Mostrando entradas con la etiqueta Reverterius. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Reverterius. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLVII, 25, Reverterius, vicecomite Barchinone

CLVII.

Núm. 25.

Raimundo Berengarii comite Barchinone et marchio atque princeps regni Aragonis Reverterius tuo fidelis homo atque miles vicecomite Barchinone salutem in Christo. In rei veritate sciatis quod ego sum vester fidelis homo et vester fidelis amicus et sum paratus ad vestrum servicium facere nocte ac die ubi ego poscham sine nullo engan: et iterum vidi vestras literas quod de mea honore atque de meo castro de Guardia exiebat vobis senior magnum malum et de hoc sum fortiter iratus atque tristis. Et sciatis vos
senior quia non est meum sensum neque meum intellectum ut de me neque de mea honore exiat vobis male quia ego senior tantum sum culpabile Deo non est opus quod de mea honore exiat male ullo homini aut ullo meschino. Et sciatis vos senior quando venit a me meo nepoto Guillelmo et donavi ille castro de Guardia mandavi ille quod non exisset inde nullum malum et ipse convenit mihi cum suas proprias manus mihi juravi et postea in ipsa conveniencia fuit meus homo atque de meo filio. Deinde facio vobis magnas gracias quando vobis placet dicere de ipsa honore que mea est quod ego senior non habeo nichil in ipsa honore nisi pro amore Dei et tua. Et sciatis vos senior quod ipsa mea honore non est mea sed est vestra quia ego vestri bajuli sum de ipsa et rogo vestram mercedem in ipsa tota mea honore ut faciatis ibi totum vestrum libitum sicut potestis facere in vestra dominicatura: et si in ipsa mea honore est nullus homo qui noleat facere vestram voluntatem accipite eum et milite eum in manicis ferreis et mitite eum ad me ad marrochs et ibi facio vobis directum que vobis placuerit. Et rogo Deum ut jam non donet mihi nullum avere neque nulla honore neque nullos homines qui non fiant ad tuum servicium atque ad tuum mandamentum. Et facio vobis magnas gracias de consilio quod mihi donastis de ipsa
Guardia et ego si Deus vult stabiliero illa ad tuum servicium quando ibit Robertus in vestram patriam.
Et rogo vos senior pro Dei amore et summa amicicia de meos nepotos qui sunt captos in tradicione ut sit vestra mercede ut recuperetis eos et mihi donetis quia ego scio senior quia nepoti mei non sunt membrati et sunt stulti et folli sunt vestri milites atque ad vestrum servicium: et preco vos ut sitis memor de ipsa tradicione atque bodia et veniat vobis in mente quia fuit facta in vestra patria unde semper erit in mala fama et fac de ipsa bodia sicut teneant tibi toti tui homines per seniore et potestate ut non rememorent de ista antiqua tradicione et de ipsa parabula quod Raimundus de Castelet vobis dixit ex mea parte non demando vobis per meum servicium sed per meliorare ad vestrum servicium et quod potuisset servicium a Deo facere. Iterum facio vobis senior magnas gracias de toto vestro affectu quod michi missistis scriptum unde mei magnum gaudium est quod si acaptasset magnum avere: et rogo
vos ut quando inveneritis vestram faciendam bene super vestros inimicos faciatis mihi scire per vestras literas et mitite ipsas ad Cidamon et ipse mihi mitere faciet et ipsa ora inveniam parabulas quales debeo offerre ante reges et presides sicut miles humilis ad dominum facit. Valeat michi dileccio vestra.

CXLII, 7, Reverterius vexcomte barchilonensis

CXLII.

Núm. 7.

// Nota de Ramón Guimerá Lorente:

Es la primera vez que se ve rex Aragon y no princeps en estos textos refiriéndose a Ramón Berenguer IV; Barcellonia; Raimon; vexcomte, barchilonensis, hay muchas palabras en romance mezcladas con latín. No hay firmas en el texto. Tiene que ser un dictado: et illo dicet vobis de parabola quod ego non posso scribere. //

In nomine Domini. Raimon Belengarius comes Barcellonia et rex Aragon et ego Reverterius vexcomte
barchilonensis fidele tuo et amico tuo et vassallo tuo salutem et dilectam amiciciam conmo a domino meo et seniore meo et amico meo. Sciatis quia sum vestro amico et fidelem vestro ubi sum: et sciatis quia ego mitto vobis Roberto vestro homo et meo fidele et illo dicet vobis de parabola quod ego non posso scribere. De parte meo honore hoc est Granera precor te ut revertet in manus de Roberto si commo la prese de sua man Belenger: et rogo vos carisimo domino meo de Granera et de toto meo onore ut faciatis poderoso Roberto ut mandet omnia a tuo servicio et meo: quod se Roberto manda meo honore ego mando et se Roberto non mandat hoc quod scripsimus ego non mando. Et sciatis carissimo domino meo et seniore meo quia quando vidi vestro clamor de parte meos nepotos et meos homines de vestra contraria certe sciatis quia ego sum inde multo dolente quia tibi facer contraria non est de me. Et de parte Dapiera ego habeo preso conscilio commo seia redemuda ad tuo servicio; et rogo te ut defendas illa si commo est opus. Et sapiatis quia Roberto ad imparare Zaguardia et se ego non poseo a tuo servicio
tenere illas quas sed mihi testes ut deribet illa: et clamor vos domino meo de parte meo forno qui est in Barcellona quia imparavet illo filios de Petro Bernar Marcux a torto quia la frachera quod illi dizere que debet ibi habere et pan cozere certemente quia fecere ibi casa in dies patris me et non atorgavit illo unquam neque lo forno neque las casas: et rogo vos ut me adobetis illo quia ego comonivi ad Wilielmus Raimon Moneder por cui illos lo demand certemente avi davanter vestro patre: et ego voleo quod
Roberto impare toto meo honore Castelnovo et tuto lo altero ut mittas in illos meos homines que quando Roberto tornera a me que ego scia ut meos homines teneant meo honore a tuo servicio. Et rogo vos domino meo de Cabreira quod vos mihi mandasti ut liberetis illa ad Roberto a servicio de Dei et
tuo: et rogo vos ut me liberetis illa de Mir Wilielmus et Robert lo pagaro a vostro mandamento. - Valete.