villae Castilionis Emporiarum.

Joannes Miro maior dierum quondam.

Leonarda quondam vidua mater Leonardi Giponer.

Blanquina quondam uxor Manuelis Climent quondam socrus Petri Lodovici Funes variopolae civitatis Barcinonae.

Absentes pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam.

Predicta XXI die mensis decembris anno predicto a nativitate Domini MCCCCLXXXXV fuerunt pro hereticis condemnati apud urbem Gerundam omnes infrascripti absentes.

Antonia uxor Leonardi soror germana Gasparis Serment.

Alduntia uxor Francisci Bosch.

Bartholomeus Comte.

Beatrix eius uxor.

Columba uxor Jacobi Petri.

Francina uxor Mathiae Petri.

Franciscus Petrus mercator.

Florentia uxor Petri Andreae.

Gaspar Servent.

Joannes Sent-Climent notarius.

Margarita uxor Bartholomei Bosch filia Joannis Ferrer civitatis Barcinonae.

Michael Andreas.

Margarita uxor Michaelis Rocha.

Mater Gasparis Servent.

Michael Rocha botigarius.

Michael Petrus.

Petre Jou.

Pere Servent.

Isabel uxor den Caxes-noves.

Omnes oppidi sive villae Castilionis Emporiarum.

Reconsiliati et carceribus perpetuis condemnati apud urbem Barcinonam.

Die XXIII mensis marcii tempore quadragesimae anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo sexto in Sede Barcinonae existentibus praesentibus prefatis reverendis patribus dominis Antonio de Contreras decretorum doctore et Petro Pariente licenciato in sacra theologia inquisitoribus hereticae pravitatis cum tota eorum curia et presentibus etiam reverendo in Christo patre Petro Garcia Dei et apostolice Sedis gratia Barcinonensi Episcopo ac me Petro Michaele Carbonello Regio Archivario notarioque publico Barchinonae et aliis in multitudine satis grandi fuerunt reconsiliati gremio Sanctae matris Ecclesiae et carceribus perpetuis condemnati omnes hi sex qui sequuntur.

(1) B Marquesia uxor Pauli Badia mercatoris - C Chatherina uxor Galcerandi Bertrandi scribae Regii (2)

- A Joanna Labiana vidua.

Gabriel Kabaçer sartor.

Isabel uxor Francisci Pallares reconciliati.

Alduntia uxor Gabrielis Comte.

(1) Posui has tres secundum earum etates quia Marquesia est maior

Chatherina media et Joanna minor et sunt hae tres sorores germanae. (tres hermanas)

(2) Hic Galcerandus alia cum sententia una cum eius uxore Chatherina fuerunt condemnati et brachio seculari traditi et combusti. (los quemaron)

Quia horum hereticorum pravitates ritusque judaicos atque sceleratissima facinora (quorum proh dolor mare magnum fuit et est in omnibus terris et dominiis Serenissimorum ac potentissimorum dominorum Regis Ferrandi et Reginae Helisabet coniugum christianissimorum) hoc in codice brevitatis gratia scribere hucusque non curavi nisi eorum aliqua nephandissima sumpta ex originalibus sententiis contra eos latis et fulminatis. Cogitanti tamen impresentiarum ut mihi videor memoratu dignum fore si praedictarum sententiarum aliquam hoc in loco interseruerim ut illorum errores actusque nephandissimos stylumque et ordinem ipsarum sententiarum quisque videre perpendereque valeat. Ita ego Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius licet sum fessus sed non defatigatus talia et tanta scelerata opera describere tamen ob domini nostri Jesu-Christi eiusque Sacratissimae semper virginis Mariae matris gloriosae totiusque Sanctissimae Trinitatis atque Caelestis Curiae reverentiam et honorem proxime dictarum sex personarum reconsiliatarum sententiam ab eius originali nota ac processu illorum habitam sumpsi et propria manu vernacula lingua scriptam ut est de more scribere placuit in haec verba.

(Continúa en la Sententia)

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXV, perg 288, 10 enero 1155


LXXXV
Perg. N° 288. 10 ene. 1155.

In nomine Domini amen. Nos Raimundus Berengarius comes Barchinone et dominus de Ripoll attendens tanta merita scilicet in ecclesia beato Jacobo frontinianensi ad
honorem domini Deo et jamdicto beato Jacobo et ad lucrandum tanta merita et ad prestandum honorem et servitia. Ideo cum Deo bona et voluntas alodiamus relaxamus et aleramus omnes mansos alodios homines et mulieres que nunc tenet vel pro tempore tenuerit reverendus prior scilicet beati Jacobi frontinianensi infra terminos nostros rivipullenses et si aliquis dominus vel feudetarius de suo proprio mansos vel honores aut homines ad laudem beati Jacobi dare prestare voluerat infra terminos jamdictos ipsos relaxamus et alodiamus cum omni dominio ad laudem beati Jacobi et si dictus prior aut successores suos casas casalibus infra dictum terminum seu populacionem de Riupoll
emere tenere voluerit in suas domos vel hospicio dominus permaneat et cum infançonia ipsum hospicium ad suum proprium ad laudem teneat et non sit ullus dominus neque
bajulus ex omnes qui sunt in servissio aut dominio ipsius prioris tam homines quam mulieres stantes servientes venientes et iterantes in domo vel hospicio jamdicto prioris nullus se audeat intromittere nec detractare et si alicujus tumultus habuerit ut non sit delatus a morte in domo ipsius prioris salvus permaneat et de ipso vel ipsis reverendus prior cognoscat. Similiter promittimus per nos et successores nostros ad laudem beati Jacobi quod si alicujus potens aut simplex ipsum priorem aut prioratum detractare voluerit aut depredare brachium nostrum promittimus prestare et cum dicto termino adjuvare et deffendere per nos et successores nostros quantum ad hec usque ad finem mundi. Fuit facta carta ista donacionis IIII idus januarii anno MCLV. - Sig+num Raimundus Berengarii comes predictus qui ista donacione firmamus testibusque jurare mandamus. Nobilis Ugo de Mataplana. Ermengandus Durgell et Romeus den Vieg et Petrus Sariera et Jacobus de la Forssa el Guillermus Griffre milites.

domingo, 6 de noviembre de 2022

Tomo XXVIII. 28. Opúsculos inéditos de Pedro Miguel Carbonell

COLECCIÓN 

DE 

DOCUMENTOS INÉDITOS DEL ARCHIVO GENERAL 

DE LA 

CORONA DE ARAGÓN,

PUBLICADA DE REAL ORDEN 

POR

SU ARCHIVERO, 

D. Manuel de Bofarull y de Sartorio.


TOMO XXVIII. 


OPÚSCULOS INÉDITOS 

DEL 

CRONISTA CATALÁN 

PEDRO MIGUEL CARBONELL

Ilustrados y precedidos de su biografía documentada 

POR

D. MANUEL DE BOFARULL Y DE SARTORIO,

ARCHIVERO DEL GENERAL DE LA CORONA DE ARAGÓN, SOCIO CORRESPONDIENTE DE LA REAL ACADEMIA DE LA HISTORIA, DE NÚMERO DE LA DE BUENAS LETRAS DE BARCELONA Y DE OTRAS CORPORACIONES LITERARIAS. 


Tomo II. 

(el tomo 27 está ya editado y online en https://pere-miquel-carbonell.blogspot.com) 


BARCELONA. 

EN LA IMPRENTA DEL ARCHIVO.

1865. 


Juramentum (1: Véase la advertencia final del tomo XXVII.)

Forma del jurament prestat per lo (los) reverend e magnifichs deputats del General del Principat de Catalunya e per los magnifichs consellers de la present ciutat de Barcelona (2) al reverend mestre Alfonso Spina del orde de Sant Domingo mestre en Sacra theologia Inquisidor de la heretica pravitat en la dita ciutat e bisbat de Barcelona (3) 

(2) Alii quinque Consiliarii civitatis Barcinonae hoc anno creati preinsertum juramentum prestiterunt die dominico XVI mensis decembris anno predicto MCCCCLXXXVII in manibus et potestate predicti magistri Alfonsi Spina alterius ex inquisitoribus predictis in quadam cathedra ante altare maius Ecclesiae monasterii Sanctae Chatherinae predictae civitatis personaliter existentis. 

(3) Hic magister Alfonsus Spina fuit creatus in mense novembris huius anni MCCCCLXXXVII Vicarius in spiritualibus reverendi domini Barcinonensis Episcopi. Et sic ipse reverendus magister in huiusmodi inquisitione procedit utroque nomine scilicet inquisitoris et vicarii. Deus dirigat eum et faciat in hac sancta inquisitione procedere juste et sancte ad augmentum et defensionem fidei catholicae sine qua placere Deo nequimus. 

stants tots dins la Seu de la dita ciutat devant laltar maior divendres a XX de juliol any MCCCCLXXXVII. (1487)

Com a feels e bons christians a nostre Senyor Deu volents servar e favorir la Sancta fe catholica promettem e juram a nostre Senyor Deu e als Sancts quattre evangelis per nos corporalment tocats e a vos reverend pare inquisidor que feelment e ab tota efficacia per servar aquella la Esglesia e a vos pare inquisidor offici e ministres vostres e exercici daquell maiorment si per vos o part vostra serem requests contra los heretges credents receptors defensors e fautors daquells defendrem e aiudarem en bona fe segons nostre offici e poder. E que de les terres a nostra jurisdiccio sotsmeses tots qualsevol heretges per la Esglesia o per vos denotats en bona fe e per totes nostres forçes exterminarem foragitarem e precisament attendrem e inviolablement servarem e farem per nostres subdits observar tot lo temps de nostre regiment en les terres de nostra jurisdictio subjectes les constitutions e decretals ad abolendam et excomunicamus e la constitutio o capitol qui comense ut officium Inquisitionis e lo altre començant ut inquisitionis negotium e les coses contengudes en aquelles e cascuna delles en quant toca nostre offici e totes altres constitucions contra los heretges credents receptors defensors e fautors fills e nets daquells per la Sancta Seu apostolica promulgades e aprovades. E axins aiut (així ens ajudi en català modern) nostre Senyor Deu e los Sancts quatre Evangelis. 


Pensio assignata Inquisitori hereticae pravitatis


Nos Petrus Dei gratia Rex Aragonum Valentiae Majoricarum Sardiniae et Corsicae Comesque Barcinonae Roscilionis et Ceritaniae. Quia officium Inquisitionis hereticae pravitatis in Regnis et terris nostris quod reverendus in Christo pater frater Nicolaus divina providentia sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis regere consuevit fuit commissum vobis religioso et dilecto nostro fratri Joanni Gomir de ordine praedicatorum. Ideo volentes vos eandem seu similem pensionem a nobis habere quam dictus frater Nicolaus ac alii praeteriti inquisitores habere consueverunt pro inquisitionis honeribus supportandis tenore presentis constituimus et assignamus vobis super pecunia Thesaurariae nostrae Centum libras Barcinonenses per vos habendas et recipiendas annis singulis quamdiu officium Inquisitionis exercebitis supradictum. Mandantes per hanc eandem Thesaurario nostro presenti et qui pro tempore fuerit quatenus de pecunia Curiae nostrae quae est vel erit penes eum tribuat et solvat vobis aut cui loco vestri volueritis dictas centum libras anno quolibet dum officium inquisitionis tenebitis memoratum et recuperet a vobis in qualibet solutione apocam in qua huius series inseratur. Et ulterius promittimus vobis quod quamcitius commode poterimus assignabimus vobis in loco tuto dictas centum libras ad finem quod eas annuatim absque morosis solutionibus habere indubie valeatis. Datum Cesarauguste VI die februarii anno a nativitate Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo (1357). Visa Ro. 


Pensio assignata Inquisitori hereticae pravitatis. 


Petrus Dei gratia Rex Aragonum etc. (ut supra) Dilecto Consiliario et Thesaurario nostro Bernardo de Ulzinellis Militi legumque doctori salutem et dilectionem. Cum nos religioso dilecto que (: dilectoque : y dilecto) Consiliario nostro fratri Bernardo Ermengaudi in sacra pagina professori et inquisitori hereticae pravitatis una cum religioso fratre Ferrario de Curtibus ordinis predicatorum in cismarinis partibus nostri dominii ac in Regno Sardiniae et Corsicae et in solidum deputato Centum libras Barcinonenses annis singulis dum officium dictae inquisitionis tenuerit in aliquale auxilium expensarum per ipsum fiendarum circa exercitium inquisitionis praedictae graciose ut moris est concedendas duxerimus cum presenti. Ea propter vobis dicimus et mandamus quatenus de pecunia Curiae nostrae que est vel erit penes vos dictas centum libras jamdicto fratri Bernardo vel cui loco sui voluerit annis singulis quam dictum officium tenuerit exsolvatis recuperando ab ipso in qualibet solutione quam sibi feceritis pro praedictis apocam de soluto in qua expressa fiat mentio de presenti. Datum Barcinonae secunda die octobris anno a nativitate Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo. Visa Ro. 


Dies processionis. 


Nota quod die veneris XIIII mensis decembris anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo octogesimo septimo iussu praedicti magistri Alfonsi Spina qui in his procedit non modo ut inquisitor praefatus sed etiam ut Vicarius in spiritualibus reverendi domini Barcinonensis Episcopi nec non jussu alterius consocii sui inquisitoris hereticae pravitatis cuius nomen est Sanccius Marinus decretorum doctor Regni Aragonum solemni cum processione cruce Ecclesie Barcinonensis et uno magno crucifixo in primis erectis homines tam mares quam mulieres numero quinquaginta in crimine hereticae pravitatis depraehensi quod confessi fuerant recedendo ab Ecclesia Monasterii Sanctae Catherinae Barcinonensis iter processionis fieri assuetae festo de corporis Christi lachrymis ora vigentes arripuerunt. Et facta praedicta processione praedictus magister Alfonsus Inquisitor et Vicarius eisdem penitentibus praedicare de fide catholica et eorum erroribus in medio praedictae Ecclesiae Barcinonensis caepit et cum penitentia eis injuncta et aliis solemnitatibus et verbis his accommodatis et necessariis ac in similibus assuetis sermonem suum peregit.

Accipe nomina omnium tam marium quam feminarum qui de eorum delictis haereticam pravitatem sapientibus confessi fuere et processionem supra scriptam personaliter sequebantur. (1) 


Antonius Far sartor sive caligarius. 

Andreas Amoros pellarius sive veteramentarius. 

Balthasar Foguet barbitonsor. (tonsura, barba)

Bernardus Rabacer revenditor. 

Franciscus Guordiola textor velorum. 

Franciscus Requesens drogarius

Gabriol Lunes pellarius sive... 

Gaspar Badia mercator. 

(2) (signo cruz) Gaspar Vilanova juponarius.

Galcerandus Colomer pellarius.

Galcerandus Tagamanent. 

Joannes Valls pellarius sive veteramentarius.

Joannes Malarts tintorarius.

Laurentius Costa juponarius.

Lodovicus de Sivilla juponarius. (Ludovico : Luis y variantes)

Lodovicus Baldufer birretarius

Manuel Olivarius. 

Arnaldus Huguet portarius

Paulus Falco pellarius. 

Paulus Aymericus textor velorum. 


(1) Hi qui sequuntur fuerunt reconsiliati gremio Sanctae matris Ecclesiae eo quia confessi fuerant tempore gratiae. 


(2) Hic scripti cruce signati processionem non secuti fuere alii vero 

numerum quinquagesimum unum non excedunt. 


Petrus Mestres pellarius sive veteramentarius.

(signo cruz) Thomas Sanctus-Georgius pelliparius. (San Jorge, Sant Jordi)

Ramundus Scales. 

Angelina uxor Gabrielis Montbru barbitonsoris. 

Narcisa vidua uxor Laurentii Costa quondam.

Euphrosyna Malarts uxor Joannis Malarts tintorerii. 

Alduncia uxor Jacobi Castello quondam pellarii. 

Brianda uxor Manuelis Olivarii mercatoris. 

Brigida uxor Bartholomei Requesens drogarii. 

Blanquina uxor Petri Serria pellarii.

Blanquina uxor Jacobi de Casafranca Regii Scribae. 

Clara uxor Bernardi Bernich coralarii. 

Clara uxor Francisci Requesens drogarii. 

Chatherina uxor Pauli Falco. 

Elionor uxor Pauli Olivarii mercatoris.

Elionor uxor Gabrielis Lunes pellarii. 

Eulalia uxor Bernardi Beget de Scribania domini Regis. 

Elionor uxor Bernardi Cardona revenditoris. 

Elionor uxor Arnaldi Huguet Regii portarii. 

Elionor uxor Joannis Valls pellarii.

Elionor uxor Francisci Guardiola textoris velorum. 

Eulalia uxor Galcerandi de Tagamanent. 

Francina Rossell uxor Francisci Rossell pellarii.

Francina uxor Petri Sart juponarii. 

Isabel uxor Joannis Rodrigues mercatoris.

Isabel uxor Galcerandi Colomer pellarii. 

Isabel uxor Lodovici de Sivilla juponarii.

Isabel vidua uxor Stephani Valls quondam veteramentarii. 

(signo cruz) Joanna Costa uxor Laurentii Costa tintorarii. 

Joanna uxor Joannis Castello pallarii (pellarii; pelaire; peletero).

Violans Amorosa uxor Joannis Cabrit juponarii.

Violans uxor Petri Maestres pellarii. 

Violans vidua uxor Raphaelis Avinyo, quondam curritoris auris. 

Die festo conversionis Sancti Pauli processus inquisitionum contra hereticos publicati fuere ut sequitur. 


Inquisitores hereticae pravitatis memorati peractis inquisitionum processibus adversus hos quatuor neophitos nuncupatos scilicet Joannem Trullols Joannem Sanctafe Franciscam vulgo Francoya uxor que primo fuit cuiusdam cognomento Ripoll ultimo vero Joannis Gil et Gabrielam Buçota uxor Petri Buçot et etiam adversus alios neophitos infrascriptos in fugam existentes et accersitis prius ad ipsos processus recognoscendos et examinandos decem doctoribus scilicet quinque in Sacra pagina magistris et quinque in jure canonico professoribus in hac urbe Barcinona vitam agentibus habitisque consilio et votis unius cuiusque ipsorum decem doctorum processerunt ad fieri facienda bina cadafalia in platea Regis eiusdem urbis coram Ecclesia palatii maioris Regii scilicet unum pro predictis inquisitoribus et eorum ministris et servitoribus alterum vero pro predictis hereticis et decem statuis illarum personarum ex prosaica judeorum ortum trahentium quae fugam arripuere. Quae quidem statuae representabant duodecim neophitos in crimine heresis deprehensos quorum nomina sunt haec Joannes Sant Jordi et eius uxor Joannes Ram et eius uxor Gabriel Sauri et eius uxor Gabriel Arguens et eius uxor Bartholomeus Rodrigues Petrus Benet et eius uxor ac Franciscus Scales. Et quarum statuarum erant aliquae cum duabus faciebus una a parte ante altera a parte post significantes duos scilicet virum et uxorem in una factisque predictis cadafalibus et adveniente die festo conversionis Sancti Pauli apostoli domini nostri Jesu-Christi quo computabatur XXV dies januarii anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo octogesimo octavo (1488) et extractis a carceribus predictis quatuor hereticis et in altero ex predictis cadafalibus inter praedictas statuas positis et collocatis ipso quidem die festo Sancti Pauli et ibidem palam et publice perlectis processibus predictis et quodam egregio sermone de fide catholica et ut in eadem mori cuperent jam eis facto tradiderunt eos curiae saeculari sic pro hereticis habitos. Et confestim jussu ipsius curiae saecularis officiales et sagiones capere eos curarunt et cathenis in collo predictorum quatuor hereticorum et IIII Christi crucifixi imaginibus coram eis positis adduxerunt eos cum magna hominum processione comburendos (como combustible, quemar) ad locum destinatum situm in litore maris (litoral) extra portale Sancti Danielis (fuera del portal de San Daniel) huius urbis Barcinonae vulgo nuncupatum lo Canyet et ibidem confessione facta de eorum delictus ocyus suffocati fuere cum dicerent se in Christi fide mori velle. Tandem animabus ab eorum corporibus separatis incontinenti predicti sagiones ea corpora una cum predictis decem statuis igni et flammis supposuerunt quorum animae in pace semper requiescant si in Christi fide ut praedicitur ab hoc saeculo 

migrarunt.

Alio die scilicet XXII februarii anno predicto festo cathedrae Sancti Petri fuit facta alia publicatio adversus IIII hereticos hic descriptos in hunc qui sequitur modum.

Accersitis jam diebus proxime dimissis ut in proxima publicatione plerisque in sacra pagina magistris et jure canonico professoribus pro recognoscendis et examinandis inquisitionis hereticae pravitatis processibus peractis adversus Joannem Conques Joannem Bardaxi 

Raimundum Sanctafe et Michaelem Roig Çabata tandem fuit per prefatos inquisitores conclusum declaratum sententiatum et pronuntiatum ut hi quatuor quos memoravimus in cadafali facto in ecclesia Barcinonensi ponerentur cum supra vestibus et mitris quibus de more heretici in cadafali sic stare consueverunt eosque ad perpetualem carcerem condemnando absque scilicet misericordia Joannem Conques. Reliquos vero tres cum misericordia. Idcirco die festo cathedrae Sancti Petri qua computabatur XXII mensis februarii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXVIII (1488) existentibus praedictis quatuor condemnatis in Ecclesia Barcinonensi apud praedictum cadefale pereximius sermo cum aliis solemnitatibus assuetis factus est. Et missa maiore sermone et reliquis peractis ipsi condemnati carceribus mancipati fuere. Est tamen certum quod ipso

eodem die predictisque condemnatis ibidem existentibus (pone existenti-tibus) quaedam mulier nuncupata Joanna Costa quae propter invalitudinem suam die processionis supra scriptorum in crimine hereticae pravitatis deprehensorum in eius domo remanserat penitentiam ei iniuntam scilicet tenendo pedes cereum ardentem in manibus peregit.

Alio die scilicet festo Sanctae Julianae praetitulato XXIII maii anno praedicto MCCCCLXXXVIII fuit facta alia publicatio adversus tres mulieres in heretica pravitate deprehensas cuius publicationis effectus talis est.

Superioribus diebus iam examinatis et peractis inquisitionum processibus per prenominatos inquisitores hereticae pravitatis ac in sacra pagina et jure canonico professores et prolata sententia adversus has tres mulieres scilicet Joannam Bedos Viduam uxor quae fuit magistri Laurentii Bedos Medici Serenissimi domini Regis nunc foeliciter regnantis (rey Fernando II de Aragón, el católico) Joannam Carcassona viduam uxor quae fuit Bonanati Carcassona mercatoris Violantem Bedorch uxor Petri Bedorch corallarii (coralarii más arriba) et etiam adversus subscriptos qui fugam arripuerunt in quorum locum statuae XX factae sunt. Quas mulieres et statuarum personas pro hereticis condemnatas peractisque prius cadaphallis quas vulgo cadafalla appellant apud plateam Regis (Plaça del Rey) ut est de more sermone et aliis cerimoniis quae die festo Conversionis divi Apostoli ibidem factae extiterant ut supra lacius exaratur Curiae seculari tradiderunt et ex templo ipsius Curiae iussu predicte mulieres una cum predictis statuis a platea memorata recesserunt et ad locum supra descriptum et modo prescripto cum magna populi multitudine accesserunt ubi easdem mulieres una cum praedictis statuis confessione de earum delictis confessori prius facta et operante carnifice com chorda in earum collis astringente (sic quod earum animae e corporibus separate fuere) idem carnifex in igne ibidem incensum iacere curavit. Quarum animae si in Christi fide e corporibus exiere in pace dormiant per saecula cuncta. 

Nomina illorum ac illarum statuas tenentium et fuerunt pro hereticis condemnati sunt hi que sequuntur. 


Franciscus Vitalis filius Francisci Vitalis quondam.

Violans uxor Guillelmi Fabre curritoris auris.

Clara - Elionor horum coniugum filiae.

Isabel Alduntia Valentina uxor Leonardi Alvaro.

Gaspar Leo corallarius et Joanna eius uxor.

Joannes Puigmija Regius scriba et Florentina eius uxor.

Petrus Quot botigarius et Michaela eius uxor.

Nicolaus Calces pellarius sive veteramentarius et Constantia eius uxor.

Francina Salmons vidua uxor quae fuit Matthiae Salmons quondam et Joanna uxor Gabrielis Bellcayre. 

Clara uxor Lodovici Bellcayre predictorum coniugum filiae.

Elionor Vidua cognomento Crexells.

Isabel uxor magistri Requesens medici.

Francina uxor Gabrielis Argens.

Alduntia uxor Bernardi Jacobi.

Euphrosyna uxor Bernardi Ala quae primo fuit uxor den Çacoma (ipsa coma) omnes filiae praedictorum.

Matthiae et Francinae Salmons.

Ludovicus Darguens mercator pannarius.

Raphaela eius uxor. 

Cattherina mater dicti Lodovici et quae fuit uxor Gasparis Darguens. 

Raphael Andreas et Alduntia eius uxor. 

Franciscus Prats et Alduntia eius uxor. 

Franciscus Setmenat (Sentmenat, Sancto Minato) et Benvenguda eius uxor. 

Franciscus Benet qui moram trahebat in vico dels banys nous Callis judeorum (Call) Barcinonae.

Paulus Tholosa maior natus et Francina eius uxor.

Joannes Vallmoll algutzirius mart sive comentariensis optior.

Elionor eius uxor.

Alduntia uxor de Capstany sororis Joannis de Sancto Georgio Regii Scribae.

Alduncia Boscha socrus (suegra) predicti Joannis de Sancto Georgio. 

Joannes Sauri frater Gabrielis Sauri.

Joannes Sisa mercator.

Joannes Fortia mercator. 


Publicatio novem personarum in heretica pravitate deprehensarum facta in Ecclesia Barcinonense die scilicet veneris VIII mensis Augusti anno a nativitate Domini MCCCC octogesimo octavo. 


Petrus Badorch (1) (Bedorch más arriba) Joannes Trinxer Franciscus Garret et Petrus lo Sart cum revera hic Petrus ortus Sardinia erat et eius originem non ab stirpe Judeorum sed Christianorum natura originem traxerat cum quibus quattuor hominibus hae sex mulieres erant Beatrix Bages vidua Oliva Barona vidua Elionor uxor Galcerandi Palou Constantia uxor Francisci Vilanova Margarita serva praedicti Petri Badorch quae est de genere de Munt de barques die scilicet veneris VIII mensis augusti anno a nativitate Domini MCCCCLXXXVIII de mandato predicti reverendi patris fratris Alfonsi Spina Inquisitoris hereticae pravitatis (cum alius inquisitor consocius suus peragravit et se transfretando contulit ad Baleares ubi hanc santam (se pierde la c de sanctam) inquisitionem facere intendit) omnes X personae tam masculi quam femine cadafale quod in Ecclesia Barcinonense constructum erat ascenderunt mytras ut est de more hereticorum in et super capitibus deferentes indutique erant supravestibus in quibus heretica pravitas qua defecerant depicta erat. Et ibidem peracto sermone quem quidam ordinis divi Augustini nominatus frater Raimundus Joannes emiserat prenominatus inquisitor contra eosdem 


(2) (es la nota 1) Hic Petrus Badorch ab carceribus fuit liberatus die sabbati XXVI marcii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXX sic quod ex inde carceres eneat (carcere teneat ? la s de carceres está algo subida, página 18, nota al pie) in domo sua per certum ei prefixum terminum. 


haereticos publicari fecit sententiam suam ubi erant scelera eorum descripta cum qua condemnavit eos ad carceres perpetuos excepto praedicto Petro de Sart qui fuit condemnatus ad carceres cum misericordia. Et sic in carceres Palatii maioris Regii reversi sunt. Si quis autem scire velit quae Franciscus Guerret scelera perpetravit accipiat depositionem suam quam notarius predictae inquisitionis mihi Petro Michaeli Carbonello tradidit cuius verba haec sunt vernacula lingua. - 

Lo dit Guerret trobantse en casa den Pau Tholosa present lo dit Tholosa e sa muller e la muller de mestre Miro e altres stants en rahons de la Inquisitio digueren que per dones no havian sino mal e que aquesta vil bagassa de Regina nos fa anar per lo mon desterrats dients ho de la Serenissima Senyora Reyna muller del Serenissimo e potentissimo S. lo S. Rey don Ferrando (Ferran II de Aragó) huy beneventuradament regnant. A les quals rahons respos una delles e dix: Ja per amor deixa Verge Maria havem hagut prou mal e tribulations e ella era juya (judía) e es morta juya e nons devia fer mal per esser nostra parenta. Si mal viatge fassa ella e tot son linatge. A les quals rahons respos lo dit Guerret e lexaula star que mals bordells puixa ella correr dientho de la Verge Maria mare de Deu. - 

Et nihilominus serimonias et festivitates judaycas ac multa nephandissima hic et omnes supradicti tam mares (antes : masculi) quam feminae in vilipendium christianae religionis perpetrarunt quae non sunt dicenda neque scribenda et brevitatis causa omittere mihi libuit. 


Secunda processio in urbe Barcinone. 


Preterea die sabbati XVI mensis Augusti anno a nativitate Domini MCCCC octogesimo octavo cum paulo ante jam subscriptae personae eorum facinerosos actus ac serimonias judaycas confessae fuerant prefato reverendo patri fratri Alfonso Spina hereticae pravitatis inquisitori fuit facta processio cum cruce et crucifixo erectis ac modo et forma superius designatis in prima processione descripta supra nihiloque addito nihiloque remoto. Et ipsis personis ipso quidem die existentibus cum prefato inquisitore et aliis quamplurimis in Ecclesia Barchinonense et audientibus praedicationem vervi (verbi) divini quam fecit venerabilis Raimundus Joannes ordinis et conventualis monasterii Sancti Augustini Barchinonae jussu predicti inquisitoris ipsa processio regressa est ad monasterium praedicatorum Barcinonae unde egressa fuerat. Et inde cum supervestibus seu ut vulgo dicta guarnaxiis cruce crocei coloris in unaquaque tam a parte ante quam a parte post depicta ad domum suam unaquaque recessit. Nam praedictus inquisitor penitentiam eis injunxerat quod singulae earum per unum annum continuum ipsas supervestes palam et continue noctuque dieque portarent et singulis diebus veneris cujuslibet hebdomedae jejunarent ac ultra prescriptam processionem duas alias processiones facerent et sequerentur cum flagellis dorsos eorum verberando ut ita factum extitit et alia quae brevitatis causa scribenda non curo. (1: Die martis XIII mensis aprilis anno MCCCCLXXXX (1490) infrascripti deposuerunt eorum garnaxias modo et forma infra contentis.) 


Secuntur homines reconsiliati gremio Sanctae Matris Ecclesiae quia confessi fuerant post gratiam. 


Antonius Marcus veteramentarius seu variopola vel revenditor vulgo revenador. (revendedor)

Augustinus Bonanatus Amoros variopola vulgo tender o paller.

Baltasar Amoros variopola.

Bartholomeus Sartre bibliopola vulgo librater. (llibreter; librero, vendedor de libros)

Dominicus Clemens textor velorum.

Dalmatius Cirera variopola.

Philippus Rodes curritor auris. (curritoris más arriba)

Philippus Queralt coraliarius. (corallarius más arriba, y variantes)

Franciscus Ballester textor velorum. 

Galcerandus dez Far (d' es far : del faro) caligarius.

Guillelmus (pone Gaillelmus) Ballester textor velorum. 

Guillelmus Claver. 

Gaspar Mir veteramentarius. 

Galcerandus Palou variopola. 

Gabriel Foguet textor velorum. 

Gabriel Sartre sabonarius. (sabó : jabón; más arriba juponarius.) 

Gabriel Castell variopola. 

Guillelmus Nicolaus textor velorum. 

Joannes de Conques minor natu juponarius. 

Jacobus Menescal fornarius. (forn : forno, furno : horno)

Joannes Taranau marçarius. 

Joannes Patau variopola. 

Hieronymus Rosas caligarius. 

Joannes Roger variopola. 

Joannes Cirera veteramentarius. 

Manuel Fagoll textor velorum. 

Nicolaus Gomis coraliarius. (Gómez)

Narcisus Michael. 

Petrus Casasages coraliarius. 

Petrus Molins textor velorum. 

Petrus Sanç juponarius.

Petrus Morell cotamalerius. 

Ramon Sancta-fe caligarius. 

Raphael Deuder drogarius. 


Sequuntur feminae reconsiliatae gremio Sanctae matris Ecclesiae quia confessae fuerant post gratiam. 


Angelina uxor Gabrielis Castell variopolae sive veteramentarii. 

Angelina uxor Raimundi Sancta-fe. 

Angelina uxor Antonii Far variopola. 

Antonia uxor Joannis Descocia. (De Escocia) 

Angelina uxor Joannis Taranau. 

Angelina vidua uxor quae fuit Manuelis Maler (secunda processione quia egrota itura est.)

Angelina uxor Philippi Rodos.

Amata vidua uxor que fuit Pauli Claver.

Alduncia vidua uxor que fuit Joannis dez Far. 

Agnes vidua uxor que fuit Pauli Salvat (secunda processione ¡tura est quia aegrota.)

Angelina Far uxor Galcerandi dez Far caligarii.

Alduncia uxor Danielis Olers.

Agnes uxor Joannis Tranxet. 

Angelina uxor Petri Çabria barbitonsoris. 

Angelina uxor Petri Çaragoça botigarii. 

Benedicta uxor Gasparis Mir. 

Benedicta uxor Joannis Conquers natu minoris.

Bartholomeva uxor Gabrielis Rabaçet sartoris.

Blanquina uxor que fuit Petri Çalom quondam magistri in artibus et medicina. 

Beatrix Olers uxor Joannis Olers.

Beatrix uxor Raphaelis Deuder.

Brigida vidua uxor que fuit Petri Domenech.

Blanquina uxor Joannis Cirera.

Constancia Castanyera vidua uxor que fuit Benedicti Castanyer quondam bibliopolae.

Clara uxor Stephani Xorcano.

Columba uxor Joannis Roger. (Coloma : Paloma)

Columba uxor Francisci Ribelles.

Chattherina Siurana vidua que fuit uxor Francisci Siurana.

Constancia uxor den Santos vidua.

Constancia uxor Gasparis de Mur.

Clara uxor Joannis Morell cotamalarii. 

Coloma uxor que fuit Gabrielis Siurana quondam.

Clara uxor Francisci Ballester.

Damiata uxor den Sanç juponarii.

Elionor uxor Joannis Palau.

Euphrosina uxor Bartholomei Pinos cerdonis. 

Elionor uxor Petri Ribelles. 

Euphrosina uxor quae fuit Pauli Mompeller quondam. 

Elionor uxor quae fuit Raphaelis Tranxet quondam.

Elionor Gomis uxor Nicolai Gomis.

Elionor uxor Raimundi Sancta-fe caligarii.

Eulalia Burguera uxor quae fuit Petri Burguera quondam.

Elionor uxor Hieronymi Rosas caligarii.

Elionor uxor Jacobi Manescal.

Eulalia uxor quae fuit Raphaelis Bages.

Eulalia uxor Michaelis Soquerrats.

Eulalia uxor Petri Morell minoris natu.

Eulalia uxor Francisci Soquerrats.

Francina uxor Gabrielis Foguet.

Francina uxor quae fuit Antonii Ollers quondam.

Francina uxor Joannis Fabre botigarii.

Francina uxor Joannis Cabrera.

Francina uxor Philippi Queralt.

Francina uxor Narcissi Michaelis.

Francina uxor Joannis Ballester.

Francina Sent-Climent vidua.

Francina Çabatera vidua.

Griselda uxor quae fuit Francisci deç Far. (d' es Far)

Joanna uxor Joannis Sartre coraliarii. 

Joanna uxor quae fuit Joannis Gord quondam.

Joanna uxor Baltasaris Amoros.

Joanna uxor quae fuit Manuelis Coll quondam.

Joanna Buçota quae fuit uxor Antonii Buçot. 

Joanna uxor Francisci Dosa coraliarii.

Mandina uxor Petri Casasage (antes Casasages) (in partu laborat ibit in secunda processione.)

Michaela uxor Francisci Pou sartoris.

Marquesia uxor Dalmatii Cabrit. 

Raphaela uxor Petri Trullols. 

Raphaela quae fuit uxor Bernardi Cabrit quondam. 

Serena uxor quae primo fuit Gabrielis Parada quondam nunc autem est uxor Gabrielis Sartre.

Serena uxor Raimundi Bages textoris.

Salestina uxor Guillelmi Ballester quondam.

Isabel uxor Baltasaris de Font-Clara.

Violans Besaluna uxor Petri Besalu alias Bugarell.

Violans uxor Guillelmi Nicolai textoris velorum. 

Violans uxor Petri Molins textor velorum.

Isabel uxor quae fuit Benedicti Maler quondam.

Isabel Sala quae fuit uxor Andreae Sala quondam.

Violans uxor Bernardi Baro coraliarii.

Violans Coll quae fuit uxor Antonii Coll quondam.

Isabel uxor Manuelis Fagoll.

Isabel vidua uxor quae fuit Joannis Squella quondam. 

Violans Fabra vidua uxor quae fuit Francisci Fabra quondam. 

Isabel Vilafranca quae fuit uxor Joannis Vilafranca quondam.

Isabel uxor Gabrielis Portapa textoris velorum. 


Memoria teneto quod die quinta mensis Augusti anno proxime dicto Joannes Mayol auri faber sive argentarius qui undecim mensibus diebus VII mancipatus carceribus hereticorum sitis apud palacium maius Regium civitatis Barcinone ubi Regium hoc archivum constructum est ab ipsis carceribus liberatus fuit cum sententia per predictum Reverendum inquisitorem promulgata in eius favorem attenta maxima deffensione huius homini christiani natura et non ex stirpe judeorum quem aliqui falso accusarunt nam illi falsi testes praetendebant ipsum argentarium perperam dixisse se non credere esse paradissum infernum et purgatorium. Est nam in ipsa sententia exaratum quod novem probi homines christiani natura quos in testes predictus aurifaber produxerat unanimiter (pone unanimter) et medio juramento ad Sancta Dei quattuor evangelia manibus eorum corporaliter tacta et juxta canonicas sanctiones eorum depositiones facerent quippe qui dixerunt se credere praedicta verba hereticalia per praedictum argentarium quem catholicum in fide esse videbant nunquam prolata fuisse quia talia verba nunquam catholici pronuntiant sed heretici et damnati. Et prolata predicta sententia fuit 

eidem per ipsum inquisitorem injuncta penitentia quod per sequentem diem dominicum ipse argentarius sine calciamento et cum sola tunica ac uno in manibus cereo accenso tenens officium divinum ac missam maiorem pedes audirent ut fecit. Et (pone El) scitote quod predictus reverendus inquisitor priusquam predictam sententiam promulgaret convocavit magnum consilium in jure peritorum XII numero in sacra pagina professorum et XII numero ¡n jure canonico doctorum eiusque lecta inquisitione recepta adversus praedictum catholicum aurifabrum et habitis ac collectis votis praedictorum XXIIII seniorum ac jureprudentium memoratam protulit sententiam nemine discrepante. Quae quidem sententia in et pro huiusmodi re lata est annotatione ac memoratu digna. 

Et nihilominus die anno mense et loco praefatis Manuel Guasch tinctorarius civis Barcinonae se purgavit canonica purgatione quemadmodum fuerat et injunctum adhibita ipsi penitentia loco modo et forma praedictis. 

Sententia adversus hereticos in fuga arreptos Christi imaginem verberantes ac vituperantes. 

Rem nephandissimam ac in hac urbe Barcinonae inauditam sceleratissimi neophiti perpetrare non dubitarunt in Jesum-Christum et eius sacratissimam matrem semper virginem Mariam et propterea Reverendus frater Alfonsus Spina inquisitor praefatus processum (ut est de more) adversus hos sceleratos fieri mandavit. Tandem lata ac publicata sententia die XXIII maii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXVIII in praemisso cadafallo facto apud plateam Regis supra scriptam ubi praedictae tres mulieres una cum viginti statuis duplicatis condemnatae fuere et in ignem combustae notarius huius Sanctae inquisitionis per me P. M. Carbonellum Regium Archivarium rogatus et requisitus depromere et tradere curavit mihi eidem Archivario ipsam sententiam latam tam contra Franciscum Vitalem filium Francisci Vitalis quondam mercatoris et Violantem uxorem Guillelmi Fabra curritoris auris quam etiam contra plures alios in huiusmodi peccato nephandissimo intervenientes et consentientes jamdudum ab hac urbe in fugam arreptos. In qua quidem sententia vernacula lingua haec verba comperi in effectu inter alia que brevitatis gratia omittere mihi placuit. 

Los dits Franci Vidal e la dita Violant muller del dit Guillem Fabra ensemps ab molts daltres aqui nomenats se applegaren un dia en una casa daquesta ciutat e en gran vituperi e scarn de nostre Redemptor Jesu-Christ prengueren un crucifix de fust e aquell lansaren per terra e calcigaren ab los peus fangosos uns apres altres e hu dells ab una correja despasa assotava dit Crucifix e un altre dells prenia fanch e lansavel en la fas del dit Crucifix e un altre dells faea altre presonatge (personatge) ço es que prenia la sua ma e metties aquella en la boca a manera de trompa trompejava e apres nos fartaven tots de pendre lo dit Crucifix e ab gran avalot lo colpejaven en tant quel lansaren per la scala avall e hu dells com a scelerat no dubta de dissimularse ço es que fingia per scarn que ell era la Verge Maria e ab gran attreviment no dubtuva (dubtava) dir.  

- Yo so la Verge Maria no haveu vergonya e temor de Deu de fer aquestes coses tant damnatissimes. - E venian apres los altres e no dubtaven de dir e respondre. - Per ço les fem com nos ve be.

- Et de his hactenus. 


Die decimo januarii anno a nativitate Domini MCCCC octogesimo nono fuerunt graemio Sanctae matris Ecclesiae reconsiliatae secrete apud Regium Palatium memoratum Elionor et Isabel filiae supra scripti Petri Badorch reconsiliati. 


Alio die scilicet lune IX mensis februarii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXIX festo divae Apolloniae fuit facta alia publicatio adversus hereticos in heretica pravitate depraehensos. Cuius quidem publicationis tenor talis est.

Jam ruminatis inquisitionum processibus per Reverendum patrem inquisitorem fratrem Magistrum Alfonsum Spina memoratum et quosdam in utroque jure professores et prolata sententia adversus Antonium Raimundum Corronum bibliopolam Joannam conjuges et Michaelem Socarrats cotamalarium cives praedictae civitatis nec non adversus subscriptos profugos loco quorum statuae decem ut est de more factae fuere quos quidem tres et profugos pro hereticis condemnatos peractisque prius apud plateam Regis praedictam cadaphallis sermonesque et aliis serimoniis quae die festo divae Julianae ibidem factae extiterant quemadmodum supra scribuntur sic condemnatos Curiae seculari e vestigio tradere non dubitavit inquisitor memoratus. 

Et his complectis ipsi tres condemnati cum magna populi caterva associati una cum praedictis X statuis ad locum supra scriptum ubi heretici concremantur iter arripuere modo et forma predictorum aliorum damnatorum et illic fuerunt una cum statuis per carnificem 

strangulati prius et confestim eorum corpora in cinerem reversa. Quorum animae si in fide Christi ut fertur e corporibus exiere in pace semper requiescant. 

Nomina vero illorum et illarum pro quibus statuae praedictae factae et combustae fuere sunt haec quae sequuntur. 


Guillelmus Jorda sedarius morabatur in platea Trinitatis.

Uxor praedicti Guillelmi Jorda.

Violans quae fuit uxor Galcerandi Sunyer quondam mercatoris morabatur in vico Lato.

Blanquina uxor Gondisalvi veteramentarii morabatur in Callo judeorum. (Call dels jueus)

Joannes Girgos Regius Scriba morabatur apud pagum vulgo dictum de la Cucurella. 

Constancia uxor ipsius Joannis Girgos. 

Dalmatius Cartella mercator pannarius vulgo botiguer morabatur in vico de Mari.

Guillelmus Costa curritor auris morabatur in platea Trinitatis.

Clara uxor Joannis Bonanati mercatoris morabatur juxta cenobium de Mercede.

Isabel eiusdem Clarae neptis sive neboda.

Nicolaus Lybia mercator morabatur in platea Vini. (Plaça del vi) 

Uxor praedicti Nicolai Lybia.

Filia predicti Nicolai Lybia quae est uxor cuiusdam cognomento Ferrarius qui moram trahebat apud Regnum Siciliae.

Joannes de Becols barbitonsor natu maior morabatur in vico vulgo dicto de la Bocaria. (Boqueria) 

Franciscus Andreas.

Joannes Andreas morabatur in vico de Beseya.

Violans uxor Bernardi Januarii oppidi Perpiniani.

Joannes Alfonsus Regius Scriba qui fuit secretarius domini Regentis officium Gubernatoris in Principatu Cathaloniae morabatur in vico paleae juxta plateam Novam. (prop de la Plaça nova)

Joannes Naves lusor morabatur in platea Trinitatis.

Manuel Naves sedaçarius sive sedacer frater cuiusdam cognomento Naves qui morabatur in predicto Callo.

Berengarius Gual morabatur in vico de la Tapineria. 

Cabestany cognomento Sororius Joannis de Sent Jordi jam supra ex damnatis subscriptis.

Gabriel Arguens tinctorarius.

Clara ipsius Gabrielis uxor.

Isabel soror ipsius Gabrielis.

Joanna ipsius Gabrielis mater.

Galcerandus dez Valls morabatur in vico den Carabaça. 

Joannes Balle morabatur in platea Trinitatis.

Simon Balle morabatur in vico de Mari.

Serventa cognomento Vidua morabatur in praedicto vico de Mari. 

Isabel et Elionor eiusdem viduae filiae.

Uxor Jacobi Arguens tinctorarii.

Filiae ipsius uxoris Jacobi Arguens.

Joannes Lybia morabatur in vico de Beseya.

Dalmatius de Queralto mercator morabatur juxta caenobium Sanctae Mariae de Mari. (Cenobio de Santa María del Mar)

Mater predicti Dalmatii.

Uxorque ipsius Dalmatii de Queralto. 


Publicatio quatuor personarum in heretica pravitate depraehensarum facta in Ecclesia Barcinonensi die scilicet veneris XIII mensis marcii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXIX. 

Joannes Corro bibliopola filius praedictorum Antonii Raimundi Corro et Joannae eius uxoris pro hereticis condemnatorum et concrematorum. (cremats)

Isabel uxor Bartholomei Sartre bibliopolae quem vulgo libratarium appellant.

Jacobus Corteyll frumentarius. (forment : formenter)

Clara ipsius Corteyll uxor.

Alduntia Cercossa vidua.

Isabel Beneta ipsius Alduntiae filia uxor Dominici Carbonell botigarii non conversi sed ex natura christiani.


Ex his predictis sex scilicet quattuor mulieribus et duobus viris ipsi viri cum praedicta vidua et eius filia ut est de more a carceribus liberati fuere die veneris proxime dicto praetitulato XIII martii anno salutis MCCCC octogesimo nono pro audienda sententia eorum delictorum tanquam in heretica pravitate deprehensi ac convicti quam ipso die recedentes ab Regio palatio processionaliter supervestibus depictis induti ac mittras in capitibus eorum et earum deportantes et ad Sedem huius urbis Barcinonae accedentes et in cadafali quod ibidem factum erat existentes et missam et sermonem ac totum divinum officium sic audientes sententiam ipsam ubi eorum delicta ac hereses describebantur patienti animo audierunt quaquidem sententia omnes praedicti sex fuerunt condemnati ad carceres perpetuos cum misericordia. Et his peractis praefatus Reverendus inquisitor cum comitiva sui alguazirii et aliorum suorum officialium et ministrorum associatus cruce erecta et cum praedictis sex reconsiliatis processionaliter ad palatium praefatum se contulit et ejus iussu ipsi sex reconsiliati supervestes et mittras deposuerunt et ad faciendam penitentiam duraturam per annum et ultra si ipse inquisitor voluerit in carceres praedicti Regii Palatii ilico se recluserunt scilicet ex praedictis sex Joannes Corro filius Antonii Raimundus Corro heretici condemnati Jacobus Corteyll Alduntia Cercosa (antes con ss) et Isabel Beneta duae vero aliae mulieres scilicet Isabel uxor Bartholomei Sartre et Clara uxor Jacobi Corteyll quae cum pastariis ad (pone adi) praedictam ecclesiam venerant nam in ipsis pastariis aegrotae jacebant ad domos earum meritorum reversae sunt ubi tanquam carceribus mancipato vitam agere tenentur quousque penitentiae tempus compleverint fidejussoribus idoneis inde praestitis Reverendo inquisitori prefato. 


Preterea anno die et mense proxime scriptis cum comitiva praedictorum sex reconsiliatorum ad carceres condemnatorum ad praedictam cathedralem Ecclesiam accesserunt sequentes qui post gratiam fuerunt reconsiliati gremio Sanctae matris Ecclesiae quorum nomina sunt haec.


Elionor Jonquers vidua uxor Joannis Jonquers quondam argentarii sive aurifabri. (platero; plater; plata, argent, AG)

Eulalia ipsius Elionoris filia uxor Francisci Guerret supradicti carceribus condemnati.

Isabel uxor Gasparis Darnius.

Elionor uxor Joannis Raimundi Corro supra ad carceres condemnati.

Violans uxor Lodovici Alenya.

Joannes Sastre coraliarius. 

Agnes vidua uxor Pauli Salvat variopolo quondam. 

Mandina uxor Petri de Casasaia veteramentarii. 

Francina vidua uxor Joannis Ballestarii quondam cortinarii. 


Sequitur alia publicatio octo personarum in heretica pravitate depraehensarum facta in Ecclesia Barcinonae die scilicet mercurii XXI mensis octobris festo XI millia Virginum anno a nativitate Domini MCCCC octogesimo nono. 


Petrus Marimon dez Pla dicto lo Jugador. 

Lodovicus Alenya. 

Elionor uxor Lodovici Clementis. 

Isabel vidua quae fuit uxor Francisci de Sos. 

Elionor Matamala concubina praedicti Marimon. 

Petrus Marimon dez Pla natu minor. - Alduntia domicella. Ambo filii praedicti Petri Marimon. 

Mundina uxor quae fuit Christofori Bosch. 

Et memoria tene quod praefatae octo personae modo et forma assueta et serimoniis ac solemnitatibus in primis factis condemnataeque carceribus perpetuis cum misericordia ad carceres sunt reversae et ibidem per annum et amplius ad arbitrium praedicti Reverendi inquisitoris penitentiam sunt acturae. 



Processio intra tempus Gratiae in civitate Tarraconae. 


Apud Ecclesiam Sanctae Teclae civitatis Tarraconae reconsiliati subscripti qui illuc venerant ut est de more processionaliter peracto divino offitio ad monasterium fratrum praedicatorum situm extra et prope maenia ipsius civitatis Tarraconae unde iter arripuerant cum eadem processione se contulerunt die sabbati XVIII mensis julii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXIX quam processionem omiseram supra loco scilicet suo continuare. Quarum quidem personarum nomina hec sunt. 


Reverendi domini Alfonsi Spina Inquisitoris memorati ibidem cum sua Curia sive consistorio existentis mandato prius facto in ipsa processione affuerunt sequentes reconsiliati. 


Andreas Colom.

Franciscus Vilagut tarraconensis. 

Lodovicus Morato. (Morató)

Joannis Gomis.

Gabriel Alenya.

Joannes Nicolaus Montisalbi.

Franciscus Garriga.

Gabriel Falco.

Paulus Sanctius sive Sanç Rividolms. (Riudoms) 

Tecla Alamanya vidua.

Angelina uxor Francisci Simo.

Beatrix uxor Francisci Vilagut.

Violans vidua uxor quae fuit Gabrielis Colell quondam.

Blancha uxor Andreae Colom. 

Alduntia uxor Raimundi Ribelles de Monterubeo. (Mont roig)

Beatrix uxor Gabrielis Torrents oppidi seu villae de Alcover.

Francina Colom vidua.

Blanquina uxor Manuelis Ribelles Tarraconensis.

Blanquina Roja vidua uxor quae fuit Bernardi Roig quondam villae de Vallibus. (Valls)

Clara uxor Lodovici Morato.

Violans vidua uxor Jacobi Morato quondam.

Elionor uxor Joannis Gomis.

Violans vidua uxor Gabrielis Alenya quondam oppidi seu villae Montisalbi. (Montblanc, también Montalbán)

Francina Ferrera vidua uxor quae fuit Raimundi Ferrarii de Busquetes.

Elionor uxor Francisci Bennaçer villae seu loci de Falcet. (Falset, Falçet, Tarragona)

Isabel uxor Pauli Sanç.

Isabel uxor Francisci Rams Rividolms. 


Omnes praedicti sunt neophyti seu conversi lares (llars, llar : fuegos por los que se hacía el censo) habentes in Archiepiscopatu Tarraconae.

Peracta praemissa processione et jam antea ad instantiam fisci procuratoris exaratu processu et promulgata sententia per praefatum Reverendum inquisitorem adversum proxime nominatos reconsiliatos ut est moris idem reconsiliati flexis genibus coram praefato domino inquisitore abjurarunt in haec verba vernacula lingua concepta. Et facta abjuratione predictus Reverendus inquisitor de articulis fidei Sanctae Catholicae eos certiores fecit legendo prius qui ad divinitatem pertinent deinde qui ad humanitatem ita quod sic in fide instructi et exacta penitentia ad proprios lares rediere. 

Forma abjurationis. 

Nosaltres Andreu Colom Franci Vilagut etc. (describantur gradatim nomina praedictorum) conversos tots del Archabisbat de Tarragona de nostra libera franquea agradable e spontanea voluntat abjuram detestam renuntiam apartam e lunyam de nosaltres (pone nosaltret) tota e qualsevol heretgia e en special aquesta de que som infamats e testificats la qual nosaltres havem confessada ço es de judeiçar e de guardar e observar les cerimonies de la Ley de Moyses e fer los ritus e cerimonies e les solemnitats dels jueus les quals en special quiscu de nosaltres ha confessades les quals mes largament son contengudes en la sentencia que contra nosaltres ses donada e declarada e confessam de la nostra propria boca ab pur e vertader cor la Sancta fe catholica la qual te preica segueix monstra e ensenya la Sancta mare Esglesia de Roma e aquella tenim volem e promettem tenir e seguir e en aquella volem perseverar e morir e nunqua nos volem apartar ni partir de aquella. E juram per nostre Senyor Deu e per los seus Sancts quattre evangelis davant nos posats e per lo senyal de la Santa Creu + de star e esser subjectes a la obediencia del beneventurat mosenyer Sanct Pere princep dels Sancts Apostols e Vicari de nostre Senyor Deu Jesu-Christ e del nostre molt Sanct Pare Innocent Papa vuyte (Inocencio VIII) lo qual vuy en dia regeix e governa la Sancta Esglesia catholica e apres dell als seus successors que a ell canonicament succeiran e de nunqua james apartar nos e lunyar nos daquesta obediencia per alguna persuasio heretica e en special per aquesta judaica heretgia. E per tots temps perseverarem e starem en la unitat e congregatio de Sancta mare Esglesia e serem tots temps en defensio de la Sancta fe catholica christiana e perseguirem tots aquells qui contra aquella seran ne veuran e manifestarem e publicarem aquells e james nons ajustarem nins applegarem a ells ni ab ells ni creurem en llurs vanes e folles creençes ni en llurs dits ni en llurs obres ni los reebrem ni acullirem ni los defendrem nils consellarem ni favorirem directament ni indirecta publicament ni amagada per obra ni per senyal ni per algun dit. E si contra aquestes coses en algun temps farem o veurem volem que caygam e encorregam en pena de relapsos e siam malaits e excomunicats e ab los heretges deputats al foch e ab los condemnats siam porcioners en lo infern.

Et praeinserta abjurationis forma in aliis reconsiliatis tam in hac Catalanorum provintia quam alibi semper observatur licet hucusque nulla per me facta extitit mentio. Veniamus nunc ad alios reconsiliatos perpetuo carceri condemnatos per praedictum Reverendum Inquisitorem apud Urbem Tarraconam. 

Die quinta martii anno a nativitate Domini MCCCCXC fuerunt reconsiliati et carceri perpetuo condemnati apud urbem Tarraconam. 


Ferrarius Colell textor vellorum. 

Alduncia eius uxor.

Joanna uxor Manuelis Torres Tarraconensis. 

Isabel vidua filia den Macip filia cuiusdam cognomento Piera. 

Violans uxor Francisci Piera villae Falceti. 

Beatrix uxor Gabrielis Ribelles villae Falceti. 

Elionor domicella filia Angelinae Garriga pro heretica condemnatae.

Gispertus de Sancta-fide praedictae villae de Falcet.

Constancia Martines uxor Petri de Susana civitatis Barcinonae. 

Die veneris XIIII maii anno praedicto fuerunt reconsiliati et condemnati carceri perpetuo apud urbem Tarraconam. 


Magister Lodovicus Ribellis chirurgicus villae Falceti - Gabriel Ribelles barbitonsor - Joanna uxor Michaelis Benedicti - Lodovicus Ribelles jurisperitus Villafranchae Penitensis (Villafranca del Penedés). Omnes tres filii praedicti magistri Lodovici Ribelles. 


Die veneris XII martii anno praedicto MCCCCLXXXX apud urbem Tarraconam fuerunt pro hereticis condemnati et combusti (quemados; cremats) sequentes. 


Manuel Torres textor velorum.

Angelina Garriga uxor Gabrielis Garriga officio vulgo nuncupato custurera utens.

Isabel uxor Petri Macip Tarraconensis pro heretico condemnati.

Constancia uxor Lodovici Ribelles chirurgici villae de Falcet. 

Eulalia uxor Francisci Garriga praedictae villae de Falcet. 

Elionor Funes vidua uxor que fuit Gabrielis Funes loci de Riudolms. 


Die mercurii vigilia anuntiationis sacratissimae semper virginis Mariae Dei matris qua computabatur XXIIII mensis martii anno praedicto MCCCCLXXXX apud plateam Regis urbis Barcinonae factis serimoniis et actibus assuetis fuerunt Brachio (brazo; braç) sive Curiae Saeculari traditi pro hereticis condemnatis hi duo sequentes qui ipso quidem die fuerunt combusti apud locum destinatum extra predictam urbem vulgo nuncupatum Lacuna sive Canyet. 


Petrus Ballester coralarius.

Isabel uxor Antonii Ferrarii curritoris auris filia quae fuit Jacobi de Sos quondam mercatoris tanquam heretici sepulti in prefato loco del Canyet. 


Die autem praedicto XXIIII martii anno MCCCC in praedicta platea Regis scilicet in cadafallo ubi praedicti duo heretici pro sententia eorum audienda existebant fuerunt condemnati et Brachio seu Curiae Saeculari traditi in statuis sequentes pro hereticis condemnati. 


Gabriel Miro magister in artibus et medicina. 

Blanquina ipsius magistri Miro uxor. 

Bernandus (Bernardus) Morvedre curritor auris morabatur in platea vulgo dicta den Camprodo. (plaza den Camprodó, Camprodón)

Bernardus Benet curritor auris morabatur prope palatium Archiepiscopi.

Alduntia uxor Joannis Valls botigarii morabatur ¡n vico de la Tapineria.

Francina uxor Leonardi Benet.

Franciscus Badia textor velorum filius cuiusdam texillarii sive deuer qui morabatur in platea Trinitatis.

Blanquina uxor Raphaelis Monço. 

Euphrosyna uxor den Marques neptis sive neboda den Sentmanat.

Franciscus Falco mercator et eius uxor in vico vulgo dicto den Gimnas.

Alduntia uxor den Garret quondam.

Bernardus Jacobus mercator et eius uxor.

Lodovicus Vitalis mercator et eius uxor.

Galcerandus Castell coralarius et eius uxor.

Gaspar Vinyes mercator morabatur in vico dels Ollers.

Gabriel Petrus mercator morabatur in vico de Beseya.

Violans uxor den Colomer mercatoris morabatur in Callo vulgo dicto lo Call. 

Gabriel Mercader olim Locumtenens Thesaurarii.

Angelus conversus morabatur in vico dels tres llits.

Beatrix uxor Joannis Scales quondam. 

Gratiosa et Columba filiae Gasparis Domenech Sedarii quondam.

Gaspar filius Gasparis Domenech.

Gabriel Bellcayre.

Lodovicus Bellcayre.

Antonius Serra morabatur in vico de Mari. 

Marcus de Parets mercator filius Bartholomei de Parets.

Quidam cognomento Bonanatus curritor jocalium morabatur in Callo dicto vulgo den Sanahuja.

Isabel uxor Baltasaris Foguet barbitonsoris morabatur in vico vulgo dicto dels Banys nous.

Elionor filia Francisci Scales soror Raimundi Scales reconsiliati.

Joanna Besaluna uxor quae fuit cuiusdam cognomento Besalu Senioris.

Raphael Besalu - Franciscus Besalu fratres germani filii praedicte Joannae.

Quidam cognomento Bombarda Valentinus socrus Isabelis Valentinae.

Elionor uxor Joannis Caderona sucrarii morabatur prope domum de mossenyer Capell.

Jacobus Bonanatus curritor auris morabatur prope plateam de la Trinitat in vico per quem itur als Ollers.

Laurentius Benet morabatur in vico de Montcada.

Uxor Laurentii Salt quondam Senioris morabatur in vicco den Gimnas.

Laurentius Salt ipsius Laurentii... morabatur in praedicto vico den Gimnas. 

Uxor den Mascaro drogarii quondam morabatur prope fontem Callis.

Maria uxor Marci Macip morabatur in vico de Bonayre. 

Constancia uxor Manuelis Juliani coralarii quondam et 

Clara eius socrus et filiae scilicet 

Violans uxor den Colomer coralarii et

Elionor morabantur in vico dels Codols.

Mulier vulgo dicta Na Gempere uxor den Gempere Gomiç morabatur in quodam carrarono sito a tergo plateae de la Trinitat.

Paulus Vinyes mercator conversus morabatur prope plateam de Camprodo.

Quidam cognomento Paladar botigarius morabatur al trench de la Seu et

Florentina eius uxor et

Na Paladara la vella ipsius Florentinae mater et

Clara filia predicti Paladar morabantur a la Tepineria. (Tapineria más arriba)

Uxor Raimundi Vitalis morabatur in vico den Gimnas.

Franciscus Requesens magister in artibus et medicina morabatur in vico de Beseya.

Lodovicus Ripoll juponarius morabatur in vico dels Spaciers (especieros; especiers) prope Sanctum Jacobum (Sant Jaume).

Mater Dalmatii Cartella et - Joanna uxor predicti Dalmatii morabantur in vico de Mari.

Lodovicus Çalom sartor et - Michaela eius uxor morabantur apud plateam Trinitatis.

Antonia uxor Bartholomei Limona quondam coralarii et

Angelina eorum filia morabantur prope plateam Trinitatis.

Bernardus de Pau filius Benedicti de Pau quondam mercatoris morabatur in vico dels dies faynes.

Elionor uxor Ferrandi Caxado quondam morabatur in vico de la Bocaria. 

Filiae uxoris Pauli Tolosa senioris eius Pauli privigne scilicet. 

Francina uxor den Montço - Blanquina uxor Gasparis Sartre. Morabantur in vico del Regomir.

Alduncia et - Violans domicellae omnes privignae predicti Pauli Tolosa.

Franciscus Fortia filius spurius Joannis Fortia pro heretico condemnati. 

Francina soror germana Michaelis Domenech textoris velorum et est uxor del Salvat morabatur in vico del Regomir.

Francina vidua uxor quae fuit cuiusdam filii den Sos postea fuit uxor den Stopenya notarii Tameriti pro heretico condemnati.

Franciscus Pau caligarius morabatur in compito Sancti Justi et 

Beneta eius uxor.

Francina Tençes uxor den Tençes morabatur in vico den Carabaça.

Francina uxor Manuelis Puigmija filia Petri Badorch reconsiliati.

Garriga filius den Garriga balançarii morabatur prope capellam den Marcus. 

Guimera morabatur in vico den Simon Oller.

Gabriel Jacobus botigarius et - Isabel eius uxor morabantur in vico dels Cambis.

Gabriel Sartre filius Gabrielis Sartre quondam senioris morabatur prope vicum del Regomir.

Constancia uxor Jacobi Costa et

Joanna uxor den Cervello et - Isabel uxor den Viladecans filiae praedictae Constanciae.

Uxor Guillelmi Jacobi botigarii morabatur in vico dels Cambis vells.

Gaspar Bronto jener Michaelis Font morabatur in vico de la Carniceria den Sos.

Francina uxor Joannis Fortia pro heretico condemnato et 

Joanna et - Francina eorum filiae morabantur in vico dels Spaciers.

Isabel uxor Francisci Vitalis morabatur in vico-lato.

Vidua Sos morabatur in platea Campi-rotundi. (Camprodó)

Blanquina uxor den Gonçalbo de Sanctes lo vell soror germana Joannis Leo.

Gaspar de la Cavallaria et eius uxor morabantur in domo honorabilis Philippi de la Cavallaria sita in vico de Beseya.

Mulier cognomento Gual vidua morabatur in vico de la Tapineria.

Columba uxor Melchioris Badia botigarii canamassariae (cañamazo) morabatur in vico de Mari.

Quidam cognomento Carcasona morabatur in plano fratrum minorum.

Uxor Dalmatii Cirera morabatur in Callo.

Daniel Jorda textor vellorum morabatur in platea Trinitatis.

Elionor Paladara morabatur in Callo prope los Torners.

Eulalia Paladara morabatur in Callo.

Eulalia Colomera mater Galcerandi Colomer morabatur in Callo. 

Euphrosina uxor Francisci Benet curritoris morabatur ante hortum Archiepiscopi. 

Eulalia uxor que fuit den Burgos nunc autem den Valls filia Antonii Raimundi Corroni pro heretico condemnato et jam personaliter combusto. 

Quidam cognomento Navarro curritor animalium et - Isabel eius uxor morabantur in vico de la Bocaria.

Quidam alius cognomento Xorquano morabatur in Callo.

Franciscus Puigmija qui morabatur in vico de la Bocaria.

Francina uxor Danielis Jorda Sedarii morabatur in platea Trinitatis.

Uxor Raimundi Falco morabatur in vico den Simon Oller.

Uxor den Serra morabatur in vico den Sos.

Violans Fabra et - Eulalia eius uxor den Montbru curritoris auri morabantur in platea den Camprodo.

Alduntia uxor Manuelis Riera morabatur in vico dels tres lits (llits).

Agnes vidua que fuit uxor Laurentii Benet morabatur in vico de Mari. 

Jacobus Benet et - Alduntia eius uxor morabantur in vico lato. 

Joannes Bosch et 

Alduntia eius uxor filia Christofori Domenech.

Berengarius Valls et - Clara eius uxor morabantur in Callo. 

Jacobus Cartalla.

Francina uxor Laurentii Çatrilla quondam morabatur in vico de la Bocaria et 

Constancia ejus filia uxor cuiusdam cognomento Jonques argentarius. 

Angelus conversus morabatur in Callo.

Franciscus Vitalis nepos sive net Francisci Vitalis senioris morabatur in vico den Gimnas. 

Jaufridis Queralt et - Elionor eius uxor morabantur in vico den Serra. 

Joanna vidua uxor que fuit cuiusdam cognomento Molle jurisperiti consanguinea cuiusdam cognomento Teiadell jurisperiti et morabatur in domo ipsius Teiadell.

Joannes Badia coralarius morabatur ante fontem de Mari.

Joannes Cervello qui morabatur in domo de Besaluns.

Quidam cognomento Mercadell et - Isabel eius uxor morabantur in vico dicto la devallada del pou nou.

Jacobus Uguet frumentarius morabatur prope plateam divi Jacobi.

Rhothlandus de Sancto-Martino jurisperitus morabatur in vico vulgo dicto de la palla.

Michael Domenech textor velorum et - Blanquina eius uxor morabantur in vico del Regomir.

Marquesia uxor Petri Benet quondam morabatur in vico lato.

Margarita uxor Bernardi Benet soror germana Bernardi de Marco Andrea morabatur in vico de Beseya.

Michael Font coralarius morabatur in vico de la carniceria den Sos.

Mulier quedam cognomento Cartallana mater Gasparis Cartalla.

Petrus de Leonart Benet et - Clara eius uxor morabantur in vico de Mari. 

Quidam cognomento Palou parator pannorum lanae.

Raphael Julia et - eius uxor ac mater nomine Clara Boscha et filiae eiusdem uxoris predicti Raphaelis morabatur in vico dels Codols.

Raphael Fortia filius Joannis Fortia et 

Francina eius uxor.

Margarita uxor Raimundi Raro mercatoris et - Alduntia eius filia morabantur in vico de la Palla.

Hugo Bertran frater Joannis Bertran.

Quidam cognomento Viladecans textor velorum morabatur in platea Trinitatis.

Uxor Joannis dez Pla argentarii nomine Isabel.

Vidua Bonsenyor morabatur in vico lato.

Isabel uxor Raphaelis Cadarona et - mater ipsius Isabelis morabatur in vico de la Trinitat. 

Violans uxor Marci Fortia filia Bernardi Benet. 

Quae quidem personae supra scriptae pro hereticis condemnatae et earum statuae ut predicitur combustae sunt conversae seu neophitae quae ob Inquisitionis timorem ab hac Urbe Barcinona fugam arripuere tanquam perfugae

Depositio seu expoliatio garnachiarum crucibus crocei coloris depictarum quas per annum et octo menses vel circiter tam mares quam mulieres supra scripte juxta penitentiam eis injunctam portaverunt super eorum et earum personas palam et publice et continue usque in diem subscriptam. 

Ordo expoliationis supravestium ut vulgo loquamur garnachiarum

Scire vos velim o lectores huius tractatus quod die sabbati XXVII mensis martii anno predicto a nativitate MCCCCLXXXX prefatus reverendus dominus Alfonsus Spina inquisitor hereticae pravitatis et Vicarius in spiritualibus reverendi domini Barcinonensis Episcopi accersitis et congregatis omnibus predictis reconsiliatis apud palatium maius Regium (Palau reyal major) in hac Urbe Barcinone situm ubi ipse dominus Inquisitor suum fovet domicilium cum suis ministris ac reconsiliatis carceribus detrusis brevem orationem super eorum penitentia et defectibus concitavit. Tandem (ut ait) eorum misertus garnaxias seu supervestes quas tanto tempore pro eorum reatibus eos palam et publice portare injunxerat licet eas adhuc dimittere non deberent ob ipsorum pravitatem et modicam ad crucem devotionem ut cognoverat deponi jussit hoc modo quod ipsi reconsiliati omnes in proximo die festo secundo Pasche resurreccionis Domini missam audirent in Ecclesia parrochiali beatae Mariae de Pinu huius urbis Barcinonae. Qua audita sic omnes congregati nudis pedibus cruceque erecta processionaliter iter arriperent ad sacellum illud devotissimum Sacratissimae semper virginis Mariae Dei matris Sanctissimae quod vulgo Montemserratum  (Montserrat) appellant additis tamen eis tribus vel quattuor fratribus conventualibus monasterii praedicatorurn predicte Barcinonensis urbis et totidem sacerdotibus non religiosis qui eos cum processione ad ipsum prestitutum locum sacrum propriis expensis garnachias portantium associarent. Deinde audita in primis missa in ipso loco et oblatis unusquisque prefatae Virgini Dei matri denariis duodecim mixtis cum lucerna ardenti et peracta ibidem vigilia una jussit predictas omnes garnaxias seu vestes extra et juxta portale maius prefati sacelli loco tamen patulo et eminenti pendentes apponi et dimitti ad futuram rei memoriam. Et his peractis contentabatur (ut dixit) ut unus quisque ad suos lares ad urbemque Barcinonam rediret et per ipsam urbem absque garnaxiis sed vestitus ut caeteri alii de natura christiani incederet dimissis tamen vanitatibus ac pompis primevis cum amodo portare supra corpus non possint aurum argentum vestesque coccineas et alias ut in praeceptis eis traditis latius exaratur. Quequidem omnia singulaque suprascripta in actum deducta fuere attestor et fidem facio quia vidi et audivi ego ipse Scriba et Archivarius Regius memoratus. 


Ne verbis immoremur postquam jam modus et forma in hereticos procedendi supra deducuntur et pleraque ad officium Inquisitionis pertinentia accipe brevi sermone nomina illorum qui pro hereticis condemnati fuere in civitate Gerunda. 


Die lune XIIII mensis februarii anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo primo in civitate Gerunda praefato inquisitore magistro Alfonso Spina cum sua curia personaliter existente fuerunt pro hereticis condemnati et Curiae seu Brachio saeculari in statuis traditi infrascripti. 


Franciscus Falco et

Elionor eius uxor.

Joannes Vitalis Samso et ejus uxor. 

Bernardus Vitalis Sampso.

Violans uxor Bernardi Vitalis.

Blanquina Falcona. (de Falco : Falcó : halcón) 

Bernardus Mercader maior natu. 

Dalmatius Mercader natu minor.

Daniel Mercader.

Angelina uxor predicti Danielis.

Angelina filia Dalmatii Mercader que fuit magistri Jacobi Falco quondam medici nunc vero uxor magistri Karoli Faena oppidi seu villae Perpiniani.

Elionor uxor Jacobi Benet.

Petrus Falco. 

Clara uxor predicti Petri Falco. 

Mattheus Sampso. 

Violans uxor ipsius Matthei Sampso. 

Violans uxor Bernardi Sampso quondam. 

Uxor Francisci Marci Andree - Uxor Bernardi Macip - Uxor Bernardi Costa filiae predicti Bernardi Sampso quondam.

Joanna vidua que fuit uxor Lodovici Dala quondam. 

Violans uxor Guillelmi Andree.

Violans filia ipsius Guillelmi Andree.

Guillelmus Andreu pater ipsius Violantis. (Violante : Yolanda)

Bernardus Guillelmus.

Blanquina uxor ipsius Bernardi Guillelmi.

Joannes Montpeller.

Elionor filia Joannis Vidal Sampso que est uxor Guillelmi Rodon.

Falcona Roca vidua.

Euphrosyna uxor Petri Cabrit natu minoris.

Joanna uxor quae fuit Andree Vitalis. 

Isabel filia Bernardi Vidal Sampso que est uxor Joannis Vidal filia Honorati Vidal.

Omnes proxime dicti sunt neophyti seu conversi civitatis Gerunde. 


Quia pestis in civitate Barcinone cesavit revertitur predictus Inquisitor ad hanc urbem ubi processum continuavit in hunc qui sequitur modum. 


Die veneris decimo mensis junii anno a nativitate Domini MCCCCLXXXXI in civitate Barcinona praefato reverendo inquisitore cum sua curia personaliter existente et apud plateam domini Regis fuerunt sententialiter pro hereticis condemnati et brachio seculari traditi hi tres sequentes qui ilico per officiales ipsius brachii saecularis fuerunt capti adducti ad locum destinatum vulgo nuncupatum Canyet ubi fuerunt combusti. 


Joannes Morell cotamallarius. 

Bernardus Pla cursor. 

Euphrosyna uxor Gabrielis Montzo campsoris civis Barcinone. 


Ibidem proxime dictis die et anno personaliter et modo praemisso existente prefato reverendo domino Alfonso Spina inquisitore pro hereticis condemnati et brachio seculari in statuis traditi sequentes fuere. 


Mater Joannis de Santjordi quondam Regii Secretarii pro heretico condemnati. 

Galcerandus Sunyer larem foventi in vico lato civitatis Barcinonae.

Gaspar Cartala morabatur in vico de Beseya.

Gabriel Dalmau morabatur in vico del Carme.

Jacobus Pau et - ejus uxor morabantur in plano monasterii fratum (fratrum) minorum (hermanos menores) Barcinonae. 

Jacobus Costa morabatur in platea Trinitatis ejusdem urbis.

Joannes Bonanatus curritor jocalium morabatur in Callo.

Petrus Amat et ejus uxor.

En Nadal botiguer et ejus uxor et Alduntia eorum filia. 

Alduntia uxor Francisci Andree.

Francina Junyent.

Uxor den Far caligarii morabatur in Callo.

Elionor Arguens morabatur in platea den Camprodo.

Isabel uxor Galcerandi Cartella sororia sive cuyada (cunyada : cuñada) uxoris Petri Benet.

Galcerandus Cartella predictae Isabelis maritus.

Uxor Joannis Sauri.

Uxor den Badia corallarii soror magistri Gabrielis Socarrats conventualis monasterii Sancti Augustini Barchinonae.

Joannes Oliver de Valencia et 

Ursola eius uxor et

Alduntia ipsius Ursolae germana.

Franciscus Bertran frater germanus uxoris Dalmatii de Queralt.

Franciscus Rodo Botigarius morabatur in vico de la Tapineria.

Maria uxor Marci Macip morabatur in vico de Bonayre.

Marcus Fortia filius Joannis Fortia.

Joannes Bertrandus mercator morabatur in vico vulgo nuncupato de la Merce.

Manuel de Res gener Joannis Vilella.

Chatherina vidua quae fuit uxor Bonanati Hugueti quondam.

Joannes Bosch morabatur juxta fontem Sanctae Mariae de Mari.

Uxor den Campells botigarii morabatur in vico vulgo appellato La boria.

Joannes de Heredia sartor morabatur in vico de la Bocaria.

Joannes Leo filius Joannis Leo morabatur in vico-lato.

Joannes Caderona sucrarius morabatur juxta domum de mossen Capell sitam in vico de la Merce.

Quedam mulier nomine Joanna morabatur in domo den Cadarona.

Nurus den Leo que morabatur juxta macellum den Sos. 

Laurentius Andreas et 

Joannes Andreas mercator ipsius Laurentii pater morabantur in vico den Correger.

Omnes filiae den Mascaro drogarii quondam quae morabantur juxta fontem Calli.

Petrus Palou morabatur juxta fontem beatae Mariae de Mari.

Uxor den Font botigarii filia cuiusdam cognomento Paladar morabatur in vico de la Tapineria.

Alduntia filia den Cabrera quae est uxor Bonanati Sever morabatur a la Boria. 

Avinio botigarius de telaria morabatur in vico predicto de la Boria.

Balerna veteramentarius morabatur al Call.

Benedictus Gordiola sedarius vulgo seder et eius uxor morabantur in platea Trinitatis.

Bernardus Fabregues mercator telarius sive botiguer de teles et 

Francina eius uxor morabantur in vico de la Tapineria. 

Blanquina filia Francisci Paladar que est uxor den Far caligarii morabatur in platea divi Jacobi Barcinonae.

Guillelmus Costa morabatur in vico dels tres lits.

Franciscus Requesens filius magistri Francisci Requesens medici.

Filius cuiusdam cognomento Roger morabatur in Callo.

Filia Francinae Çatrilla morabatur als banys nous.

Joan Rodrigo diplomarius sive giponer - Isabel eius uxor et - Franciscus Joannes eorum coniugum filius morabantur in vico dels Spaciers.

Quidam cognomento Font corallarius morabatur in vico macelli den Sos. 

Magister Franciscus Beçols barbitonsor morabatur juxta domum civitatis.

Franciscus Scales botigarius et - Francina eius uxor morabantur in vico den Sos.

Francina uxor Stephani Oliver capellarii de feltre morabatur in vico dels Cambis.

Na Gralla quae prenebat sive perfilava vela morabatur in vico dels tres lits. 

Benedictus Guordiola morabatur in vico de la Bocaria.

Gabriel Bonanat et - Joannes Bonanat fratres germani mercatores.

Gabriel Oliver filius Manuelis Oliver morabatur in vico den Gemnas (antes Gimnas).

Gabriel Guimera frater Joannis Guimera. 

Melchior Badia morabatur in compito vici de la Freneria.

Constancia uxor Joannis Falco botigarii telarum morabatur als Cambis vells.

Guillelmus Jacobus botigarius telarum et - eius uxor morabantur in predicto vico.

Jacobus Benet mercator morabatur in vico-lato.

Joanna soror uxor Bernardi de Ferreres curritoris morabatur in vico macelli den Sos.

Chatherina uxor cuiusdam cognomenti Angel morabatur in Callo. 

Uxor de misser Teiadell.

Quedam mulier que cum predicto misser Taiadell pro pedissequa moram traxerat morabatur in angiportis sive carrerono quo itur scilicet a vico de la Trinitat ad vicum dels Olers. 

Uxor Petri Antonii. 

Uxor Antonii Gual curritoris auri morabatur in vico dels Leons.

Alduntia filia Joannis dez Pla aurificis sive argenter. 

Mater Francisci Prats curritoris auris morabatur in vico Baraller.

Franciscus Bosch morabatur in platea Trinitatis.

Filia cuiusdam cognomento Moles diploidarii (antes diplomarius) sive giponer morabatur in vico de la Çabateria maris.

Mater cuiusdam religiosi nominati fratris Galcerandi Benet ordinis Sancti Augustini estque uxor Petri Benet.

Uxor Gabrielis Comte morabatur juxta plateam divi Jacobi.

Guillelmus Rodo et - ejus uxor morabantur in vico de la Tapineria. 

Joannes Guimera curritor auris morabatur in vico Maris.

Catherina uxor Bartholomei Gaya morabatur in vico dels Caldares. (Calderers : caldereros ?)

Vidua Fabra que fuit uxor cuiusdam quondam cognomento Fabra botigarii.

Euphrosyna uxor Alfonsi Vanover que morabatur ante januas portalis ecclesiae Sancti Michaelis. 

Elionor uxor Francisci Mascaro mercatoris sororis Danieli Jordani sedarii sive seder. 

Elionor Vidala sororia den Salt quondam neophyti.

Eulalia uxor den Amat corallarii.

Mater ipsius Eulaliae morabatur in vico den Sos. 

Elionor uxor Gabrielis Bonanat mercatoris morabatur juxta plateam Vini. 

Euphrosyna uxor Petri Moles botigarii morabatur in vico dels Spaciers. 

Quidam cognomento Font frater cuiusdam cognomento Font corallarii.

Angelina filia alterius ipsorum fratrum Font quae fuit uxor cuiusdam cognomento Navarro civitatis Ilerdae.

Francina uxor Berengarii Gual Andatoris bursae neophytorum. 

Raimundus Falco et - eius mater morabantur in vico den Simon Oller. 

Blanquina Çacoma.

Jacobus Cartella. 

Mater Benedicti de Ferreres. 

Joanna ipsius Benedicti soror morabatur in vico de la carneceria den Sos. 

Quedam nominata Na Gratiosa uxor cuiusdam Cerdonis quae morabatur in vico de la Deputatio. (Deputació, Diputació)

Joannes Costa filius den Costa curritoris morabatur prope vicum del Vidre. 

Joannes Rubert neophytus fugitivus. (Com Carlos Puigdemont)

Lodovicus Ripoll sartor filius cuiusdam mulieris cognomento Francoya que superioribus diebus jam flammis fuit supposita quia pro heretica fuit sententialiter condemnata.

Uxor praedicti Lodovici Ripoll.

Benedictus Mos et - ejus uxor morabatur in Callo.

Quidam cognomento Maçana mercator morabatur juxta macellum den Sos.

Magister Funes Cerdo - ejusque uxor morabantur in vico dels Speciers. (Spaciers más arriba)

Melchior Badia botigarius - ejusque uxor nomine Columba (Coloma) morabantur in vico de Mari.

Melchior Vergueta et - Francina eius mater uxor Antonii Vergueta morabantur in vico dels Caldarers. (Calderers)

Manuel Puigmija filius Joannis Puigmija Scriptoris mandati domini Regis pro heretico condemnati.

Petrus Buçot maritus Gabrielae Buçota quae pro heretica condemnata fuit combusta.

Petrus Garret filius de Na Garreta ejusque mater ac

Beatrix et - Alduntia atque - Florentina ejusdem Petri sorores.

Uxor Raimundi Vitalis quondam neophyti.

Quidam cognomento Roger qui fuit scriptor tincti sive tinct den Marquilles.

Socrus (sogra) Petri Miro neophyti quae morabatur in clivio sive muntada o devallada (subida o bajada) furni de Viladecols. 

Quidam cognomento Tremps gener Bernardi de Ferreres quondam presbyteri.

Uxor Gonçalvi de Sanctes fugitiva. (Como varias políticas catalanas)

Uxor den Oller textoris de listes morabatur in vico transverso supra plateam Campirotundi.

Isabel uxor cuiusdem cognomento Mercader morabatur in platea Campirotundi.

Isabel filia Angelinae Domenega socrus Melchioris Badia.

Isabel uxor cuiusdem cognomento Bosch fugitivi morabatur in plano Lullii.

Isabel filia Jacobi Darguens morabatur in vico de Sant Domingo. (¿Por qué no se le llama Sant Diumenge a Sant Domingo?) 

Violans eiusdem Isabelis soror morabatur in eodem vico. 

Omnes supra nominati sub proxime dicto kalendario sunt neophyti fugitivi huius urbis Barcinone. 

Ne reconsiliatorum nomina tegantur morae praemisso ad ea hic exprimenda procedamus. Scire tamen vos velim lectores quod die veneris XXVIII mensis octobris (quo die festus dies sanctorum Simonis et Judae celebrabatur) anno praedicto a natali christiano MCCCCLXXXXI apud ecclesiam huius Urbis Barcinonis subscriptae tredecim personae in heretica pravitate depraehense pro reconsiliatis publicatae fuere et peractis publicatione earum divinoque officio aliisque in similibus assuetis ipsae personae in carceres regrediuntur ad quos perpetuo tenendos cum misericordia Reverendus frater 

Alfonsus Spina memoratus eas processibus actitatis mediantibus damnavit excepto apostata infrascripto. 

Gabriel Monço curritor auris.

Franciscus Salvator sartor sive veteramentarius.

Franciscus Badia texillarius.

Gabriel Salvator sartor sive veteramentarius predicti Francisci Salvatoris frater et ambo prius fuerant judei in aetate adulescentiae. 

Baltasar Raimat corallarius. 

Joannes Fabra Pertusa mercator.

Petrus Joannes Sanant scriptor nepos sive nebot Bernardi Beget Scribae regestri.

Petrus Lodovicus Funes variopola.

Isabel Aguilona vidua uxor que fuit Michaelis Aguilo (Aguiló) quondam jupponarii.

Clara uxor Gabrieli Mir botigarii.

Beatrix uxor Martini Magallo. 

Blanquina vidua uxor quae fuit Petri Calom (Çalom) quondam magistri in artibus et medicina et quae fuit filia Antonii Ferrer quondam curritoris auris. Ipsa enim jam prius unam ex processionibus predictis secuta fuerat cum guarnaxia cruce signata. 

Mattheus Berenys apostata. Hic namque Mattheus Berenys primo usque ad aetatem (pone atatem) discretionis judeus fuit postea baptismum ecclesiae recipiens christianum se dixit usque ad jam suam provectam aetatem in qua apostatavit et sub Mahumeti (Mafumet, Mohamad y variantes, Mahoma) regula atque secta apud Lubiam regionem tempore multo vixit et tandem per christianos cum aliquibus sarracenis captus et cognitus (ut penas lueret) praefato inquisitori traditus fuit quippe qui videns illum apostasiam suam ita flentem confitentemque se corde fuisse et esse christianum licet ore christiani nomen abnegavisset misericordia lacessitus ad gremium Ecclesiae ipsum reduxit et apud Ecclesiam Barcinone una cum praefatis reconsiliatis existentem ab episcopo chrismate ungi iterum fecit et postea in crastinum diem ab carceribus illum liberavit certa es injuncta penitentia. 

Quae quidem praedictae tredecim personae reconsiliatae una cum infrascriptis XXXVIIII personis gremio ecclesiae reconsiliatis et post gratiam confessis vestimentis scilicet garnaxiis inductis in quarum qualibet a parte ante et a parte post crux domini nostri Jhesu-Christi magnae formae croceo colore depicta erat processionem per loca solita praedictae civitatis similiter garnaxiis similibus indutae singulas mitras in capite haereticorum more portantes uti unaqueque ipsarum XXXIX personarum singulas coronas sive mitras (las que llevan los obispos) in capite portabat facere non desinerunt. Quarum XXXIX personarum nomina sunt haec quae sequuntur. 

Benedictus Bellarbre corallarius. 

Bernardus Janer veteramentarius. 

Guillelmus Vincentius textor lini. 

Joannes Salvator sartor filius Gabrielis salvatoris.

Mattheus Bellarbre corallarius.

Paulus Canto tornarius. 

Agnes uxor Gabrielis Salvatoris praedicti.

Alduntia uxor Joannis Bardaxi Scriptoris.

Alduntia uxor Francisci Bosch textoris lini.

Angelina uxor Guillelmi Vincentii textoris lini.

Alduntia vidua quae fuit uxor Joannis Rodo quondam. 

Blanquina uxor Petri Sant Jordi variopolae.

Bonanata Torrelles uxor Raimundi Torrelles mercatoris. (no significa buena nata, sino bien nacida, como Bonanat, bonis natus)

Blanquina uxor Petri Joannis Sanant Scriptoris.

Eulalia Balestera (Ballestera) uxor Petri Ballester coralarii. 

Elionor uxor Bernardi Janer Variopolae. 

Eulalia Rovira vidua quae fuit uxor quondam Jacobi Rovira aurifabri sive argentarii.

Euphrosina uxor Pauli Canto pictoris.

Elionor uxor Simonis Falco sabonarii.

Euphrosyna domicella uxor Francisci Badia texillarii.

Eulalia domicella filia Benedicti Sancti-Jacobi (Sant o Sent Jaume).

Eulalia Guillelmi Duran merçarii.

Francina uxor Matthei Bellarbre corallariis.

Francina vidua quae fuit uxor Gabrielis Xameno.

Florentina uxor Petri Lodovici Fones (Petrus Lodovicus Funes más arriba) variopolae.

Joanna Cabrit uxor Joannis Cabrit sartoris.

Michaela uxor Lodovici Avinyo merçarii. 

Margarita filia Benedicti Sancti-Jacobi corallarii.

Margarita uxor Benedicti Bellarbre corallarii.

Matiana sponsa Gasparis Berrell filia Gabrielis Salvatoris sartoris.

Mandina vidua mater Joannis Fabra Pertusa. 

Paula Oluja vidua quae fuit uxor Gasparis Oluja quondam.

Sperantia uxor Francisci Salvatoris sartoris.

Serena domicella filia Michaelis Aguilo curritoris auris.

Violans uxor Pauli Aymerich.

Isabel Tamerida vidua quae fuit uxor Baltasaris Tamarit. 

Omnes praedicti sunt neophiti habitatores urbis Barcinonis. 

Sequitur alia publicatio subscriptarum personarum in heretica pravitate deprehensarum et carceri perpetuo condemnatarum pro penitentia que quidem publicatio fuit facta in Ecclesia barcinonensi die scilicet martis primo mensis maii festo apostolorum Philippi et Jacobi anno a nativitate Domini MCCCC nonagesimo secundo (1492) solemnitatibus que ut supra assuetis servatis. 

Imprimis (In primis) memoria teneamus quod mense aprili proxime lapso et hoc Maio mense per omnes terras et dominia Serenissimi domini Ferrandi secundi Regis Castellae Aragonum etc. domini nostri nunc faeliciter regnantis et Granatae regnum dominio suo subigentis quamplurimae praeconizationes de judeorum omnium expulsionibus ab omnibus praedictis terris et dominiis factae fuere dando et assignando eisdem judeis tempus trium mensium quorum ultimus finiet ultimo die julii proximo futuri intra quos sub pena mortis et bonorum omnium amissione ad alia regna et dominia se transferrent. 

Reconsiliati et carceribus perpetuis condemnati pro penitentia predicto die festo Sanctorum Phelippi et Jacobi apostolorum sunt hi qui sequuntur numero XXXIX. 

Benedictus Sanctus-Jacobus corallarius. 

Bernardus Campells mercator. 

Jacobus Marc vulgo garbelador de species.

Laurentius Canto texillarius.

Raphael Tranxer textor filius Joannis Tranxer. 

Petrus Rodo alias Çabata variopola. 

Alduntia uxor Gabrielis Puig. 

Blanquina Vilanova vidua quae fuit uxor Ferrari Vilanova quondam. 

Beatrix Boneta uxor Antonii Bonet Regii notarii pro crimine heresi in carceribus detrusi. 

Clara vidua uxor quae fuit Francisci Ferriz quondam medici. 

Elionor uxor Baltasaris Raymat (sale Raimat antes) corallarii.

Francina uxor Francisci Badia texillarii.

Gabriela Cabrida vidua quae fuit uxor Bernardi Cabrit quondam textoris. (Cabrita : esposa, mujer, uxor de Cabrito)

Gratia uxor Pauli Canto turnarii.

Joanna Ferrera vidua quae primo fuit uxor Gabrielis Ballester pictoris et ultimo Petri Ferrer quondam. (ferrer : herrero; inglés farrier, ferrier : el que pone las herraduras a los caballos, el que hierra, herrero, antiguo ferrero; ferrera : herrera)

Violans vidua quae fuit uxor Galcerandi Raymat quondam. 

Angelina domicella filia Joannis Trinxer maioris natu.

Gabriel Vilanova corallarius.

Marquesia domicella filia Bonanati Bernich corallarii. 

Alduncia uxor Bernardi Campells mercatoris.

Angelina uxor Laurentii Canto texillarii.

Euphrosyna uxor Michaelis Aguilo curritoris auris.

Violans uxor Petri Rodo variopolae.

Alduntia uxor Benedicti Sancti-Jacobi corallarii. 

Clara vidua quae fuit uxor Raphaelis Bellarbre quondam. 

Elionor domicella filia Antonii Bonet quondam Serenissimi domini Regis Scribae mandamenti. (scriba de manament del Rey)


Eodem die alia cum sententia. 


Michael Aguilo curritor auris.

Gabriel Portapa textoris.

Franciscus Domenech curritor animalium.

Bonanatus Bernich corallarius.

Joannis Castello curritor auris.

Guillelmus Duran mercator.

Francina de Pau uxor Bernardi de Pau.

Joanna Vilafranca uxor Manuelis Vilafranca.


Eodem die alia cum sententia. 


Elionor uxor Francisci Domenech curritoris. 

Isabel uxor Gabrielis Portapa. 

Joanna uxor Joannis Castello. 

Alduntia Castellona vidua quae fuit uxor Jacobi Castello quondam. 

Clara uxor Bonanati Bernich. 

Omnes supra scripti sunt neophiti degentes Barcinonae. 


Continúa en la sentencia a Benet Garcia