Mostrando entradas con la etiqueta Ospitali. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Ospitali. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXVII, perg 237, 23 julio 1151

LXVII.

Perg. N° 237. 23 jul. 1151.

Hoc est judicium quod datum est in curia dompni Raimundi comitis barchinonensis Dertose
Ilerdeque marchionis et aragonensium principis ac Provincie ducis super querimoniis et responsis fratrum Ospitalis Iherosolimorum et Reamballi fratris Guillelmi Umberti de Basilia de controversia que erat inter eos de divisione et partitione honoris Montis-siqui quem videlicet honorem prelibatus Guillelmus Umberti in vita sua cum auctoritatis sue instrumentis prescriptis Ospitalis fratribus diligenter tradidit et postmodum moriens in testamento suo jamdicto Ospitali evidenter asignando confirmavit. Auditis utriusque partis rationibus et scripturarum perlectis instrumentis et diligenter ventilatis atque discussis quia pars Reamballi recognovit in jure quod domus Ospitalis debebat habere medietatem totius honoris Montis-siqui et quia Reamballus in assercione sua dicebat se deceptum fuisse prius in divisione prefati honoris Montis-siqui postmodum in difinitione quam frater ejus Guillelmus Umberti ab eo extorserat et quia Guillelmus Umberti in testamento suo recognovit Reamballo fratri suo testamentum Umberti patris eorum et Reamballi avunculi eorundem sicuti prephatus Guillelmus Umberti et Reamballus ejus frater sibi ad invicem juraverant. Ex precepto jamdicti comitis judices dompnus videlicet Bernardus Terrachonensis archiepiscopus et sancte romane ecclesie legatus ac venerabiles Guillelmus barchinonensis Petrus ausonensis episcopi et Bernardus abbas Sancti Felicis Girunde Arnallus de Lertio Raimundus Villemulorum Berengarius de Turrerubea et Raimundus de Podioalto in omnes unanimiter convenientes juste et legaliter judicaverunt quod prelibatus Reamballus faciat duas partes de omni honore Montis-siqui qui fuit Umberti patris sui et Reamballi avunculi ejus tam de alodiis quam de fevis sive bajuliis et fratres Ospitalis accipiant quam elegerint. Si vero Reamballus hujuscemodi divisionem facere noluerit sepedicti Ospitalis fratres prenotatam divisionem nichilominus faciant et Reamballus accipiat quam voluerit. Et si quid ab utroque fratre Reamballo scilicet et Guillelmo Umberti de jamdicto honore distractum seu quolibet modo donatum vel alienatum est totum ab utraque parte in comuni redigatur et ut judicatum est per medium dividatur omnisque jamdicta divisio sit facta ex omni parte sine fraude et dolo et sine enganno. Dato judicio Barchinone in palacio comitis supradicti in presentia ejus et aliarum nobilium personarum tam clericorum quam laicorum ibidem pariter asistentium X kalendas augusti anno ab incarnatione Domini MCLI. - Sig+num Raimundi comes. Bernardus abbas Sancti Felicis Gerunde. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villademulis. Sig+num Berengarii de Turrerubea. Sig+num Raimundi de Podioalto qui suprascriptum judicium judicaverunt et propris manibus subscripserunt et subsignaverunt. Sig+num Poncii scribe qui hoc jussione comitis scripsit et propria manu firmavit die annoque prefixo. (Alphabeto divisa).

LXVII, perg 237, 23 julio 1151

lunes, 23 de diciembre de 2019

LXV, perg 249, 30 abril 1151, Taresa de Boria

LXV.

Perg. N° 249. 30 abr. 1151.

Hec est memoria que facta est inter Raimundus comes barchinonensis et princeps aragonensis et
domina Taresa de Boria. Convenit namque domina Taresa ad jamdictum comitem ut donet ei potestatem de Boria et de toto alio honore irata et pagata per quantas vices ei comes demandaverit per se aut per suos nuntios vel nuntium per bonam fidem sine engan sine ullo retinimento excepto sancta cruce.
Et convenit dominus comes ad jamdicta domna Taresa que teneat eam illo honore in vita sua et post obitum suum ad qualicumque dimiserit de suos parentos vel parentas que habeant et teneant eam pro illo comite. Similiter convenit dominus comes ad predicta domna Taresa que faciat eam soltare ad
seniores milicie Templi et seniores Ospitali usque ad festivitatem Sancte Marie de mediante
agusto prima qui veniat. Et si illos supranominatos seniores noluerint advenire cum dominus comes quod comes stet eis ad directum et si illos noluerint accipere directum domna Taresa stet ad comite in supradicta convenientia. Et si dominus comes non potuerit guarire per rationem vel directum de senioribus prenominatis quod soltet ad domna Taresa Boria cum sua honore et illo hominio quod ei fecit. Et domna Taresa que reddat ad comite ipso honore et avere que accepit de illo. Facta memoria era
millessima (falta la C) LXXXVIIII in illa azuta de Boria die jovis postero de aprile. Sunt visores et auditores et testes de hoc super scriptum comite de Paliars et Bertran Reimbal et Rostan Porcellet et Guillelmum de Castel vielg et Garssia Ortiz et Raimon de Pui alto et Fortunio Acenariz de Tarazona et Bernard de Mont esquivo Robert de Matalon et Alaman de Luna et Petro Medalia justicia de Tarazona et Ennec Sanz de
Burbacana et Rodlan de Squels et Fortunio Sanz de Bera et Petro de Sancta Cruce et Sancio Abarca et Gazco de Fulera et Ato Bauzones et Ennec Sanz de las Serras et Belenguer Arnal et Pere de Montagut et multi alii qui ibi aderant. Et ego Andreo scriptor hanc cartam scripsi et hoc signum + feci.

LXV, perg 249, 30 abril 1151