CXVI
Perg.
N° 338. 1° jun. 1160.
Omnibus hominibus tam presentibus quam
futuris notum fieri volumus: Qualiter monasterium Sancti
Martini de Albengena retroactis temporibus largicione fidelium
adquisierit castrum quod vocatur Capra in confinio
terrachonensi cum omnibus terminis suis et pertinenciis.
Tandem longo tempore evoluto predictum castrum diutina
infestacione maurorum desertum omnino et
desolatum diu remansit cum omnibus terminis et pertinenciis
suis. Denique adjuvante Domino subjugata Hispania ab illustri
Raimundo comite barchinonensi et aragonensium principe
predictum castrum quod erat ferarum habitacio in
potestatem christianorum devenit qui predictum castrum
cum omnibus terminis suis injuste detinebant et violenter auferebant
jamdicto cenobio Sancti Martini. Postmodum vero jamdictus
comes barchinonensis ad recuperandum castrum
prenominatum fortiter institit et illud cum terminis suis et
pertinenciis jamdicto monasterio ac venerabili ejusdem loci
Raimundo abbati dictante justicia fecit potencialiter
reddi. His ita peractis prephatus abbas cum fratribus suis et
Raimundus comes barchinonensis tale inter se comercium
habuerunt. Ego igitur Raimundus abbas Sancti Martini cum
consilio et voluntate fratrum meorum bono animo ac spontanea
voluntate dono tibi et trado venerabili Raimundo
comiti barchinonensi jamdicto et omnibus successoribus tuis
prenominatum castrum de Capra ad fidelitatem monasterii
nostri cum omni fortitudine que in ipso podio et in
ipsa villa est vel erit simul cum omnibus terminis et
pertinentiis suis. Retinemus quoque in hac donacione in
termino predicti castri dominiraturam ad tria
paria bovum in locis determinatis. Retinemus
etiam tam in ipsa villa quam in toto territorio ipsius castri
terciam partem in dominio tam in omnibus habitatoribus qui ibi
sunt vel fuerint quam de omnibus redditibus et expletis
que inde exierint vel exire debuerint: duas vero
partes tibi Raimundo comiti supradicto et successoribus
tuis in perpetuum damus et confirmamus. Supradicta
omnia tibi damus et de nostro jure in tuum jus et
potestatem tradimus ut tu etiam nobis defendas manuteneas
et conserves dominicaturam quam ibi retinemus et
terciam partem quam nobis reservamus simul cum omnibus
ecclesiis ejusdem territorii que ibi sunt vel erunt et omnia
jura ipsis ecclesiis pertinencia. Et etiam omnia que in terra
tua habemus sub tua custodia et defensione suscepisti. Si qua autem
utriusque sexus persona hanc donacionem et convenienciam
infringere vel minus complere voluerit nichil proficiat sed in duplo
componat et postmodum omni tempore firmum permaneat. Facta carta
donacionis et conveniencie kalendas junii anno ab incarnacione Domini
millessimo CLX regnique Lodoici junioris XXIII. - Sig+num
Raimundi comes qui hoc firmat et laudat salvo jure episcopali.
Sig+num Raimundi abbatis. Sig+num Petri Grass monaci
Sancti Martini. Sig+num Alberti monaci. Sig+num Guillelmi Raimundi
Dapiferi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Guillelmi de
Castro-vetulo. Sig+num Arberti de Castro-vetulo. Sig+num Geraldi de
Jorba. Sig+num Bertrandi de Castelleto. Sig+num Berengarii de
Mulnellis. Sig+num Raimundi de Mulnellis. - Sig+num
Gregorii qui hec scripsit die et anno quo supra. - Preter cartam que
facta est inter R. comitem barchinonensem ac Raimundum abbatem Sancti
Martini albengensis talem inter se convencionem fecerunt quod
si Bernardus de Concha-bella in ipso castro de Capra
aliquid jure consequi poterit predictus comes et abbas secundum
partem uniuscujusque eum pachare studeant: et si propter hoc
daret ei pecuniam comes donet eam de suo.
- Facta fuit hec
convencio eodem die quo carta donacionis est facta de
castro de Capra scilicet kalendas junii anno ab incarnacione
Domini millesimo CLX regnique Ledovici junioris anno XXIII. -
Sig+num Raimundi comes. Sig+num Raimundi abbatis. - Sig+num Poncii
scribe qui hec scripsit die et anno quo supra (Alphabeto divisa).