Mostrando las entradas para la consulta castri ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta castri ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CXIV, cartulario monasterio San Cucufate Vallés


CXIV
Cartulario del monast. de San Cucufate del Vallés, fol. 93. 19 may. 1160.

Hoc est judicium quod dominus Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio et aragonensium princebs fecit dari super querimoniis et responsis inter Raimundum abbatem Sancti Cucuphatis et Raimundum Petri de Banneres factis in palatio suo barchinonensi. Primum conquestus est abbas Raimundus quod Raimundus Petri emerat ab Alberto de Lizano medietatem de castro Caldarii cum suis pertinenciis abbate Sancti Cucufatis et monachis contradicentibus quia videbatur ipsis monachis quod post mortem Arberti predictus honor evenire debet in dominium et potestatem Sancti Cucuphatis secundum tenorem ipsius scripture que facta fuit inter Guitardum abbatem Sancti Cucuphatis et Bernardum Gelmiri olim defunctos. Iterum conquestus est abbas quod ipse Raimundus Petri auferebat ei medietatem de omnibus censibus et usaticis qualicumque modo ad predictum castrum Caldarii pertinentibus et quod auferebat ei ipsam dominicaturam quam abbas Guitardus retinuerat in predicto castro et quod miserat castellanos in predicto castro ad dampnum ipsorum ipsis contradicentibus. Ad quod respondit Raimundus Petri quod nullum castellanum ibi miserat nisi quos pater suus ibi posuerat neque dominicaturam Sancti Cucufatis se sciente auferebat: et de aliis causis stare ad justiciam secundum tenorem scripture et intellectum quam aprobavit esse bonam et veram. Iterum conquestus est abbas quod auferebat ipse Raimundus Petri Sancto Cucuphati quoddam receptum ad septem inter monachos et milites quod debebat dare propter honorem qui dicitur Tomabvi: et Raimundus Petri approbavit ipsam scripturam et cognovit esse veram sed quia terra illa usque nunc in solitudine et eremum steterat predictum receptum non adimpleverat: et Raimundus Petri conquestus est super abbate et monachis quod auferebant ei castrum Sancti Vincencii situm atque constructum infra terminos castri Caldarii quod castrum ipse Raimundus Petri habet in fevum ad servicium ipsorum sicut continetur in scriptura ab ipsis ostensa abbatis videlicet Guitardi et Bernardi Gelmiri. Et respondit abbas antecessores Raimundi Petri nunquam castrum Sancti Vincencii habuisse vel tenuisse imo abbates et monachos Sancti Cucuphatis illud castrum Sancti Vincencii ipsis videntibus et scientibus et per longa tempora audientibus et non contradicentibus stabilivise atque dedisse: et Raimundus Petri ad hoc nullum dedit responsum. Auditis ergo utriusque partis querimoniis et responsis judicaverunt judices a domino comite ad hoc determinandum electi Raimundum Petri juste tenere illam partem quam ab Arberto de Lizano emerat sicut et suam quam jure hereditario possidebat quamdiu viveret et medietatem de censibus et usaticis predicti castri Caldarii jure tenere ad levum ad servicium abbatis et monachorum in vita sua secundum tenorem et intellectum ipsius scripture jamdicte Guitardi abbatis et Bernardi Gelmiri: post mortem vero Raimundi Petri predictum castrum Caldarii jure debere reverti in dominium et potestatem Sancti Cucuphatis et monachorum ipsius loci cum omni sua melioriacione tam in hedificiis quam in ceteris rebus quia ipse est finis quarte generacionis sicut in predicta scriptura continetur et a judicibus cognitum fuit nullumque alium hominem in predicto honore castri Caldarii per ipsius Raimudi Petri donum vel alicujus sui antecessoris sui generis remanere debere quia quod sibi deffendere non posunt nec alicui: interim de dominicatura unde contendunt ostendat domnus abbas qualis et quanta fuit a tempore Guitardi abbatis usque nunc vel quantum et ubi antecessores sui abbates tenuerunt seu possederunt per testes vel scripturas si potuerit et habeat iilud quod probare potuerit. Sin autem Raimundus Petri inquirat a vicinis ipsius loci propter fidelitatem hominii et fevi qualis et quanta fuerit et facta inquisitione ostendat dominis suis et reddat cum sacramento sua propria manu facto si domnus abbas voluerit. De castro vero Sancti Vincencii quia ita se habet res sicut superius scriptum est judicaverunt Raimundum Petri in predicto castro Sancti Vincencii nullam vocem habere set ita manere sicuti est: et de recepto de Tomabvi judicaverunt quod Raimundus Petri postquam ipsa terra redacta est in culturam compleat ipsam convenienciam que continetur in ipsa scriptura que in placito fuit ostensa et terra illa in perpetuum remaneat sibi et sue projeniei ad servicium abbatis Sancti Cucuphatis et monachorum ejus cum complemento supradicte conveniencie. Judices vero qui hec judicaverunt fuerunt Guillelmus episcopus barchinonensis et Petrus cesaraugustanus episcopus et Guillelmus de Castro-vetulo et Raimundus de Podio-alto et Petrus sacrista Vici. Actum est hoc XIIII kalendas junii anno XXIII regni regis Ledovici junioris. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. + Petrus Dei gratia cesaraugustanus episcopus +. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Ildefonsi regis aragonensium et comitis barchinonensium. Sig+num Raimundi de Pugalt. Scripta libens ista Petrus confirmo sacrista. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Gerardi de Jorba. Sig+num Raimundi de
Villa-mulorum. Sig+num Guillelmi de Cervaria. Sig+num Arnalli de Lerz. Sig+num Bernardi Marchucii. Sig+num Petri Marchuccii. - Bernardus presbiter et monachus qui hoc fideliter transtulit +.

Nota: sacrista Vici: sacristán De Vic, Vich. El sacristán que firma documentos debe tener un cargo bastante diferente al del siglo XXI.
Marchucii, Marchuccii: vemos en el segundo cc.

miércoles, 17 de julio de 2024

Catálogo manuscritos; N.° 1294; Incipit liber de gestis siculorum sub friderico Rege et suis


N.° 1294 Hoja 2.a col. 2.a: Cristus vivat christus regnat christus imperat. Incipit liber
 de gestis siculorum sub friderico Rege et suis. Incipit prologus.

Hoja 2.a v.ta, col. 2.a: Explicit prologus. Incipiunt capitula libri primi.

Hoja 3.a 2.a col.: Incipit liber primus. de Sicilia.

Hoja 117 v.ta, 2.a col: Nunia. terra gemit. Rex fridericus obit. ... excripsit.

Hoja 119 v.ta: [Versos latinos de Petrarca].

Hoja 120: [Nota latina].

120 hojas a 2 col.s y 32 líneas. - Vitela 0,250 alto X 0,189 ancho: caja escritura 0,185 X 0,140. - Letra S. XV; escudo de las cuatro barras ocupando el verso de la primera hoja; miniatura muy borrosa, que comprende la 1.a columna de la hoja 2.a (donde está sobre fondo dorado el Padre Eterno en la parte superior, y debajo la Anunciación del Ángel); en la hoja 4.a vuelta una vista de Sicilia; en muchas capitales (en rojo y azul y en las márgenes) hállanse dibujadas a pluma diversas e interesantes escenas; otras capitales en oro y colores; títulos y epígrafes en rojo; calderones alternados de rojo y azul; huecos para muchas capitales, y manillas.

P.ta

(De la Librería de San Miguel de los Reyes).

El índice es como sigue:

Liber I. De Sicilia.

De oppressionibus illatis siculis sub dominio Regis Karoli et suorum.

De legatis siculorum ad summum pontificem.

De rebellione siculorum contra Regem Karolum.

De apparatu Regis Karoli contra siculos et obsidione messane.

De consilio agitato coram Rege Karolo an melius esset in ferre statim bellum ad menia messanensium an expectare dedicionem eorum.

De solicitudine messanensium in reparandis menibus.

De consilio agitato inter siculos ut quererent defensorem.

De verbo incogniti senis consulentis advocari Regem petrum in dominum. 

De legatis siculorum misis ad Regem petrum.

De particularibus oppressionibus illatis siculis a gallis quas legati referunt regi Petro.

De responsione Regis Petri ad legatos et consilio suorum.

De provisione Regis petri contra consilia suorum et progressu eius in siciliam.

De fama adventus Regis petri et tercia obsidione messane debellata.

De terribili bello contra menia mesanensium et virtute matronarum.

De adventu Regis petri Randatium et topographia Messanensis.

Toponimia comarca Matarranya, Juan Luís Camps Joan, Queretes, Cretas, cretino y cretense

De nunciis regis petri ad regem Karolum et relicta obsidione Messane.

De ingressu Regis Petri Mesanae et galeis Regis Karoli captis in lictoribus Calabrie. 

De victoria quam Jaymus primis admiratus habuit in Cathona et depositione ipsius propter tragressionem mandati Regis.

De Rogerio de lauria profecto in admiratum. (Roger de Lauria, almirante)

De Rogerio de lauria profecto in admiratum

De recessu Regis Karoli de Regio et Raymundo de balso cum provincialibus captis et peremptis in synopoli.

De officialibus Regis Karoli preocupatis et cesis noctis tempore in seminara.

De legatis Regis Karoli arguentibus Regem Petrum de lesa fide.

De responsione Regis Petri ad legatos.

De futuro bello constituto inter regem Petrum, et Regem Karolum apud burdegalum civitatem, et callidis procesibus utriusque.

De navali bello et galeis provincialium captis apud militensem insulam.

De navali bello ante neapolis in quo Karolus princeps filius Karoli regis captus est.

De iterato adventu Regis Karoli contra siciliam.

De obitu Karoli Regis.

De expugnatione insule gerbarum.

Liber II. De passagio Regis francie contra Cataloniam. et miraculo sancti Narcisci e adventu Rogerii de lauria cum classe siculorum in auxilium Catalonie.

De classe Regis francorum e Castro Rose captis bello a Rogerio de lauria. 

[D]e casu Comitis santi pauli.

De obitu Regis francie, et recessu francorum de Catalonia.

[D]e Insula maioricarum redacta sub dominio Regis aragonum.

De obitus Regis Aragonum et testamento eius.

[D]e naufragio siculorum redeuntium per mare leonum.

De coronacione Jacobi Regis de Regno Sicilie.

[D]e adventu Raynaldi de Velino contra siciliam et subita obsidione ipsius in Castro Auguste.

De venali bello ante neapolim et captis in eo pluribus Comitibus.

[D]e de ditione Raynaldi de velyno.

De transitu Regis Jacobi contra calabriam et obsidione Rogerii, de sanguineto apud belvidiri.

[D]e obsidione Cayete et reditu Regis Jacobi post treugas firmatas ibidem.

De liberatione Karoli principis et coronatione ipsius ac dissolutis treugis.

[D]e iteratis treugis et locis barbarorum que Rogerius de lauria depredatus est.

De obitu Alfonsi Regis Aragonu (Aragonum) et coronatione Jacobi regem 

de eodem Regno.

[D]e iteratis treugis et blasco de alagona misso in calabriam.

De victoria quam Rogerius de lauria optinuit de extendardo et pluribus insularum Romanie.

[D]e pace firmata inter Regem francorum Regem francorum Regem Karolum et dominum Karolum de francia. (N. E. Aquí hay algo de lío.)

De friderico qui tunc dicebatur Infans vocato ad Bonifacium summum pontificem pro tractatu pacis.

De discidio quorundam nobilium in sicilia, et legatis siculorum ad Regem Jacobum propter renunciationem sicilie.

[D]e conversione illorum qui discidium fecerant. et provisione coronandi fridericum in Regem sicilie.

De legatione Bonifacii de Calamandrano, et responsione siculorum.

[D]e catalanis et aragonensibus vocatis de sicilia ad Regem Jacobum. et sermone Blasci de Alagona.

Liber III. De coronatione frederici Regis.

De colloquio friderici Regis ad siculos. et responsione illorum.

De pompis Mesanensium in ocairsu friderici Regis propter coronationem eius.

De passagio friderici regem contra calabrian.

De obsidione squellachii et de dictione ipsius.

De obsidione catanzari et de dictione ipsius.

De succursu Rocae Imperialis. et captione policori.

De perturbatione friderici Regis, et Rogerii de lauria.

De reconciliatione Rogerii de lauria et fugata obsidione Rocae imperialis.

De deditione sanci severini et archiepiscopo.

De deditione Rosarii, et aliorum locorum.

De legato Regis Jacobi ad Regem fridericum ut viderent se Invicem.

De consilio agitato super legatione Regis Jacobi.

De reditu friderici Regis in siciliam.

De captione lethye et ydronti.

De conflictu super pontem brundusii.

De reditu Roger de lauria in siciliam et consilio agitato, si erat eundum ad Regem Jacobum.

De licteris Regis Jacobi ad Rogerium de lauria, et virtute petri salvacoxa.

De discordia Regis et Rogerii de lauria.

De Regina Constancia, et yolanda (Violante) filia eius vocatis ad Regem Jacobum conquibus abierunt Joahnes de procida, et Rogerius de lauria.

De nupciis yolande ac felicitate Regine Constancie.

De Rogerio de lauria qui hostis publicus a Friderico Rege nominatus est et castris eius obsidione superatis.

Lib. IV. De bello catanzarii ubi Rogerius de lauria, et plures nobiles galli a Blasco devicti sunt.

De imperatione Rogerii de lauria ad Regem Karolum, et vocatione Regis Jacobi Romanus.

De processu Friderici Regis apud ysclam insulam contra Regem Jacobum et eius reditu. 

De adventu Regis Jacobi contra siciliam et dedicione pactarum Melacii Nucar. Montis fortis et santi petri.

De obsidione syracusae et dedicione buxeme palacioli xurtini, ferule et buckerii.

De rebellione castrorum petre precienasi et capitis orlandi nec non Raymundo de cabrera cum catalanis captis in Gerratana.

De obsidione castri pactarum et succursu Rogerii de lauria.

De navali bello phari in quo Johannes de lauria captus est.

De rebellione Gangii.

De recessu Regis aragonum de sicilia et consiliis hinc inde agitatis ac decollatione Johannis de lauria.

De dedicione gangii petre precie et quorundam castrorum vallis nothi.

De sermone Regis friderici ad siculos.

De navali bello captitis orlandi ubi Rex fridericus cum siculis debellati sunt.

De Ingressu friderici Regis Messanan et provisione defendendi siciliam.

De permutatione captivorum et reditu Regis Aragonum in cataloniam.

Liber V. De obsidione randacii et dedicione castellionis castrorum rocelle et placarum.

De dedicione adernionis et paternionis et pusillanimitate comitis camerarii

De rebellione bizini et bucherii.

De desolatione claramontis et obsidione Cathanie.

De dedicione aydoni et obsidione placee.

De sermone Regis friderici ad Cathanienses et responsione virgilii de scordia.

De rebellione Cathanie.

De rebellione nothi, buxeme, ferule, palacioli et cassari.

De rebellione Ragusie et adventu Gerardi de parma cardinalem in siciliam. 

De bello comisso inter fridericum Regem et phum. principem in quo princeps debellatus et captus est.

De rogerio de lauria misso Neapolim et eius consilio.

De bello gallina in quo captus est comes brehenne et cesisunt plures magni viri de gallis.

De cuscis qui venerunt contra siciliam et Rogerio de lauria redeunte neapolim.


De navali bello apud insulam poncii ubi siculorum clasis devicta est et multi nobiles de siculis capti sunt.

De constancia Johannis de claramonte Palmerii abbatis, peregrini de pactis et aliorum qui in bello poncii capti sunt.

De restitucione castri francaville et perdicione asari.

De rebellione Rachel Johannis, Tabarum et delie ac meritis perditorum.

De casibus quibus henricus de Incisa ex una parte et Rogerius de lauria ex altera, evaserunt manus hostium et captione Taurominii.

De naufragio ducis apud camerinam et Roger de lauria apud blorum.

De factione Petri de calatagerono et Gualterii de bellante.

Liber VI. De obsidione Messane et processu blasci de alagona.

[D]e succursu Messane per fratrem Rogerium de brundusio.

[D]e morte Blasci de alagona.

De succursu Messane per Regem fridericum.

De iterato succurssu e pietate Regis friderici erga Messanenses.

De visione et treugis habitis inter fridericum Regem et Robertum ducem apud Siracusas.

De sermone ducis et cathanienses et progressu eius neapolim et de dicione aydoni et ragusie.

De passagio Karoli fratris Regem francorum contra siciliam.

De rebellione Thermarum et conflictu ad portas Corilioni.

De eversione Castri ad mare de gulfo et obsidione terre sacre.

De pace quam Karolus frater Regis francorum composuit inter Regem friderici et ducem.

De classe Karoli fratris Regis francie et Roberti ducis redeunte cathaniam et reliquis yolande.

De processu friderici Regis leontinum et liberatione principis tarentini et aliorum captivorum.

De ingressu friderici Regis cathaniam resignatione terrarum, liberatione captivorum et processu Karoli et Roberti ducis Messanam.

De convivio Karoli fratris Regem francorum ad messanenses.

De sermone Karoli ad convivas et responsione nicoli de palicio. 

De sermone Karoli ad ducem et recessu eorum de sicilia.

De aceptatione pacis per Karolum Regem et alyonara sponsa missa in siciliam.

De reformatione capitulorum pacis et confirmatione per dominum Bonifacium summum pontificem.

De receptione alyonore sponse apud Messanam. (Elionor, Leonor.)

De conductu sponse ad ecclesiam et tradicione eius.

De transitu fratris Rogerii de brundusio in Romaniam.

De captione et carcere ferrandi filii Regis Maioricarum et Raymundi Montanerii. (Ramón Montaner o Muntaner.)

Liber. VII. De soluta pace inter fridericum et Robertum Reges et invasione Calabrie.

De accessu friderici Regis pisas et obitu henrici Imperatoris.

De reditu friderici Regis in siciliam.

De adventu Roberti Regis contra siciliam et responso spiritus.

De obsidione drepani. (Trapani)

De obsidione drepani. (Trapani)

De processu classis friderici Regis contra classem Roberti Regis et recessu eiusdem Roberti Regis de sicilia.

De expugnacione castri ad mare de gulfo.

De adventu thome de marchiano contra siciliam et bello ad menia marsalie.

De discursu Thoma de marchiano per siciliam et eius reditu.

De legatis summi pontificis ad fridericum Regem et eorum peticione.

De assignatione civitatis Regii aliorumque castrorum facta legatis summi pontificis.

De legatis friderici Regis ad summum Pontificem.

De genealogia friderici Regis per maternam lineam quam narrat franciscus de vintimilio comes iubente summo pontifice.

De responssione summi pontificis ad genealogiam et replicatione francisci comitis.

De discidio Januencium per quod pars guelforum introduxit Robertum Regem in dominum et pars gibellinorum univit se friderico Regi. (N. E. Güelfos y gibelinos, Januencium : Ianuensium, de Génova, genovés, genoveses.)

De coronatione Petri Regis et matrimonio cum elysabeth filia ducis de bavaria. (N. E. Isabel, Elisabeth, Duque de Bavaria, Bayern.)

De adventu Karoli ducis calabrie contra siciliam et obsidione panormi

(N. E. Palermo)

De relicta obsidione panormi et circuitu Karoli ducis per sicilliam.

De adventu comitis nobelli contra siciliam.

De adventu comitis coriolani contra siciliam.

De adventu barba uayra contra siciliam. 

Liber VIII. De progressu Petri Regis ad ludovicum Imperatorem.

De incendio Montisethne. (Monte Etna, volcán)

De rebellione et recuperatione Castri ad mare de Panormi.

De clandestina invasione butere.

De obitu Johannis summi pontificis et creatione benedicti atque legatis friderici Regis ad eundem benedictum.

De adventu Johannis de claromontis comitis contra siciliam. 

De perdicione insule Gerbarum.

De morte friderici Regis.

De vita et conversacione friderici Regis.

De Epistola henrici heremite ad Robertum Regem.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXX, perg 106, 27 octubre 1139


XXX

Perg. N° 106. 27 oct. 1139.

Sit notum presentibus atque futuris quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac princeps Aragonensis dono tibi Reverterio vicecomiti Barchinone totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua Udalardus vicecomes per Raimundum Berengarii comitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverterio castrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto castro
pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et Guillelmum de
Monteboi quando tu predictus Reverterius mihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi
eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlanie de Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et servitium meorum et successorum meorum. Propter hanc quoque donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me requisieris per te vel per tuos. Si quis presentem donationem dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice incarnationis CXXXVllII post millessimum regisque franchorum Ledovici junioris anno III. Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque firmare rogavit. Sig+num Arberti de Apierola. Sig+num
Rodlandi fratris ejus. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii. Sig+num Rodberti hominis Reverterii. Sig+num Guillelmi de Subiratis. Sig+num Bertrandi de Casteleto. Sig+num Poncii de Monte Lauro. Sig+num Raimundi de Barberano. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Berengarii filii Berengarii Raimundi. Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man. Sig+num Deusde de Tamarito. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi
Berengarii barchinonensis ecciesie canonici. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto suprapositis literis in linea III.

domingo, 15 de marzo de 2020

IV. Col. De cód. t.9, fol 81. 13 abr. 1147.

IV.

Col. De cód. t.9, fol 81. 13 abr. 1147.

Sit notum cunctis presentibus et futuris quod ego Raimundus gratia Dei barcinonensis comes et marchio princepsque Aragonis dono et concedo ipsum castrum de Almenar hominibus centum de Balager cum omnibus suis terminis et pertinentiis et cum omnes almunias quas infra terminos ipsius castri fuerunt sive adhuc erunt dempta ipsa turre Sancte Marie Solsone cum suo termino et meum domengum sive dominicum de ipso milite qui tinnerit ipsum castrum per me. Afrontat namque predictum castrum ex parte orientis in alveo que vocant Noguerola sive in termino de Allesa et a parte orienti sic ascendit per terminos et signos et cruces ad ipsa Serra de ipso Sas. Et.... dit per signos et cruces et terminos usque ad turrem de Mirarnal. Et sic descendit per terminos signos et cruces per terminum de ipsa Çaida et sic vadit et descendit per terminos et signos et cruces usque in guardia de Fenoledo et descendit usque in ipsa serra. Et sic va.... tra solis occasum. Et sic ascendit per signos et cruces usque ad ipsa turre de Arches et per terminos et signos et cruces ascendit usque ad ipsa turre de Agela et sic ascendit per terminos usque ad ipsa turre que est ultra Villa Viride et ascen.... et cruces usque ad rivum de Castilo et sic revertitur per terminos et signos et cruces usque ad supradictum alveum Noguera in aquilonari parte. Et quantum inter istas afrontationes includunt et ipsi termini continent sic dono vobis supradictum.... montes et valles petras mobiles et inmobiles podios constructos vel construendos fontes et fontanulis aquis aqualibus molendinis cum caputaquis piscationes sive venationes arbores pomiferas aut impomiferas.... sechanum et subregum turres et almunias constructas vel construendas vieductibus et reductibus inventiones vias et semitarias sive omnia visibilia aut invisibilia que ad usum pertinet aut inde exierit sive supradictum.... turrem sancte Marie. Et adhuc dono vobis hominibus de Almenar ut in omni Aragonensi regione nec in Barchinonensi comitatu vos nec vestra posteritas in civitate nec in villa aut in via nec in foro usaticum nec toloneum nullum detis. Tali vero pacto dono supradicta omnia ut vos et vestra posteritas habeatis eum per me et per mea posteritas per secula cuncta ad vestrum proprium alaudem et ad faciendas vestras voluntates et inde non eligatis nullum alium seniorem neque patronem nisi me aut posteritas mea et ego non mittam alium nullum seniorem super vos nec super vestra posteritas nisi Petrus Raimundi de Eril qui modo tenet ipsum castrum per me et sua posteritas que post illum teneat per me: et quando Deus dederit Ilerdam in potestate christianorum vos et vestra posteritas per unumquemque annum mihi et mea posteritas faciatis censum pernas C que unaquaque valeat denarios decem et octo et tres centas fogaças et fanechas C de civata et vos nec vestra posteritas nullum alium censum faciatis nisi hoc quod superius.... nisi decima et primicia quam fideliter domino Deo donetis: et si opus est mihi ad bellum nec ad defendendum de nostrum honorem ubi possitis cum cybum ad duos dies volo ut mihi succurratis: et jubeo ut supradicto militi et sua posteritas omni tempore dum ipsius castri habeat guerram ille vos bene custodiat cum suos milites et vos teneatis vestras guardias. - Signum + Raimundi comes qui hanc cartam donationis scribere jussi et cum propria manu hoc signum scripsi et firmavi testibusque subscriptis firmare mandavi. - Acta ista carta donationis idus aprilis anno ab incarnatione Christi M°C°XLVII. - Sig+num Petrus Raimundi de Eril qui hoc donum laudo et confirmo. - Sig+num Guillelmus Raimundi Dapifer. - Sig+num Gerallus de Yorba. - Sig+num Guillelmus de Subirats. - Sig+num Raimundi de Puigalt. - Guillelmus Sac qui per mandamentum comitis scripsi die et anno quo supra et hoc est signum + ejus (1).

(1) Esta escritura y la que lleva el número XV no existen ahora en el archivo, pero existirían seguramente cuando el archivero Pedro Miguel Carbonell las trasladó en las últimas hojas del códice que se cita. Este códice es una recopilación de constituciones catalanas sobre paz y tregua.

martes, 17 de marzo de 2020

XIV. Perg. n. 122. Alfonso I. 6 mar. 1172.

XIV. 

Perg. n. 122. Alfonso I. 6 mar. 1172.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quodam alio translato cujus tenor talis est.
- Hoc est translatum fideliter translatatum sumptum ab originali nichil addito seu diminuto quod sub istis verbis continetur.
- Providum est scripture comitere quod in posterum posset oblivione deleri. Inde est ergo quod ego lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie ob restaurationem et confirmationem terminorum castri de Ciurana hoc sacramentale fieri decrevi ne de predictis terminis Ciurane inter posteros contencio posset emergere. Unde convocatis sapientibus viris et probisimis precepi eis et mandavi firmiter quod eadem sciencia et certitudine me certum redderent de terminis Ciurane quam ipsi videntes et audientes habuerunt ab Arnaldo de Castroveteri qui fecit jurare secundum legem suam senes sarracenos ad demostrandos terminos castri de Ciurana sicut tempore sarracenorum Ciurana eos habebat et tenebat et habere debebat. Nomina illorum virorum sunt hec qui in presencia mea post mortem Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia Arnaldi de Castroveteri. Petrus de Deo Petrus Pallares Petrus Martinus Garcia Guillelmus de Munt-Tornes Artaldus de Villanova Johannes Seguer Raimundus de Ortoneda B. Cazador Stephanus Petrus de Tremps Montaner Petrus de Suria Dominicus Poncius de Bellveder Petrus de Porta Guillelmus de Petrarva Guilabertus Calvetus Petrus Guasch Bernardus de Populeto Arnaldus de Sallfores Pedron Petrus de Capafons. Omnes isti supradicti unanimiter et concorditer tactis sacrosantis evangeliis juraverunt et ita de verbo ad verbum testificati sunt ac si uno ore locuti fuisent quod Falcet est de termino Ciurane et sarraceni de Ciurana vendiderunt illud hominibus de Carcie et homines Carcie addiderunt illud termino suo set de termino Ciurane est et fuit. Et extenditur terminus Ciurane usque ad locum quem apellant Abelarreig ad radicem et finem Montis Majoris. Dixerunt etiam quod Pradell est de termino Ciurane et vadit et revolvit ultra collem Jugi et usque ad locum quem apellant Pinars de Lebarja et transit per illos Pinatelles de Rubials et vadit ad planum Montis Rubei. Et hoc totum cum castro de Cornu Bovis et terminis suis est et fuit de termino Ciurane. Terminus etiam predicte Ciurane revolvitur et revertitur ad juncturas aque de Ciurana et Oculi Molendinorum et vadit usque ad Fontem Ficulnee et ad Vibalhader et revertitur usque ad viam que ducit ad Ascho et exit ad gradum de Ucles et vadit usque rivum de Set et usque ad Peram Fixam et usque ad Speluncham Francholini (Espluga de Francolí) et Avimbodin est de termino jamdicte Ciurane et transit supra Montem Album et revertitur usque ad Ripam. Hos autem terminos supradictos sarraceni senes de Ciurana qui post capcionem Ciurane habitaverant apud Seros precibus Arberti de Castroveteri venerunt cum eo apud Ciuranam et ibi secundum legem suam in presencia ipsius Arberti et aliorum multorum juraverunt quod dicerent veritatem de terminis Ciurane et sicut superius prenominati sunt termini ita illi sarraceni eos terminaverunt et monstraverunt. Quoniam nomina sarracenorum sunt hec: Alabez et Juzefer et Jucef Avinaram: et sicuti isti sarraceni terminos de Ciurana cum juramento monstraverunt Arberto de Castroveteri ita prenominati christiani cum juramento michi monstraverunt et terminos terminaverunt jamdicte Ciurane. Hoc autem sacramentale fieri jussi ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis ut semper esset memoriale posteris et succesoribus meis ne termini de Ciurana astringi possent vel etiam ad dampnum ceterorum castrorum amplius dilatari. Actum est hoc pridie nonas marcii anno M centessimo septuagessimo secundo dominice incarnationis. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie qui supradictum sacramentale fieri facio et a testibus firmari rogo. - Sig+num Gueraldi de Jorba. - Sig+num Arnaldi de Alahone. - Sig+num Sancii de Orta. - Sig+num Guillelmi do Clarisvallibus.
- Sig+num Assalliti de Goda. - Sig+num Enego de Aven. - Hii sunt testes qui supradictos viros christianos viderunt et audiverunt jurare terminos de Ciurana. - + Petrus Capellani de Ciurana qui hanc cartam mandato domini regis scripsi die et anno quo supra. - Ego Petrus de Cleriana me pro teste subscribo. - Ego Guillelmus Macip me pro teste subscribo. - Ego Nicholaus de Loparia presbiter qui pro teste subscribo. - Ego Petrus de Bocona publicus tabellio pro Guillelmo Mabili rectore ecclesie de Pratis notario publico auctoritate domini regis hoc scripsi XV kalendas januarii anno Domini M°CC°octuagesimo secundo et hoc sig+num feci. - Sig+num Guillelmi Turrelli notarii publici Barchinone - Sig+num Arnaldi Magistri (Mag stri) notarii publici Barchinone testis. - Sig+num Bernardi de Villa Rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab alio translato et cum eodem legitime comprovatum scribi fecit et clausit pridie kalendas septembris anno Domini M°CCC° undecimo cum literis apositis in linea sexta ubi dicitur Arnaldi de Castroveteri juraverunt illud idem de terminis Ciurane quod sarraceni juraverant in presencia et in linea vicesima prima obi dicitur de.


lunes, 23 de diciembre de 2019

LIV, perg 202, 25 mayo 1148


LIV
Perg. N°202. 25 may. 1148.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinonensem et Ermengaudum comitem Urgellensem. Donat itaque prephatus comes Barchinonensis predicto comiti Urgellensi per fevum civitatem Ilerdam cum omnibus terminis suis videlicet de termino de Jabud usque ad terminum de Corbinis et donat ei tertiam partem totius Ilerde et termini ejus in omnibus rebus in dominio retentis duabus partibus sibi in omnibus. Et dat eidem civitati terminos suos in omnibus locis ubicumque debet habere
exceptis terminis castellorum. Et comes Urgellensis de ista sua tertia parte possit dare quantum voluerit et cui voluerit. Simililer comes Barchinonensis de duabus partibus suis possit dare quantum voluerit et cui voluerit et comes Barchinonensis in duabus partibus suis donet militie templi Ihierosolimitani illam quintam partem quam ipsa militia debet habere de tota civitate Ilerde et de terminis ejus in omnibus. Et in illa quinta parte jamdicta ipsi milicie comes Urgellensis aut ullus homo per eum non habeat ullum senioraticum neque ullum districtum aliquo modo. Et comes Barchinonensis pro illo senioratico de illa quinta parte prenominate militie facit emendam comiti urgellensi ipsum castrum de Azcho tali modo ut comes barchinonensis comendat comiti Urgellensi ipsum castlanum. Et in illas ostes et cavalcadas ubi fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi sit ipse castlanus ibi cum comite Urgelli cum militibus suis: et in illas ostes et cavalcadas ubi non fuerit comes Urgelli cum comite Barchinonensi vadat ipse castlanus cum comite Barchinonensi cum militibus ipsius castri: et quandocumque requisierit comes Barchinonensis potestestatem ipsius castri de Azcho per se aut per nuntios suos jamdictus comes Urgelli donet ei potestatem ipsam sine engan iratus aut pachatus. Et si comes Urgelli ibi non esset ipse castlanus donet ei ipsam potestatem iratus vel pachatus quandocumque eam requireret comes Barchinonensis per se vel per suos. Et donat ei comes Barchinonensis in Azcho videlicet comiti Urgelli duos homines in
dominio. Et comes Barchinonensis mitat castlanum in predicta civitate Ilerde et collocet eum de duabus partibus suis. Et ipse castlanus habeat senioraticum in tota civitate llerde et in omnibus supradictis terminis ejus excepto in illa quinta parte supradicta prephate milicie. Et totum ipsum senioraticum quod ibi habuerit castlanus et quidquid ei dederit comes per castlaniam habeat hoc totum solide et libere per comitem Urgellensem. Si antem de predicto castlano venerit ad apertura comes Urgelli mittat ibi castlanum ad suam voluntatem et comes Urgellensis donet potestatem de predicta civitate llerde comiti Barchinonensi iratus vel pachatus quotienscumque eam quesierit per se vel per nuntios suos. Adhuc autem prelibatus comes Barchinonensis donat prenominato comiti Urgellensi
ipsum castrum de Cardona cum omnibus terminis suis ad suum proprium alodium ad faciendum voluntatem suam. Iterum donat ei ipsum castrum de Albella cum omnibus
terminis suis ad proprium alodium ita videlicet ut Petrus de Stopana habeat illud per comitem Urgellensem sicut habebat per comitem Barchinonensem. Item predictus comes Barchinonensis convenit prenominato comiti Urgellensi quod emendet ei Bergeda de Tortosa usque Illerdam cum consilio procerum suorum et procerum comitis Ermengaudi qui hoc per bonum laudaverint. Et comes Urgellensis habeat ipsam emendam per comitem Barchinonensem per fevum. Et de castellis de ipsa emenda donet potestatem comiti barchinonensi quotiescumque requisierit eam per se aut per nuntios suos iratus vel pachatus. Iterum convenit predictus comes barchinonensis ipsi comiti urgellensi quod donet ei singulis annis mille morabetinos quingentos ad festum Sancti Michaelis et quingentos ad Pascha usque quo capiatur Ilerda. Et si forte quod absit pacem fecerit cum llerda donet ei tertiam partem de ipsa paria quam inde habuerit et cadant mille morabetini. Quod si tertia pars non sufficerit ad mille morabetinos compleat ei de suo quod defuerit comes barchinonensis. Et comes barchinonensis donat ei in Barchinona unum burgensem videlicet capdemansum Petri Costancii cum ipso qui tenet illud et unum judeum nomine Santo. Propter hec quoque dona superius comprehensa et propter ipsos fevos prenominatos convenit predictus comes Urgelli comiti Barchinonensi quod sit propter hoc suus solidus sicut homo debet esse de suo meliori seniori et quod inde faciat ei ostes et cavalcadas et cortes et placita et seguimenta quando ipse jusserit de suo corpore cum hominibus quos tenebit de honore ejus et cum hominibus suis de Urgello sicut homo debet facere suo meliori seniori et quod faciat per eum pacem et guerram sarracenis et christianis de se et de suis hominibus et de terra sua et quod faciat ei fidelitates per sacramenta de suo corpore et de suo honore et de tenendo isto placito. Facta carta convenientie VIII kalendas junii anno dominice incarnationis millessimo CXLVIII regnique Ledovici regis junioris anno XI. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Ermengaudi comes. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Berengarii Arnalli de Anglesola. Sig+num Arnalli de Pontis. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit rasis literis et emendatis in linea V et VI die annoque prescripto. (Alphabeto divisa).

Nota: millessimo CXLVIII : 1148, Perg. N°202. 25 may. 1148.

martes, 17 de marzo de 2020

XX. Perg n. 296. Alfon.I.13 ag. 1180.

XX. 

Perg n. 296. Alfon.I.13 ag. 1180.

Hoc est translatum bene et fideliter sumptum septimo decimo kalendas octobris anno Domini
millesimo CCC primo (1301) a quodam instrumento originali auctoritate venerabilis Dalmatii de Monte Olivo decani et officialis Terrachone cujus tenor de verbo ad verbum talis est.
- In Christi nomine sit notum cunctis quod ego
Berengarius Dei dignacione Tarrachonensis Archiepiscopus cum voluntate et consensu tocius conventus Tarrachone ecclesie et ego Ildefonsus Dei gratia rex Aragonensis et Bertrandus de Castelet et uxor ejus Guillelma donamus omnibus populatoribus colonis et habitatoribus ville nostre que dicitur Monsrubeus et omnibus filiis et heredibus et successoribus ipsorum populatorum presentium et futurorum (furortuum en el original) omnes honores videlicet terras cultas et heremas domos et vineas et ortos et ferragenalia que modo habent et deinceps habebunt in termino ipsius ville vel castri Montis Rubei cui ville vel castro donamus tales terminos in circuitu: ab oriente in termino quem comes Barchinone donavit Raimundo de Aretibus et Poncio Dorcha sicut sonat in carta eorum de honore Cambrilium et in termino Alforge et descendit ad mare et affrontat a meridie in mari et ab occidente in colle Balagarii et indo de serra in serram sicut aque vergunt versus Tarrachonam ascendit ad collem Leude et inde pervenit a parte circi ad vallem Garzarum sicut aque vergunt versus Tarrachonam et inde revertitur ad terminum Alforge. Et donamus eis istos honores cum ingressibus et egressibus suis et cum lignis et pascuis et aquis ad usus ipsorum omnium et cum ademprivis tali condicione quod ipsi et successores eorum sint habitatores ipsius ville vel castri et habeant et teneant ipsos honores per nos et successores nostros et singuli laboratores qui singulas pariliatas habuerint donent nobis et successoribus nostris III quarterias ordei et unam quarteriam frumenti singulis annis. Verumtamen unaquaquo pariliata honoris sufficiat et abundet ad octuaginta quarterias ordei seminandas et singule pariliate habeant habundanter IIII quarteratas vinearum: et preterea habeant ipsi coloni et habitatores et eorum successores domos suas in villa vel castro et ortos et ferragenalia ubi eis fuerint assignata. Qui vero plus vel minus una pariliata habuerint donent secundum quantitatem honoris quem habuerint ad racionem predictam ut qui plus habuerit secundum quod plus habuerit plus donet et qui minus habuerit secundum quod minus habuerit minus donet. Et retinemus nobis et successoribus nostris fabricam et furnum ita quod nos stabiliamus furnum et fabricam et laboratores et populatores et eorum successores coquant in ipso furno panes suos et in fabrica lauceen: et donent pro furnatico vicesimum quintum panem et donent pro lauceo annuatim de singulis vomeribus et ligonibus unam migeriam ordei. Siquid autem furnarius vel ferrarius contumaciter ipsis populatoribus et eorum successoribus peioraverit vel destruxerit emendetur et restituatur eis et nos distringamus eos ad emendandum et restituendum. Et preter istos usaticos nullus alius usaticus vel census imponatur ipsis habitatoribus vel eorum successoribus et nulla vis aut violentia fiat eis nisi per equam justiciam: set salvo censu pariliatarum et lauceo et furnatico et justicia habeant franche et libere omnes predictos honores ad omnes voluntates suas sicut melius dici et intelligi potest ad eorum profectum. Si quis hoc fregerit dupli pena restituat et postea firmum permaneat. Quod est actum idus augusti anno MCLXXX Dominice incarnacionis. - Sig+num Berengarius Terraconensisis archiepiscopus. - Ego Raimundus Terracone ecclesie prepositus. - Sig+num Bertrandi de Castelet. - Sig+num Guillelme uxoris ejus. - Sig+num Guillelmi Petri filii sui. - Hoc Ricardus ita sig+num trahit archilevita. - Sig+num Poncii presbiteri canonici. - Sig+num Calvonis. - Sig+num Richardi. - Sig+num Arnaldi de Podioviridi. - Sig+num Roberti Ginet. - Sig+num Petri de Rubione qui hujus rei testes sunt. - (Siguen unos caracteres hebreos) salvo jure de Cambrils. - Ego Petrus de Terrachona tarrachonensis .... hoc scripsi et rasi et emendavi in .... - Sig+num Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Ego Guillelmus de Bassio notarius domini regis subscribo et facio hoc sig+num. - Ego Dalmacius de Monteolivo decanus ac officialis Terracone huic translato auctoritatem prestans subscribo. - Sig+num Berengarii de Terracia publici tabellionis Terrachone sub Michaele Boter qui hoc translatum cum suo originali de verbo ad verbum fideliter comprobatum scribi fecit et clausit. - Ego Arnaldus de Pratis hoc translatum bene et fideliter translatavi mandato Michaelis Boter Terrachone notarii.


martes, 24 de diciembre de 2019

LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici junioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.

martes, 17 de marzo de 2020

XXVI. Perg. n. 500, Alfon.I. Nov. 1188.

XXVI. 

Perg. n. 500, Alfon.I. Nov. 1188.

Cognitum sit omnibus hominibus quod ego
lldefonsus Dei gracia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono et comendo tibi Petro Maltallado illud castrum meum quod vocatur Faxinas ut habeas teneas et possideas de vita tua cum omnibus suis terminis heremis et populatis qui sunt de Baratone usque ad pedem de Garzia et de valle de Avellano usque ad collum de Jerrellon et usque ad terminum de Calzena et de valle Congusti usque ad domum que fuit fratris Constantini et cum introitibus et exitibus cum aquis et pascuis cum silvis et nemoribus cultis et incultis que sunt infra predictos terminos et cum omnibus aliis directis que eidem castro prenominato pertineant vel pertinere debeant: sub hac tamen condicione et pacto quod pro posse tuo solicitam et studiosam curam apponas in predicto castro hedificando construendo statuendo et fabricando in omnibus que fuerint necessaria in retinimento ipsius castri. Dono etiam et concedo tibi pro auxilio ejusdem castri quamdiu ipsum tenueris illam meam vivariam de Xiarc et de Masons et de Nuilla et de Targa quemadmodum ipsas accipere debeo vel habere. Supradictum autem donativum Inudo et concedo tibi firmum haberi et teneri prout supradictum est quandiu vixeris: interim autem sciendum est quod quandocumque voluero habeas michi dare potestatem plenam de predicto castro irato sive pacato. Post mortem autem tui prefatum castellum cum omnibus supradictis pertinenciis et prenominatis per bonam fidem et sine engano michi vel meis reddas et eciam predictas vicarias. Datum apud Cesaraugustam mense novembris era millessima CCXXVI. - Signum + Ildefonsi domini regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Testes R. de Castellazolo episcopus in Cesaraugusta B. de Entencia ibi dominante F. Rudrici in Daroca M. de Valamazan in Epila Tarinus in Calatajub S. de Orta majordomo Portulesius alferiz P. Casse zavalmedina Avinbenist P. majordomo Poncius de Osor G. de Bonastre. - Signum + Johannis de Baxe qui hoc scripsit mandato domini regis mense et era quo supra cum literis emendatis in prima linea.


xxvii-perg-586-alfonso-i-mayo-1191-villafrancha-penitensi-vilafranca-penedes


https://es.wikipedia.org/wiki/Purujosa

De este modo, a la espera de futuros descubrimientos, la primera noticia documental donde se cita expresamente Purujosa la encontramos después de la Reconquista cristiana. Purujosa fue donada por Alfonso II, junto con otros lugares, al monasterio de Veruela, de la Orden del Cister, en junio del año 1177 "Laudo etiam atque concedo vobis Perillosam cum terminis heremis et populatis scilicet, a Pinna de Águila usque ad Pinnan Perforatam et castello de Oliveto usque ad Chovas de Alondas..."

Este testimonio es de vital importancia porque nos indica los linderos del término municipal que coinciden con los de la actualidad: Peña el Águila linda con el término de Calcena, Pomer y Borobia, ya en Soria. La Pinnan Perforatam posiblemente sea la Muela de Beratón, pues allí existe un escarpe con una gran oquedad o "perforación". En la actualidad también se mantiene esta linde con Castilla, pues limita con el pueblo soriano de Beratón. Por su parte el Castello Oliveto es probable que sean los actuales Castillos de Herrera, donde el pueblo sigue limitando con el vecino Talamantes, al otro lado de la sierra.

Finalmente, el último topónimo nombrado, las Chovas de Alondas, no lo hemos podido identificar con ningún lugar geográfico actual. Tal vez se refiera al barranco que en la actualidad hace de linde con la villa de Calcena denominado "Valhondo" Pero exceptuando este último paraje, el resto están identificados y coinciden con los límites actuales del municipio.

Desde la donación de las tierras del valle del Huecha a los cistercienses en 1145 por García Ramírez, rey de Navarra, el patrimonio del monasterio de Veruela, que en esos momentos se encontraba en construcción, no dejó de crecer. De este modo en 1154 Ramón Berenguer IV les donaba el castillo de Alcalá de Moncayo. Su sucesor, Alfonso II, donó en 1172 la villa de Vera. Purujosa por tanto fue de las donaciones más tempranas recibidas por los cistercienses de Veruela. De hecho la adquirieron antes que localidades más cercanas, del somontano norte del Moncayo, como Litago, Bulbuente, Maleján, etc.

Once años después de esta donación encontramos otro documento de Alfonso II de Aragón donde se recoge la donación del Castillo de Faxinas.​ Gracias a los topónimos aparecidos en dicho documento (Beratón, Collado de Herrera, Calcena o Valcongosto) los investigadores ha determinado la ubicación de dicho castillo dentro del término municipal de Purujosa. Su localización más probable es el peñasco calizo que en la actualidad se denomina Tolmo la Cina.

La siguiente noticia documentada, que hemos encontrado, de momento, es ya de 1247. En concreto el 28 de diciembre de ese año, el abad del monasterio de Veruela permutó con Jaime I de Aragón el lugar de Purujosa por Bulbuente.7​ Posteriormente pasaría a formar parte del patrimonio de los Condes de Morata. El interés de esa familia por incrementar sus dominios en los valles del Isuela y del Jalón es más que manifiesto. El condado de Morata pertenecía a la casa nobiliaria de los Martínez de Luna y lo formaban las villas y lugares de Morata, Chodes, Villanueva de Jalón, Arándiga, Illueca, Gotor, La Vilueña, Valtorres y Purujosa.8​ Purujosa perteneció a los Condes de Morata hasta el siglo xix d. C..