Mostrando las entradas para la consulta lezta ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta lezta ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXII, 30


CLXII
Núm. 30.

Hec est memoria de dono quod fecit comes Petrum de Stopana per castrum Montso quod recuperat. In primis donat ei casteio Ceboler cum suis omnibus pertinentiis et donat ei leztam quam accipiat ad ipsam alchantaram videlicet de uno trossello medium morabetinum et de balas quartam partem morabetini. De equo aut equa aut mulo
quator denarios. De bona vacha vel asino duos denarios. De quator ovibus denarium unum. De carga de chuiram aut de cera aut de oleo denarios duodecim: et ista lezta nullo modo accipiatur nisi de illis rebus que causa vendicionis inde transierint et ulla alia ledda vetus aut nova ibi aliter non addatur neque accipiatur. Insuper donat ei Celis et Duo Castra Tamarit et Caidi quando Deus ea dederit ei. Supradicta omnia donat ei a fuero de Aragone et de rege Petro ac rege Sancio. De rebus vero milicie Templi vel de eorum propriis hominibus nulla ledda exquiratur nec accipiatur. Si autem quod absit constituta milicia Montssoni defficeret aut destrueretur jamdictus Petrus recuperet Montsso sine aliqua contradictione. Supradicta omnia donat ei comes per honorem ad fueros de rege Petro et rege Sancio: et si Petrus recuperaret modo jamdicto castrum Montsso recuperet comes prephatum honorem de Petro jamdicto (Alphabeto divisa).

domingo, 15 de marzo de 2020

III. Reg. N° 474, fol. 252. a mar. 1132.

III.
Reg. N° 474, fol. 252. mar. 1132.
(Nota: 
IIII veneris de março)

Sub Christi nomine et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Amen. Ego quidem Alfonsus Dei gratia rex facio hanc cartam donacionis et confirmacionis vobis populatores qui estis populatos in Asine et qui in antea populaveritis. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate dono vobis et concedo Asine cum suo terminato quantum ad eum pertinet totum ab entegro et propter amorem que populetis ibi in Asine: et insuper dono vobis que abeatis termino tantum quantum in uno die potueritis ire ad vestras laborantas et tornar ad vestras casas por fer vestros estalios et pascant vestros ganatos oves et boves per meos eremos et teneatis vestras metipsas capanas per jazer de noche et de dia et tallen in illos meos montes fusta per fer lures casas metipsas. Et insuper dono vobis quod habeatis vestros fueros tales quales donavi ad illo burgo novo de Sangossa quod non exeatis de vestra populatione si vos non vultis per nullo judicio nec per ullas testimonias dare neque accipere inde non exeatis et non habeatis et non habeat ulla torna per ferro neque per batalla et salve se cum sua jur plana et cuncta que venerit per
vendere nisi consencientes vos comparetis sine dubio sol con sol et lezta non detis in tota mea terra nisi in exita de mea terra et non vadatis in nulla hoste usque VII annos completos neque populator qui postea populare venerit usque ad VII annos completos et post VII annos completos quod me securratis ad lito campale et non pectetis ullo homicidio qui extra vestro burgo erit facto et primum qui vos venerit fiat ingenuato et quod facietis vestra metipsa ecclesia vicinale sine mea capella ubi occurratis et detis ibi totas vestras decimas et illo quarto ad episcopo et teneatis ibi vestros clericos filios de villa et faciatis ibi vestros metipsos molinos: et dono vobis ortos et linares in illas meas pezas sicut meo marino Banço Fortugerios parcierit vobis et illos qui postea venerint ut talem partem habeant sicut primi. Et ego plantavero meas vineas in illas meas peças vos similiter quod faciatis sicut melior unusquisque potuerit. Insuper que exampletis per heremos et per meas peças proprias quomodo melior exemplare potueritis et nullus homo qui vos tragerit vel forciaverit nec dirumpere voluerit hoc mandamentum meum suprascriptum de vestros fueros que ego habeo vobis datos et atorcatos mille solidos pectabit vos illos medios et ego illos medios et de illas alias calonias que sine meo clamo acalçaretis que sint vestras metipsas et de unaqueque calonia que homo alcaçaverit vobis pro unoquoque solido pectetis unum denarium. Et hoc totum donativum soprascriptum dono vobis et concedo que habeatis franchum liberum et ingenuumque habeatis illum et possideatis vos et filii vestri ex vostra generatio salva mea fidelitate ex omnis posteritas mea generatio per secula cuncta Amen. Et nullus dominus qui fuerit in Asin non habeat poder de facere excusato nisi Alcalsabuto. - Signum regis + Ildefonsus. - Signum Ramiri + regis. - Sig+num Raimundus comes. - Signum + regis Alfonsis filius comes Barchinonensis. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonis et comitis Barchinone (1).- Facta hanc cartam donacionis era MCLXX in illa populacione sub alio que dicitur Cantabria IIII veneris de março regnante me Dei gratia rex in Aragone et in Pampilona et in Superarbe et in Rippacurcia et in Pallares sive in Arande sive in Alava et in Bastan episcopus Garcia de Massons in Çaragoça episcopus Arnat Dot in Hosca episcopus don Micel in Tarasona episcopus don Sancio in Urugna episcopus alio don Sancio in Najera conte Retro in Tudela vizeconte Zentulo in Çaragoça Loparzes Pelegrin in Alagon Petro Tizon en Estella Fertu Lopez in Soria Castano en Bel Sancio Johan in Osca et alios seniores omnes per orbem terre. Sunt testes de hoc suprascripto Capoz et Garcia Lopez justicia et Fortun Aznares justicia. - Bernardus de Jacca me scripsit et de manu sua hoc signum + fecit.

(1): Este privilegio, otorgado por D. Alfonso el Batallador en 1132, fue confirmado sucesivamente por D. Ramiro, D. Ramon Berenguer, D. Alfonso el Casto y D. Pedro el Católico, los cuales no hicieron mas que ir añadiendo su firma en el mismo pergamino original, aprovechando indistintamente los blancos que dejaba la escritura. De aquí procede que este y otros documentos de su misma clase ofrecen a veces algún anacronismo, porque luego, particularmente en los traslados, el notario no tomaba en consideración esta circunstancia, y se atenía al orden lineal que guardaban los vocablos en la escritura.


I. Perg. De Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119.

I. 
Perg. De Berenguer III. Núm. 217. 12 dic. 1119.

Sub Christi nomine et ejus divina clementia scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti ego quidem Adefonsus Dei gratia imperator facio hanc cartam firmationis et liberationis ad totos homines qui sunt in Belgit et in tota illa honore de Galin Sangiç populati et in antea ibi populaverint. Mando et afirmo ad totos homines de tota mea terra homicieros latrones et malefactores postquam ad Belgit vel in illa honore alia de Galinsangiç venerint populare et ibi populaverint ut non habeant reguardo de nullo homine per nulla malefacta sed sedeant ibi ingenui et liberi sine ullo cisso malo: et mando ut illos populatores habeant tales foros intus eorum causas sicut habent illos de super Çaragoça: et mando postquam ad Belgit vel ad predicta honore de Galinsangiç venerint populare nullo populatore et ibi populaverint per nulla fediatoria nec per debito neque per nulla causa non faciant ad nullo homine directo nisi in Belgit vel in predicta honore de Galinsangiç: et qui pignoraverit ad istos predictos populatores per aliquam causam pectet ipse qui eum pignoraverit mille solidos deinde reddat ad suo domino ipsa pignora solita. Et mando ut pectent omicidio quingentos solidos. Et dono et concedo tibi Galinçangiç et ad posteritas tua ut habeatis
tuos almotalefes et tuas exeas de moros et de christianos et per qualecumque via ierint sedeant salvos de totos homines de mea terra et si nullus homo fecerit ad illos male recuperent illos dominos suo aver et pectent mihi mille solidos et tu Galinçangiç demanda illos per me. Et hoc totum quod mando facio propter amorem Dei et redemptionem anime mee et parentum meorum: et ubi adorabant Mahomath in unitate adorent Deum patrem omnipotentem cum Filio et Spiritu sancto in humilitate et veritate. Et totum hoc placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate concedo atque affirmo istos prescriptos foros ad ista prescripta populatione. Adhuc autem mando ut in tota mea terra non donent lezta neque pontatico neque per terram neque per aquam. Et inter illos et Soria per illorum plectos veniant ad medianeto. Et mando atque affirmo ut sedeant ingenuos et liberos et franchos ipsi et filii eorum et domos eorum atque hereditates eorum ut faciant inde tota eorum voluntate salva mea fidelitate et de omni mea posteritate et de tibi Galinçangiç similiter et de posteritas tua que possedis illa honore per me per secula cuncta. Amen. Et si nullus homo vel de posteritas mea voluerit hoc donativo suprascripto disrumpere sedeat maledictus de domino Jesuchristo et de sua matre beate Marie et de duodecim apostoli et de omnibus sanctis suis et habeat partem cum Sodoma et Gomorra et cum Datan et Abiron et cum Juda traditore. Fuit facta carta ista in era millessima centesima quinquagesima septima in Petruça circa Soccovia in mense dezembris per diem sancte Lucie virginis regnante me Dei gratia in Aragon et in Pampillona atque in Superarbe sive in Ripacurcia atque in Castella bielga sive in tota Estrematura usque ad Toleto et Dei gratia in Çaragoça et in Tutela usque ad Morella et in mea populatione quod dicitur Soria episcopus Stephanus in Oska et in Jaka episcopus Willelmus in Pampilona episcopus Sançius in Nagara episcopus Petrus in Çaragoça episcopus Michael electus in episcopatu de Tarassona senior Caxal in Nagara senior Enneco Galinç in Sos senior Açenar Açenariç in Tutela senior Enneco Ximenones in Sokovia senior Lope Garcez insuper Çaragoça et in Alagon senior Galindo Sangiç de Alkala in Belxit senior Açenar Dat in Morella. - Et ego Rodericus regis scriptor hanc cartam scripsi et de manu mea hoc signum + feci.