Mostrando las entradas para la consulta frumento ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta frumento ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 15 de febrero de 2020

XIX, perg 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XIX.
Perg. n. 633. Jai. I. 17 may. 1234.

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum nostrorum sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curia constituti habito consilio episcoporum et aliorum Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniam constitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticis et consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariis grossis et minutis ortis campis et vineis domibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies: et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel iterfecerit eum sit statim traditor. Item statuimus quod nullus vicarius noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace. Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorare nec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauzia sustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurum vel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriam nec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum auro vel argento sed erminium vel lutriam integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militis qui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensam militis vel domine alicujus nec calcet caligas rubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militis nec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceant cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus quod per singulas civitates et castella et loca nostra et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in locis Catalonie ubi currit moneta jaccensis vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum et kaficium ordei XV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii llerde. In Catalonia ubi currit Barchinone moneta vendatur quarteria Barchinone de frumento al plus XX solidos et quarteria ordei septem solidos quarteria siliginis octo solidos et in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie Barchinone. In episcopatu vero gerundensi migeria de frumento ad plus vendatur VI solidis et de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumento IIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi valeant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit moneta acrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladum solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes homines Catalonie tam nobiles quam clerici quam laici quam judei sive sarraceni compellantur vendere bladum suum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Jahannis (Sant o Sent Johan: Joan) et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensi deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis julii tantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi XII .... (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas, mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum habeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladum de quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constituciones observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis pace et treuga et consuetudinibus ac usaticis Barchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie: et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopo diocesano et quodcumque malum illi violatori istarum constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud malum sive dampnum quodcumque sit restituat in duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter. Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI
kalendas aprilis anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Berengarii episcopi Barchinone. - G. episcopi gerundensis. - Berengarii episcopi ilerdensis. - P. episcopi dertusensis. - B. episcopi elenensis. - R. Patot magistri milicie. - H. de Fullalquer magistri Hospitalis. - P. infantis Majoricarum.
- N. Sancii. - P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus comitatibus ejus. - R. Fulconis vicecomitis cardonensis jurantis. - B. de Ça-Portella jurantis. - G. de Mediona jurantis. - Gaucerandi de Pinos jurantis. - G. de Podioviridi jurantis. - Dalmatii de Timor jurantis. - Berengarii de Podioviridi jurantis.
- G. de Ça-Guardia jurantis. - G. de Angularia jurantis. - B. de Sancta Eugenia jurantis.
- Berengarii de Angularia jurantis. - P. de Cervaria jurantis. - P. de Querald jurantis. - G. de Cervaria jurantis. - P. de Grainana jurantis. - P. Berengarii de Ager jurantis. - G. de Montecatano jurantis. - H. de Mataplana jurantis. - Gaucerandi de Rocaberti jurantis.
- Dalmacii de Sancto Martino jurantis. - Gilaberti de Crocillis jurantis. - G. de Sancto Vincentio jurantis. - F. de Sancto Martino jurantis. - G. de Palacons. - B. de Palacio jurantis. - P. de Montecatano jurantis. - Gaucerandi de Cartaia jurantis. - Dalmacii de Castello jurantis. - Berengarii de Cervaria jurantis. - B. de Rocafort jurantis. - A. de Rubione jurantis. - P. de Grainanella jurantis. - P. de Angularia jurantis.

xx-perg-1339-jaime-i-1-agosto-1253

viernes, 26 de marzo de 2021

STYLI SIVE RITVS CVRIARVM DE MOSSEN ARIL

STYLI
SIVE RITVS CVRIARVM

DE MOSSEN ARIL


STILI
CVRIARVM CIVITATIS


MAIORICEN.


DIE
Veneris, intitulata tertio Kalendas Augusti, Anno Domini M. ccc.
xxxx. iiij. (1344) Nobilis Dominus Arnaldus de Arillo,
Gubernator Generalis Regni Mayoric. habita plena 
deliberatione
cum Iuratis Vniuersitatis, & cum suo pleno consilio: ordinauit;
quod consuetudines, & stili; qui, & quae in Curijs nunc
obseruantur, redigantur in scriptis de coetero in Curijs, sic, quod
non opporteat ip
sos, vel ipsas, per testes probari. Et
si in futurum aliquis consuetudinem, vel stylum allegauerit, vltra
consuetudines, & stylos redactos, & redactas in scriptis,
prius quam admittatur ad probandum dictum stylum nouiter allegatum,
vel consuetudinem compareat coram Nobili Gubernatori qui cum suo
consilio; deliberet
an dictus stilus vel consuetudo admitri
debeat. Et si non debeat admitti,
repellarur, & procedatur
in Causa. Et si admitti debeat, assignetur alleganti tempus octo
dierum ad probandum stylum, vel consuetudinem (
có- salto linea -
sue udinem
) nouiter allegatum, vel allegatam. Et si legitimé
probauerit stylum, vel consuetudinem: redigatur in scriptis, &
cum aliis de coetero obseruetur.


I.


PRIMO
filius familias contrahens matrimonium habeatur pro emancipato, &
faciat omnia negotia quae verus filius emancipatus facere potest.


II.


Item
dicto folius Curritoris Iurati statur, & creditur super
conuentionibus, quae fuerint in contractu in quo interuenit vt
curritor.


III.


Item
si aliquis leuauerit pecuniam a Curia; data fideiusione de ipsa
tornanda, siquis apparuerit melius ius habere in ea, & postea per
vnam sententiam victus fuerit de ipsa tornanda per aliquem allegatem
melius ius habere, posito quod appellatio interuenierit: fit executio
incontinenti quia tornatur pecunia in posse Curiae, sed tamen non
traditur parti.


IIII.


Item
sialiquis condemnatus fuerit infra quantitatem centum
solidorum fiet executio in prima sententia posito quod appellatio
interuenerit: data tamen fideiussione de tornanda, si contrariam
postea iudicaretur.


V.


Item
si sit questio d sensu soluto, vel non soluto, d quantitate census
soluti vel non soluti: Ducitur causa extraordinarie, & in ipsa
prima sententia fit executio, posito quod appellatio interuenerit.
Data tamen fideiussione de tornando, si postea contrarium
iudicauerint. Et idem seruatur in questionibus salarij siue mercedis,
vel prouisionis, vel alimentorum. Et in questionibus locationum.


VI.


Item
si aliquis in iuditio obligatus fuerit, vel confessus, &
allegauerit solutionem, vel alias contradixerit: & postea victus
fuerit ex prima sententia fit executio in continenti; data


tamen
fideiussoria cautione de tornando si contrarium iudicaretur.


VII.


Item:
si bona alicuius debitoris vendita fuerint ad instantiam alicuius
creditoris. Et postea aliquis compareat allegans potest tentius ius
habere ratione prioritatis, vel aliás; postea iste comparens non
auditur; Sed poecunia creditori vigilanti traditur cum fide
iussoria
cautione. Et hoc verum est si debitor habeat alia bona;
post discutionem vero bonorum debitoris, si non sufficiant ad
satisfaciendum creditori potiori in iure, tunch potior creditor habet
recursum contra creditorem vigilantem de eo quod recepit in eo tamen
quod sibi deest.


VIII.


Item
pro deposito, vel commanda, vel pro facto mercantili, quis capitur, &
captus detinetur quousque soluat. Sed si questio de debito, pendente
questione, potest dare manu 
leuatorem
de persona quousque questio fuerit finita. verum est tamen quod
mulier pro deposito, vel comanda non capitur sed pro mercatura
si mercatur.


VIIII.


Item
si aliquis manu leuauerit personam alicuius a Curia de ipsa
persona tornanda, vel aliqua pecuaniae quantitate, & velit
tornare ipsam personam in posse Curiae: Auditur quandocunque velit,
etiam, sine requisitione Curiae. Et liberatur a manu leuta cum
ipsum tornauerit.


X.


Item
de consuetudine est Maioric. quod habitatores Majoric.
possint tradere, & assignare possessionem ad subhastandum,
ad quatuor menses, nisi aliás per partes esset renuntiatum.


XI.


Item
est de consuetudine Maioricis quod si mulieres
intercedunt pro maritis, & simul cum ipsis se obligent ex
quo renunciauerint Velleano licet etiam non renuntient
authenticé si qua mulier, & etiam si non iurauerint, ex quo sint
maiores xxv. Annis valet, & tenet, & pluries fuit
obtentum in Contradictorio iuditio.


XII.


Item
testamenta non leguntur quando fiunt per Testatores coram testibus,
sed solum Notarius exprimit coram testibus qui vocati sunt haec vel
similia verba. Domini vos estis vocati ad testimonium perhibendum:
quia iste Dominus, vel Domina condidit, & ordinauit suum
testamentum in posse mei talis (Et hic dicit suum nomen) videlicet
existens in suo bono sensu, & memoria & rogat vos quod sitis
testes quod ipse in posse mei fecit testamentum, & vult quod id
quod ordinauit valeat pro suo testamento, & si non valeat, vel
non valebit iure testamenti vult quod valeat iure Codicilorum.
Vel alio iure voluntatis.



DONATIONES
POSSVNT FIERI PER QVOSCVNQVE


sine
insinuatione Iudicis cum renuntiatione.


XIII.


Item
donationes possunt fieri per quoscunque sine insinuatione Iudicis. Et
sic sunt consuetae fieri, & obtentum in contradictorio iuditio
binam actu, & amplius, quamuis exedant valorem quingentorum
aureorum: Si tamen Donator renuntiauerit legi dicenti
donationem non valere excedentem summam quingentorum aureorum
sine insinuatione.


XIIII.


Item
est de consuetudine si Emphiteota tardauerit soluere censum
quem facit pro possessione emphiteoticali (emphiteusis,
enfiteusis
) ille qui censum recipit potest abstrahere portas a
possessione sine mandato curiae siue authoritate. Et etiam si
possessio est in qua non sunt ianuae siue portae potest signum
Crucis
, vel aliud 
signum
facere pro empara, ne Emphiteota intret illam possessionem quousque
soluerit censum sine licentia ipsius Domini Census. Et quia
Barecae,
&
Iurgia aliquotiens de his oriebantur a quadraginta annis
citra, & vltra, fuit ordinatum, quod si Dominus census
sagionem
(
sayón, sayones) mittat Emphiteotae pro censu habendo,
vel pro pignorando eodem, vel portas abstrahendo, vel emparando:
Emphiteota tenetur soluere omnes expensas. Itaque Dominus census
habeat complete suum sensum. Et de expensis statur, & creditur
Domino saltem cum iuramento ipsius vel mancipij sui qui pro ipso
censum colligit.


XV.


Item
si aliquis facit censum frumenti (forment; trigo candeal;
Formentera, Mas de Formenta entre Beceite y Fredes
) pro aliqua possessione alicui, & colligatur
frumentum in ipsa; Emphiteota tenetur tradere, & soluere
frumentum collectae ipsius possessionis Domino census. E si
aliquo casu (pro ur pluries accidit) non colligitur in illo
anno propter infertilitatem, vel aliás, potest dare Emphiteota de
alio frumento ita bono, & receptibili; quemadmodum esset
frumentum collectae ipsius possessionis. Et hoc ad cognitionem Baiuli
loci, & illorum quos Baiuius elegerit.


XVI.


Item
est de consuetudine, & vsu quod heredes defunctorum, & alias
Tutores, ac etiam Fiscus Domini Regis; (pro ut aliquoties accidit)
quod faciant Inuentarium absque citatione legatariorum, &
etiam creditorum defuncti.


XVII.


Item
est de vsu, & consuetudine in Maioricis, quod Mancipia seu
Scriptores qui notantur (notantnr) cum Notarijs recipiunt, &
recipere possunt, & consueuerunt instrumenta; Demptis
Testamentis, & Codicilis, & alios contractus, qui, & quae
occurrunt per genus fiendos, & fienda per Notarios cum quibus
notantur dum tamen talis Iuuenis Scriptor sit iuratus, &
subrogatus Notarijs cum quibus morantur, & quod sit iam notus
ipsi Notario.


XVIII.


Item
si aliquis forensis obligetur in Curia Baiuli Maioricarum, vel
in Curia Vicarij, ut pluries accidit, in Curia Vicarij Forensis,
(Vaguer, Veguer de fora, de la part forana) seu in Curia
domini Gubernationis, quae olim dicebatur Locumtenentis, licet aliás
non submisserit se 
foro
sub quo ex praedictis, & suo foro non renunciauerit in Ciuitate
si ibi inveniatur, & coram, vel sub examine Iudicis illius Curiae
se in qua obligaverit, & si obligatus fuerit sub 
pena
missionum: & expensarum, (mesions, missions, &
despeses
) ludex ille sub cuius examen obligatus fuerit mittit vel
dirigit litteras suas, & etiam
Sagionem Baiulo sub cuius
Baiulo talis forensis moratur, vel est domiciliatus mandando ipsi
Baiulo, vel ipsum requirendo ut executionem faciat de illo obligato,
de eo in quo obligatus existat.


XVIIII.


Item
si aliquis forensis obligatus existat cum Instrumento facto ex
quocunque contractu etiam celebrato in Maioric. si reperiatur in
Ciuitate potest emparari ad iustitiam sui 
creditoris
de mandato Baiuli Maioric. & talis obligatus potest conueniri
coram Baiulo ex quo contractus, vel instrumentum ipsius contractus
celebratus, vel celebratum fuit in 
ciuitate
Maioric.

XX.


Item
si aliquis forensis obligatus, vt praesertim cum Iudiciali
obligatione, & seruus ipsius obligati, vel bestia sua inueniatur
in Ciuitate, potest emparari per creditorem, si tamen 
Dominus
rerum obligatus interfuerit in Ciuitate alias non Aliae vero res
dicti obligati inuentae in Ciuitate possunt emparari etiam in eius
absentia.


XXI.


Item
si aliquis forensis obligatus inuentus fuerit in Ciuitate cum
Iudiciali obligatione, vel alia quacunq; si fuerit in Ciuitate pro
negotijs communibus suae Parrochiae si de hoc Iurati fecerint fidem
non potest emparari in Ciuitate in illa vice.


XXII.


Item
sententia potest publicari per Notarium, vel Scriptorem etiam sine
praesentia Iudicis.


XXIII.


Item:
si aliquis receperit procurationem absentis ab Insula tenetur
ad expensas salarij Iudicis & scripturarum pro sua parte. Nisi
Dominus principalis cauerit parti aduersae pro expensis.


XXIIII.


Item
si merces vel aliae res emptae reperiantur penes emptorem venditor
est potior in illis quam aliquis alius pro pretio rei venditae.


XXV.


Item
si aliquis fuerit obligatus pluribus Creditoribus, & maior pars
creditorum fecerit gratiam elongamenti tali debitori, quod de
consuetudine Maioric. alij creditores minores in numero & in
debito habeant stare gratiae concessae per partem creditorum in
cumulo debiti, & in numero personarum.


XXVI.


Item
si aliquis Emphiteota cessauerit soluere censum quem facere tenetur
pro re emphiteoticali etiam pro triginta, vel quadraginta Annos, quod
talis res emphiteoticalis, non cadat in commissum de consuetudine
vsu, & obseruantia Maioric. ac etiam de permissu Regio, sed talis
Emphiteita habet soluere censum cessatum, & remanet securus in
dicta re Emphiteotecali.
XXVII.


Item
si aliquis denunciauerit aliquem de aliquo crimine, & persequutus
fuerit contra delatum tenetur soluere medietatem expensarum factarum
in dicta denuntiatione.



DE VENDITIONE SERVl
MORBOSI.
XXVIII.


Item
si aliquis vendiderit aliquem Seruum morbosum, & infra
annum fuerit inventum, quod talis Seruiis sit in reddibitione, quod
probato vitio, & morbo talis serui quod venditor habet recuperare
talem seruum morbosum, & restituere pretium emptori:
posito quod non fuerit probatum quod in primi Domini posse vitium
habuerit.


XXVIIII.


Item
si aliquis petierit longinquam dilationem vltra marinam in continenti
lapso tempore dilationis, pars quae non produxit testes infra
dilationem longinquam, habet soluere 
poenam
duorum solidorum in continenti fit executio, nisi ostenderit iustam
causam
execusationis sed tamen si appellatio interuenerit,
recipitur appellatio; sed sit executio in continenti (data tamen
fideiussoria cautione) si contrarium iudicetur.


POST
quam die Lunae Tertio Kalendis Martij Anno Domini M. C
CC. XXXXV
(1345). Exorta materia questionum, in Maioric. Curijs de
infrascriptis contentis in stylo suo ordinatione infrascripta, &
fuisset per partes allegatum inter quas ipsae questiones vertebantur
mos, consuetudo, stilus, & obseruantia Curiarum praedictarum,
obtenta diutius in ipsis Curijs de eisdem. Hocquae ad auditum
Honorabilis viri Domini Phillippi Boils, Militis Consiliarij
lllustrissimi Domini Regis Aragonum antedicti, reformatorisque
ac Regentis Gubernationem totius Regni Maioric pro eo de
Domino Rege clamore ipsarum partium litigantium peruenisset ipse,
Honor. Dominus reformator pro celeri fine imponendo controuertijs
praedictis, & ne a modo inter aliquos alios, de similibus posset
in futurum debitum seu questio suboriri, congregari, ac vocari fecit
maiorem partem Iurisperitorum, Notariorum, ac causidicorum, qui in
dictis Curijs fuerunt practicando diutissime conuersati, aliqui per
decem annos, aliqui per xx. aliqui per xxx. aliqui per xxxx. &
tempore etiam ampliori coram cuius Vener. Consilio scilicet Arnaldo
Assessor dicti Honor. Reformatoris nec non, & cum Vener. Petro
Rubei, Guillermo Valenti. & Francisco de
portello
Consiliariis Regis, legi & exponi fecit punctam
ipsarum questionum praesentibus aduocatis partium ipsarum, quatenus
de ipsis per partes erat mos; consuetudo, stilus, & obseruantia
ut praedictum est; allegata: tandem reperit contenta in Ordinatione
sequentis scripturae fuisse diuitissime in praedictis Curijs
obseruata, & obtenta diuersis, ac pluribus in contradictorio
iuditio, & etiam de more, consuetudine, stilo, & obseruantia
Curiarum Maioric. praedictarum, quare ea mandauit redigi in scriptis
& addi Ordinationi praedictorum stylorum, ac consuetudinum, vt
admodo ad ipsam scripturam si casus se obtulerit recurratur.


QVOD
SI ALIQVIS EMERIT REM ALlQVAM


in
Curia, & non soluerit praetium debet 
captus
detineri.


XXX.


Item
de vsu, more, stylo, obseruantia, & consuetudine Curiarum
Maioricarum; est quod emptores alicuius rei mobilis vel immobilis per
Curiam venditae, compelluntur deponere; & soluere pretium rei
emptae in posse Curiae, seu tabulae depositorum Curiae, & ad hoc
compelluntur per Curiam infra breue spacium temporis Iudicis arbitrio
moderandum, antequam adipiscatur, seu inducatur in possessionem
ipsius rei emptae. Quo pretio deposito, vt dictum est, per emptorem
in continenti omni exceptione, cessante, & ex causa, ipse emptor
poni-nitur in corporalem possessionem per Curiam rei emptae.


Nec
si aliquis ex creditoribus rei venditae seu in re ipsa, vel pretio se
ius habere pretendentibus, hipotechae contradixerit, non potest Curia
aliquem priuatum depositarium eligere pretij nec habere ipsum pretium
pro deposito, nisi ut praedicitur deponatur. Et si ille qui á Curia,
vt predictum est, emit infra tempus sibi per Curiam assignatum non
fecerit depositum pretij rei emptae: res eadem vendita, mox per
aliquos dies Iudicis arbitrio subhastetur, & vendatur plus pretij
offerenti, & si minus repertum fuerit in re ipsa precio, pro quo
eam emerat tamdiu detineatur captus in carcere donec supleuerit
quantitatem quae deficiat (déficit; falta) de numero praetij
quod ipse emptor obtulerit se daturum. Quae si quidem ommia
supradicta dictus Honor. Reformator iussit habita deliberatione cum
Honor. eius Assessore, & consiliarijs in presenti libro inseri, &
scribi ad habendam memoriam rei gestae. Cum super infrascripta
consuetudine nouiter in iuditio allegata fuisset inter aliquos
negantes dictam consuetudinem, & alios ipsam esse affirmantes
diceptatio, & pars affirmans vellet admitti ad probandum eandem &
secundum ordinationem factam per Nobilem Arnaldum de Arilo
dudum Gubernatorem Regni Maioric. nulla cosuetudo
admitti debeat ad probandum, prius quam per Gubernatorem 
Maioric.
cum suo Consilio fuerit deliberatum: an talis
consuetudo sit
rationabilis, & ad probandum debeat admitti. Propterea die Lunae
xxij. mensis Martij Anno a Natiuitate Domini M. ccc. Lxxviij. (
1378)
Honorab. Dominus
Franciscus Ça garriga Miles Gubernator Regni
Maioric. ad instantiam allegantium dictam consuetudinem esse pro
scienda veritate infrascriptorum conuocari, & ante sui
praesemtiam venire iussit Vener. Iuratos Maioric. & aliquos legum
Doctores
Iuriperitos Notarios, & causidicos, qui
diutius in Curiis Maioric. fuerunt conuersati, & etiam plures
alios tam Milites quam Ciues, & Mercatores Regni Maioric. quorum
numerus excedebat sexaginta, & tandem auditis, & allegatis
hinc inde & ibidem informatione de eisdem recepta reperiit
consuetudinem infrascriptam fuisse pluribus attentis rationibilem, &
iuxta assertionem plurium. qui ibidem erant diuturnis, &
longis
temporibus
in Regno Maioricarum obseruatis tam in
iuditijs, quam extra, nullo autem eorum, qui in dicto Consilio
interfuerunt contradicente, quin dicta consuetudo rationabilis
haberetur, igitur ad suplicationem dictorum Vener. Iuratorum mandauit
ipsam consuetudinem in scriptis redigi & alijs consuetudinibus, &
stylis in scriptis redactis addi in hunc qui sequitur modum.


XXXI.
De
vsu, & consuetudine longeuis Temporibus in Maior.


obseruatis
existit quod si aliquis negauerit, se scripsisse aliquam scripturam &
pars alia voluerit probare ipsum eam scripturam fescisse, &
scripsisse, quod ad hoc probandum admittitur tam per testes, quam per
comprobationem litterarum aliarum illius, qui negat se dictum
scripturam fecyse non obstante quod in dictis scripturis non fuerint
testes subscripti; ac etiam per quascunque alias probationes per quas
possit rei veritas apparere.


SVPER
ABREVIANDIS LITIBVS.

Asso
es trallat faelment pres de vn Capitol Real, lo
qual ensemps ab altres Capitols Reals, foren atorgats
per lo Señor Rey en Valé. (Valencia) á xviij
de Desembre del Añy de la Natiuitat del Señor M. ccc. lxxxxij.
(1392) a suplicacio dels missatges (missatgers)
de Mallorca. Lo qual Capitol es del tenor (deltenor) seguent.


XXXII.


ITEM
com molts plets de vn temps ensa se menen en la
dita Ciutat é Regne malitiosament, é per longas dilacions
contraforma, é intencio de las Franchesas, Priuilegis,
é bons vsos del dit Regne, per ço
a tolre masions, é traballs, discensions, é molts
altres inconueniens, qui per aço seguir sa
podan prouehym, é ordenam, que tots plets é questions
quis menen, é de açi auant se menaran en la
dita Ciutat, é Regne deguen, é hayen esser finits á determinats
dins lo temps, ó terminis en las dites Franchesas
é priuilegis contenguts é expressats: E com per aquells pus
prestament fer se pora. E
que
los officials, e
Iutges deuant
los
quals
los dits plets
se menen ó menaran
no admeten
malitias
diffugis,
ó vanes excepcions dels
pledetians:
ans determinen los
dits plets breument summariament, é de pla, tota
figure
de
iuy a part posada,
solament la veritat del fet
attessa,
los terminis empero
de
las ditas
Franqueses obseruats. E com alguns menen
souint
plets
iniusts,
é fatigant las parts á ells contrarias, de
missions é de treballs confiantse, que en la primera instantia
segons vs, (vel potius abus) de la terra, no seran condemnats en
missions: provehym, é ordenam, que aquell qui sera vensut en
qualseuol plet sia al vencedor condemnat en las missions tambe
en la primera com en las altres instancias: Si donchs
a cónaxensa del oficial, ó Iutge deuant quis menará lo dit
plet, no hauria euident iusta causa de pledetjar. E mes auant
que aquell quis clamará de mes quantitat, que en veritat nos
trobará, que li sia deguda apres que sera caygut del plet pach quint
á nos, e nostre Fisch per calumnia de quantitat mes de dret de
demanada, 
axi
com aquell qui negue, ço que deu, lo pague apres que es condemnat;
com per aquesta
manere sia millor seruada egualtat:
Iat sia lo contrari fins are se sia (sesia)
practicat.


ADVENIENTE
autem die Veneris xvij. Septembris Anno a Natiuitate Domini M. cccc.
xxx. Iiij. (1434) Antonius Bassoni virgarius
Curiae Gubernationis Maioric. veniens ad 
hanc
Curiam Baiuliae Maior. obtulit & presentauit
Iacobo Gorts
Notario, & eandem Curiam Regenti stylum infrascriptum mandans
inde ex parte Domini
Ioannis de Faro Militis Locumtenentis
Gubernationis Regni Maioric; quatenus per eundem Scribam atq;
Regentem continueretur, & poneretur in scriptis cum aliis
presentis Curiae stylis in presenti Ciuitate, & Regno Vsitatis
cuius quidem styli, & eius prouisionis tenores sunt quae
sequntur.

Com
per informacio de quen solament rebuda per nom é per part del Honor.
Lloctinent de Gouernador del Regne de Mallorca apperega clarament
esser stat de molt temps en ça vsitat, que en las Parroquies foranes
de la Isla de Mallorca e en los llochs en los quals personalment no
habiten Notaris continuament los Rectors, e Vicaris com a
sorrogats 
(subrogats)
de altres Notaris prenen é acostumen de pendre contractes, é
fermes
de contractes, per ço Lo dit Honorab. Lloctinent de gouernador hagut
sobre aço á cort é desliberacio ab son Assessor, é ab los Honor.
Iurats de la
Vniuersitat, e Regne de Mallor. los quals
informats, é requests per los Sindichs de les parts foranes han feta
instancia e requesta, que per interesser del be publich la dita
consuetud, obseruança é vs sien seruats de aqui
hauant, é
en los presents scrits reduhits: prouehex e mana que de
aquihauant
per qualseuol
contracta é fer mes fets, é fehadors en
la forma de sus dita, sien seruats los dits vs é consuetut per tots,
é qualseuol officials de Mallorca; manant aquell esser reduhyt, é
aiustat ab los altres
estyls, é Ordinacions: per ço que per
alguns ignorancia
nos pugue allegar de las dites
coses:
mana no res meñys lo dit styl é
las coses en aquell contingudes als dits officials é a llurs
Escrivans esser intimades é manifestades é en llurs llibres
insertades, é reduhydes. Cuiusquidem styli tenor talis est.


XXXIII.
Item
est de consuetudine Maioric. á longo tempore citra obseruata, quod
Rectores, & Vicarij Ecclesiarum Parrochiarum forensium in locis
potissimem forensibus in quibus abest continuus incolatus seu
residentia Notariorum, recipiunt firmas contrahentium tam in
Ciuitate, quam in dictis Parrochijs forensibus nomine Notariorum
tales contractus recipientium, ex commissione ipsius Rectoribus, &
Vicarijs literatis per dictos Notarios facta, & talibus
contractibus statur & adhibetur plena fides ac si dictae firmae
contrahentium receptae fuissent per Notarios publicos seu eorum
subrogatos.


QVOD
FIAT IVRIS FIRMA AB VTRAQVE PARTE.


XXXIIII.


Item
que ningu dels Balles, Vaguers, Consuls, de la mar é altres
officials, Escriuans de las Corts, no gozen rebre clam (clá)
supplicacions, ó en altre manera demandes. Vlles, que sia
ordinaria, ó extraordinaria, ó summaria, ó de scrits, ó de
paraula conuenint, ó renunciant, si primerament lo demanant no ferme
dret en poder de la Cort segons francheza de Mallorca ni
despuys rebre alguna resposta de paraule ni de escrits 
si
lo demanant ans de totes coses no ferma dret ó
atorga axi q lo procehyment apres q aytal
clam supplicacio, ó demanda sera
fete si aqll demanant ferm
dret e
lo damanant atorch e ferm e de totes aytals
coses,
se fasse scriptura en tal mamera (manera,
res que vore en la gatera, o gatina: borrachera; d´una gatera me vaig casar, Tomeu Penya, segons estos escrits, Peñya
quels
exactors ó cullidors dels drets Fiscals puguen totes les
firmes, que fetes hauer e deguen aconseguir lo quint, é aço sots
pena de pagar
los emoluments que al Señor Rey se pertañen.


Item
xxij. die mensis Martij, Anno a Natiuitate Domini M. ccc. lj. (1351)
comparuit Martinus de Burnau Virgarius Curiae
Gubernationis Maioric. & obtulit seu presentauit Vener. Baiulo
Maioric. Ordinationem sequentem.


QVE
AQVELLS CONTRE LOS QVALS ES POSADA


demanda
responguen dins un iorn


XXXV.


Mane
lo Noble Señor en Gilabert de Centelles
Gouernador del Regne de Mallorca al Veguer de la Ciutat é al Balle,
é Veguer de fore, que en tots clams, que seran posats en
llurs Corts estiguen aquells contre los quals seran
posats á respondre dretament atorgant, ó afermant dret precisament,
e sens tot alongament, é contradictio dins espay
de vn iorn, toca appellacio remoguda.


DIE
Iouis sexta mensis Aprilis Anno a Natiuitate Domini M. ccc.
xxx. (1330) Honor. Ioannes Aymerich Miles Consiliarius
Domini Regis Gubernator Generalis Regni Maioric.


visa
supplicatione praesentata per Venerabilem Ioannem (con
nnn
) de Torrissella Domicellum (donzell; doncel)
& informatione super contentis in eadem supplicatione recepta
maturius cum suo Vener. Assessore, & aliis pluribus Iure
peritis
presentis Ciuitatis ex sua prouisione ordinauit quod
stylus seu consuetudo, qui nunc in Curiis obseruatur, redigatur in
scriptis, & obseruetur de coetero in Curiis sicque de coetero non
opporteat ipsum seu ipsam per testes nec alias, nisi sola eius
ostensione probari, cuiusquidem 
styli
seu consuetudinis, tenor est huiusmodi serie.


XXXVI.


ITEM
de consuetudine Maioricis est, & ita fuit obtentum in Curia
Gubernationis Maioric. quod Inuentarijs, & repertorijs confectis
per Tutores seu Curatores, vel alios quosvis bonorum alienorum
administratores datur plena fides, & obtinent roboris firmitatem,
posito quod ipsa inuentaria seu repertoria non fuerunt per haeredes
seu alios ad quos bona ipsa pertinent confirmata, & roborata.


In
quodam originali processu in Curia Gubernationis Maioric. incepto,
vigore supplicationis praesentate ex parte Honorabilium
Iurisperitorum, & discretorum Notariorum Ciuitatis Maioric. sub
die Lunae prima mensis Septembris Anno a Natiuitate Domini M. cccc.
xxij. (1422) est correctio xxxxij. Capituli ex Capitulis
nouarum Ordinationum quod incipit: Item in sententijs omnibus
Ciuilibus, & Criminalibus concordandis &c. ratione salariorun
procerum interuenientium, vt procerum in sententijs proferendis quae
correctio fuit facta per Honorabilem Dominum Locumtenentem in fine
dicti processus originalis ut sequitur.


POST
praedicta autem die Lunae xj. mensis Martij Anno Domini M. cccc.
xxxvij. (1437) Honor. Bernardus de Lupiano Miles
Consiliarius Illustrissimi Domini Regis Locumtenens,


Honorabilis
Berengarij de Vlmis (Berenguer Dolms, de Olms, Oms, ulmus,
olmo, olmos
) Militis Consiliarij Domini Regis ante dicti; de
Consilio Honor. Ioannis de Copons eius 
Assessoris
fecit prouisionem sequentem super praedictis.



HONORABILIS Bernardus de
Lupiano Miles Locumtenens multum Honorabilis Berengarij de Vlmis
Militis Gubernatoris Regni Maioric. visa supplicatione facta &
praesentata per dictos Venerabiles ac Discretos Rectores: tam
Iurisperitorum quam Notarioum huius Ciuitatis Maioric. coram dicto
Honor. Ioanne de Faro (des Far, dez Far), é Vener.
martino de Brullio Legum Doctore eius Assessore, &
visa prouisione per ipsos facta in pede eiusdem supplicationis de
faciendo recipi, dictam informationem super contentis in ipsa
supplicatione, nec non visa dicta informatione inde recepta quadam
summaria informatione inde etiam fieri recepta verbo per Notarium &
Scribam presentis causae, Gubernationis, tam a dicto Venerabili
Martino de Brullio quam a dicto Bartolomeo Pisani,
Notario; seu Scriptore; seu vno tunch ex Scriptoribus dictae Curiae,
qui dictam informationem ex dicta Curia, mandato, & prouisione
dicti Honor. Locumtenentis seu dicti eius tunc Assessoris recepit, &
in dictis scripturis continuavit, necnon, & super prouisione in
scriptis facta in quadam papiri cedula manu dicti Venerabilis
Martini de Brullio iam tunch facta, vt patet per ipsum, qui
fatetur illam fecyse, & etiam per dictum Scriptorem, fuisse
publicatam, & testificatam vt per ipsum scriptorem fuit
fides facta continentem in effectu dictum vsum, & consuetudinem,
fore, & esse seruandos, ac debere seruari scilicet, quod ut per
dictam informationem in scriptis receptam, & redactam seruentur
contenta in dicta supplicatione. Sed quia dicta cedula in qua erat
dicta prousio continuata non inuenitur ad presens quia fuerat tradita
per dictum Scriptorem quia dictam prouisionem, & in ea contenta
publicauit Discreto Bartholomeo Gil Notario Maioric. tunch in
humanis agenti, & Regenti dictam Scribaniam dicti Gubernatoris,
ut illam continuari faceret, in dictis actis, & processu dicte
supplicationis, & registrari, qua per quisita diligencia minime
potuit inueniri. Ideo sequentem dictam informationem tam in scriptis
redactam, quam, & illam, quae fuit tunch recepta a Venerabili
Martino de Brulio, & ab Scriptore siue Notario, qui illam
tunch in scriptis reduxit, & provisionem praedictam, quae inde vt
praedicitur facta fuit publicauerat, & testificauerat in dicta
supplicatione. Prouidit igitur nunch, pro tunch, & e conuerso, &
decreuit ac declarat de consilio Vener. Ioannis de Copons Legum
Doctoris Assessoris sui dictos vsum, & consuetudinem fore
seruandos, tam pro praeterito tempore, quam etiam praesenti, ac
futuro, tot, & eadem debere habere quoscunque tam iurisperitorum,
quam Notariorum Proceres, qui interueniunt in aliquibus causis ad
consulendum & concordandum, & ferendum quascunque sententias
in deferendas, & quae latae fuetint seu ferentur de eorum salario
inter omnes quantum Iudices in dictis pro eorum salarijs debeant
habere pro ipsis sententijs per eos ferendis. Mandans dictus Honor.
Locumtenens hanc prouisionem in pede dicti processus dictae
supplicationis inseri, & continuari ac redigi in scriptis, &
ab inde haberi pro vsu, & consuetudine in 
quibuscunque
Curiis Ciuitatis Maioric:


STYLUS
HABENS, QVOD LATIS TRIBVS SENTENTIIS
diffinitiuis exequatur
vltima.
XXXVIII.


Item
si aliquis post res Sententias diffinitiuas latas dicat Sententiam
esse nullam, non obstante dicta nullitate, mandetur vltima sententia
executjoni, praestita satisdatione per actorem de restituendis his
quae sibi per Sententiam tradentur, si Sententia nulla appareat, &
postea audiatur, & examinetur causa nullitatis.


DE
TESTAMENTIS.


XXXVIIII.


RVRSVS
omne Testamentum valeat, & teneat in suis partibus vniuersis non
obstante solemnitate Iuris, aut quauis alia solemnitate ommissa. Dum
tamen haeres sit capax 
qui
eodem testamento fuerit institutus.


XXXX.


RETVLIT
Sanctius de Result nuntius Nobilis Domini Arnaldi de Arillo
Gubernatoris Regni Maioric. & Insularum eidem adiacentium missus
ex partee eius mandauit Domino Vicario, quod super querimonijs
quae expositae fuerunt eos directe, & pure concedendo, firmando,
& rei per excepciones, ac rationes responderint querimonijs, quae
claré non testantur concedere, vel affirmare non recipiantur tales
responsiones.


XXXXI.


MANDAVIT
etiam quod si super talibus emissa fuerit appellatio, quod non
recipiatur. Quin haec omnibus appellationibus pro vt dictus Sancius
retulit. Haec omnia ex parte dicti Nobilis Domini Gubernatoris.


QVOD
VENDITIONES BONORVM TAM


mobilium,
quam immobilium per Curiam factae, valeant,


&
emptores in perpetuum sint securi.


QVIA
rei experiencia in agendis rebus efficax est, & magistra idcirco.
Nos Sancius Dei gratia Rex Maioric. Comes
Rossilionis, & Ceritaniae
, ac Dominus montis Pesulani
vtilitatibus Nostrae Reipublicae & subditorum
nostrorum intendentes libenter, quia multiplicatione litium sepissimé
oprimuntur: vtrique. Edicto proposito statuimus quod in 
Ciuitate,
& Regno Maioric. & Insulis adiacentibus ipsi Regno ab
interloquutorijs, quae feruntur in causis
Ciuilibus ante
diffinitiuae Sententiae tempus non nisi semel vlterius appelletur,
nisi interloquutoria (
interloquutotia) talis esset quae
decisionem negotij 
principalis
absorberet, vel per quam in principali praeiuditium pateretur,
taliter quod non posset reparari grauamen per appellationis Iudicem a
diffinitiua sententia interjectae. In quibus casibus possit amplius,
modo tamen debito, appellari. Vsum abusum ab olim in Curijs
obseruatum, scilicet, quod nedum semel sed pluries super
interloquutoriis indifferenter
admittebanrur appellationes
penitus resecantes.


Super
causis vero Criminalibus ab interloquutorijs, quae feruntur ut super
aliquo torquédo possit apellari dum taxat.


Coeterum
erroneum vsum in Curijs diutissime vsitatum omnino euellentes;
Statuimus, & Ordinamus: vt cum quis de alio conquereretur de
paecunia, vel alia quacunque re, etiam immobili causam in prima
querimonia apprimere teneatur quare id petit, vel sibi petenti
debetur: nec vocatus per illum sic conquerentem respondere dictae
querimoniae antea teneatur quam fuerit causa expressa per ipsum
petentem scilicet mutui, vel commodati aut alia quauis causa.


Postremum
vero, quia ea quae per Curiam exequuntur, & fiunt per modum
executionis praesumi debent iusti, legittimé facta fore.


Idcirco
Nos Sancius (Sácius) Dei gratia Rex antedictus
edicimus nostro statuto perpetuo valituro, quod omnes
venditiones, insolutum dationes, & coetera alienationes mobilium,
& Immobilium rerum factee, & faciendae iustis causis per
Curiam, in Ciuitate & Regno Maioric. & Insulis supradictis
(dummodo in illis alienandis fuerit debita, & consueta Iuris
solemnitas obseruata) gaudeant perpetua firmitate, &
inperpetuum inuiolabilter 
obseruentur:
Nec aduersus eas illi contra quos factae fuerint pro executione
Iustitiae, vel successores illorum admittantur vel audiantur ad
restituendum, vel infringendum, aut plus 
praetium
modo quocunque supplendum, vel alias quoquo modo, quia tales
venditiones, aut alienationes volumus, & statuimus inconcussas
manere, ut emptores perpetuo sint securi. Mandamus itaque Baiulis,
Vicarijs, Procuratoribus, & alijs maioribus officialibus nostris,
& nostrorum praesentibus, & futuris, in Regno, & Insulis
supradictis quatenus nostra, haec edicta, statuta, & Ordinationes
ac omnia, & singula supradicta firma habeant, & obseruent, &
faciant ab omnibus firmiter, & inuiolabiliter in perpetuum
obseruari, & ea in
libris Curiarum conscribi ad memoriam
sempiternam. Dat. in Ciuit. Maioric. vi. Kalendis Martij. Anno a
Natiuitate Domini M. CCC. XXI. (
1321) Constat de subscriptione
decimae lineae vbi dicitur exprimere teneatur.


SVPER
REPETIONE DOTIS QVANDO


Mariti
vergunt ad inopiam.


PETRVS
Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae, Maioricarum,
Sardinie & Corcicae, Comesque Barchinonae
Rocilionis, ac Ceritaniae
, dilecto, & fidelibus Gubernatori
Regni Maioric. Baiulis, Vicarijs, coeterisque officialibus nostris
per Ciuitatem, & Regnum Maioricarum constitutis
praesentibus, & futuris, ad quos praesentes, peruenerint vel ad
eorum loca, tenentibus salutem, & dilectionem. Vt sic
plurimorum relatione fidedigna percepimus, quod in dicto Regno quidam
abusus fuit introductus, & per patientiam aliquorum obseruatus,
quod mulieres, quae volunt repetere dotes suas ab earum
viris ad inopiam mole creditorum, vel aliás deductis,
& postea facta dicta repetitione petunt pro predicta earum dote,
& iuribus bona eorum Virorum eis hypotechari, vel
hypotecham sibi dari coram eorum Ordinario comparentes facta
repetitione dotis praedictae requirunt, quod bona suorum Maritorum
pro hypotecha tenenda, & possidenda per ipsas pro dote, &
sponsalitio ac alijs earum iuribus sibi tradantur, & eo
tunch Ordinarius ipse duos vel tres homines loci vbi ipse Ordinarius
praesidet in extimatores dictorum bonorum ducit destinandos, & ex
post per ipsos facta dicta extimatione bonorum praedictorum,
Ordinarius ipse dicta bona tradit ipsis Vxoribus pro
estimatione supradicta per ipsas pro hypotheca tenenda &
possidenda. Cum autem creditores tam Christiani, quam Iudei
dictorum bonorum eorum virorum quibus pro diuersis debitis,
quae ipse vir contraxit, sibi obligata consistunt, requirunt
pro dictis suis debitis contra dictum virum debitorem bonaq; sua
fieri executionem procedunt eo tunc, & denegatur via agendi
eisdem. Nam asseritur dictas ex quo dicta bona tradita fuerunt eis
stimata hipotheca ut praesertur ad dictorum solutionem minimé
teneri nec ipsam a possessione dictorum bonorum debere aliquatenus
priuari. Ex quibus damna plurima tam nobis nostrisq; iuribus quam
dictis creditoribus euenerunt, & incessanter deueniunt, vt ex
sequentibus potest colligi manifesté; quia si 
creditores
dictorum virorum vocarentur, sicut fieri debet in dicta repetitione,
& viderent dictam estimationem fore iustam & factam esse pro
minore praetio, quam valerent bona praedicta pro eorum debitis
recuperandis idem creditores dotem, & alia Iura dictarum
Mulierum
eisem forsitan persoluerent, & tunc venirent dicta bona
exequenda, seu ponenda in executionem & vendenda postea plus
offerenti, & eorum praetia inter creditores ipsorum iuxta
prioritatem temporis, & iuris potioritatem distribuenda. Qui
quidem modus, & forma similiter seruatur Iure petitionibus dotium
fiendis per
vxores post mortem eorum
contra haeredes ipsorum virorum seu tutores, & Curatores ipsorum
& eo tunc tertium, & alia iura nobis de, & pro huiusmodi
venditionibus spectarent. Huiusmodi autem 
fraudibus
prouidere volentes habito super his maturo, & digesti consilio;
Volumus, prouidemus, & Ordinamus vobisq; dicimus, & mandamus
(se lee 
mandamas) de certa scientia, & expraesse sub poena mille
florenorum auri a vobis, & quolibet vestrum si contrarium
feceritis, habendorum nostroq; erario applicandorum, quatenus ad
instantiam dictorum Creditorum, seu aliquorum fece-(salto página)-ex
eis, vel procuratoris Iurium & reditum nostrorum in dicto Regno,
& toties quoties inde fueritis requisiti voce praeconia in
Ciuitate Maioric. & in locis vbi praesidetis proclamari faciatis,
quod die certa, vestro praefingenda arbitrio, dicti creditores per
se, vel eorum legitimum Procuratorem, plena potestate suffultum,
coram vobis compareant, responsum repetitionibus factis, & etiam
faciendis per tales vxores contra eorum viros, vel haeredes, aut
tutores, vel Curatores eorumdem, & 
alias
audituri: extimationem factam, vel de vestro mandato, vsque nunc pro
hypotheca eorum maritorum eis traditorum. Et si idem creditores coram
vobis obtulerint se extimationem dictorum bonorum in dictis bonis
soluturos, & cum effectu dictis vxoribus de facto tradent
extimationem ipsam, eo casu traditionem per vos factam, sub hypotheca
de dictis bonis iam dictis vxoribus, reuocetis: in dictis quam bonis
ad dictorum creditorum instantiam executionem faciatis: vendendo ea
plus offerentibus, & eorum praetia inter dictos creditores iuxta
temporis prioritatem, & Iuris potioritatem distribuendo. Et haec
per vos fieri volumus, & mandamus in
hypothecis factis
vsque in hunc praesentem diem: Pro futuro autem tempore cum requisiti
fueritis per vxores, hypothecas de bonis suorum virorum eis fieri,
modum sequentem seruabitis, & aliter ipsas vxores minimé
audietis: videlicet, quod post factam supplicationem, seu
requisitionem vobis per vxores, quod bona ipsorum virorum pro
hypotheca sibi tradatis; tunc publicem proclamari in loco vbi
praesidebitis, & etiam in dicta Ciuitate Maioricarum faciatis,
sic quod Creditores quicunque, qui credita sua, & alia iura
habeant, in bonis dictorum Maritorum die certa per vos praefigenda,
per se, vel eorum Procuratorem legitimum, plena potestate suffultum
coram, vobis proponendo, se repetitioni fiendae per tales vxores de
earum dotibus, & etiam prouidendo fieri extimationem dictorum
bonorum, compareant, & illa die si creditores, vel eorum aliquis
coram vobis comparuerint facta dicta extimatione 
obtulerint
se coram vobis exoluere, & de facto prius dictis vxoribus,
si ipsae vxores priores fuerint in tempore, dictis debitoribus
praetium, vel extimationem bonorum praedictorum 
exoluere,
eo casu; dictis vxoribus primitus dicta extimatione exoluta, bona
supradicta ponatis in
encantu, & plus offerentibus
vendatis, praetia eorundem inter Creditores, vt supra dictum est,
distribuendo: vbi vero dicta die creditores iam dicti comparere, vel
comparentes dictam extimationem in dicto casu supra dictis vxoribus
exoluere de facto recusauerint ad
hypothecam, vel pro
hypotheca dicta bona ipsis vxoribus tradendum per vos procedi
volumus, & iubmus; per talem enim viam fraudes cessabunt: quae
antea in, & pro dictis hypothecis quotidie commitebantur, &
dictis vxoribus ac creditoribus plenariem satisfaciet Ius quae vobis
inde pertinens, poterimus consequi, & habere. Haec enim quae
supra continentur per vos, & quemlibet vestrum fieri, &
obseruari sine aliqua interpretatione volumus, & iubemus de certa
scientia, & expraessa, & sub poena etiam nostrae gratiae, &
mercedis, quibuscunque prouisionibus seu litteris in contrarium
factis, vel fiendis, quas cum praesenti ex Iustitiae debito,
revocamus: in quantum huic contrariari in aliquo videantur; non
obstantibus vllo modo: abdicantes vobis omnimodam potestatem
contrarium attentandi. Dat. Barchinonae x. die mensis Martij anno á
Natiuitate Domini M. ccc. lxxvij. (
1377)


QVOD
MANDATA POENALIA FIERI NON POSSUNT


praeterquam
eo modo obligatis.


SANCHIVS
Dei gratia Rex Maioricarum Comes Rossilionis, &
Ceritaniae
& Dominus Montis Pesulani dilecto Vgoni
Detatione
Militi Tenenti nostrum locum in Regno Maioric. salutem,
& dilectionem: fideles nostri Guillermus de montessano
(mótessano), & Guillermus Çaragoça Ciues
Maioric. Nuncij ad nos missi per Iuratos, & Vniuersitatem
Maioric. proposuerunt coram nobis conquerendo, quod vos in dictis
plura, & diversa mandata, vtpoté soluendi certo termino
sub certa poena quam nisi compleatur mandatum, nitimini absque
misericordia cere extorqueri: praetendentibus quod talibus poenis
consueuerunt in Regno Maioric. vti, nisi contrahentes ad poena
huiusmodi se obligarunt, quare supplicarunt nobis vt talia mandata
pena- salta página - poenalia mandaremus omnino
constari: vnde ad supplicationem Nuntiorum praedictorum, & in
fauorem Vniuersitatis vobis mandamus quatenus a talibus mandatis, &
indictionibus talium poenarum cessetis, & faciatis, per alios
nostros officiales obtineri, & si quid ratione talium poenarum
extortum reperietis, faciatis restitui. Dat. Auinione viij.
idus Decembris anno a Natiuitase Domini. M. ccc.xvj. (1316)


Infrascriptum
Capitulum est continuatum in Capitulis dudum factis, & firmatis
in Pariagio olim facto per Dominum Regem, & Episcopum
Barchynonae.


QVOD
PARROCHIAE, ET LOCA EPISCOPI


Barchynonae
cum Domino Rege, & ipso Episcopo sint pro indiuiso quoad
lurisdictionem.


PRIMO
videlicet quod omnis iurisdictio Ciuilis, & Criminalis etiam ad
merum, & mixtum Imperium pertinens Parrochiarum, & terminorum
earum, ac locorum omnium quas; & quae dictus Barchynonensis
Episcopus
, & etiam Ecclesia Barchynonensis habent &
habere debent in Insula Maioric. tam super habitatoribus
Parrochiarum, & locorum ipsorum quam super extraneis
delinquentibus ibidem, sit ex nunc in antea medio per medium pro
indiuiso inter praefatum Dominum Regem, & suos perpetuo, &
praedictum Episcopum & Ecclesiam Barchinonen. Exceptis
inde dum taxat personis generosis, & Ciuibus Ciuitatis Maioric.
quorum omninium cognitiones, & prouisiones tam super Ciuilibus
quam 
criminalibus
dictus Dominus Rex sibi, & suis retinet, retentis omnibus
secundis
appellatiomibus in cognoscendo & diffiniendo
quorum condemnationes sint dictae communionis seu
Pariagij:
sic quod omnes quae sequuntur ex dictis secundis appellationibus,
sint medio per medium inter dictum
Dominum Regem. &
Episcopum Barchinon.


FERIAE
MESSIVM DVRANT, A MEDIO MENSIS MAII,


vsq;
per totam mensem Iunij proximé sequentem.


PETRVS
Dei Gratia Rex Aragonum
&c. fidelibus nostris Baiulis Locorum
forentium Regni Maioric. praesentibus, & qui pro tempore
fuerint salutem, & gratiam, per Petrum Fenoll, &
Petrum Castellar Nuncios Sindicorum, & proborum hominum
dictorum locorum ad Nos misss fuit nobis humiliter suplicatum, quod
cum ex consuetudine antiqua & Priuilegio speciali eiusdem,
annis singulis tempore missionum concesso scilicet a medio mensis
Maij vsque per totum mensem Iunij tunc proxime sequuturum sint
seriae concessae, &


Sindici
praedictorum proborum hominum pro habendis litteris super ferijs
huiusmodi a Gubernatore dicti Regni teneantur ad dictum Gubernatorem
accedere annuatim, & tam pro litteris, quam pro salario cursorum,
qui portandis dictis litteris habetan destinari conueniant eos
diuersos sumtus subire in ipsorum non modicum damnum, &
interesse: dignaremur sibi super his de opportuno remedio prouidere.
Idcirco huic supplicationi tamquam iustem benigniter annuentes vobis,
& cuilibet vestrum dicimus, & praecipiendo mandamus, quatenus
dictas ferias, annis singulis tempore supradicto indicatis nullo alio
mandato ex pacto. Dat. Caesaraugustae x. die Nouéb. anno
M.ccc.lxxx. (1380)


SOBRE
LAS FERIAS.


LAS
FERIAS
DE MESSES DVREN DE XV.


de
Maig, fins per tot lo mes de Iuñy primer vinent.


EN
Francesch Çagarriga Gouer. General de Mallor. als amats
Balles de la Isla de Mallorca fora la Ciutat costituits als
quals las praesents peruindran ó als Lloctinents de aquells
saluts é dilectio, com lo temps de las messes (mies;
siega
) sia prop, e per 
vtilitat
de la cosa publica sia necessari de
vegar los homens
per
cullir, é estojar los blats, é per
ço es acostumat quascun añy en lo temps deuall contengut de atorgar
ferias dins lo qual los homens vagans
(vacants;
vacantes; vacacions, vacassions, vacances, vacaciones)
per la dita raho no deuen esser
appellats ni forçats de esser
en
iuy per plets, é per ço segons disposicio
de dret ordenam continuament per tota la
Isla ferias,
duradoras de xv. del mes de Maig, fins per tot lo mes de Iuñy
primer uinent tantsolament perq; manam a cascu de vos dits Balles,
que
las ferias obseruen, obseruar, é tenir fesseu per
lo dit temps; axi que en aquelles no forçeu
ni
estringueu ni appelleu en iuy nigu per plets,
ne per clam, ne per execucio de bens per deutes. Exceptam empero, que
en les dites ferias, é llibertat de
aquellas no sien
enteses, ne compreses,
nes pugua alegrar de aquelles en
Censals, prouisions
violaris, dots, salaris, lloguers,
de
iornals, deutes Reals, é de la Ciutat, e Vniuersitat de
Mallorc. Dat en Mallorca a v. de Maig
Añy de la Natiuitat de
Nostre
Señor M.ccc.lxxvij. (1377)